De suis ipsius et multorum ignorantia/5

This is the stable version, checked on 7 Aprilis 2020. Template changes await review.

 Capitulum IV Postcriptum 

[1] Ego autem, amice, ne quid nescias, et ut noris unde et quo animo tibi hec scribo, inter Padi vertices parva in navi sedeo. Ne mireris si vel manus scribentis vel oratio fluctuat; per adversum hunc ingentem amnem tota cum ignorantia mea navigo, cuius olim in ripis multa scripsi iuvenis multaque meditatus sum, que illorum temporum senibus probarentur, priusquam hi iuvenes senilem ignorantiam deprehendissent. O sors hominum instabilis! Padus ipse quodammodo michi compati visus est, quasi studii nostri memor et veterum conscius curarum, quod quem iuvenem – si sine superbia dici potest – gloriosum vidit, senem cernat inglorium fameque prefulgidis exutum vestibus; meque retro assidue ad ius meum ab iniquis iudicibus reposcendum magno impetu et toto gurgite reimpellit. Verum ego, laboriosam michi et quibus minime suspicabar invidiosam fame sarcinam perosus, et litium fugitans et contemptus spretor, exuvias meas raptoribus caris linquo. Habeant sibi, me cedente, si ut pecunia, sic et fama, dum habenti eripitur, ad raptorem transit. Habeant sibi vel scientiam, vel huic apud stultos parem, scientie opinionem. Ego vel utraque vel profecto altera, hoc est opinione scientie, nudus eo, felicior fortassis ac ditior nuditate humili, quam superbis illi spoliis et, ut arbitror, non suis. Vado igitur letus, claro et gravi fasce deposito, et obstantem Padum remis, velis ac funibus supero, Ticinum repetens, studiosam et antiquam urbem, ubi non modo vestimentum fame vetus inter nautas perditum inveniam, si ea cura sit; sed carere illo, etsi valde cupiam, nequibo. Ego autem nitar semper et optabo illiteratus dici, dum vir bonus aut non malus sim, ut vel sic quiescam: fesso nil dulcius est quiete. Hanc michi semper ad hunc diem mendax, ut nunc audio, literarum fama preripuit, et hanc ipsam seu falsa seu verax ignorantie fama restituet. Atque ita, vel sero, tandem aliquando, bene erit. Id tamen, ut vereor, frustra nitar atque optabo. Tam multi contra meos iudices sentiunt, ut non illic tantum, quo michi nunc iter est, sed ubicunque per hunc nostrum orbem suam hanc sententiam promulgarint, quamvis apud me in rem iudicatam iam transierit, ut audisti; apud alios tamen in suum caput, plurium ac maiorum iudicio, recasura sit, preter illam unam forsitan, ubi hec audent, urbem nobilissimam atque optimam; ubi propter populi magnitudinem multiplicemque varietatem multi sunt qui sine literis philosophentur ac iudicent. Multa enim rerum omnium, et quod unicum ibi vel maximum malum dixerim, verborum longe nimia est libertas; qua freti sepe ineptissimi homines claris nominibus insultant, indignantibus quidem bonis, qui ibidem quoque tam multi sunt, ut nesciam an in ulla urbe tot boni modestique viri sint; sed tanto maior est ubique stultorum acies, ut sapientium indignatio frustra sit. Tam dulce omnibus libertatis est nomen, ut temeritas et audacia, quod illi similes videantur, vulgo placeant. Hinc impune aquilam noctue, cignum corvi, leonem simie lacessunt; hinc honestos fedi, doctos inscii, fortes ignavi, bonos mali lacerant; nec malorum licentie boni obstant, quod et numero illi superant et favore publico, expedire credentium ut quicquid loqui libet et liceat. Ita prorsus insedit illud Tiberii Cesaris, in civitate libera linguam mentemque liberas esse debere. Libere quidem esse debent; ita tamen ut libertas vacet iniuria.

