De rerum naturis (Rabanus)/XV

This is the stable version, checked on 18 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XV

 Liber XIV Liber XVI 

INCIPIT LIBER XV

recensere

 

[1] De philosophis gentium

 

Fylosophi Greca appellatione uocantur, que Latine amatores sapi#93b#entiae interpretantur. Est enim filosophus qui diuinarum et humanarum rerum scientiam habet, et omnem bene uiuendi tramitem tenet. Nomen philosophorum primum a Pithagora fertur exortium. Nam dum antea Greci ueteres sophistas, id est sapientes aut doctores sapientiae, semetipsos Iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur, uerecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae se esse respondit. Quoniam sapientem profiteri arrogantissimum uidebatur, ita deinceps posteris placuit, ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque uel sibi uel aliis uideretur excellere. Non nisi philosophus uocaretur. Idem autem philosophi triplici genere diuiduntur. Nam aut phisici sunt aut ethici aut logici.

Fisici dicti quia de naturis tractant. Natura quippe Grece fisis uocatur. Ethici quia de moribus disputant, mores enim apud Grecos ethis appellantur. Logici autem quia in naturis et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Grece logos dicitur. Diuiditur autem phisica in septem partes, hoc est arithmeticam, astronomicam, astrologiam, mechaniciam, medicinam, geometricam, et musicam. Arithmetica est numerorum scientia. Astronomia est lex astrorum qua oriuntur et occidunt #94a# astra. Astrologia est astrorum ratio et natura et potestas, caelique, conuersio. Mechanicia est peritia fabricae artis, in metallis, in lignis, et in lapidibus. Medicina est scientia curationum ad temperamentum et salutem corporis inuenta. Geometrica est disciplina mensurandi, spatia locorum et magnitudines corporum. Musica est diuisio sonorum et uocum uarietas, et modulatio canendi. Ethica autem diuiditur in quattuor partes, hoc est in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, et temperantiam. Prudentia in agnitio#M414#nem ueritatis inducit hominem. Iustitia dilectionem dei et proximi seruat. Fortitudo uincit aduersa, mortemque contempnit. Temperantia uitiosas uoluptates reprimit, et omnia moderat. Logica autem diuiditur in duas species, hoc est dialecticam et rethoricam. Dialectica est disputatio acuta uerum distinguens a falso. Rhetorica est disciplina ad persuadendum quodque idonea. Diuisi sunt autem et ipsi philosophi in heresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pitagorici. Alii a locis conuenticulorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Achademici, Platonici, a Platone philosophi dicti. Hi animarum creatorem esse deum corporum, angelos asserunt per multos annorum #94b# circulos, in diuersa corpora redire animas dicunt.

Stoici a loco dicti, porticus enim fuit Athenis quam &TIWYR YAHNCTWAN& appellabant in qua picta erant gesta sapientium atque uirorum fortium historiae in hunc porticum conuenientes sapientes philosophabantur, ex quo et Stoici dicti sunt, Grece enim porticus stoa dicitur. Hanc sectam primus Zeno instituit. Hi negant sine uirtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt dicentes, sic ille nocens erat qui Paleas furauerit quam qui aurum, qui mergum occiderit quam qui equum, non enim animal crimen, sed animus facit. Hi etiam animam cum corpore perire dicunt. Animae quoque uirtutem continentiae esse negant, affectant gloriam aeternam, cum se fateantur non esse aeternos. Academici appellati a uilla Platonis academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur, sed sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae uoluit deus intellegentiam hominis excedere, sic tamen plurima esse quae possint, et sensus penetrabili ratione comprehendi. Hanc secta Arcersilaus Cirinaicus philosophus repperit, cuius sectator fuit Democritus, qui dixit tamquam inputeo alto. Ita ut fundus nullus sit ita in occulto iacere ueritatem. Peripatetici a #M415# de ambulatione dicti eo quod Aristotilis auctor eorum de#95a#ambulans disputare solitus esset. Hi dicunt quandam particulum animae esse aeternam, de reliquo magna ex parte mortalem esse. Cinici ab immunditia inpudentiae nuncupati, contra humanam enim uerecundiam in propatulo coire cum coniugibus eis mos erat. Censentes licitum et honestum esse, palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum esse ut canis inuicis uel plateis. Vnde et a canibus quorum uitam imitabantur, etiam uocabulum nomenque traxerunt. Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho amatore uanitatis non sapientiae, quem etiam ipsi philosophi porcum nominauerunt, quasi uolutans in coeno carnali, uoluptatem corporis summum bonum asserens, qui etiam dixit nulla diuina prouidentia instructum esse, aut regi mundum sed originem rerum athomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus adsignauit, quorum fortuitis concursionibus, uniuersa nascantur et nata sint. Asseruit autem deum nihil agere, omnia constare corporibus, animam nihil aliud esse quam corpus. Vnde et dixit: Non ero postea quam mortuus fuero. Gimnoso fistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gimno enim ex eo dictum est, quod iuuenes nudi exercentur in campo, ubi pudenda sola tantum operunt, hi et a generando se cohibent. Theologi autem idem sunt qui et fisici, dicti autem theologi quoniam in scriptis suis de deo dixerunt, quorum uaria constat opinio, quid deus esset dum quaererent. Quidam enim corporeo sensu, hunc mundum uisibilem, ex quattuor elementis deum esse dixeret, ut Dionisius Stoicus. Alii uero spiritaliter intellexerunt mentem esse deum, ut tales Milesius, Quidam animum in omnibus commanentem et lucidum, ut Pithagoras. Quidam deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Quidam et spiritum et mentem, ut Maro. Inuentum enim solum modo deum non ut inuenerunt exposuerunt, quia euanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Platonici quidem deum curatorem et arbitrum #96a# et iudicem asserunt. Epicurei otiosum et in exercitatum, mundum autem Platonici adfirmant in corporalem, stoici corporalem. Epicuros athomis, Pithagoras ex numeris, Eraclytus ex igne, unde et Varro ignem, mundi animum dicit. Proinde quod in mundo omnia gubernet sicut animus in nobis, quam uanissime quicum est inquit in nobis ipsi sumus cum exit emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.

