De suis ipsius et multorum ignorantia/4

This is the stable version, checked on 7 Aprilis 2020. 1 pending change awaits review.

 Capitulum III Capitulum V 


IV


[1] Redeo ad censores meos, de quibus et multa dixi, et ut nil te lateat, nunc etiam aliquid est dicendum. Neque enim ut illiteratus sic et amens ac stupidus dici velim. Litere enim sunt adventitia ornamenta, ratio autem insita ipsiusque hominis pars est; non ergo ut illis, ita et hac non me pudeat caruisse. Neque vero hec defuit, qua illorum tendiculas declinarem. Circumveniri eorum artibus non facile potuissem; mea ipse puritate et velo honestissimo fidelis, ut rebar, amicitie obvolutus sum. Fidentem fallere perfacile est. Dixi et repeto. Ad visendum me, ut multi alii, illius pulcerrime maximeque urbis cives soliti venire, bini sepius, et interdum simul omnes. Ego autem letari et quasi totidem Dei angelos excipere, oblitus rerum omnium, nisi illorum, qui totum animum occupabant et miris serenabant modis. Ibi confestim, ut inter amicos, multa et diversa colloquia. Michi autem nichil cure esse qualiter seu quid dicerem, seu omnino aliud, quam ut leta frons letiorque animus esset talium hospitum adventu, ita ut interdum gaudio in silentium cogerer, interdum reverentia quadam, ne concursu, ut fit, loquendi avidos impedirem, et nunc nichil, nunc vulgaria loquerer. Nichil enim in amicitiis comere didici, nichil dissimulare, nichil fingere, sed in lingua atque in fronte animum habere, neque aliter cum amicis, quam mecum ipse loqui omnia; quo, ut ait Cicero, nichil est dulcius. Quid enim ostentare amicis eloquentiam aut scientiam opus est, qui animum, qui affectus, qui ingenium ipsum vident? Nisi forte aliquid non tentandi, sed discendi gratia quesierint. Ubi tamen nec ostentatio ulla nec ornatus exigitur, sed fidelis ut reliquorum omnium, sic scientie participatio, exceptionis expers et invidie.

[2] Itaque sepe miror Cesarem Augustum tantum principem tantam tam exigue rei curam inter tot maximarum rerum curas alias suscipere potuisse, ut non modo ad populum aut senatum seu ad milites, sed cum uxore etiam atque amicis nil nisi deliberate et crebro in scriptis loqueretur. Fecit hoc forsitan, ne quid supervacuum aut insulsum casu aliquo sibi excideret, quo celestis oratio reprehendi posset aut sperni. Licuerit hoc illi summo de culmine subditos scriptis velut oraculis alloquenti. Michi autem sermo vagus inter amicos inelaborateque sententie. Valeat eloquentia, si tam iugi studio querenda est; indisertus malim esse, quam solicitus semper ac tristis.

[3] Hoc proposito cum semper inter caros ac familiares uti solitus, mee presertim facultatis conscios, tum precipue nuper usus inter hos nostros, amica fidutia in hostilem calumniam inadvertens incidi. Nichil enim accurate, nichil anxie, ut quidque in animum utque ad os primum venisset prius erumpere. Illi ex composito circumfusi singula trutinare, quicquid dicerem sic excipere tanquam nec melius a me quicquam nec id ipsum comptius dici posset. Id semel idque iterum atque iterum cum fecissent, in sententiam quam veram optabant facile confirmati sunt. Nil nempe facilius quam persuadere volentibus iamque credentibus. Eo illi fidentius, ut ignarum alloqui, credo insuper, quod tunc minime suspicabar, et inscitiam ridere. Sic incautus unus, plurium insidiis circumventus, ignorantium gregibus ignorans misceor.

[4] Solebant illi vel aristotelicum problema vel de animalibus aliquid in medium iactare. Ego autem vel tacere, vel iocari, vel ordiri aliud, interdumque subridens querere quonam modo id scire potuisset Aristotiles, cuius et ratio nulla esset et experimentum impossibile. Stupere illi, et taciti subirasci, et blasphemum velut aspicere, cui ad finem rerum aliud quam viri illius autoritas quereretur, ut iam plane de philosophis et sapientie studiosis amatoribus Aristotelici seu verius Pithagorici facti simus, renovato illo more ridiculo quo querere aliud non licebat, nisi an ille dixisset. Ille autem erat Pithagoras, ut ait Cicero. Ego vero magnum quendam virum ac multiscium Aristotilem, sed fuisse hominem, et idcirco aliqua, imo et multa nescire potuisse arbitror; plus dicam, si per istos liceat non tam veri amicos quam sectarum: credo hercle, nec dubito, illum non in rebus tantum parvis, quarum parvus et minime periculosus est error, sed in maximis et spectantibus ad salutis summam aberrasse tota, ut aiunt, via. Et licet multa Ethicorum in principio et in fine de felicitate tractaverit, audebo dicere – clament ut libuerit censores mei – veram illum felicitatem sic penitus ignorasse, ut in eius cognitione, non dico subtilior, sed felicior fuerit vel quelibet anus pia, vel piscator pastorve fidelis, vel agricola. Quo magis miror quosdam nostrorum tractatum illum aristotelicum sic miratos quasi nefas censuerint, idque scriptis quoque testati sint, de felicitate aliquid post illum loqui, cum michi tamen – audacter forsan hoc dixerim, sed, ni fallor, vere – ut solem noctua, sic ille felicitatem, hoc est lucem eius ac radios, sed non ipsam vidisse videatur; nempe qui illam non suis in finibus nec solidis in rebus edificium velut excelsum procul in hostico tremulaque in sede fundaverit, illa vero non intellexerit, sive intellecta neglexerit, sine quibus prorsus esse felicitas non potest, fidem scilicet atque immortalitatem, quas ab illo vel non intellectas vel neglectas dixisse iam me penitet: alterum enim tantum dicere debui. Non intellecte erant, nec noverat eas ille, nec nosse potuerat aut sperare; nondum enim vera lux terris illuxerat, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Fingebant sibi ille et reliqui quod optabant, et quod naturaliter optant omnes, cuiusque contrarium optare potest nemo, felicitatem dico, quam verbis ornatam, absentem velut amicam canentes, non videbant, gaudebantque de nichilo, prorsus quasi somnio beati, vere autem miseri vicineque mortis tonitru ad miseriam excitandi, apertisque oculis conspecturi quenam esset illa felicitas, de qua somniando tractaverant. Que quidem, ne quis ex me dici omnia, atque ideo nimis temerarie dici putet, tertiumdecimum de Trinitate Augustini librum legat, ubi de hoc ipso contraque philosophos qui fecerunt sibi, suo utor verbo, sicut eorum cuique placuit, vitas beatas suas, multa graviter atque acriter disputata reperiet. Hoc, fateor, dixi sepe, et dicam quoad loqui potero, quia verum me dixisse ac dicturum esse confido. Si hoc sacrilegum opinantur, violate me religionis accusent, sed Ieronimum simul, non curantem quid dicat Aristotiles, sed quid Cristus. Ego contra, illos, si diversum sentiunt, impios sacrilegosque non dubitem, priusque michi vitam et quicquid carum habeo Deus abstulerit, quam sententiam hanc, piam, veram, salutiferam, aut quam amore Aristotilis Cristum negem. Sint plane philosophi, sint aristotelici, cum proculdubio neutrum sint, sed ut sint utrunque; neque enim clara hec nomina illis invideo, quibus falsis etiam tument; non michi invideant humile verumque cristiani nomen et catholici. Sed quid peto, quod ultro facere illos et facturos esse scio? Non quidem nobis hec invident, sed contemnunt tanquam simplicia et abiecta, ingeniisque suis imparia et indigna.

[5] Secreta igitur nature, atque altiora illis archana Dei, que nos humili fide suscipimus, hi superba iactantia nituntur arripere; nec attingunt, nec adpropiant quidem, sed attingere et pugno celum stringere insani extimant; et perinde est eis ac si stringerent, propria opinione contentis et errore gaudentibus. Neque illos ab insania retrahit, non dico vel rei ipsius impossibilitas, ad Romanos apostolicis verbis expressa: «Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?», vel illud ecclesiasticum ac celeste consilium: «Altiora te ne quesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed que precepit Deus tibi, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus; non est enim tibi necessarium ea que abscondita sunt videre». Non hec dico; ex equo enim spernunt quicquid celitus, imo, ut dicam quod est, quicquid catholice dictum sciunt. At saltem et Democriti non ineptus iocus: «Quod est, inquit, ante pedes, nemo spectat; celi scrutantur plagas»; et facetissima illa Ciceronis irrisio temerarie disputantium, nullaque de re dubitantium, «tanquam, modo deorum ex concilio descendentes», quid ibi agatur oculis suis aspexerint auribusque perceperint; vel illud antiquius atque acrius: apud Homerum Iupiter non mortalem hominem, non e comuni grege deum aliquem, sed Iunonem illam suam coniugem ac sororem reginamque deum gravi comminatione deterrens, ne secretum suum intimum auderet inquirere aut sciri posse presumeret.