[2] Viden ut ad finem propero, neque pervenio? Multa enim interveniunt, que cursum orationis impediant. Non quod ego ignorem multo sapientius multoque gravius futurum fuisse, quod hec et alia sepe similia tacuissem; sed difficile est inter aculeos non moveri. Sepe ergo tales pulices vel conterere necesse michi fuit vel excutere. Facile autem hos tulissem, si te facile perferentem cognovissem. In his enim non inscitiam meam, quam libenter amplector, sed illorum insolentiam egre fero, sed, ut dixi, tacitus hanc laturus, nisi tu fuisses. Tue equidem et non mee indignationi tam longis sermonibus morem gessi; de ignorantia mea tibi non epystolam iam, sed librum scribens. Addidi de multorum ac pene omnium ignorantia que se obtulerant festinanti, de quibus cogitare studiosius si detur, non libellus exiguus, sed ingentes texi queant libri. Quid enim, queso, comunius ignorantia? quid uberius? quid latius? Quocunque me vertam, in me illam et in aliis, sed nusquam exundantius quam in meis iudicibus invenio. Que si tam illis nota esset ut michi, aliene forsan ignorantie ferendis sententiis abstinerent, essetque ad tribunal illud iniquissimum atque ineptissimum perenne iustitium. Quis enim, nisi impudentissimus, quod in se videt, damnat in altero? Excusatio una est: docti sibi videntur, eo presertim tempore; nam quod constat, post cenam illa sententia lata est.

[3] Videri autem prima fronte potuerit De mei ipsius ignorantia, nisi aliud addidissem, novus libri titulus, non stupendus tamen ad memoriam revocanti ut de ebrietate sua librum scripsit Antonius triumvir. Tanto enim hoc turpior titulus ille est, quanto morum quam ingenii turpiora sunt vitia. Ignorantia quidem vel desidie cuiuspiam fuerit, vel insite tarditatis, at ebriositas voluntatis perversique animi. Sicut autem ibi Antonius omnium ebriosissimum se fatetur, unum duntaxat excipiens magni – pro pudor! – filium Ciceronis, sic et ego omnium ignorantissimum me non nego; sed non unum, imo quattuor fortassis excipiam.

[4] Sed iam satis est, vereorque ne nimium; iamque velut e turbidis fluctibus portum specto. Iam demum igitur alto animo feramus hanc seu falsam infamiam, seu veram famam ignorantie. Nam neque falsum metuit, nisi qui parum vero fidit; neque verum odit, nisi qui falsum amat. Si falsa est infamia, cito desinet, apud ipsos etiam auctores infamie, dum quid dixerint ruminantes pudor invaserit. Apud alios enim nec incipiet quidem, nec ad quem divertat patens limen docti hominis repertura est. Sin vera est fama, quid tergiversamur? An amore vani nominis labefactare solidam nitimur veritatem? Quid est autem in hoc ipso, quod magnopere generosum animum et humana noscentem et celestia suspirantem torqueat, dum cogitat metiturque quantulum est, quam nichilo proximum – quod non dicam unus alterque philosophus, eorum quoque qui clarissimum scientie nomen habent, sed simul omnes norunt – quamque exilis rerum portio omnium hominum scientia vel humane ignorantie vel divine sapientie comparata. Dabis hic michi, amice, aurem, dabis fidem, atque hoc non recens et nunc primum ad os veniens, sed sepe dictum, sepius cogitatum credes: quemcunque horum qui magna scientie fama sunt, seu veterum seu novorum, ex illo illustrium grege et nominum luce secreveris et diligenter excusseris, invenies, si rerum veritas, non hominum clamor inspicitur, scientie modicum, ignorantie plurimum habuisse; quod ipsos, si adsint, nec ingenuus pudor absit, plane fassuros michi ipse persuadeo; et hoc Aristotilem morientem ingemuisse quidam ferunt, ut nemo sibi blandiatur, aut scientie opinione superbiat, sed deo gratias agat, siquid ei forsitan supra comunem modum obtigit. Ad quod ipsum credendum non sit velox, potiusque sibi quam aliis de se credat, sibique non plausoris blandi, sed censoris in se rigidi vice fungenti. Vere enim quisquis, favore seposito, quo et fallimus et vicissim fallimur, apertisque oculis res suas aspexerit, multa in se flenda, pauca admodum plaudenda reperiet. Sed omissis quorum gravior est querela – de virtutibus loquor – ad scientiam revertamur. Iam quid inops perdere metuat, ubi qui habentur ditissimi vere inopes sunt? Siquidem in hac ipsa portiuncula scibilium rerum philosophamur tumidissimi, et inquietissimi dissidemus, et magne velut specie scientie superbimus. Inque his ipsis angustiis qui maximi etiam sunt versantur, et pauca scientes multa nesciunt, et nescire se, nisi insaniant, non nesciunt, verissimumque est ciceronianum illud, quod quisque gravis philosophus multa sibi deesse cognoscit; quem defectum, quo quisque minus intelligit, minus sentit et curat minus; ideoque doctissimos maxime videas discendi avidos, et maxime ignorantiam negligentem.