Hi philosophorum errores, etiam et apud ecclesiam induxerunt hereses. Inde eonas et formae nescio quae inde apud Arrium trinitas numinis, apud Valentinum Platonicus furor. Inde Marcionis deus melior de tranquillitate ab Stoicis enim uenerat. Et ut anima interire dicatur, Epicurus obseruatur, et ut carnis restitutio negetur. De uana omnium philosophorum scola sumitur. #M416# Et ubi materia cum deo aequatur. Zenonis disciplina est. Et ubi quid de igneo deo legitur, Eraclitus interuenit. Eadem materia apud hereticos et philosophos uolutatur. Idem retractatis, implicatur, sed spretis erroribus gen#96b#tilium atque hereticorum, quaesit uera philosophia, secundum catholicorum patrum sensum, dicendum nobis est. Philosophia ergo est naturae inquisitio rerum humanarum diuinarumque cognitio, quantum homini possibile est rimari. Est quoque philosophia honestas uitae, studium bene uiuendi meditatio mortis, contemptus saeculi, quod magis conuenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, disciplinabili similitudine futurae patriae uiuunt. Materia ergo philosophiae constat ex scientia et opinatione. Scientia est cum res aliqua certa ratione percipitur ut eclipsin solis lunari corporis obiectu est, uel in scripturis historiae textus, qui rerum gestarum exprimit ueritatem, siue moralis uitae fidelis institutio. Opinatio est cum incerta res latet et nulla firma ratione diffiniri potest, ut magnitudo caeli uel profunditas terrae, siue etiam inuisibilium rerum et inconprehensibilium disputatio. Diuiditur autem philosophia in tres partes, hoc est in phisicam, ethicam, logicam, sicut superius ostendimus. In phisica igitur causa quaerendi, in ethica ordo uiuendi, in logica #97a# ratio intellegendi uersatur. In quibus uidelicet generibus tribus, philosophiae diuina eloquia consistunt. Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi, et in Aecclesiasten. Aut de moribus, ut in Prouerbis et in omnibus sparsim libris, aut de logica, pro qua nostri theologicam sibi uindicant, ut in Cantico canticorum et sancto euangelio. Theologica quoque est quae inspectiua dicitur, qua super gressi uisibilica. de diuinis et caelestibus aliquid mente solum contemplamur. Nam in has quoque duas partes philosophia uera diuiditur, id est inspectiuam et actualem. Actualis est quae in operationibus huic uitae mortali necessariis consistit, per hanc legitur mos uiuendi honestus appetitus, et instituta ad uirtutes tendentia exercentur, per illam uero deus amatur, spe et fide colitur. Vnde necesse est, ut quicumque sapiens esse desiderat, et ad cognitionem uerae sapientiae atque ad contemplationem ipsius ueritatis peruenire uoluerit, sacras scripturas secundum regulam catholicae fidei intente legat, et secundum earum institua in sacris uirtutibus bene uiuendo semetipsum exercere studeat, mundumque cor ab omni malo desiderio #97b# et mundi cupiditate habere certat, sicque ad desideratum bonum deo opitulante peruenire ualebit, hoc enim Psalmista nobis ostendit dicens: Beati inmaculata in uia, qui ambulant in lege domini. Beati qui scrutantur testimonia eius in tote corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem, in uiis eius ambulauerunt. Hinc et ipsa ueritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. Itaque primo sciendum est quod quaedam res tam clarae et tam nobiles sunt, ut non propter aliud emolumentum ex petendae sint, sed propter #M417# suam solum modo dignitatem amandae sunt et exsequendae.

Virtus uidelicet scientia ueritatis amor bonus, has quidem res ueri philosophi intellexerunt in natura humana. Et summo studio coluerunt. Igitur uirtus est animi habitus, naturae decus, uitae ratio, morum nobilitas, quae habet partes quattuor, idest prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Nam prudentia est rerum et naturarum scientia, haec habet partes tres, hoc est memoriam, intellegentiam, prouidentiam. Memoria, per quam animus repetit illa quae fuerunt, intellegentia, per quam ea perspicit quae sunt. #98a# Prouidentia per quam futurum aliquid peruidetur antequam fiat, iustitiae quidem diffinitio talis est. Iustitia est habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem. In haec diuinitatis cultus, in hac humanitatis iura, et aequitas totius uitae conseruatur. Haec partim ex naturae iure, partim ex consuetudinis usu constat. Quia partes illius quedam naturae ius inserit, ut religionem, pietatem, gratiam, uindicationem, obseruantiam, ueritatem, quarum diffinitio talis esse poterit. Religio est quae superioris cuiusdam rei quam diuinam uocant, curam cerimoniamque affert. Pietas per quam sanguine coniunctis patriaeque beniuolis, officium et diligens tribuitur cultus. Gratia in qua amicitiarum et officiorum, alterius memoria et remunerandi uoluntas continetur. Vindicatio per quam uis aut iniuria et omnino omne quod offuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Obaseruantia per quam homines aliqua dignitate antecedentes, cultu quodam et honore dignantur. Veritas per quam ea quae sunt, aut ante fuerunt, aut futura sunt dicuntur. Ex consuetudinis ergo usu iustitia seruatur, ita #98b# ut ex pacto et pari iudicato que et ex lege consideretur, pactum quoque est quod inter aliquos conuenit, par in omnis aequabile est. Iudicatum quod alicuius magni uiri aut aliquorum sententiis constitutum est. Lex est omni populo scriptum ius, quid cauere, uel quid obseruare debeat. Tertia uero species uirtutis est, fortitudo quae ita diffinitur. Fortitudo est magno animo periculorum et laborum per pessio, cuius partes sunt magnificentia, fidentia, patientia, perseuerantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione, cogitatio atque administratio. Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus, multum animis in se fiduciae certa cum spe collocauit. Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum, aut difficilium uoluntaria ac diuturna perpessio. Perseuerantia est in ratione bene considerata, stabilis ac perpetua per mansio. Vltima uero species uirtutis est temperantia, cuius diffinitio talis est. Temperantia est rationabilis in libidinem atque in alios non rectos impetus. Animi fir#99a#ma et moderata dominatio, eiusque partes sunt continentia, clementia, modestia. Continentia est, per quam omnis mala cupiditas, magna consilii gubernatione regitur et deprimitur. Clementia est, per quam iniuria et odia miti animo retinentur. Mo#M418#destia est, per quam totius uitae modus seu animi, seu in corporis motibus, ubique honesti cura seruatur. Vnde honor est eximius coram hominibus haec seruanti et laus apud deum, sed dolendum est, cum illi philosophi has uirtutes ob illarum tantum dignitatem, ad laudem uitae seruauerunt, quod nos Christiani ab his in multis deuio errore declinamus, quando haec nunc in fide et caritate obseruantibus, aeternae gloriae ab ipsa ueritate Christo Iesu praemia pollicentur. Sunt ergo hae excellentes uirtutes in nostra, hoc est Christiana religione intellegendae atque obseruandae, ut sapientia sit qua deus secundum modulum humanae mentis intellegatur et timeatur, et futurum eius creditur iudicium. Iustitia ut caritas dei eius que mandatorum obseruatio, firmiter teneatur. Fortitudo qua hostis antiquus uincatur, et #99b# aduersa mundi tolerentur. Temperantia quae libidinem refrenet auaritiam reprimat, omnes animi impetus, sedet ac tempereret, ille que finis in omnibus his uirtutibus attendatur ut diligatur deus et proximus. Quid enim facilius est amare species pulchras, dulces sapores, sonos suaues, odores flagrantes, tactus iucundos, honores et felicitates saeculi, quae uelut uolatilis umbra recedunt, an deum non amare qui est aeterna pulchritudo, aeterna dulcedo, aeterna suauitas, aeterna flagrantia, aeterna iucunditas, perpetuuus honor, indeficiens felicitas. Maxime cum diuinae nil aliud nobiscum agant, nisi ut diligamus deum et dominum nostrum, ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et proximum nostrum, tamquam nosmetipsos. Nam promissum habemus ab illo qui fallere ignorat, iugum inquit meum suaue est et onus meum leue. Laboriosior est enim huius mundi amor quam Christi. quod enim in illo anima quaerit non inuenit, id est felicitatem et aternitatem quoniam haec infima puchritudo transit et recedit uel amantem deserit, uel ab amante deseritur. #100a# Teneat igitur anima ordinem suum, ut diligat quod superius est, id est, deum et regat quod inferius est id est corpus. Et socias animas dilectione nutriat et foueat, sique sacrificiis purgata atque exonerata anima, ab hac laboriosa uita et erumnos are uolet ad quietem et intret in gaudium domini sui. In scripturis ergo sacris sapientiae nomine, aliquando Christus notatur. Vt in apostolo: Christum inquit dico dei uirtutem et dei sapientiam. Aliquando doctrina caelestis, ut in apostolo: Sapientiam inquit loquimur inter perfectos, quam nemo principum huius saeculi cognouit. Item sapientia aliquando huius mundi philosophia nuncupantur. Vnde Salomon ait: Sapientia hominum non est mecum, et in apostolo: Stultam inquit fecit deus sapientiam huius mundi. Sapiens uero deus in Iob dicitur, ut est illud: Deus sapiens corde et fortis est robore. Item sapientes sancti uocitantur in Osee ubi scriptum est: Quis sapiens et intelleget et sciet haec, quia rectae uiae domini, et iusti ambulant in eis. Rur#M419#sum sapientes dicuntur philosophi Iudaei siue heretici. De quibus apostolus ait: Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt. #100b# Stulti ergo secundum saeculum sunt sancti. Vnde apostolus ait: Stulta mundi et infirma elegit deus, ut confundat fortia. Rursum sapienes huius mundi stulti sunt apud deum. Vnde in psalmo scriptum est: Simul insipiens et stultus peribunt:

 

[2] De poetis

 

Poetae unde sint dicti sic ait Tranquillus: Cum primum homines exuta feritate, rationem uitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse cultum modicum ac sermonem necessarium, commenti sibi utriusque magnificentiam, ad religionem deorum ex cogitauerunt. Igitur ut templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putauerunt. Laudesque eorum et uerbis illustrioribus, et iocundioribus numeris extulerunt. Id genus quia forma quadam efficitur quae poetes dicitur, poema uocitatum est eiusque factores poetae. Vates a ui mentis appellatos, Varro auctor est, uel a uiendis carminibus id est flectendis, hoc est modulandis et pro inde poetae Latine vates. Olim scripta eorum uaticinia dicebantur. Lirici poetae apo to lirin, id est a uarietate car#101a#minum unde et lira dicta. Tragoedi dicti, quod initio canentibus praemium erat, hircus, quem Greci tragos uocant. Vnde et Oratius, carmine qui tragico uilem certauit ob hircum. Iam de hinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, et excellentes in argumentis fabularum, ad ueritatis imaginem fictis. Comedi appellati siue a loco quia circum pagos agebant, quos Greci comas uocantur seu a commesatione. Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos uenire, sed comici priuatorum hominum praedicunt acta. Tragici uero res publicas et regum historias. Quidam autem poetae theologici dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant. Officium poetae in eo est, ut ea quae uere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus, cum decore aliquo conuersa transducant. Vnde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia uidetur historias composuisse non poema. Poematis genera tria sunt, aut enim actiuum uel imitatiuum est, quod Greci dramaticon uel micticon appellant, aut enarratiuum, quod Greci exegematicon, uel a pangelticon nuncupant, aut commune, #101b# uel mixtum quod Grece koinon uel mikton uocant. Dramaticon est actiuum in quo personae loquentes introducuntur sine poetae inter locutione, ut se habent tragoediae et fabulae. Drama enim Latine fabula dicitur, quo genere scripta est, quo te moeri pedes an quo uia ducit in urbem. Quo apud nos genere Cantica canticorum scripta sunt, ubi uox alternans Christi et eccelsiae, tam et si #M420# non in hoc interloquente scriptore manifestare peritur. Exegematicon est, uel enarratiuum in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut se habent tres libri Georgici toti et prima pars quarti. Item Lucretii carmina et his similia, quo genere apud nos scriptae sunt parabolae Salomonis et Ecclesiastes, quae sua lingua sicut et Psalterium metro constat esse conscripta. Coenon est uel mikton in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta Ilias et Odissia Homeri et Eneidos Vergilii. Et apud nos historia beati Iob quamuis haec in sua lingua non tota poetica sed partim sit metrica uel rithmico scrip#102a#ta sermone.

 

[3] De Sibillis

 

Sibillae generaliter dicuntur omnes feminae uates, lingua Greca. Nam sios, eolico sermone deus. Belen Greci mentem nuncupant quasi dei mentem. Proinde igitur quia diuinam uoluntatem, hominibus interpretari solebant, sibillae nominatae sunt. Sicut enim omnis uir prophetans uel uates dicitur uel propheta, ita omnis femina prophetans sibilla uocatur, quod nomen ex officio non ex proprietate uocabuli est. Decem autem sibillae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, quarum prima de Persis fuit, secunda Libica, tertia Delfica in templo Delfici Apollinis genita, quae ante Troiana bella uaticinata est, cuius plurimos uersus operi suo Omerus inseruit. Quarta Cymeria in Italia. quinta Eritrea nomine Erofila in Babilone orta, quae Grecis Ilium petentibus uaticinata est, perituram esse Troiam, et Omerum mendatia scripturum. Dicta autem Eritrea, quia in eadem insula eius inuenta sunt carmina. Sexta Samia quae femonote dicta est, a Samo insula unde fuit cognominata. Septima Cumana nomine a Maltea, quae nouem libros attulit Tarquinio prisco, in quibus erant decreta #102b# Romana conscripta, ipsa est et Cimea. De qua Virgilius: Ultima Cimei uenit iam carminis aetas. Dicta autem a Cumana ciuitate Cumas quae est in Campania cuius sepulchrum in Sicilia adhuc manet. Octaua Ellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Ciri fuisse temporibus. Nona Frigia, quae uaticinata est Ancirae. Decima Tiburtina nomine Albunea. Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de deo et de Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime comprobantur. Celebrior autem inter ceteras ac nobilior Eritrea perhibetur, quae de Christo quaedam conscripsit. Vt sunt uersus eiusdem in quorum capitibus Greca lingua Iesus Christus theu ios soter, continetur quod Latine interpretatur Iesus Christus dei filius saluator. Hi autem uersus quorum primae litterae istum sensum quem diximus reddunt, sicut eos quidam Latinis et stantibus uersibus est interpretatur hoc continent:

#M431#

Iudicii signum tellus sudore madescet,

E caelo rex adueniet per saecla futurus

Scilicet ut carne praesens diuidicet orbem

Vnde deum cernent incredulus atque fidelis

Celsum cum sanctis aeui iam termino in ipso

#103a# Sic animae cum incarne aderunt quas iudicat ipse

Cum iacet incultus densis in uepribus orbis,

Reicient simulacra uiri cunctum quoque gazam

Exuret terras ignis pontumque polumque

Inquirens tetri portas effringet auerni

Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni

Tradetur sontes aeterna flamma cremabit

Occultos actus retegens tunc quisque loquetur

Secreta atque deus reserabit pectora luci

Tunc erit et luctus stridebunt dentibus omnes

Eripitur solis iubar et chorus interit astris

Voluetur caelum lunaris splendor obibit

Deiciet colles ualles extollet ab imo

Non erit in rebus hominum sublime uel altum

Tam aequantur campis montes et cerula ponti

Omnia cessabunt tellus confracta peribit

Sic pariter fontes torrentes fluminaque igni

Sed tuba cum sonitum tristem caelo dimittit ab alto

Orbe gemens facinus miserum uariosque labores

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens

Et coram hic domino reges sistentur ad unum

Recidet e caelo ignis qui et sulphuris amnis.