[6] Sed ad Aristotilem revertamur, cuius splendore lippos atque infirmos perstringente oculos multi iam erroris in foveas lapsi sunt. Scio eum unitatem principatus posuisse, quam iam ante posuerat Homerus; sic enim ait, quantum nobis in latinum soluta oratione translatum est: «Non bonum multidominium: unus dominus sit, unus imperator». Iste autem: «Pluralitas principatuum non bona, unus ergo princeps». Sed ille humanum, hic divinum, ille Grecorum, iste omnium principatum, ille Atridem, hic Deum principem statuebat, eousque sibi veri fulgor illustravit animum. Quis hic princeps, qualis ve, et quantus, nescisse eum, et qui multa de minimis curiose admodum disputasset, unum hoc et maximum non vidisse crediderim, quod viderunt multi literarum nescii, videntque luce non altera, verum aliter illustrante. Idque amici isti mei ita esse si non vident, cecos ego illos planeque exoculatos esse video, et sic omnibus videri, quibus oculi sani sint, non magis hesitaverim, quam smaragdum viridem, nivem candidam, corvum nigrum.

[7] Utque audaciam meam equanimius aristotelici nostri ferant, non de uno tantum ita sentio, etsi unum nominem. Lego, quamvis ignorans, et antequam isti nostram ignorantiam deprehendissent, intelligere aliquid videbar. Lego, inquam, sed viridioribus annis attentius legebam. Adhuc tamen poetarum et philosophorum libros lego, Ciceronis ante alios, cuius apprime et ingenio et stilo semper ab adolescentia delectatus sum. Invenio eloquentie plurimum et verborum elegantium vim maximam. Quod ad deos ipsos, de quorum ille natura nominatim libros edidit, quodque omnino ad religionem spectat, quo disertius dicitur, eo michi inanior est fabella; Deoque gratias tacitus mecum ago, qui hoc michi, seu iners seu modestum, dedit ingenium, animumque non vagum, neque altiora se querentem, neque his scrutandis curiosum, que quesitu difficilia, pestifera sint inventu, sed quo plura contra Cristi fidem dici audio, eo et Cristum magis amem et in Cristi fide sim firmior. Ita nempe michi accidit, ut si quis in patris amore tepentior de illo audiat obloquentes, amorque qui sopitus videbatur illico inardescat; ita enim eveniat necesse est, si verus est filius. Sepe me, Cristum ipsum testor, de cristiano cristianissimum hereticorum fecere blasphemie; pagani enim illi veteres, etsi multa de diis fabulentur, non blasphemant tamen, quia veri Dei notitiam nullam habent; neque enim Cristi nomen audierunt; fides autem ex auditu est; et quamvis «in omnem terram exiverit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum», apostolorum tamen verbis ac doctrinis toto orbe sonantibus illi iam mortui ac sepulti erant, miseri magis quam culpabiles, quorum aures, quibus haurire fidem salutiferam potuissent, invida iam tellus obstruxerat.

[8] Inter cuntos tamen potentissime illi tres libri Ciceronis, quos de Natura deorum inscriptos supra memini, sepe me excitant. Ubi scilicet tantum illud ingenium de diis agens ipsos sepe deos irridet ac despicit non quidem serio, forte supplitium timens, quod ante adventum Sancti Spiritus ipsi etiam apostoli timuerunt, sed his quibus abundat iocis efficacissimis, quibus clarum fiat intelligentibus, de eo ipso quod tractandum assumpserat quid sentiret ut sortem suam sepe inter legendum miseratus, ipse mecum tacitus dolensque suspirem quod verum Deum vir ille non noverit; paucis enim ante Cristi ortum annis obierat oculosque mors clauserat, heu! quibus e proximo noctis erratice ac tenebrarum finis et veritatis initium, vereque lucis aurora et iustitie sol instabat. Qui tamen Cicero ipse suis in libris, quos innumeros scripsit, etsi errorum torrente vulgarium lapsus sepe deos nominet, et sepe illos tamen irridet, ut dixi, et iam inde a iuventute sua, libros Inventionum scribens, dixerat eos qui philosophie dent operam non arbitrari deos esse. Nempe Deum nosse, non deos, ea demum vera et summa philosophia est; ita dico, si cognitioni pietas et fidelis cultus accesserit. Idem quoque iam senior, his ipsis in libris, quos de diis non de deo scribit, ubi sese colligit, quantis ingenii alis attollitur, ut interdum non paganum philosophum, sed apostolum loqui putes; quale est illud in primo contra Velleium, epycuree sententie defensorem: «Eos» inquit «vituperabas, qui ex operibus magnificis atque preclaris – cum ipsum mundum, cum eius membra, celum, terras, maria, cumque eorum insignia solem et lunam stellasque vidissent, cumque temporum maturitates, mutationes vicissitudinesque cognovissent – suspicati sunt aliquam esse excellentem prestantemque naturam, que hec effecisset, moveret, regeret, gubernaret». In secundo autem: «Quid» inquit «potest esse tam apertum tamque perspicuum, celum si aspeximus celestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen prestantissime mentis, quo hec regantur?». Et eodem libro: «Crisippus quidem» inquit «quanquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse repperisse videatur. ‹Si enim› inquit ‹est aliquid in rerum natura, quod hominis mens et ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit, est certe id quod effecit homine melius. Atque res celestes, omnesque he, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt; est igitur id quo illa conficiuntur homine melius. Id autem quid potius dixeris quam Deum? ›». Dein, paucis interiectis. «Quod si omnes» inquit «mundi partes ita constitute sunt, ut neque ad usum meliores, neque ad speciem pulcriores effici potuerint, videamus utrum ea fortuita sint, an eo statu quo coherere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante divinaque providentia. Si igitur meliora sunt que natura, quam que arte perfecta sunt, nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda; non igitur convenit, signum aut tabellam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte moveatur, aut cum solarium vel descriptum aut ex aqua contemplere, intelligere declarari horas arte, non casu, mundum qui et has ipsas artes et earum artifices et cunta complectatur, consilii et rationis expertem putare. Quod si in Scithiam aut in Britanniam speram aliquis tulerit hanc quam nuper familiaris noster effecit Possidonius, cuius singule conversiones idem efficiunt in sole et luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in celo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbarie dubitet, quin ea spera sit perfecta ratione? Hi autem dubitant de mundo, ex quo oriuntur et fiunt omnia, casu ne sit ipse effectus aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina. Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis spere conversionibus, quam naturam in efficiendis, presertim cum multis partibus sint illa perfecta, quam hec simulata solertius». Hec, ut audis, apud Tullium scripta sunt. Quibus dictis, rudem, mox pastorem illum sumit ab Accio poeta et ad propositum suum trahit, navim nunquam antea sibi visam illam scilicet qua in Colchos vehebantur Argonaute procul e monte cernentem, atque attonitum novitate miraculi paventemque et multa secum opinantem, montem aut saxum terre visceribus erutum, ac ventis impulsum pelago rapi, aut atros turbines conglobatos fluctuum concursu, aut tale aliquid; visis inde iuvenibus quorum ope atque opera navigium agebatur, et cantu nautico audito, heroumque vultibus conspectis, ad se reversum, et errore ac stupore deposito, quidnam rei esset intelligere incipientem. Post que statim infert Cicero: «Ergo» inquit «ut hic primo aspectu inanime quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit illud, de quo dubitaverat, incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea, cum vidissent motus eius finitos et equabiles, omniaque ratis ordinibus moderata immutabilique constantia, intelligere inesse aliquem, non solum habitatorem in hac celesti ac divina domo, sed etiam rectorem ac moderatorem, et tanquam architectum tanti operis tantique muneris».

[9] Quod ipsum alio loco pene iisdem verbis posuit Tusculanarum questionum libro primo: «Hec» inquit «et alia innumerabilia cum cernimus, possumus ne dubitare quin his presit aliquis vel effector, si hec nata sunt, ut Platoni videtur, vel si semper fuerunt, ut Aristotili placet, moderator tanti operis et muneris?». Vides ut ubique unum deum gubernatorem ac factorem rerum omnium non philosophica tantum, sed quasi catholica circumlocutione describit. Itaque magis hoc probo, quam quod in ipso Nature deorum libro sequitur, auctore quidem Aristotile; quamvis nanque sententia una sit, ibi tamen mentio est deorum, quorum nomen in omni veritatis inquisitione suspectum est. Sic enim ait preclare ergo Aristotiles: «Si esset» inquit «qui sub terra semper habitasset bonis et illustribus domiciliis, que essent ornata signis atque picturis, instructaque rebus his omnibus quibus abundant hi qui beati putantur, nec tamen exisset super terram, accepisset autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terre faucibus, ex illis abditis sedibus evadere in hec loca, que nos colimus, atque exire potuisset, cum repente terram et maria celumque vidisset, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovisset aspexissetque solem eiusque cum magnitudinem pulcritudinemque, tum etiam efficientiam cognovisset, quod is diem efficeret toto celo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset, tum celum totum cerneret astris distinctum et ornatum, luneque luminum varietatem tum crescentis, tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus, atque in omni eternitate ratos immutabilesque cursus; que cum videret, profecto et esse deos, et hec tanta deorum opera esse arbitraretur. Atque hec quidem ille, Aristotiles scilicet».

