De rerum naturis (Rabanus)/XIV

This is the stable version, checked on 18 Aprilis 2020. Template changes await review.


Sine Nomine
Liber XIV

 Liber XIII Liber XV 
==INCIPIT LIBER XIIII==

 

#M375#

 

[1] De aedificiis publicis

 

Ciuitas est hominum multitudo societatis uinculo adunata. Dicta a ciuibus, id est ab ipsis incolis urbis. Nam urbs ipsa moenia sunt ciuitas autem non saxa sed habitatores uocantur. Tres autem sunt societates familarum gentium urbium. Vrbs uocata ab orbe, quod antique ciuitates in urbe fiebant uel ab urbo parte aratri, quo muri designantur. Vnde est illud: Optauit que locum regno, et concludere sulco designabatur, id est aratro. Cato qui in urbem inquit nouam condet tauro et uacca aret, ubi arauerit murum faciet, ubi portam uult esse. Aratrum sustollat, et portet, et portam uocet. Ideo autem urbs aratro circumdabatur dispari, sexu iuuencorum propter commixtionem a familiarum et imaginem serentes fructumque reddentes, urbs autem aratro conditur, aratro uertitur. Vnde oratius inprimeretque muris hostile aratrum.

Oppidum quidam ab oppositione murorum #50b# dixerunt. Alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum. Alii quod sit in eo conuentus habitantium, et opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tamquam nudi et inermes nec contra beluas, praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris. Nec ipsi inter se homines ab hominibus satis, erant tuti tandem naturali solertia speluncis, siluestribusque tegumentis, tuguria sibi et casas uirgultis arundinibus quae contexerunt. Quo esset uitatutior ne his qui nocere possent aditus esset. Haec est origo opidorum quae eo quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Opidum autem magnitudine et moenibus discrepare a uico et castella et pago.