[5] Sane in hac tanta scientie inopia, ubi implumes alas vento aperit humana superbia, quam frequentes et quam duri scopuli! quot quamque ridicule philosophantium vanitates! quanta opinionum contrarietas, quanta pertinacia, quanta protervia! qui sectarum numerus, que differentie, quenam bella, quanta rerum ambiguitas, que verborum perplexitas! quam profunde, quamque inaccessibiles veri latebre, quot insidie sophistarum omni studio veri iter vepribus ceu quibusdam obstruentium, ut nequeat internosci quis illuc rectior trames ferat! Quam ob causam Cato maior, ut novimus, pellendum censuit urbe Carneadem. Quenam postremo hec inter hinc temeritas, hinc diffidentia maximorum hominum et desperatio quedam apprehendende veritatis! Pithagoras ait de omni re ad utranque partem equis argumentis disputari posse, et de hoc ipso, an res omnis ex equo disputabilis sit. Sunt qui dicant alte obrutam veritatem et profundo velut in puteo demersam, quasi ex imis terre latebris, et non potius e summo celi vertice, petenda veritas et uncis ac funibus eruenda, non scalis gratie et ingenii gradibus adeunda sit! Socrates ait: «Hoc unum scio, quod nichil scio». Quam humillimam ignorantie professionem ceu nimis audacem reprehendit Archesilas, ne id unum sciri asserens, nichil sciri. En gloriosa philosophia, que vel ignorantiam profitetur, vel ignorantie saltem notitiam interdicit! Circulatio anceps! ludus inextricabilis!

[6] Contra Gorgias Leontinus, rethor vetustissimus, non modo aliquid, sed sciri omnia posse credit, non a philosopho tantum, sed ab oratore, nempe qui – ut ait Cicero – omnibus de rebus oratorem optime posse dicere existimavit, quod certe ipse non potuit; non posset autem optime de rebus omnibus dicere, nisi optime omnes nosset. Idem sensit Hermagoras, qui non modo rethoricam, sed philosophiam omnem rerumque omnium notitiam tribuit oratori. Magna mediocris ingenii fiducia. Sed longe omnibus fidentior Hippias, scire se omnia profiteri ausus, ut non modo de liberalibus studiis deque universa philosophia, sed de mechanicis quoque plenam sibi gloriam usurparet. Dicerem divinum hominem, nisi insanum crederem. Sed quoniam iam nec sciri omnia, imo nec multa per hominem certum est, et confutata iampridem atque explosa Achademia, ac revelante Deo sciri aliquid posse constat, sit satis scire quantum sufficit ad salutem. Multi plus sapientes quam oportet periere, et dicentes se esse sapientes, ut ait Apostolus: «stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum». Michi ad sobrietatem sapere si contingat, quod sine multis, imo et sine ullis literis fieri posse illiterata utriusque sexus sanctorum cohors indicat, satis erit, et feliciter agi mecum extimabo, neque unquam mei me studii penitebit, et hos garrulos ydiotas, qui, falso literarum nomine turgidi, dici amant quod non sunt, aut miserebor, aut odero, aut ridebo, de rebus inanibus atque incognitis altercantes, neque illis iactantiam, nec tumorem pestiferum, nec omnino aliquid, non ipsas certe divitias, invidebo, nunquam ad se se redeuntibus, semper foras effusis seque extra querentibus.