[10] Cuius exemplum quod peregrinum nimis et ab experientia semotum videretur, factam et non fictam rem memorieque proximam in medium deducit idem Cicero: «Et nos autem» inquit «tenebras cogitemus tantas quante quondam eruptione Ethneorum ignium finitimas regiones obscurasse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem die tertio sol illuxisset, ut revixisse sibi viderentur. Quod si hoc idem externis contingeret ut subito lucem aspiceremus, quenam species celi videretur? Sed assiduitate quotidiana et consuetudine oculorum assuescunt animi, neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper vident, perinde quasi novitas magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare. Quis enim hunc hominem dixerit, qui cum tam celi motus certos, tam ratos astrorum ordines, tamque inter se omnia connexa et apta viderit, neque in his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, que quanto consilio gerantur, nullo officio assequi possumus? An cum machinatione quadam moveri aliquid videmus ut speram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis; cum autem impetum celi admirabili cum celeritate moveri vertique videamus constantissime conficientem vicissitudines anniversarias, cum summa salute rerum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti quadam divinaque ratione? Licet enim, iam remota subtilitate disputandi, oculis quodammodo contemplari pulcritudinem earum rerum quas divina providentia dicimus constitutas».

[11] Audis, amice, quod predixeram, non quasi philosophum loquentem, sed apostolum. Quid enim aliud tibi sonare videntur hec omnia et singula, quam apostolicum illud ad Romanos: «Deus enim manifestavit illis; invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus ac divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis». Quid, queso, aliud sibi vult Cicero, totiens repetendo mundum divina providentia constitutum, divina etiam providentia gubernari, idque velut manu lingue oculis hominum ingerendo, nisi ut auctore ac factore rerum cognito, puderet viros ingeniosos, a fonte vere felicitatis aversos, per opinionum devia vanis atque aridis cogitatibus circumvolvi? Posses autem admirari, ni me nosses, quod a Cicerone vix divellor; sic me illud delectat ingenium. Ecce nunc rerum stilique dulcedine quadam non insolita raptus quo non soleo, ut alieno mea inferciam opuscula, patientiam non tam tuam quam lectoris imploro. Equidem, dum habere meum aliquid visus eram, de proprio vestiebar. Mercator inops literarum ab his quattuor scientie fameque predonibus spoliatus, cum michi iam proprium nichil sit, si aliena mendicem, importunitatem atque impudentiam paupertas excusat; et quam putas? Magna animi paupertas ignorantia est, et qua nulla maior preter vitium.

[12] Sed ne tres illos libros in libellum hunc unicum coangustem, ciceronianum nichil amplius hodie transcribam, quamvis et sepe alibi et illic presertim plurima studiose operosissima disputatione perstrinxerit, ad hunc ipsum finem, ut ex his omnibus, que videmus, esse Deum et factorem et rectorem omnium cogitemus. Hec enim fere disputationis illius summa est, ut celestibus atque terrestribus pene cuntis expositis, celi scilicet speris ac sideribus, tum stabilitate ac fecunditate terrarum, maris ac fluminum oportunitatibus temporumque varietatibus ac ventorum, herbis quoque et plantis et arboribus atque animantibus, miris volucrum et quadrupedum et piscium naturis, deque his omnibus commoditate multiplici, cibo, labore, vectura, remedioque morborum, venatuque et aucupio, et architectura, et navigatione, et artibus innumeris, omnibusque vel ingenio vel natura inventis, denique corporum ac sensuum et membrorum compage ac dispositione mirabili, ad ultimum ratione et industria, in quorum explicatione curiose admodum ac facunde versatur, sic ut nesciam, an scriptorum aliquis tam anxie unquam tamque acriter ista tractaverit, semper una sit conclusio: omnia quecunque cernimus oculis vel percipimus intellectu, pro salute hominum et divinitus facta esse et divina providentia ac consilio gubernari. Imo etiam ad individua condescendens, cum quattuordecim, nisi fallor, insignes Romanos duces nominasset, addidit: «Quorum neminem, nisi adiuvante Deo, talem fuisse credendum est». Et post pauca: «Nemo» inquit «vir magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit». Quem afflatum quid aliud quam Spiritum Sanctum homo pius intelligat? Itaque preter eloquentiam, que nulli hominum par fuit, quid hic in sententia tractator quicunque catholicus immutaret?

[13] Quid nunc igitur? Ciceronem ne ideo catholicis inseram? Vellem posse. Et o utinam liceret! utinam qui tale illi ingenium dedit, et se ipsum cognoscendum prebuisset, ut querendum prebuit! Etsi enim Deus verus nec nostrarum laudum nec mortalis eloquii egens sit, haberemus tamen nunc in templis, ut arbitror, Dei nostri non quidem veriora, nec sanctiora – id enim nec fieri potest nec sperari debet – at forsitan dulciora et sonantiora preconia.

[14] Verum absit ut uno aut altero bene dicto totum quicquid est ingenii unius amplectar, nam philosophos non ex singulis vocibus spectandos, sed ex perpetuitate atque constantia, ab eodem ipso Cicerone, imo a ratione insita didici. Quis tam rudis, ut non quandoque gratum aliquid dicat? An id vero satis est? Sepe una vox ad tempus multam tegit ignorantiam; sepe splendor oculorum aut flava cesaries fedas corporum mendas velat. Qui totum tuto vult laudare, totum oportet ut videat, totum examinet, totum libret. Fieri potest ut iuxta illud quod delectat, aliud lateat, quod tantundem vel multo etiam magis offendat. Ecce idem Cicero ibidem, ubi multa pergraviter disseruit et pietati simillima, mox ad deos suos ut ad vomitum redit, expeditisque nominibus et qualitatibus singulorum, nec iam de unius dei, sed deorum providentia acturus, audi, queso, quid interserat: «Quos deos et venerari» inquit «et colere debemus. Cultus autem deorum est optimus, idemque castissimus, plenissimusque pietatis, ut eos semper pura, integra, incorrupta et mente et voce veneremur». Heu, mi Cicero, quid ais? Tam cito dei unius et tui ipsius oblivisceris? Ubi excellentem illam prestantemque naturam, numenque illud prestantissime mentis? Ubi meliorem deum homine, atque eorum que humana vel ratione vel potentia fieri nequeunt, celestium scilicet, huius ve quem cernimus sempiterni ordinis effectorem? Ubi illum denique celestis ac divine domus habitatorem, insuper et rectorem ac moderatorem et tanquam architectum tanti operis reliquisti, et quasi e domo illa siderea quam grata sibi confessione prebueras depulisti, dum tam fedos tamque indignos et comites dares, aspernanti atque ore prophetico proclamanti: «Videte quod ego sum solus et non est alius deus preter me»? Qui sunt igitur hi novi recentesque et infames dii, quos in domum Domini conaris intrudere? Sunt ne hi de quibus propheta alter ait: «Omnes dii gentium demonia, Dominus autem celos fecit»? Tu nunc michi de hoc celorum rerumque omnium factore et creatore loquebaris, meritoque pii auditoris aures atque animum delectabas: sic repente illum creaturis rebellibus atque immundis spiritibus miscuisti? Evertisti uno verbo omnia que sapienter ac sobrie dixisse videbaris. Sed quid dixi: uno verbo? imo compluribus; sepe enim, imo passim, eodem, quasi dormitans, vestigio nutante relaberis, et quos modo deos irriseras, veneraris. Quin et solem et lunam et stellas et postremo palpabilem hunc mundum ipsum, quem videmus, quem tangimus, quem calcamus, sensu preditum, animantem, et – quo nichil est stultius – deum facis. Idque licet non tu tibi, sed Balbo tribuas apud te loquenti, quod ipsum achademice fuerit cautele, in fine tamen libri illius, Balbi disputationem non ausus, ne in Achademie legem pecces, veriorem dicere, verisimiliorem dixisti, ut quicquid ille disputaverat approbando tuum fecisse videaris, vere autem tuum sit, quod platonicum secutus morem alteri tribuere tuasque sententias proferre ficto alterius ore malueris.

[15] Quanquam sane quodam loco dicti operis deum unum plurinomium Balbus idem afferre videatur; quo velut errorum clipeo uti solent stoici ad excusandas insanias deorum turbe, quasi diversis vocabulis nonnisi rem unicam designari velint et intelligi, ut sit scilicet exempli gratia deus unus, isque in terra Ceres dictus, Neptunus in pelago, in ethere Iupiter, in igne Vulcanus. Tamen hec excusatio et veritatis adumbratio quam sit frivola, quis non videt, qui, ut reliqua sileam, apud scriptores gentium preeminentiam inter se deorum discordiasque et bella sacrorumque diversitatem viderit?