 

In his Latinis uersibus de Greco utcumque translatis ubi non potuit ille sensus occurrere, qui fit cum litterae in eorum quae sunt capitibus conectuntur, uib Y littera in Greco posita est, quia non potuerunt Latino inueniri uerba quae ab eadem littera inciperent. Et sententiae conueni#103b#rent. Hi autem sunt uersus tres quintus et octauus decimus et nonus decimus. Denique et si litteras quae sunt in capitibus omnium uersuum conectentes, horum tirum quae scripta sunt non legamus sed pro eis Y litteram tamquam in eisdem loocis ipsa sit posita recordemur, exprimitur in quinque uerbis Iesus Christus dei filius saluator. Sed cum Grece hoc dicitur non Latine, et sunt uersus uiginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt nouem et ipsa nouem si ita ducantur, ut lato in altum figura consurgat, ad uiginti et septem perueniunt. Horum autem Grecorum quinque uerborum quae sunt, Iesus Christus theu yos soter, quod est Latine Iesus Christus dei filius saluator. Si primas litteras iungas erit, IXTIC, id est piscis, in quo nomine mistice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso, uelut in aquarum profunditate uiuus, hoc est sine peccato esse potuerit. Haec autem Sybilla siue Aeritrea, siue ut quidam magis credunt, Cymea et ita nihil habet in toto carmine suo, cuius exigua ista particilia est, quod ad deorum falsorum siue factorum cultum pertineat, quin in molta etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, #104a# ut meorum numero deputanda uideatur qui pertinent ad ciuitatem dei. Inferit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo uaticinia Sybillae, quamuis non exprimat cuius, sed quae ipse singillatim posuit. Ergo arbitratus sum coniuncta esse ponenda tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemorauit et breuia. In manus inquit infidelium post ea ueniet, dabunt autem deo a lapas, manibus incestis, et inpurato ore expuent uenenatos sputos. Dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum, et colaphos accipiens tacebit ne quis #M422# agnoscat quod uerbum est uel unde uenit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur, ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt in hospitalitatis, hanc ministrabant domino mensam. Ipsa insipiens tuum non intellexisti deum ludentem mortalium sensibus, sed spinis coronasti, et horridum fel miscuisti, templi uero uelum scindetur, et medio die noxerit tenebrosa nimis, in tribus horis et morte morietur. Tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet. Primus resurrectionis principio reuocatis ostenso. Ista lac tantius carptim per interualla dispositionis suae sicut ea pascere uidebuntur, #104b# quae probare indenderat adhibuit testimonia sybillana, quae nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis capitibus ut scriptores deinceps ea seruare non neglegant distinguenda curauimus.

 

[4] De magis

 

Magorum primus Zoroastres rex Bactrianorum quem minus rex Assiriorum proelio interfecit. De quo Aristotelis scribit quod uities centum milia uersuum ab ipso condita, indiciis uoluminum eius declarentur. Hanc artem post multa saecula, Democritus ampliauit, quando et Ippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyios autem magicae artes copiosae sunt testante Lucano. Quis nocere fibra factu queat quis prodat aues quis fulgura caeli seruet, et Assyria scrutetur sydera cura. Itaque haec uanitas magicarum artium, ex traditione angelorum malorum, in toto terrarum orbe plurimis saeculis ualuit. Per quandam scientiam futurorum et infernorum et inuocationes eorum inuenta sunt auruspitia augurationes et ipsa quae dicuntur oracula et nicromantia. Nec mirum de magorum praestigiis quorum #105a# in tantum prodiere maleficiorum artes ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, uertentes uirgas in dracones aquas in sanguinem. Quid plura si credere fas est. De pithonissa ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis euocaret, et uiuorum praesenturet conspectibus. Si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam fantasmaticam inlusionem Satanae fallacia fatum. Prudentius quoque de Mercurio sic ait: Traditur hic extinctas sumpto moderamine uirgae in lucem reuocasse animas, ast alias damnasse neciet post paululum adiecit, murmure nam magico tenues exire figuras, atque sepulchra lescite incantare fauillas, uita itidem spoliare alios ars noxia uouit.

Magi sunt qui uulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum ac sine ullo ueneni haustu, uiolentia tantum carminis interimunt. Vnde et Lucanus mens hausta nulla saniae polluta ueneni incantata perit. Demonibus enim accitis audent uentilare, ut quisque #M423# suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et uictimis. Et sepae contingunt corpora #105b# mortuorum. Nicromantii sunt quorum precantationibus uidentur resuscitati mortui diuinare, et ad interrogata res pondere. Nicro enim Grece mortuus, mantia, diuinatio nuncupatur, ad quos sciscitandos cadaueri sanguis adicitur. Nam amare demones sanguinem dicunt, ideoque quotiens nicromantia fit cruor aquae miscetur, ut colore sanguinis facilius prouocentur. Idromantii ab aqua dicti, est enim idromantia in aquae inspectione, umbras demonum euocare, et imagines uel ludificationes eorum uidere, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur sciscitari, quod genus diuinationis a Persis fertur allatam. Varro dicit diuinationis quattuor esse genera: terram, aquam, aerem, et ignem, hinc geomantiam, idromantiam, eromantiam, piromantiam dictum, diuini dicti quasi deo pleni diuinitate enim se plenos assimilant, et astutia fraudulenta hominibus futura coniectant.

Duo sunt autem genera diuinationis, ars et furor. Incantatores uocati sunt qui artem uerbis peragunt. Arioli uocati sunt propter quod circa #106a# aras idolorum, nefarias preces emittunt. Et funesta sacrifica offerunt, hisque caelebritatibus daemonum responsa accipiunt. Aruspices nuncupati, quasi hararum inspectores. Dies enim et horas in agendis negotiis operibus que custodiunt. Et quid per singula tempora obseruare debeat homo intendunt. Hi etiam ex ta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicant. Augures sunt qui uolatus auium et uoces intendunt, aliquae signa rerum uel obseruationes inprouisas homines occurrentes. Idem et auspices, nam auspicia sunt quae inter facientes obseruat. Dicta autem sunt auspicia quasi auium aspicia, et auguria quasi auium garria, hoc est auium uoces et linguas. Item augurium quasi auigerium, quod aues gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum, unum ad oculos, alterum ad aures pertinens, ad oculos scilicet uolatus ad aures uox auium.

Pithonissae a pithio Apolline dictae, quod his auctor fuerit diuinandi. Astrologi dicti, eo quod in astris au#106b#guriantur. Genethliatici appellati, propter natalium considerationem dierum. Geneses enim hominum per duodecim caeli signa describunt, syderumque cursu nascentium mores, actus, euenta praedicare conantur, id est, quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat uitae qui nascitur. Hi sunt qui uulgo mathematici uocantur, cuius superstitionis genus constellationes Latini uocant, id est notationes siderum quomodo se habeant, cumquisque nascitur. Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in euangelio natum Christum annuntiauerunt. Postea hoc nomine soli mathematici, cuius artis scientia usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretaretur. Oroscopi dicti quod per horas natiuitatis hominum speculantur, dissimili et diuerso #M424# fatu. Sortilogi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam quas sanctorum sortes uocant. Diuinationes scientiam profitentur, aut quarum cumque scripturarum inspectione futura promittunt. Salisatores uocati sunt quia dum eis membrorum quaecumque #107a# parte salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. Ad haec omnia pertinent et ligaturae execrabilium remediorum contemnendae, siue in praecantationibus, siue in caracteribus, uel in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus ars una daemonum est ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Vnde cuncta uitanda sunt a Christiano et omni paenitus execratione repudianda atque damnanda. Auguria auium Friges primi inuenerunt, praestigium uero Mercurius primus dicitur inuenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum.