[7] In finem literati nomen libens pono, et iam posui, si indignum, ut veritati conscientieque satisfaciam, alioquin ut invidie. De re autem posteritas viderit, si ad illam fame passibus pervenero; si minus, oblivio. Viderit, inquam, posteritas incorrupta, quam ab equitate iudicii non animorum perturbatio ulla, non odium, non ira, non amor, livorque, veri hostes, impedient. Viderit illa, si me noverit; iudices enim meos proculdubio non agnoscet; quippe quos nec etas hec noverit, vix vicinie notos sue. Viderit iudicetque, et si horum sententiam approbet, acquiesco; si rescindat, non ideo his irascor, sciens quanta sit in animis hominum potestas affectuum. Hi sunt autem qui in me sententiam hanc dictarunt; fallor: unus enim, quem sepe hodie nomino, livor fuit. Ille hanc digitis suis scripsit, quam nec amor potuit mutare, nec ratio. Cur ergo irascerer amicis pro eo quod ab illorum hoste commissum est? Si iniquitatem filii non fert pater, nec filius patris, quanto minus hostis iniquitas nocere debeat amico, presertim illius carcere ac vinclis astricto, qui si quando sibi redditus fuerit, et suas et amici iniurias sit ulturus!

[8] Sunt multa preterea, que iracundiam, siqua esset, exemplorum comprimant compescantque remediis. Namque unquam vel doctrina vel sanctitas, aut virtus quelibet tam excellens fuit, ut obtrectatoribus non pateret? Imo quidem, ut Livius ait, «quo gloria maior, eo propior invidia». Et sic est. Quanquam enim iners malum sit invidia et altos in animos non ascendat, sed vipere in morem, iuxta Nasonis sententiam, humi serpat, familiare tamen illi est alte glorie radices avidius insequi clarisque nominibus suum virus infundere; non aliter quam subterranei quidam vermes, qui proceras arbores radicum morsibus clandestinis et tacita labe pertentant. Sic sepe tacitus sevit livor; sed interdum magnis estuat passione animi silentium frangente clamoribus. Et Thersiten pede claudum, distortum cruribus, humeris gibbosum, pectore concavum, calvastrum vertice, atque pruriginosum, et Agamenoni Grecorum regi, et Achilli Grecorum fortissimo detrahentem publice Ylias narrat homerica, et Drancem Turno verbis iniuriantem Eneys virgiliana testatur. Sed hic miri nichil; est enim contrariis inter se naturale odium. Quanta in divum Iulium et Augustum Cesares vel ab amicis vel ab hostibus dicta sunt! Illud supra fidem stupeo, quod Pescennius Niger, vir fortissimus, progeniem Scipionum, toto Romano orbe precipuam, fortunatam potius dicebat esse quam fortem. Nullus hic proculdubio livor erat, sed libertas inconsulta iudicii.

[9] Verum hec et similia peregrina nobis atque longinqua sunt; ad propinquiora veniamus. Possem sanctos memorare, precipueque Ieronimum; sed profana materia et de solis literis sermo est. Itaque illos attingam, sed non omnes, qui nostre propius sunt querele. Quis ergo in primis Epycurum intoleranda superbia, sive invidia, sive utraque detrahentem omnibus non audivit, Pithagore, Empedocli, Timocrati, quem, amicum licet, totis voluminibus lacerasse traditur, quod in philosophia paululum a se suisque insanis opinionibus discordaret? Habent tamen et hi tres, et alii quos discerpsit, patientie materiam, quando idem et mire Platonem spernit, et contumeliosissime Aristotilem vexat, ac Democritum, a quo ultimo que sciebat in philosophicis cunta didicerat, et quem exigua mutatione verborum in omnibus sequebatur, hunc acrius infamabat, nempe qui magistro caruisse gloriaretur et videri vellet. Secuti sunt in hac detrahendi libidine preceptorem suum Metrodorus atque Hermacus, supradictos quoque philosophos lacerantes, nec ullius magnitudini parcentes aut glorie. Fuit et Zeno ipse maledicus atque irrisor, qui Crisippum, virum acutissmum et eiusdem secum secte, contemptim nominans, non Crisippum, sed Crisippam semper diceret, et non modo coetaneos, sed parentem philosophie Socratem convitiis ac maledictis incesseret, latinoque usus verbo, credo, ut peregrine lingue mordacior iocus esset, scurram Atthicum vocitaret. Quod ipsum scomma – si sic illud et non potius ledoria dici debet – in eundem apud quem hec scripta sunt Ciceronem post ab emulis versum est; quem ob insignem lingue festivitatem dixere aliqui consularem scurram: dignus iocus non illius viri auribus ac moribus, sed ore potius et scurrilitate iocantium.