[16] Deus enim verus, qui nisi unus esse non potest, neque se maior, neque se minor alicubi, cum semper et ubique idem ipse sit, neque aliquando secum discors esse potest aut fuisse, neque nunc ove nunc thauro, sed uno semper laudis ac iustitie et contribulati spiritus ac lacrimarum sacrificio delectatur. Unus ille in celo et in terra, una illi utrobique substantia, unum nomen.

[17] Illa quoque diversoria ac fictionum subterfugia, quod videntes philosophi que de Iove dicerentur Deo non convenire, duos Ioves, unum naturalem, alterum fabulosum, ut Lactantius ait, seu potius tres Ioves, ut ait Cicero, numerant hi qui theologi nominantur – deorum, inquam, theologi, non unius dei – quantas vires habeant et quanti extimanda sint precii, ne nimis a proposito deerrem, apud ipsum Lactantium Formianum qui queret, inveniet Institutionum suarum libro primo. Nam illud piget etiam attigisse quod et soles quinque totidemque Mercurios, totidem Dyonisios totidemque Minervas, quattuor vero Vulcanos, quattuor Apollines, quattuor Veneres, tres Esculapios, tres Cupidines, tres Dyanas dicunt, sex Hercules, ut Cicero ait, at, ut Varro, tres et quadraginta; neque illos pudet ea dicere, que nos pudeat audire, ne dicam credere. Rogo enim, quis has non stomacetur ineptias? Quis has ferat ambages? Omnia non errorum modo, sed sic inanium somniorum plena undique ac referta sunt, ut miserear interdum, atque indigner nobile illud eloquium in his positum et consumptum curis. Nam de reliquis ut libet. At que circulatio, quis hic ludus, quenam he fabelle? quinque soles facere, cum ab eo quod solus luceat solem dici velint, et cum plures non fuisse quidem unquam, sed oculorum vitio fortassis, aut animorum consternatione visos esse nonnunquam inter prodigia numeratum sit. Pace veterum sit dictum, Ciceronis ante alios; nec scribenda hec fuisse censeo, nec legenda censerem – quibus conscribendis ille vir tantus incubuit – nisi ut lecte et cognite deorum nuge vere divinitatis et unius Dei amorem et contemptus superstitionis externe, nostre religionis reverentiam legentium animis excitaret. Nullo enim clarius modo unaqueque res quam contrario admota cognoscitur; nil magis amabilem lucem facit, quam odium tenebrarum.

[18] Que si de Cicerone meo dixi, quem in multis miror, quid de aliis me dicturum speras? Scripserunt multi multa subtiliter, quidam etiam graviter, dulciter, eloquenter; sed in his, quasi venenum in melle, miscuerunt quedam falsa, periculosa, ridicula, de quibus nunc agere longum nimis et impertinens. Neque enim in omnibus ea michi excusatio fuerit, que fuit in Cicerone; non sic omnes alliciunt, quibus, etsi materia alta sit, non est eloquii par dulcedo. Sepe cantus idem pro varietate canentium nunc delectabilis, nunc molestus fuit, et eandem musicam longe variam vox ostendit.

[19] Ne tamen res egeat exemplo, Pithagoram summi virum ingenii fuisse quis non novit? Eius est tamen nota illa ΜΕΤΕΜΨΙΚΟΣΙΣ, quam in caput non dicam philosophi, sed hominis scandere potuisse supra fidem stupeo. Scandit tamen et a magno ingenio profecta, magna etiam, ut perhibent, infecit ingenia. Dicerem hic aliquid, si auderem; quod quia non audeo, audentior pro me dicet Lactantius Formianus, qui in libris Institutionum, hunc ipsum de quo loquimur Pithagoram, vanum senem et ineptum, hominemque levissimum deridende vanitatis appellare non veritus, totum hoc fabulosum et inane mendacium, atque illud in primis quod se in priore vita Euphorbium fuisse mentitus est, generosa stili atque animi libertate despicit ac refellit. Hoc est autem unum illud electissimum inter pithagorica dogmata, quibus ille vir advena apud Methapontinos credulos, ubi diem obiit, tantum meruit nomen, ut domus eius pro templo, ipse pro deo cultus atque habitus sit. Et quamvis hec ipse non scripserit – nichil enim scripsisse traditur – dixit tamen, et post eum scripsere alii. Quis athomorum turbas concursusque fortuitos non audivit? Ex quibus in unum coeuntibus celum et terram et universa constare vult Democritus, secutusque Democritum Epycurus, qui, nequid penitus deesset insanie, mundos innumerabiles posuere. Quod cum audisset, suspirasse fertur Alexander Macedo, quod nondum unum ex innumeris subegisset. Vani vastique animi suspirium! Certe hi duo philosophice heresis huius auctores millesimam nondum partem mundi unius agnoverant, dum mundos innumerabiles somniabant. I nunc, et non solum doctos, sed sobrios etiam ac discretos, quodque est evidentissimum, otiosos nega, quibus vacaverit talia cogitare!

[20] Quid de aliis dicam, qui non mundorum innumerabilitatem infinitatemque locorum, ut hi proximi, sed mundi huius eternitatem astruunt? In quam sententiam, preter Platonem ac platonicos, philosophi fere omnes, et cum illis mei quoque iudices, ut philosophi potius quam cristiani videantur, inclinant; et ut illum famosissimum sive infamem Persii versiculum defendant: «Gigni de nichilo nichil, in nichilum nil posse reverti», non modo mundi fabricam Platonis in Thimeo, sed mosaicam Genesim, fidemque catholicam, totumque Cristi dogma sanctissimum ac saluberrimum et celesti rore mellifluum oppugnare non metuant, nisi humano magis quam divino supplitio terreantur. Quo cessante, submotisque arbitris, oppugnant veritatem et pietatem, clanculum in angulis irridentes Cristum, atque Aristotilem, quem non intelligunt, adorantes, meque ideo, quod cum eis genua non incurvo, accusant, quod est fidei ignorantie tribuentes. Fidem enim ipsam incusare veriti, sectatores fidei insectantur, obtusosque et ignaros dicunt; neque quid alii sciant aut quid nesciant, sed in quo secum sentiant aut dissentiant attendunt; omnisque dissensio apud illos ignorantia est, cum ab errantibus dissentire summa sit sapientia.

[21] Ita autem proposito insistunt, ut quoniam ex nichilo fieri aliquid impossibile sit natura, Deo ipsi impotentiam hanc ascribant, ceci ac surdi, qui non saltem naturalium philosophorum antiquissimum audiant Pithagoram, solius hanc dei fore virtutem ac potentiam asserentem, ut quod natura efficere nequeat, deus facile possit, ut qui sit omni virtute potentior atque prestantior, et a quo natura ipsa vires mutuetur. Non miror, si Cristum, si apostolos, si doctores catholicos non audiunt, quos contemnunt: hunc philosophum non audire vel spernere illos miror. Sed nec non legisse hec tantos aliorum iudices fas est suspicari; que si tamen forsitan non legerunt, legant, siquis est pudor, apud Calcidium, in Thimeum Platonis secundo commentario. Sed nequicquam moneo. Omne quod ad pietatem tendit, a quocunque dictum, pari temeritate atque impietate despiciunt, et ut docti videantur, insaniunt, quod ancille humili negatum sit omnipotenti quoque domino vetitum opinantes.

[22] Quinetiam – quod in horum tumultibus advertere potuisti – ubi ad disputationem publicam ventum est, quia errores suos eructare non audent, protestari solent se in presens sequestrata ac seposita fide disserere; quod quid, oro, est aliud, quam reiecta veritate verum querere, et quasi, sole derelicto, in profundissimos et opacos terre hiatus introire, ut illic in tenebris lumen inveniant? Quo nichil amentius fingi potest. Ipsi autem, ne nil agere illos putes, seu quid agant ignorare, quod aperta professione non audent, protestatione clandestina fidem negant, nunc seriis sophisticisque blasphemiis, nunc ludicris et male salsis, et olentibus iocis atque impiis. Atque magno audientium assensu apud ipsum Ciceronem loquens Balbus: «Mala» inquit «et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id sive simulate», loquebatur ut deorum cultor pie, quanquam pietas illa impia esset ac pestifera. Quam ergo mala quamque impia consuetudo veri Dei cultoribus videri debet, contra deum suum, hoc est contra unum, verum, vivum celi Deum disputandi quocunque proposito? Nam si ex animo fiat, scelus ingens et impietas; si ludendo autem, ineptissimus ludus et censoria dignus est nota.

