De viris illustribus (Pius II)/19

This is the stable version, checked on 20 Augusti 2021. Template changes await review.
DE IOHANNE DE IMOLA
saeculo XV

 XVIIi XX 


19. DE IOHANNE DE IMOLA

IOHANNES DE IMOLA, iuris utriusque doctor, diu Bononie legit totumque Corpus Iuris commentatus est; fuit enim sui temporis lumen iuris, sed in agibilibus mundi ignarus. Hunc Imole vidi in domo sua, cum Patavium irem nec vidisse voluissem; minuit enim presentia famam; nam homo is erat, qui in scriptis totus esset. Atque non mortuus est, cum libri eius manserint, extra quos is nihil fuit. Eius tempore Antonius de Butrio uir doctissimus emicuit, et

Florianus, ac Nicolaus de la Faba, qui universitatem bononiensem in splendore tenuerunt.