De viris illustribus (Pius II)/1

This is the stable version, checked on 19 Augusti 2021. Template changes await review.
DE IOHANNE DE TAGLIACOZIS
saeculo XV

II 

1. DE IOHANNE DE TAGLIACOZIS

IOHANNES DE TAGLIACOZIS, domi nobilis et animo magno, medicine artis peritus philosophieque, tarentinam ecclesiam suscepit. Missus ad concilium Eugenii causam quoad potuit tutatus est; nam et oratione et consilio pollebat. Cum secundo Basileam venisset iamque instaret tempus, quo patres concilii locum alium nominare debebant, in quo cum Grecis convenirent, conatus est vota patrum in Italiam trahere; contra Gallici nitebantur. Res eo deducta est, ut divisi patres duplicem electionem locorum facerent; nam pars Avinionem cum Sabaudia atque Basilea, pars Florentiam et Utinum vel alium in Italia locum, qui intra tempus debitum que necessaria erant prepararet, elegit. In his fuerunt legati apostolici et plerique prestantes viri haud ultra quinquaginta; in illis fuerunt Gallici Lombardique et Cathelani vulgusque totum ad numerum trecentorum. Lecta ergo sunt duo decreta invicem repugnantia, sed bullatum est maioris partis decretum; minoris partis bullari publice non potuit, sed sub sigillis legatorum expeditum est Grecisque missum. Post cum e Roma littere misse hoc decretum sub plumbo deposcerent, Bartholomeus Battiferrus, Iuliani secretarius, et Robertus Martellus Florentinus, audaces iuvenes et in omne scelus prompti, corrupto plumbatore decretum hoc bullant tarentinoque presuli offerunt non sine scito Iuliani. Mittitur cum litteris Romam ad Eugenium decretum deprehenditurque cum pluribus litteris. Tum reus criminis Tarentinus Iulianusque arguitur, Bartholomeus salutem fuga recipit, Robertus (nam laicus) vades dat. Iurat in concione Iulianus nihil se tale mandasse; Tarentinus se non fecisse ait, factum tamen placere sibi iustumque fore. Leguntur duodecim episcopi qui rem cognoscant Tarentinoque mandatur ne domum exeat. Ipse ubi exasperatos contra se patrum animos sentit et quam dura sint iudicia multitudinis meditatur, advocato marchione de Roptelim, dum patres concionem habent, equo conscenso urbem egreditur ac Florentiam pergit. Ibi post in cardinalem assumptus est et cum exercitu in Apuliam missus, regis Aragonum conatibus restitutus. Post in Hungariam legatus est regno de pace provisurus, ubi Elizabet regine favens Polonorum parti suspectus est habitus. Exinde Romam reversus mortuo post Iuliano summi penitentiariatus officium est assecutus. Amator studiorum est ac propterea Iohannem Campisium philosophum magno semper in honore tenuit, qui eius litteras conscribit.