[23] Non hoc tamen aspiciunt iudices mei, quorum in iudicio non ignorans adeo viderer, ni cristianus essem. Quomodo enim cristianus homo literatus videretur his, qui ydiotam Cristum, magistrum et dominum nostrum, dicunt? Non facile rudis magistri discipulus eruditus fiet, ab illius vestigiis non divertens. Cupide igitur et audacter, et importune, contra preceptorem contraque discipulos eius clamant, imo latrant et insultant, inque eo maxime gloriantur, si confusum aliquid ac perplexum dixerint, nec sibi nec aliis intellectum. Nam quis, precor, intelligat non intelligentem se? Nec audiunt Cesarem Augustum, inter multa animi ingeniique bona, disertissimum principem, qui, ut de illo scribitur, genus eloquendi secutus est elegans et temperatum, precipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere, et amicos irrisit verba insolita et obscura captantes, et hostem increpuit, ut insanum, ea scribentem, que mirentur potius audientes quam intelligant. Vere ergo miri homines, qui hinc doctrine gloriam aucupentur, unde apud doctos ignorantie merentur infamiam. Summum enim ingenii et scientie argumentum, claritas. Nam quod clare quis intelligit, clare eloqui potest, quodque intus in animo suo habet, auditoris in animum transfundere. Ita verum fit, quod his dilectus nec intellectus Aristotiles ait in primo Methaphisice: scientis signum posse docere. Quamvis hoc ipsum artificio non vacet, quia, ut ait Cicero secundo De legibus: «non solum scire aliquid artis est, sed quedam ars est etiam docendi». At ars hec nimirum in intellectus ac scientie claritate fundata est. Etsi enim ars huiusmodi preter scientiam exigatur, ad exprimendum scilicet imprimendumque animi conceptus, nulla ars tamen de obscuro ingenio claram promet orationem.

[24] Amici autem nostri, nos luce gaudentes neque secum in tenebris palpitantes, quasi nostre scientie diffisos, et ob id omnium ignaros, quia non de omnibus per compita disputamus, ex alto despiciunt, tumentes inauditis ambagibus, sibique precipue hinc placentes, quod cum nichil sciant, profiteri omnia et clamare de omnibus didicerunt. Neque illos hinc retrahit pudor ullus, aut modestia, et conscientia latitantis inscitie, neque non dicam ille Publii mimus: «Nimium altercando veritas amittitur», sed illud Salomonis autenticum: «Verba sunt plurima multamque in disputando habentia vanitatem»; aut illud Apostoli: «Siquis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei»; atque illud eiusdem: «Videte nequis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Cristum».

[25] Quid est autem hoc quod loquor? aut quomodo Paulo unquam credituros sperem? An non ipse Cristi discipulus, quo magistro gratior, eo istis invisior contemptiorque? quis aurem odioso unquam prebuit consultori? Non si amicus, non si ipse frenum stringat Aristotiles, quiescent: tantus est impetus, tanta animi temeritas, tantus tumor, tanta philosophici nominis et tam vana iactantia, tanta denique opinionum pervicacia, et peregrinorum dogmatum ventoseque disputationis improbitas! Cuius illud supra positum inter multa damnabile, quod coeternum Deo mundum volunt. Ubi profanas illas cantiunculas gravi non sine stomaco solitus sum audire, quas hi nostri in triviis passim; apud Ciceronem vero Velleius, Epycuri partium defensor, querit his verbis: «Quibus enim» inquit «oculis animi intueri potuit Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque edificari mundum facit?». Potest utcunque hec interrogatio tolerari, nisi quod iam querendo responsum est, quibus hec oculis vidit Plato, nempe animi, quibus invisibilia cernuntur, et quibus ipse, ut philosophus fretus acerrimis atque clarissimis, multa vidit; quamvis ad hanc visionem nostri propius accesserint, non visu quidem sed lumine clariore.

[26] At quod sequitur quis ferat? «Que molitio» inquit «que ferramenta? qui vectes? que machine? qui ministri tanti muneris fuerunt? Quemadmodum autem obedire et parere voluntati architecti, aer, ignis, aqua, terra potuerunt?». Questio diffidentis et irreligiosi animi. Ita enim quasi de lignario aut ferrario fabro querit, non de illo, de quo scriptum est: «Ipse dixit, et facta sunt». Dixit autem non verbo volatili, ne laborasse vel iubendo somnient, ut multa sunt soliti, sed per verbum internum sibique coeternum, quod erat in principio apud Deum, Deus verus de Deo vero, consubstantialis patri, per quem facta sunt omnia. Hic profecto mundum fecit ex nichilo, vel si, ut philosophi quidam volunt, ex informi materia, quam «ylen» Grai quidam, alii «silvam» vocant, factus est mundus. Hec ipsa, ut ait Augustinus, facta est de omnino nichilo. Fecit, inquam, Deus igitur mundum verbo illo, quod Epycurus et sui nosse non poterant, nostri vero philosophi non dignantur; eoque sunt priscis illis inexcusabiliores. Potest etiam linx in tenebris non videre; qui in luce apertis oculis non videt, plane est cecus.

[27] At, quod apud ipsum Ciceronem in processu queritur, quomodo qui mundum natum seu factum introduxerit, is eum dixerit fore sempiternum, haud iniuste quidem queritur. Nos autem et principium habuisse et finem habiturum mundum dicimus.

[28] Illa que sequitur vana magis, sed vulgaris est questio. «Sciscitor» inquit «cur mundi edificatores repente exciti ante innumerabilia secula dormierunt». Qui hoc interrogant, non attendunt, si ante centum milia, vel quia id quoque apud Tullium scriptum est Babilonios quadringenta septuaginta annorum milia numerare, ante hec omnia seu multo plura milia factus esset hic mundus, id ipsum similiter queri posse, cur non prius, cum mille annorum milia infinito collata nichil amplius quam totidem dies sint, dicente psalmographo: «Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna que preteriit»; vel multo etiam minus, seu verius nil penitus. Unius enim diei, vel unius hore, ad mille annos sive ad mille milia annorum, sicut unius exigue stille levi imbre delapse ad omnem Occeanum, cuntaque maria, perquamminima quidem, aliqua tamen est comparatio et nonnulla proportio. At multorum, et quotcunque volueris milium annorum usquedum numero nomen desit, ad eternitatem ipsam prorsus nulla. Illa enim supra modum, hinc maxima et hinc parva, utrinque certe finita sunt. Hec autem contra, hinc infinita, hinc finita, licet maxima, que illis admota non exigua existimanda esse, sed nulla, ait ille vir magnus Augustinus, qui de hoc ipso validissime disputat, libro duodecimo Civitatis Dei.

[29] Et hec est illa perplexitas, que philosophos coegit eternitatem mundi ponere, ne tam diu otiosus fuisse videatur Deus. Quam multorum sententiam paucis verbis stringens Theodosius Macrobius secundo commentario in sextum ciceroniane Reipublice: «Mundum quidem» inquit «fuisse semper philosophia auctor est, conditore quidem deo, sed non ex tempore; siquidem tempus ante mundum esse non potuit, cum nichil aliud tempora nisi cursus solis efficiat». Que tamen apud ipsum Ciceronem his verbis eliditur: «Non enim si mundus nullus erat, secula non erant. Secula nunc dico, non ea que dierum noctiumque numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse. Sed fuit quedam ab infinito tempore eternitas, quam nulla temporum circumscriptio metiebatur. Spatio tamen qualis ea fuerit intelligi potest, quod ne in cogitationem quidem cadit, ut fuerit aliquod tempus, cum nullum esset». Que verba pene ad contextum ibidem Augustinus interserit. Addunt sane ingeniosi magis homines quam pii, ad eternitatem ipsam, de qua dictum est, mutationes rerum varias ex incendiis ac diluviis terrarum mundo invectas, quibus et temporalis et quodammodo novus videatur, cum eternus sit.

[30] Quo in genere toto – ut iantandem, sero licet, unde discessi redeam; evectus enim sum rerum coherentium cathena – maxime vitandus Aristotiles, non quod plus errorum, sed quod plus autoritatis habet ac sequacium. Fatebuntur forsitan, seu vero seu verecundia coacti, divina non satis Aristotilem vidisse, neque eterna, quod a puro ingenio semota sint; sed humanorum atque pretereuntium nichil non pervidisse contendent. Ita eo revertimur, quod contra hunc ipsum philosophum disputans Macrobius, sive ioco, sive serio: «Videtur» ait «michi vir tantus nichil ignorare potuisse». Michi autem prorsus contrarium videtur; neque ulli hominum humano studio rerum omnium scientiam fuisse concesserim. Hinc laceror, et quamvis alia sit invidie radix, hec tamen causa pretenditur: quod Aristotilem non adoro. Sed alium quem adorem habeo, qui michi non inanes rerum fallentium ac frivolas coniecturas, ad nil utiles, nulli subnixas fundamento, sed sui ipsius notitiam pollicetur; quam si prestat, ceterarum ab eodem conditarum rerum et accessio supervacua et apprehensio facilis et inquisitio ridiculosa videbitur. Hunc igitur habeo, de quo sperem; hunc habeo, quem adorem; quem pie utinam et iudices mei colant! Quod si faciunt, sciunt philosophos multa mentitos, eos dico qui philosophi dicuntur; veri enim philosophi vera omnia loqui solent. Horum tamen ex numero nec Aristotiles certe, nec Plato est, quem ex omni prisca illa philosophorum acie ad verum propius accessisse nostri dixere philosophi. Isti vero, ut diximus, sic amore solius nominis capti sunt, ut secus aliquid quam ille de re qualibet loqui sacrilegio dent. Hinc maximum nostre ignorantie argumentum habent, quod nescio quid aliter de virtute neque sat aristotelice dixerim. En crucibus dignum crimen! Perfacile fieri potest, ut non diversum modo aliquid, sed adversum dixerim, nec male illico dixerim, nullius addictus iurare in verba magistri, ut de se loquens Flaccus ait. Illud quoque possibile est, ut idem, licet aliter, dixerim, atque his omnia iudicantibus, sed non omnia intelligentibus, dicere aliud visus sim. Magna enim pars ignorantium, ut ligno naufragus, verbis heret, neque rem bene aliter atque aliter dici putat; tanta vel intellectus vel sermonis, quo conceptus exprimitur, inopia est!