[10] Iam Annei Senece in Quintilianum atque in Senecam Quintiliani detractio nota est. Erantque ambo viri egregii, ambo Hispani; mutuis tamen morsibus se se carpunt, atque alter alterius stilum damnat. Mirum prorsus in tantis ingeniis! Solent enim docti indoctis esse odio ac stupori; horum illi igitur, modo facultas affulserit, famam rodunt. Doctis, facie licet incognitis, inter se cognatio multa est, nisi hanc livor aut excellentie appetitus abruperit; quod in his proximis duobus, inque aliis de quibus ante diximus, evenisse credibile est. Quibus quandoque cessantibus, novum dictu, claros inter viros esse videtur emulatio quedam, quasi ventis quiescentibus tumens mare, cuius duplicem rei causam apud quosdam lego. Una est favor discipulorum atque sequacium, qui libentius quieturos contrariis sententiis in certamen trahit; altera vero paritas ipsa, que, sine sensu eorum qui in comparationem adducuntur, spectantium iudicia in diversum agit, ut quamvis in se concordes duo viri et passionibus liberi, videantur tamen inter se taciti, quasi duo propinqui montes, aut totidem turres excelse, de altitudine eminentiaque contendere. Cuius exemplum, nisi memoria me frustratur, est supra memoratum par virorum Plato et Xenophon.

[11] Incidunt vero nonnunquam non his modo, sed superioribus etiam acriores dissensionum cause, non invidia studiorum, sed profundis flammate odiis. Nam Salustii in Tullium atque Eschinis in Demosthenem, horumque in illos invective, non ingenia neque stilos arguunt, sed mores, amarumque aliquid et hostile, imo vero pacatum nichil in se continent. Nulle ibi facetie, nullus iocus, sed certamen longe aliud, quam quod de literis aut pro gloria sumi solet; cui collati omnes meorum iudicum aculei ludi sunt equissimo animo ferendi, dum preter hos ipsos quos audisti, mille alios memini de solis literis concertantes, nominatim homericos Aristarcum ac Zoilum, virgilianos Cornificium et Evangelum, ciceronianos Asinium et Calvum, dumque in animum Gaius venit, ferox – fateor – sed minime rudis princeps, qui cogitavit, ut scriptum est, de Homeri carminibus abolendis, cur enim sibi non licere dicens, quod Platoni licuisset, qui eum e civitate quam constituebat eiecerit. Sed et Virgilii et Titi Livii scripta et imagines parum abfuit quin ex omnibus bibliothecis amoverit, quorum alterum ut nullius ingenii minimeque doctrine, alterum ut verbosum in historia negligentemque carpebat. At Anneum Senecam, et tum quidem, et nunc maxime placentem, arenam esse sine calce dicebat. Et loquimur viros, cum Leuntium, Greca mulier, imo, ut Cicero ait, meretricula, contra Theofrastum tantum philosophum scribere ausa sit. Quis hec audiens indignetur in se aliquid diei, eum in tales a talibus talia dicta sint?

[12] Nil superest aliud, nisi, ut non dicam te et aliquot paucos, qui ad amandum non egetis stimulis, sed amicos reliquos censoresque simul meos precer atque obsecrem, ut deinceps me, etsi non ut hominem literatum, at ut virum bonum, si ne id quidem, ut amicum, denique si amici nomen pre virtutis inopia non meremur, at saltem ut benivolum et amantem ament.


EXPLICIT.