De magicis autem arbius atque incantationibus et de superstitionibus diuersis quas gentiles et falsi Christiani in diuinationibus suis et obseruationibus per uersis sequi uidentur, quid lex diuina sanciat. In autoritate ueteris testamenti ac noui facile est inuenire. Detestatur enim eos lex diuina quae in libro Exodi ita dicit: Maleficos in terra tua non patieris uiuere. Et item: Qui immolat ait diis occidetur praeter domino soli. Et in Leuitico: Non comedetis inquit cum sanguine, non auguriamini, nec obseruabitis somnia, et super mortuum non incidetis carnem uestram, neque figuras aliquas et stigmata facietis uobis ego dominus. Et item ne declinetis aid ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini #107b# ut polluamini per eos. Et iterum: Vir inquit siue mulier in quibus pithonicus uel diuinationis fuerit spiritus morte moriatur lapidibus obruent eos, sanguis eorum sit super eos. In Deuteronomio quoque sic dicit: Quando ingressus fueris terram quam dominus deus tuus dabit tibi, caue ne imitari uelis abhominationem illarum gentium. Nec inueniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, et obseruet somnia atque auguria, ne sit maleficus neque incantator, nec pithones consulat, neque diuinos, et quaerat a mortuis ueritatem, omnia enim haec abhominabitur dominus. Et propter istius modi scelera delebit eos in introitu tuo, perfectus eris et absque macula cum domino deo tuo. Gentes istae quarum possidebis terram, augures et diuinos audiunt, tu autem a domino deo tuo aliter institutus es, et quid sequendum sit uel ob audiendum. Mox subsequitur dicens: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi dominus deus tuus. Ipsum audies sicut petisti a domino deo tuo in Oreb quando contio congregatus atque dixisti, ultra non audiam uocem domini dei mei, et ignem hunc maximum amplius non uidebo ne moriar, et ait mihi dominus, bene omnia sunt locuti, prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui. Et ponam #108a# uerba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quae pre#M425#cepero illi, qui autem uerba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam. Hic ergo propheta et dominus prophetarum omnium, qui est uia ueritas et uita, conditor utriusque testamenti, non solum in ueteri sed etiam in nouo, omnes errores et diuinationes atque artes noxias respuit atque condemnat, nec ab alio quam a se uult requiri ueritatem aut sanitatem quia ipse cum patre et spiritu sancto unus uerus atque omnipotens est deus faciens mirabilia magna solus. Vnde in euangelio omnes ad se inuitat dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam uos. Tollite iugum meum super uos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum suaue est et onus meum leue. Et item: Ego sum inquit lux mundi, qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae. Hic ergo iuxta Pauli sententiam, saluator est omnium hominum maxime fidelium. De quo et Petrus ait: Non est enim aliud nomen datum hominibus super terram in quo oporteat homines saluos fieri, in quo etiam nomine cottidie signa magna et sanitates in ecclesia per orationes fidelium fiunt. Quoniam ipse discipulis suis in euangelio ait: Ecce ego do uobis potestatem calcandi #108b# super serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici. Euntes praedicate euangelium, infirmos curate mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite. Quid ergo necesse est salutem ab alio quam a medico omnipotente quaerere, aut quaeratio est scientiam et sapientiam ab alio quemlibet discere uelle, quam ab omnis sapientiae et scientiae fonte. De quo scriptum est: Omnis sapientia a domino deo est et apud illum fuit semper et estante aeuum, harenam maris, et pluuiae guttas, et dies saeculi quis dinumerabit. Altitudinem caeli et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est. Sapientiam dei precedentem omnia quis inuestigabit. Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aeuo. Fons sapientiae uerbum dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Qui enim sine saluatore salutem uult habere, et sine uera sapientia estimat se prudentem fieri posse, non saluus sed eger, non prudens sed stultus in egritudine assidua laborabit, et in caecitate noxia stultus et demens permanebit, ac proinde omnis inquisitio et omnes curatio quae a diuinis et magis, uel ab ipsis demoniis in idolorum cultura expetitur, mors potius dicenda est quam uita, et qui ea sectantur, si se non correxerint ad aeternam perditionem tendunt, quoniam Psalmista dicente omnes dii gentium daemonia sunt, qui per deceptos homines, alios cottidie decipere gestiunt, #109b# ut perditionis suae faciant eos participes esse.

 

[5] De paganis

 

Pagani ex pagis Atheniensium dicti ubi exorti #M426# sunt. Ibi enim in locis agrestibus, et pagis, gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio uocabulum pagani sortiti sunt. Gentiles qui sine lege sunt et nondum crediderunt, dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est in carne descenderunt sub peccato scilicet idolis seruientes et nec dum regenerati. Proinde qui gentiles apud latinos nuncupabantur, ipsi dicuntur Grece haetnici. Haetnici enim Grece Latine gentiles, haet nos enim grece gens dicitur. Post fidem autem non debent uocari gentes seu gentiles illi qui ex gentibus credunt, sicut post fidem dici iam non potest Iudeus, testantante Paulo apostolo et dicente iam Christianis. Quoniam cum gentes essetis hoc est infideles et reliqua. Apostate dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum, ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationes reuertuntur. Est autem nomen Grecum.

 

[6] De diis gentium

 

Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro unius cuiusque uita uel meritis coli apud suos post mortem coeperunt. Vt apud Aegyptum Isis, apud Cretam Iouis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunos, apud Romanos, Quirinus. Eodem quoque modo apud Athenas, Minerua, apud Samum Iuno, apud Pafos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo. #109b# In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et compositis carminibus in caelum eos sustulerunt. Nam quorundam et inuentiones artium cultumque peperisse dicuntur, ut Escolapius medicinam, Vulcanus fabricam. Ab actibus autem uocantur, ut Mercurius qui mercibus prae est, Liber a libertate. Fuerunt etiam et quidam uiri fortes, aut urbium conditores, quibus mortuis homines qui eos dilexerunt simulacra finxerunt ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium. Sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus, ita in posteris inrepsit, ut quos illi pro sola nominis memoria honorauerunt, successores deos existimarent atque colerent. Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines uel effigies tamquam in caelum receptis, pro quibus se daemones in terris, colendi subposuerunt, et sibi sacrificare a deceptis et perditis persuaserunt. Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis, ex lapide aliaue materia eorum uultus imitantur, in quorum honore finguntur. Ergo simulacra uel pro eo quod sunt similia uel pro eo quod simulata atque conficta, unde et falsa sunt. Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebreis. Apud eos enim idolum siue simulacrum semel dicitur. Iudaei dicunt quod Ismahel primus simulacrum luto fecerit. Gentiles autem primum Prometheum simulacra hominum de luto finxisse perhibent, ab eo que natam #110a# esse artem, simulacra et statuas fingendi. Vnde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter #M427# effigies.

Apud Grecos autem oliua orta est, et Atheniensium urbs ex Mineruae appellatione nomen sortita est. Hic primus omnium Iouem appellauit, simulacra repperit, aras statuit, uictimas immolauit, nequaquam istius modi rebus in Grecia umquam uisis. Idolatria, idolorum seruitus siue cultura interpretatur. Nam latria Grece, Latines seruitus dicitur, quae quantum ad ueram religionem attinet, non nisi uni et soli deo debetur. Hanc sicut impia superbia siue hominum siue daemonum, sibi exhiberi uel iubet uel cupit. Ita pia humilitas uel hominum uel angelorum sanctorum, sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit. Idolum autem est simulacrum, quod humana effigie factum et consecratum est iuxta uocabuli interpretationem. Idos enim grece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum deductum , aeque apud nos formulam facit. Igitur omnis forma uel formula idolum se dici exposcit. Inde idolatria omnis, circa omne idolum famulatus et seruitus. Quidam uero Latini ignorantes Graecam imperite dicunt, idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum diuini nominis inuexit.