[31] Equidem fateor me stilo viri illius, qualis est nobis, non admodum delectari, quamvis eum in sermone proprio et dulcem et copiosum et ornatum fuisse, Grecis testibus et Tullio auctore, didicerim, antequam ignorantie sententia condemnarer. Sed interpretum ruditate vel invidia ad nos durus scaberque pervenit, ut nec ad plenum mulcere aures possit, nec herere memorie; quo fit ut interdum Aristotilis mentem non illius, sed suis verbis exprimere et audienti gratius et promptius sit loquenti.

[32] Neque illud dissimulo, quod persepe cum amicis dixi, nunc ut scribam cogor, non ignarus magnum hinc michi fame periculum instare, magnumque et novum eius, que michi obicitur, argumentum ignorantie. Scribam tamen, nec iudicia hominum verebor. Audiant me licebit omnes qui usquam sunt Aristotelici. Scis quam facile solum hunc peregrinum et exiguum conspuent libellum – est enim in convitia pronum genus –; sed de hoc libellus ipse viderit, quo se linteo detergat: modo ne me conspuant, sat est michi. Audiant aristotelici, inquam, omnes, et quoniam Grecia nostris sermonibus surda est, audiant quos Italia omnis, et Gallia et contentiosa Parisius ac strepidulus Straminum vicus habet. Omnes morales, nisi fallor, Aristotilis libros legi, quosdam etiam audivi, et antequam hec tanta detegeretur ignorantia, intelligere aliquid visus eram, doctiorque his forsitan nonnunquam, sed non – qua decuit – melior factus ad me redii, et sepe mecum et quandoque cum aliis questus sum illud rebus non impleri, quod in primo Ethicorum philosophus idem ipse prefatus est, eam scilicet philosophie partem disci, non ut sciamus, sed ut boni fiamus. Video nempe virtutem ab illo egregie diffiniri et distingui tractarique acriter, et que cuique sunt propria, seu vitio, seu virtuti. Que cum didici, scio plusculum quam sciebam; idem tamen est animus qui fuerat, voluntasque eadem, idem ego. Aliud est enim scire atque aliud amare, aliud intelligere atque aliud velle. Docet ille, non infitior, quid est virtus; at stimulos ac verborum faces, quibus ad amorem virtutis vitiique odium mens urgetur atque incenditur, lectio illa vel non habet, vel paucissimos habet. Quos qui querit, apud nostros, precipue Ciceronem atque Anneum, inveniet, et, quod quis mirabitur, apud Flaccum, poetam quidem stilo hispidum, sed sententiis periocundum. Quid profuerit autem nosse quid est virtus, si cognita non ametur? Ad quid peccati notitia utilis, si cognitum non horretur? Imo hercle, si voluntas prava est, potest virtutum difficultas et vitiorum illecebrosa facilitas, ubi innotuerit, in peiorem partem pigrum nutantemque animum impellere. Neque est mirari si in excitandis atque erigendis ad virtutem animis sit parcior, qui parentem philosophie huius Socratem «circa moralia negotiantem», ut verbo eius utar, irriserit, et, si quid Ciceroni credimus, contempserit; quamvis eum ille non minus. Nostri autem – quod nemo nescit expertus – acutissimos atque ardentissimos orationis aculeos precordiis admovent infliguntque, quibus et segnes impelluntur, et algentes incenduntur, et sopiti excitantur, et invalidi firmantur, et strati eriguntur, et humi herentes in altissimos cogitatus et honesta desideria attolluntur; ita ut terrena iam sordeant et conspecta vitia ingens sui odium, virtus internis spectata oculis formaque et «tanquam honesti visa facies», ut vult Plato, miros sapientie, miros sui pariat amores. Que licet preter Cristi doctrinam atque auxilium omnino fieri non posse non sim nescius, neque sapientem neque virtuosum neque bonum aliquem evadere, nisi largo haustu, non de fabuloso illo Pegaseo, qui est inter convexa Parnasi, sed de vero illo et unico et habente in celo scatebras fonte potaverit aque salientis in vitam eternam; quam qui gustat, amplius non sitit. Ad hec tamen ipsa pergentibus illi ipsi, quos dicebam, multum conferunt multumque adiuvant, quod et de multis eorum libris multi sentiunt, et de Ciceronis Hortensio nominatim in se expertus grate admodum profitetur Augustinus. Etsi enim non sit in virtute finis noster, ubi eum philosophi posuere, est tamen per virtutes iter rectum eo ubi finis est noster; per virtutes, inquam, non tantum cognitas, sed dilectas.

[33] Hi sunt ergo veri philosophi morales et virtutum utiles magistri, quorum prima et ultima intentio est bonum facere auditorem ac lectorem, quique non solum docent quid est virtus aut vitium preclarumque illud hoc fuscum nomen auribus instrepunt, sed rei optime amorem studiumque pessimeque rei odium fugamque pectoribus inserunt. Tutius est voluntati bone ac pie quam capaci et claro intellectui operam dare. Voluntatis siquidem obiectum, ut sapientibus placet, est bonitas: obiectum intellectus est veritas. Satius est autem bonum velle quam verum nosse. Illud enim merito nunquam caret; hoc sepe etiam culpam habet, excusationem non habet. Itaque longe errant qui in cognoscenda virtute, non in adipiscenda, et multo maxime qui in cognoscendo, non amando Deo tempus ponunt. Nam et cognosci ad plenum Deus in hac vita nullo potest modo, amari autem potest pie atque ardenter; et utique amor ille felix semper, cognitio vero nonnunquam misera, qualis est demonum, qui cognitum apud inferos contremiscunt.

[34] Et quanquam prorsus incognita non amentur, satis est tamen Deum eatenus, quibus ultra non datur, ac virtutem nosse, ut sciamus illum omnis boni fontem lucidissimum, sapidissimum, amenissimum, inexhaustum, a quo et per quem et in quo sumus quicquid sumus boni, hanc post Deum rerum optimam. Quo cognito, totis Illum precordiis ac medullis propter se, hanc autem propter Illum amemus et colamus, vite Illum unicum auctorem, vite hanc precipuum ornamentum.

[35] Que cum ita sint, non est forsitan his philosophis nostris, etsi non sint greci, de virtute presertim credere, ut iudices mei putant, reprehensibile. Et siquidem, vel hos ipsos vel meum forte iudicium secutus, dixi aliquid, quamvis Aristotiles aliter aut aliud dixerit, non ideo apud equiores rerum iudices sim infamis. Notus enim mos aristotelicus, in Thimeo Platonis a Calcidio expressus: «Hic» inquit «suo quodam more pleni perfectique dogmatis electo quod visum sit, cetera fastidiosa incuria negligit». Si ab illo igitur fastiditum aut neglectum aliquid dixi, vel non forsitan cogitatum – fieri enim potest, nec humane dissonum est nature, quamvis, si hos sequimur, nec consonum viri fame – si hoc dixi, quicquid id est – neque enim satis quid sit illud novi, neque hi satis ingenue veris me certisque criminibus impetunt, sed suspitionibus ac susurris – hecne sufficiens causa est, qua fluctibus sic demergar ignorantie, ut in uno errans, in quo ipso possum, his errantibus, non errasse, factus sim omnium reus, et in omnibus semper errare nilque omnium scire damnandus sim?

[36] «Quid ergo?» dicat aliquis «An et tu contra Aristotilem mutis?». Contra Aristotilem nichil, sed pro veritate aliquid, quam licet ignorans amo, et contra stultos aristotelicos multa quotidie in singulis verbis Aristotilem inculcantes, solo sibi nomine cognitum, usque ad ipsius, ut auguror, audientiumque fastidium, et sermones eius etiam rectos ad obliquum sensum temerarie detorquentes. Nemo vero me amantior, nemo reverentior illustrium virorum, et, quod ait Naso: «Quotque aderant vates rebar adesse deos». Ad philosophos et maxime ad theologos veros traho. Ipsum vero Aristotilem – nisi maximum quemdam virum scirem, non hec dicerem – scio maximum, sed, ut dixi, hominem. Scio in libris eius multa disci posse, sed et extra sciri aliquid posse credo, et antequam Aristotiles scriberet, antequam disceret, antequam nasceretur, multa aliquos scisse non dubito: Homerum, Hesiodum, Pithagoram, Anaxagoram, Democritum, Dyogenem, Solonem, Socratem, et philosophie principem Platonem.

[37] «Et quis» inquient «principatum hunc Platoni tribuit?». Ut pro me respondeam, non ego, sed veritas, ut aiunt, etsi non apprehensa, visa tamen illi, propiusque adita, quam ceteris. Dehinc magni tribuunt auctores, Cicero primum et Virgilius, non hic quidem nominando illum, sed sequendo, Plinius preterea, et Plotinus, Apuleius, Macrobius, Porphirius, Censorinus, Iosephus, et ex nostris Ambrosius, Augustinus et Ieronimus, multique alii. Quod facile probaretur, nisi omnibus notum esset.

[38] Et quis non tribuit, nisi insanum et clamosum scolasticorum vulgus? Nam quod Averrois omnibus Aristotilem prefert, eo spectat, quod illius libros exponendos assumpserat et quodammodo suos fecerat; qui quanquam multa laude digni sint, suspectus tamen est laudator. Ad antiquum nempe proverbium res redit: mercatores omnes suam mercem solitos laudare. Sunt qui nichil per seipsos scribere audeant et, scribendi avidi, alienorum expositores operum fiant, ac velut architectonice inscii, parietes dealbare suum opus faciant et hinc laudem querant, quam nec per se sperant posse assequi, nec per alios, nisi illos in primis et illorum libros, hoc est subiectum cui incubuere, laudaverint, animose id ipsum, et immodice, ac multa semper yperbole. Quanta vero sit multitudo – aliena dicam exponentium, an aliena vastantium? – hac presertim tempestate, Sententiarum liber, ante alios, mille tales passus opifices, clara, si loqui possit, et querula voce testabitur. Et quis unquam commentator non assumptum ceu proprium laudavit opus? Imo eo semper uberius, quo alienum urbanitas, suum opus laudare vanitas atque superbia est. Linquo eos qui tota sibi delegere volumina, quorum unus est aut primus Averrois. Certe Macrobius, non tantum licet expositor, sed scriptor egregius, cum tamen ciceroniane Reipublice non libros quidem, sed unius libri partem exponendam decerpsisset, expositionis in fine quid addiderit notum est: «Vere» inquit «pronuntiandum est nichil hoc opere perfectius, quo universe philosophie continetur integritas». Finge hunc non de libri parte, sed de totis philosophorum omnium libris loqui: pluribus quidem verbis, non plus autem dicere potuisset; siquidem nichil integritati potest nisi superfluum accedere. Quid vero philosophorum libris omnibus, qui vel scripti vel scribendi sunt contineri amplius potest, quam philosophie integritas? Si tamen hec ipsa vel omnibus contineri potuit aut poterit libris, et non aliquid deest primis, et novissimo defuturum est.

[39] Sed hec hactenus. Scio, ut dixi, durum me fame scopulum adisse, tantorum non modo mentione philosophorum, sed comparatione proposita. Stilum tamen obiecta, nec reiecta, excuset ignorantia, audaces facere solita et loquaces. Metus amittende glorie aut nominis minuendi, frenare solitus oratores, amicorum michi demitur sententia: quid metuam, queso? Non potest perdi, nec michi iam minui quod amissum est. Quicquid dixero, aut id erit quod amici mei iudicant, aut plus aliquid: minus nichilo, nichil est.

[40] Quando ergo, quolibet flatu pulsus, huc prodii, emergam ut potero, et id dicam, quod me sepe et interdum magnis quesitoribus respondisse memor sum. Siquidem de Platone et Aristotile si queratur, quisnam maior clariorque vir fuerit, non michi tanta est ignorantia, etsi multam iudices mei tribuant, ut tanta de re precipitare ausim sententiam, que de rebus licet parvis continenda ac libranda est. Neque vero me fugit quanta sepe de doctis hominibus inter doctos concertatio sit exorta, de Cicerone ac Demosthene, deque ipso itidem Cicerone ac Virgilio, de Virgilio insuper atque Homero, de Salustio ac Tuchidide, denique de Platone ipso et condiscipulo eius Xenophonte, deque aliis multis. Quorum omnium si indago difficilis atque extimatio anceps est, inter Platonem atque Aristotilem quis sedens iudiciaria autoritate pronuntiet?

[41] At si queritur uter sit laudatior, incuntanter expediam inter hos referre, quantum ego arbitror, quod inter duos, quorum alterum principes proceresque, alterum universa plebs laudet. A maioribus Plato, Aristotiles laudatur a pluribus; et a magnis et a multis, imo ab omnibus dignus uterque laudari. Eo enim ambo naturalibus atque humanis in rebus pervenerunt, quo mortali ingenio ac studio perveniri potest. In divinis altius ascendit Plato ac platonici, quanquam neuter pervenire potuerit quo tendebat. Sed, ut dixi, propius venit Plato, de quo nullus cristianorum et in primis Augustini librorum fidelis lector hesitaverit; quod nec Greci, quamvis hodie literarum nescii, dissimulant, maiorum per vestigia Platonem divinum, Aristotilem demonium nuncupantes.

[42] Neque me rursum fallit, quanta in libris suis in Platonem Aristotiles disputare sit solitus; quod quam honeste et quam procul a suspitione invidie faciat, quamvis alicubi amicum Platonem, sed amiciorem asserat veritatem, ipse viderit, simulque hoc sibi dictum audiat. Facile est cum mortuo litigare. Quem tamen multi viri maximi post obitum defenderunt, nominatim in ydeis, contra quas valide omnes ingenii sui nervos ille acerrimus disputator intenderat, notissima Augustini ipsius ac secura defensio est, cui pium quoque lectorem non minus assensurum rear quam vel Aristotili vel Platoni.

[43] Unum incidenter hic dixerim, ut errorem meorum iudicum hisque similium refellam, qui vulgi vestigiis insistentes opinari solent et insolenter nec minus ignoranter obicere multa scripsisse Aristotilem. Neque hic errant: multa enim scripsit proculdubio, plura etiam quam cogitent, quippe quorum aliqua nondum habeat lingua latina. At Platonem, prorsum illis et incognitum et invisum, nil scripsisse asserunt, preter unum atque alterum libellum; quod non dicerent, si tam docti essent, quam me predicant indoctum. Nec literatus ego, nec Grecus, sedecim vel eo amplius Platonis libros domi habeo; quorum nescio an ullius isti unquam nomen audierint. Stupebunt ergo si hec audiant. Si non credunt, veniant et videant. Bibliotheca nostra, tuis in manibus relicta, non illiterata quidem illa, quamvis illiterati hominis, neque illis ignota est; quam totiens me tentantes ingressi sunt, semel ingrediantur et Platonem tentaturi, an et ipse sine literis sit famosus. Invenient sic esse ut dico, meque licet ignarum, non mendacem tamen, ut arbitror, fatebuntur. Neque Grecos tantum, sed in latinum versos aliquot nunquam alias visos aspicient literatissimi homines. De qualitate quidem operum iure illi suo iudicent; de numero autem nec iudicare aliter quam dico, nec litigare litigiosissimi homines audebunt. Et quota ea pars librorum est Platonis? quorum ego his oculis multos vidi, precipue apud Barlaam Calabrum, modernum graie specimen sophie; qui me latinarum inscium docere grecas literas adortus, forsitan profecisset, nisi michi illum invidisset mors, honestisque principiis obstitisset, ut solita est.

[44] Nimis iam post ignorantiam meam vagor, et animo et calamo nimis indulgeo. Redeundum est. He sunt igitur, amice, atque harum similes cause, que me amico, sed iniquo, mirum dictu, meorum iudicio sodalium obiecere. Quarum, ut intelligo, nulla potentior, quam quod, licet peccator, certe cristianus sum. Etsi enim forsitan audire possim quod obiectum sibi Ieronimus refert: «Mentiris, ciceronianus es, non cristianus. Ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum». Respondebo et thesaurum meum incorruptibilem et supremam cordis mei partem apud Cristum esse. Sed propter infirmitates ac sarcinas vite mortalis, quas nedum ferre, sed enumerare difficile est, non possum, fateor, ut vellem, sic inferiores partes anime, in quibus est irascibilis et concupiscibilis appetitus, attollere, quin adhuc terris inhereant. Et quotiens quanto nisu humo illas avellere mestus et indignans retentaverim, et, quia non successit, quid hinc patiar, solus ipse quem testor et quem invoco Cristus novit; qui fortasse miserebitur, ut salubrem conatum adiuvet imbecillis anime et peccati mole obrute ac depresse. Interim non nego multis me curis vanis ac noxiis deditum. Sed in his non numero Ciceronem, quem michi nunquam nocuisse, sepe etiam profuisse cognovi. Quod dictum ex me nemo mirabitur, Augustinum si audierit de se similia profitentem; de quo me supra proxime, sed alibi pluribus egisse memini, ideoque nunc unum hoc dixisse contentus sim. Non dissimulo equidem me Ciceronis ingenio et eloquentia delectari, quibus, ut innumeros sileam, Ieronimum ipsum usqueadeo delectatum video, ut nec visione illa terribili, nec Ruphini iurgiis sic stilum inde dimoverit, quin ciceronianum aliquid redoleret. Quod ipsemet sentiens de hoc ipso alicubi se excusat. Nec vero Cicero fideliter ac modeste lectus aut illi nocuit, aut cuique alteri, cum ad eloquentiam cuntis, ad vitam multis valde profuerit, nominatim, ut diximus, Augustino, qui ex Egipto egressurus, Egiptiorum auro et argento sinum sibi gremiumque complevit, ac tantus pugil Ecclesie, tantus propugnator fidei futurus, ante diu quam in aciem descenderet, sese armis hostium circunfulsit.