Daemonas a Grecis dictos aiunt, quas idem nans, id est peritos ac rerum scios, praesciunt enim #110b# futura multa, unde et solent responsa aliqua dare. Inest enim illis cognitio rerum plusquam infirmitati humane, partim subtilior sensus acumine, partim experientia longissimae uitae, partim per dei iussum angelica reuelatione. Hi corporum aeriorum natura iugent, ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant, lapsi uero in aeriam qualitatem conuersi sunt. Nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere perpessi sunt qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii, hi praeuaricatores angeli quorum diabolus princeps est. Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in caeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Grece uero diabolus criminator uocatur, quod uel crimina in quae ipse inlicite ad deum refert, uel quia electorum innocentiam criminibus fictis accusat. Vnde et in Apocalipsi uoce angelica dicitur: Proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos in conspectu dei nostri die ac nocte.

Satanas in Latinum sonat aduersarius siue transgressor. Ipse est enim aduersarius qui est ueritatis inimicus et semper sanctorum uirtutibus contra ire nititur. Ipse et transgressor, quia praeuaricator effectus in ueritate qua conditus est non stetit. Idem et temptator quia temptandam iustorum innocentiam postulat, sicut in Iob scribitur: Antichristus appellator #111a# quia contra Christum uenturus est, non quomodo quidem simplices intellegunt Antichristum ideo dictum quod ante Christum uenturus sit, id est ut post eum ueniat Christus, sed Antichristus Grece dicitur, quod est Latine contrarius Christo. Anti enim in Latinum contra significat, Christum enim se mentietur dum uenerit, et #M428# contra eum dimicabitur et aduersabitur sacramentis Christi, ut ueritatis eius euangelium soluat. Nam et templum Hierosolimis reparare et omnis ueteris legis cerimonias restaurare temtabit. Sed et ille Anticristus est qui negat esse deum, Christum contrarius enim Christi est. Omnes enim qui exeunt de ecclesia et ab unitate fidei praeciduntur, et ipsi Antichristi sunt.

Bel idolum Babilonium est, quod interpretatur uerus. Fuit enim hic Belus pater Nini primus rex Assiriorum, quem quidam Saturnum appellant, quod nomen et apud Assirios et apud Afros postea cultum est. Vnde et lingua Punica bal, deus dicitur. Apud Assirios autem Bel uocatur quadam sacrorum suorum ratione et Saturnus et Sol. Belfegor interpretatur simulacrum ignominiae. Idolum enim fuit Moab cognomento Baal super montem Fogor, quem Latini Priapum uocant deum orcorum. Fuit autem de Lapsaco ciuitate Ellesponti de qua pulsus est, et propter uirilis membri magnitudinem in numero deorum suroum eum Greci transtulerunt, et in numine ortorum #111b# sacrauerunt. Vnde et dicitur praeesse ortis propter eorum fecunditatem. Belzebub idolum fuit Accaron quod interpretatur uir muscarum. Zebub enim musca uocatur. Spurcissimum igitur idolum ideo uirum muscarum uocarunt. Propter sordes idolatriae siue pro immundicia. Belial Beemoht ex Hebrea uoce in Latinam linguam animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. Ipse est et Leuiathan id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mari uolubili uersatur astutia. Leuiathan autem interpretatur additamentum eorum, quorum scilicet nisi hominum quibus in Paradiso semel culpam preuaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem cottidie persuadendo adicit uel extendit. Quaedam nomina deorum suorum gentiles uanas fabulas ad rationes fisicas conantur traducere, ea que in causis elementorum composita esse interpretantur. Sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac dedecoris infamia plenos fuisse historiae confitentur. Omnino enim fingendi locus uacat ubi ueritas cessat.

Saturnus origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur. Hunc Latine asatu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum #112a# uel a temporis longitudine quod saturetur annis. Vnde et eum Greci Cronos nomen habere dicunt, id est tempus, quod filios suos fertur deuorasse, hoc est annos quos tempus produxerit in sere soluit, uel quod eo semina unde oriuntur iterum redeunt hunc caeli patris abscidisse genitalia dicunt, quia nihil in caelo de seminibus nascitur, falcem tenet inquiuunt propter agriculturam significandam, uel propter annos et tempora quod in se redeant, uel propter sapientiam quod intus acuta sit. In aliquibus autem ciuitatibus Saturno liberos suos apud gentiles immolabant, eo quod Saturnum poetae liberos suos deuorasse solitum tradiderunt.

Iouis fertur a iuuando dictus, et #M429# Iupiter quasi iuuans pater hoc est omnibus praestans. Hunc et priuato nomine Iouem optimum dixerunt, dum fuisset incertor in suis impudicus in extraneis. Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum, fuit enim in naui, cuius in signe erat taurus, modo Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum, ubi intellegitur pudiciciam mulieris ab euro fuisse corruptam, modo in similitudinem aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit, modo serpentem, quia raptauerit et cignum, quia cantauerit. Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de ueritate scelera. Vnde turpe erat tales deos credi quales homines #112b# esse non debeant.

Ianum dicunt quasi mundi uel caeli uel mensam ianuam. Duas Iani facies faciunt propter orientem et occidentem. Cum uero faciunt eum quadri frontem et ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc referunt, uel ad quattuor elementa siue tempora, sed indum hoc fingunt monstrum non deum faciunt. Neptunum aquas mundi praedicant, et dictus ab eis Neptunus quasi in nube tonans. Vulcanum uolunt ignem, et dictus Vulcanus quasi uolans candor, uel quasi uolicanus quod per aerem uolet. Ignis enim e nubibus nascitur. Vnde etiam Omerus dicit eum precipitatum de aere in terras, quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Iouis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascuntur. Claudus autem dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus est ignis, sed quasi claudus eius modi speciem motumque habet. Ideo autem in fabrorum fornace eundem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest.

Pluton Grece, Latine Diespiter uel ditis pater, quem alii Orcum uocant, quasi receptorem mortium, unde et orca nuncupatur uas quod recepit aquas, ipse et Grece Caron. Liberum a libera mento appellatum uolunt, quod quasi mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur. #113a# Quod idem liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei ad tributas et uinum propter excitandam libidinem, unde et frons eius pampino cingitur, sed ideo coronam uiteam et cornu habet, quia cum grate et moderate uinum bibitur. Laetitiam praestat, cum ultra modum excitat lites, id est quasi cornua dat. Idem autem et licus a potu liei, quod multo uino membra soluantur. Iste et Grece Dionisius, a monte in Diaeniso, ubi dicitur esse nutritus. Caeterum est et nisa ciuitas in qua colitur idem liber unde niseus dictus est. Mercurium sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius. Ideo et Ermes Grece quod sermo, uel interpretatio quae ad sermonem utique pertinet Ermenia dicitur. Ideo et mercibus pre esse quia inter uendentes et et ementes sermo fit medius, qui ideo fingitur habere pennas quia citius uerba discurrunt, #M430# unde et uelox et errans inducitur. Alas eius in capite et in pedibus significare uolucrem fieri per aera sermonem, nuntium dictum quoniam per sermonem omnia cogitata enunciantur. Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes diuidit id est uenena. Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur. Vnde secundum Liuium legati pacis caducatores dicuntur. Sicut enim #113b# per feciales bella inducebantur, ita pax per caducatores fiebat. Ermes autem dicitur Grece apotes ermenias, Latine interpres. Qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trimegestus id est ter maximus nominatus est. Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia animalia, canis sagacissimum genus et perspicax habatur.

Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum quia per uiros pugnatur, ut sit Mars, mas. Licet et tria sint gera consuetudinum, sicut Scitharum, ubi et feminae et uiri in pugnam eunt. Amazontim, ubi solae feminae, Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares. Item martem quasi effectorem mortium. Nam a marte mors nuncupatur, hunc et adulterum dicunt, quia belli gerantibus incertus est euentus. Quod uero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis obiciat. Mars autem apud Grecos gradiuus dicitur, eo quod in bello gradum inferant qui pugnant, aut quod impigre gradiantur.

Apollinem quamuis diuinatorem et medicum appellent, ipsum tamen etiam solem dixerunt, quasi solum, ipsum Titan quasi unum ex Titanis qui aduersum solem non fecit. Ipsum febum hoc est adolesentem, unde et sol puer pingitur eo quod cottidie oriatur et noua luce nascatur. Pithium quoque eundem Apollinem, #114a# uocari aiunt a pithone immense molis serpente, cuius non magis uenena quam magnitudo terrebat. Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens, nominis quoque spolia reportauit ut pithius uocaretur. Vnde et ob insigne uictoriae, pithia sacra celebranda constituit.

Dianam quoque germanam eius similiter lunam et uiarum presidem aiunt, unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat, et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque ad terras emittant. Dianam autem uocatam quasi duanam, quod luna et die et nocte appareat. Ipsam et lucinam asseuerant eo quod luceat. Eandem et triuiam, eo quod tribus fingatur figuris. De qua Virgilius: Tria uirginis ora Dianae, quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina uocatur. Sed cum luna fingitur sub lustri splendet et amictu, cum subcincta iacet calamos latonia uirgo est, cum sub nixa sedet solio Plutonia coniunx. Latonia autem Diana eo quod Latonae fuerit filia.

Cererem id est terram a creandis frugibus asserunt dictam, appellantes eam nominibus plurimis. Dicunt etiam eam et opem, quod opere melior fiat terra. Proserpinam quod ex ea proserpiant fruges. Vestam, quod herbis uel uariis uestita sit rebus uel auis uastando. Eandem et tellurem et matrem magnam fingunt turritam cum timpano, et gallo, et strepitu cimbalorum. #114b# Matrem uocatam quod plurima pariat. Magnam quod cibum gignat. Almam, quia uniuersa animalia fructibus suis alit. Est enim elementorum nutrix terra, simulacrum eius cum claui fingitur, quod tellus hieme clauditur, uere aperitur ut fruges nascantur, quod timpanum habet, significare uolunt orbem terrae, quod curru uehi dicitur, quia ipsa est terra quae pendet in aere, quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur et uolubilis est. Leones illi subiciunt mansuetos, ut ostendant mullum genus esse terrae tam ferum quod non subigi possit ab ea uel superari. Quod in capite turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae ciuitates, quasi insignitas turribus constare, quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moueantur, ipsa non mouetur. Coribantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnis pro terra sua debere pugnare. Quod Gallos huic deae ut seruirent fecerunt, significant qui semine indigeant, terram sequi oportere. In ea quippe omnia repperire quod se apud eam iactant. Precipitur inquiunt, ut qui terram colunt ne sedeant, semper enim esse quod agant. Cimbalorum autem sonitus, ferra mentorem crepitus incolendis agris, et ideo aere colebant, priusquam ferrum esset inuentum. Eandem uestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est, ut ex Ethna uulcanoque datur intellegi, et ideo uirginem #115a# putant, quia ignis inuiolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. Ouidius in Fastis: Ne tu aliud uestam quam uiuam intellege flammam. Nataque de flamma corpora nulla uides. Propterea et uirgines ei seruire dicunt, eo quod sicut ex uirgine. Ita nihil ex igne nascatur.

Iunonem dicunt quasi ianonem id est ianuam pro purgationibus feminarum, eo quod quasi pro ortas matrum natorum pandat, et nubentum maritis, sed hoc philosophi. Poetae autem Iunonem Iouis asserunt sororem et coniugem. Ignem et aerem Iouem aquam et terram Iunonem interpretantur quorum duorum permixtione uniuersa gignuntur, et sororem dicunt quod mundi pars est, coniugem quod commixta coeat. Vnde et Virgilius: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether, coniugis in gremium descendit. Minerua apud Grecos Athenas dicitur, id est fe#M432#mina. Apud Latinos autem Mineruam uocatam, quasi deam et munus artium uariarum. Hanc enim inuentricem multorum ingeniorum perhibent, et inde ea martem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri, quae ratio quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Iouis esse natam, quia sensus sapientis qui inuenit omnia in capite est. In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis #115b# prudentia quae confundit alios et imperitos ac saxeos comprobat, quod et in antiquis imperatorum statuis cernimus in medio pectore locatam propter insinuandam sapientiam et uirtutem. Haec Minerua et Tritonia dicitur. Triton enim Affrice palus est. Circa quam fertur uirginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. Vnde et tanto procliuius dea credita est, quanto minus origo eius innotuit. Pallas autem dicta ab insula Pallene in Tracia in qua nutrita est, uel apotui palle in todori, id est ab hastae percussione, uel quod pallantem gigantem occiderit.

Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine ui feminae uirgo esse non desinat. Hanc Greci Afrodin uocant propter spumam sanguinis generantem. Afrodin enim Grece spuma uocatur, quod autem fingunt Saturnum caelo patri genitalia abscidisse et sanguinem fluxisse in mare. Atque eo spuma maris concreta Venus nata est, illud aiunt quod per coitus salsi humoris substantia est, et inde Afrodin Venerem dici, quod coitus spuma est sanguinis, quae ex suco uiscerum liquido salsoque constat. Ideo autem Uenerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venerium officium non sine calore consistit. Vnde est frigidus in Venerem senior. Nam quod Saturnus dicitur patri caelo uirilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creauerunt, #116a quod ideo fingitur, quia nisi humor de caelo in terram descenderit nihil creatur. Cupidinem uocatum ferunt propter amorem. Est enim demon fornicationis, qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus leuius, nihil mutabilius inuenitur. Puer pingitur, quia stultus est et inrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur sagittam, quia amor cor uulnerat, facem , quia inflammat.

Pan dicunt Greci, Latini Siluanum, deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formauerunt, unde et Pan dictus est id est omne. Fingunt enim eum ex uniuersali elementorum specie. Habet enim cornua in similitudinem radiorum solis et lunae. Distinctam maculis habet pellem propter caeli sidera. Rubet eius facies ad similitudinem aetheris, fistulam septem calamorum gestat, propter armoniam caeli, in qua septem sunt soni, et vii discrimina uocum. Villosus est, quia tellus conuestita est. Agit uentibus, pars eius inferior foeda est, propter arbores, et feras, et pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem uolunt rerum et totius naturae deum, unde Pan quasi omnia dicunt.

Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam isin uolunt esse. Fuit autem Isis regina #116b/M433# Aegyptiorum in Achis regis filia, quae de Grecia ueniens, Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit, propter quod et terram eius nomine appellauerunt. Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus, ipse est apis rex Argiuorum. Qui nauibus transuectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est, propterea quia arca in qua mortuus ponitur quam sarcofagum uocant Faros dicitur Grece. Et ibi eum uenerari sepultum caeperunt, priusquam templum eius esset instructum. Sed apis sorapis primo, deinde una litteram commutata Serapis dictus est. Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi consecratus, et ab eo ita cognomitatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa. Apparebat enim in Memphis, quem centum antistites prosequebantur, et repente uelud limphatici precanebant, huius capitis imaginem sibi in heremo Iudei fecerunt.

Fauni a fando uelud a potes fanis dicti, quod uoce non signis ostendere uiderentur futura. In lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis sed uocibus dabant. Genium autem dicunt, quod quasi uim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis, unde et genitales, lecti dicebantur a gentibus, qui nouo marito #117a# sternebantur. Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta quae interpretata sic habentur, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorent. Fatum autem dicunt esse quicquid dii fantur, quicquid Iuppiter fatur, a fando igitur fatum dicunt id est a loquendo, quod nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum nolimus inclinare, rationabiliter possemus a fando fatum appellare, non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sacris, semel locutus est deus duo haec audiui, et caetera. Quod enim dictum est semel locutus est, intellegitur immobiliter, hoc est incommutabiliter est locutus, sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt, et ipse facturus est. Tria autem fata fingunt, in colo et fuso digitisque fila ex lana torquentibus, propter tria tempora, praeteritum quod infuso iam necum atque inuolutum est, presens quod inter digitos nentis trahitur, futurum in lana quae colo impliata est, et quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam presens ad praeteritum traiciendum est. Parcas cata antifrasin appellatas, quod minime parant, quas tres esse uoluerunt, unam quae uitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, terram quae rumpat. Incipimus enim cum nascimur sumus cum uiuimus, desumus cum inter imus.

#117b# Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quandam res humanas uariis casibus et fortuitis illudentem, unde et caecam appellant, eo quod passim in quos libet incurrens sine ullo examine meritorum et ad bonos et ad malos uenit. Fatum autem a fortuna separant, et fortunam quasi sit in his quae fortuitu ueniunt nulla palam causa. Fatum uero appositum singulis et statutum aiunt. Aiunt et tres furias feminas crinitias serpentibus #M434# propter tres effectus quae in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt delinquere ut nec fame periculisue respectum habere permittant. Ira quae uindictam cupit, cupiditas, quae desiderat opes, libido, quae appetit uoluptates, quae ideo furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant et quietam esse non sinant.

Nimfas deas aquaram putant dictas a nubibus. Nam ex nubibus aquae, unde nomen deriuatum est nimfas aquarum deas quasi numina limpharum. Ipsa autem dicunt et musas quas et nimfas, nec immerito, nam aquae motus musicen efficit. Nimfarum apud gentiles uaria sunt uocabula. Nimfas quippe montium Oreades dicunt, siluarum Driades, fontium Amadriades, camporum Maides, maris Naides. Eroas dicunt a Iunone #118a# traxisse nomen. Grece enim Iuno era appellatur, et ideo nescio quis filius eius secundum Grecorum fabulam eros fuit nuncupatus, hoc uidelicet uelud mysticum significante fabula quod aer Iunoni deputetur ubi uolunt Eroas habitare, quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum quasi Heroas id est uiros aerios et caelo dignos propter sapientiam et fortitudinem.

Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant, et penates dicti quod essent inpenetrabilibus id est in secretis. Hi dii quomodo uocabantur uel quae nomina habuerint ignorantur. Manes deos mortuorum dicunt quorum potestatem inter lunam et terram asserunt, a quibus et mane dictum existimant, quos putant habere qui manus id est rarus est. Manes dictos siue quia late manant per auras, siue quia mites sunt in manibus contrario nomine hoc appellantur. Apuleius autem ait eos cata antifrasin dici manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et immanes, ut parcas, ut Eumenides, lacuas ex hominibus factos demones aiunt,qui meriti mali fuerint quarum natura dicitur terrere paruulos et in angulis garrire tenebrosis. Lamias quas fabulae tradunt infantes corripere ac laniare solitas a laniando specialiter dictas. Pilosi qui Grece panitae, Latine #118b# incubi appellantur, siue inuii, ab ineundo passim cum animalibus. Vnde et incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est stuprando, saepe enim improbi existunt et iam mulieribus et earum peragunt concubitum, quos demones galli dusios nuncupant, quia assidue hanc peragunt immundiciam. Quem autem uulgo incumbonem uocant, hunc Romani faunum ficarium dicunt, ad quem Oratius dicit, Faune nimfarum fugientium amator per meos fines et aprica rura lenis incedas. Sed falsis diis et figmentis hominum spretis de quibus Psalmista ait: Omnes dii gentium daemoniam dominus autem caelos fecit, differentiam ipsius nominis pate faciemus, dii ergo gentium daemonia sunt quae nulli praestant sed in se credentes semper decipiunt semper inludunt. Nam quamuis daemones Latine scientes uocentur, quasi dei mones, humano tamen sermone conuitium est. #M435# Dum ita dicimus quos execratione dignos esse iudicamus. Non immerito, quoniam in illis uera scientia non est, qui creatoris sui non secundant arbitrio. Sic et sapientes philosophos dicimus, sed hos persequitur apostoli diffinitiua sententia dicens: Sapientia huius mundi stultitia est apud deum. Vnde necesse est ut hoc scientes pro non intellegentibus eos habeamus.

Daemon est igitur a deo quaedam sicut et bonorum angelorum excellens homines creata substantia #119a# quae propria faciente superbia eo usque peruenit, ut naturali dignitate deposita malus operibus semper insistat, tamen alibi scriptum est. Deus stetit in sinagoga deorum in medio autem deus discernit, uno uerborum Christus mirabili nobis breuitate declaratur, ipse enim deus stetit in sinagoga, qui sedit ad dexteram patris. Situs enim isti corporales sunt. Nam si maiestatem eius intendus ubique totus ubique plenus est, nec potest dici natura deitatis stare uel sedere qui nulla loci determinatione concluditur. Sic enim de ipso et Iohannes Baptista dicit: Medius autem uestrum stat, quem uos nescitis. #M436# Addidit etiam deorum ut euidentius de hominibus dictum aduerteris, inter quos corporaliter habitasse cognoscitur Christus, sicut Hieremias propheta predixit: Post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. Nam hoc de hominibus sepius dictum inuenimus, unde et ad Moysen dicitur constitute deum Faranonis et inferius psalmus ipse dicturus est: Ego dixi dii estis et filii excelsi omnis. Sic enim et filios dei homines uocamus, quos si ad naturam deitatis referas, unum est uerbum quod ueraciter ac proprie sic debeat nuncupari. Dicimus non numquam abusiue deos et superas potestates, sicut ait apostolus: Et si sint qui dicantur dii, siue in caelo siue in terra nobis, tamen unus est deus pater. Sequitur, In medio autem deos discernit, id est apostolos atque iustos qui maiestatis eius monita fidemque secuti sunt, discernere enim ad presci#119b#entiam pertinet intellectumque diuinem qui nos de massa peccati eripit, et ad caelorum regna perducit. Vnde etiam apostolus dicit: Quis enim te discernit.

 

EXPLICIT LIBER XV