[45] Ubi ergo de his, de eloquentia presertim queritur, Ciceronem fateor me mirari inter, imo ante omnes, qui scripserunt unquam, qualibet in gente, nec tamen ut mirari, sic et imitari, cum potius in contrarium laborem, ne cuiusquam scilicet imitator sim nimius, fieri metuens quod in aliis non probo. Si mirari autem Ciceronem, hoc est ciceronianum esse, ciceronianus sum. Miror eum nempe; quin etiam non mirantes illum miror. Si qua hec ignorantie nova confessio videri potest, hoc sum animo, fateor, hoc stupore.

[46] At ubi de religione, id est de summa veritate et de vera felicitate deque eterna salute cogitandum incidit aut loquendum, non ciceronianus certe nec platonicus, sed cristianus sum; quippe cum certus michi videar, quod Cicero ipse cristianus fuisset, si vel Cristum videre, vel Cristi doctrinam percipere potuisset. De Platone enim nulla dubitatio est apud ipsum Augustinum, si aut hoc tempore revivisceret, aut dum vixit, hec futura prenosceret, quin cristianus fieret; quod fecisse sua etate plerosque platonicos idem refert, quorum ipse de numero fuisse credendus est. Stante hoc fundamento, quid cristiano dogmati ciceronianum obstet eloquium? aut quid noceat ciceronianos libros attingere, cum libros hereticorum legisse non noceat, imo expediat, dicente Apostolo: «Oportet hereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis»? Ceterum multo hac in parte plus fidei apud me habiturus fuerit pius quisque catholicus, quamvis indoctus, quam Plato ipse vel Cicero.

[47] Hec sunt igitur argumenta validiora nostre ignorantie; que vera esse gaudeo, hercle, utque in dies veriora sint cupio. Profecto enim, de quo michi cum magnis viris liquido convenit, si quemcunque philosophum, quamlibet famosum, si denique deum suum Aristotilem revixisse et cristianum factum esse audiant, ruditatis et inscitie arguent, et quem ante suspexerint, superbi despicient ignorantes, tanta penuria tantumque odium veri est, quasi dedidicerit, eo ipso quod ad sapientiam Dei patris a caliginosa et loquaci mundi huius ignorantia sit conversus!

[48] Neque michi dubium est, quin Victorinus, dum rethoricam docuit clarissimus habitus, ita ut in romano foro statuam meritus accepisset, illico ut Cristum et veracem fidem clara et salutifera voce confessus est, ab illis superbis demonicolis, quorum offense metu aliquandiu conversionem distulisse eum in Confessionibus suis Augustinus refert, hebes ac delirantissimus haberetur. Quod de ipso etiam Augustino eo magis suspicor, quo et ipse vir clarior fuit clariorque conversio, et quanto fidelibus utilior gratiorque, tanto Cristi et Ecclesie sue hostibus invisior mestiorque, quando apud Mediolanum, ut in eisdem Confessionibus idem ipse commeminit, magisterio rethorice deposito, sub illo fidelissimo ac sanctissimo precone veritatis Ambrosio, scientiam celestem atque iter salutis arripuit, et de Ciceronis expositore factus est predicator Cristi.


[49] De quo quid semel audierim narrabo, ut intelligas quantus hic morbus, quam pestifer, quam profundus sit. Audivi virum magni nominis, dum de Augustino placitum sibi nescio quid dixissem, cum suspirio respondentem: «Heu! quam dolendum, quod ingenium tale fabellis inanibus irretitum fuerit!». Cui ego: «O te miserum, qui hec dicas, miserrimumque si sentias!». Contra ille subridens: «Imo vero stultum te, inquit, si sic credis ut loqueris, sed melius de te spero». Quid de me autem speraret, nisi ut contemptor pietatis in silentio secum essem?

[50] Pro superum atque hominum fidem! Si iam nemo igitur literatus horum iudicio esse potest, nisi sit idem hereticus et insanus, superque omnia importunus et procax, qui per vicos ac plateas urbium de quadrupedibus ac beluis disputans, bipes ipse sit belua! Quid autem miri, si delirum me, non modo ignarum iudicant amici mei, cum de hoc proculdubio sint grege, qui pietatem quolibet ingenio cultam spernunt, et religionem diffidentie ascribunt, neque ingeniosum putant neque satis doctum, qui non aliquid contra Deum loqui audeat, in Aristotilem solum mutus, aliquid contra fidem catholicam disputare? Quam quo quisque animosius oppugnare presumpserit (expugnari enim nullo potest ingenio, nulla vi), eo ingeniosior apud istos doctiorque; quo fidentius fideliusque defenderit, eo habetur obtusior atque indoctior, et ignorantie conscientia fidei velum assumpsisse, quo se contegat atque involvat, creditur, prorsus quasi non discordes ac trepide fabelle et nugelle inanes ac vacue sint illorum, nec scientia certa de ambiguis aut ignotis, sed opiniones vage et libere et incerte; vere autem fidei notitia et altissima et certissima et postremo felicissima sit scientiarum omnium! Qua deserta, relique omnes non vie, sed devia, non termini, sed ruine, non scientie, sed errores sunt.

[51] His tamen isti animis hisque sunt iudiciis, ut nesciam an non solum duo illi, de quibus supradictum est, vel siqui sunt similes, sed supremus omnium Paulus ipse non dico ceperit displicere Iudeis, quibus ante placuerat, quod Ieronimus, epistolam eius ad Galathas exponens, ait; sed omnino et Phariseis et pontificibus insanire visus olim sit, quod de lupo agnus, de persecutore cristiani nominis factus esset apostolus Cristi, et his nostris nunc etiam videatur. Possum ergo ignorantiam michi obiectam – possim et si obiciatur insaniam – magnis comitibus consolari, et sic facio. Quin interdum et delector et gaudeo honestis ex causis non ignorantie tantum, sed amentie reus esse.

[52] Ceterum de me letus, de amicis doleo; etsi enim alie iudicio pretendantur cause, et forsitan leviores, he quidem scelere et impietate non vacant, illis mortifere et infames, michi etiam gloriose, ut pro his causis non solum fama, sed vita insuper spoliari, si res tulerit, equissimo sim passurus animo. Illud angit in primis, quod verissima omnium vel unica vel inter cuntas eminens obliqui causa iudicii livor est, qui multos semper, sed nullos unquam sanos ac lucidos infecit oculos, coegitque falsum cernere. Res stupenda et nova, neque michi unquam hactenus audita, nunc – quod nolim – in meo capite experta et cognita, amicis invidiam inesse pectoribus. Amicis, inquam, sed non plena ac perfecta amicitia, que est ita amicum ut se amare. Amant isti me, sed non toto pectore. Dicam melius: toto amant pectore, sed non totum me. Vitam certe, corpusque et animam, et quicquid habeo, preter famam, eamque duntaxat literarum, horum ego vel omnium vel singulorum in manibus fidenter nilque hesitans posuerim. Neque hec exceptio aut odii aut amicitie lentioris, sed invidie est, ut dixi, etiam in amicitiis habitantis, vel si hoc auditu durum est, et hoc quoque melius aliter est dicendum, ut non livoris sit exceptio, sed doloris. Dolent forsitan, imo dolent utique apud doctos, apud quos michi, vere ne an falso, literati hominis partum nomen audiunt, se nec literatos esse nec cognitos. Hinc ereptum michi cupiunt, quod non habent, neque, si sapiunt, sperant. Magna votorum conflictatio rerumque discordia, cui bonum omne vel maximum velis, eidem nolle vel minimum, non tam puto quia id michi esse, quam quod sibi doleant deesse. Querunt, neque id fateor iniuste, in amicitia pares esse, et id agunt, ut quoniam clari omnes esse non possumus, quod facilius censent, simus omnes obscuri. Est, non inficior, in amicis paritas pulcerrima. Ubi enim insigniter pars una preponderat, non bene videntur amicorum animi quasi impares iuvenci sub amicitie iugum mitti. Verum ea paritas amoris ac fidei esse debet; fortunarum et glorie non ita. Idque, ut ignotos sileam, Herculis ac Philotete, Thesei ac Pirothoi, Achillis et Patrocli, Scipionis et Lelii probat imparitas. Ipsi tamen, ut libet, viderint quo animo erga meum nomen fuerint, qui erga me, ni fallor, hauddubie sunt optimo.