Ciuitas autem aut coloniae, aut municipia, aut uici, aut castella, aut pagi appellantur. Ciuitas propriae dicitur quam non aduenae sed eodem in nati solo condiderunt. Idoque urbes a propriis ciuibus conditae ciuitates non coloniae nuncupantur. Colonia uero est quae defectu indigenarum nouis cultoribus adimpletur, unde et colonia a cultu agri est dicta. Sunt ergo propria nomina ciuitatem atque oppidorum, necnon et uillarum, sed ex eis quaedam quae insigniora sunt hic in hoc opusculo nostro ponere censemus. Achaht est urbs regni Nebroth in Babylone, porro Ebrei hanc esse dicunt, #51a# Mesopotamiam ciui#M376#tatem quae hodie uocatur nisi Bialucullo quodam consule obsessam captamque, et ante paucos annos a Iouiniano imperatore Persis traditam. Achath quippe interpreatatur umbraculum. Aggai ad occidentalem plagam uertit, Bethelis non multum distans ab ea. Sita est autem Bethel euntibus Eliam de Neapolim, in leua parte uiae xii circiter miliario ab Elia et usque hodie paruus licet uicus ostenditur. Sed et aecclesia aedificata est, ubi dormiuit Iacob pergens Mesopotamiam, unde et ipsi loco Bethel id est domus dei nomen inposuit. Aggai enim interpretatur questio uel festiuitas. Arbohch corruptae in nostris codicibus Arboc scribitur. Cum in Ebreis legatur arbe id est iiii ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac, et Iacob sepulti sunt. Et Adam magnus ut in Iesum libro scriptum est. Licet eum quidam conditum in loco Caluariae suspicentur, haec est autem eadem Cebron olim metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum regnumque postea Dauid in tribu Iuda ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum distat ad meridianam plagam ab Elia milibus circiter xxii.bus. Et quercus Abraham quae et Mambrae usque ad Constantii regis imperium monstrabatur et mausoleum eius in praesentiarum ceruitur. Cumque a nostris ibidem aeclesia iam extructa sit in circuitu a cunctis gentibus Terebinthi locus superstitiose #51b# colitur, eo quod sub ea Abraham angelos quondam hospitio suscepent. Haec ergo primum arbe preterea acebro uno filiorum Calep sortita uocabulum est, lege uerba dierum. Cebron autem interpraetatur coniugium siue incantator aut uisio sempiternam. Adama est una de quinque ciuitatibus Somodorum euersa cum caeteris. Adama uero interpretatur humus siue terra siue terrena. Astaroht antiqua ciuitas Og regis Basan in qua habitauerunt gigantes, quae postea cecidit in sortem tribus Manasse regionis Batane et sex milibus ab Adra urbe Arabiae separata est. Nam Astaroht interpretatur Oliua uel faciunt exploratores. Acrabbi terminus Iudaeae prouintiae ad orientem respiciens tribus Iudae. Est autem et uicus nunc usque grandis nouem milibus Aneapoli contra orientem descendentibus ad Iordanem et Hierichum per eam quae appellatur Acrabitene. Sed et confinium amorreorum Acrabim dicitur. De quo loco non exterminabit alienigenas tribus Neptali ut in Iudi#M377#cum libro scriptum est. Acrabbi enim interpretatur scorpiones. Achar Ebraice dicitur Emmechachur, quod interpretatur uallis tumultus, siue turbarum, eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israhel. In qua lapidauerunt quondam Acham propter furtum anathematis. Est autem ad septentrionem Hie#52a#richus et usque hodie ab regionis illius accolis sic uocatur. Nam Achor interpretatur turbatio uel tumultus. Accaron in tribu Dan ut ego arbitror siue in tribu Iudae ad Leuam Chananeorum urbs est antiqua quae olim Satrapes Palestinae et decreta est quidem tribui Iudae nec tamen tenta ab ea quia habitatores pristinos nequiuit expellere, sed et usque hodie grandis uicus ciuium Iudaeorum. Accaron dicitur inter Azotum et Iamniam ad orientem respiciens quidam putant Accaron turrem stratonis postea Cesaream nuncupatam. Accaron quippe interpretatur eruditio tristitae uel sterilitas. Azotus usque L die non ignobile municipium Palestinae. Et una est de quinque ciuitatibus Allophilorum decreta quidem tribui Iudae, sed non retenta ab ea quia nequaquam ueteres potuit accolas expellere. Azotus quidem interpretatur ardor ignis patrui mei incendia. Ascalon urbs nobilis Palestinae quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque satrapis Allophilorum separata quidem per sortem tribui Iudae nec tamen retenta ab ea quia habitatores eius superare non potuit. Porro Ascalon interpretatur appensa uel ignis uel infamis. Aemath urbs quae cecidit in sortem Ruben. Sed et nunc Amathus uilla dicitur, trans Iordanem, et xx primo miliario, #52b# Pelleae ad meridiem. Ego autem inuestigans repperi, Emath urbem coeles Syriae appellari quae nunc Greco sermone Epiphania nuncupatur. Aemath quippe interpretatur populus adhuc.

Bethlem ciuitas Dauid in sorte tribus Iudae, in qua dominus noster atque saluator natus est in sexto ab Elia miliario contra meridianam plagam iuxta uiam quae ducit Chebron ibi et sepulchrum Iesse patris Dauid ostenditur. Et mille circiter passibus procul turris ader quae interpretatur, turris gregis quodam uaticinio pastores natiuitatis dominicae conscios ante significans sed et propter eandem Bethlem regis quondam Iudeae Archelai tumulus ostenditur qui se mitte ad cellulas nostras auia puplica deuertentis principium est. Vocabatur autem Bethleem et filius Effratae, id est mariae ut in Paralippemenon legitur. Haec urbs iuxta quosdam Agebuseis condita fertur et uocata primum Effrata, quando autem ibi Iacob peccora sua pauit eidem loco Bethleem nomen quodam uaticinii futuri imposuit, quod domus panis interpretatur, propter eum panem qui ibi de caelo descendit. Bala quae et Segor nunc Goara nuncupatur. Sola denique Sodomorum urbibus, Loth praecibus re#53a#seruata. Imminet autem Mari Mortuo et presidium in ea positum est, militum Romanorum, habitatoribus quippe propriis frequentatur, et apud eam gi#M378#gnitur balsamum et poma palmarum antique ubertatis inditia, nullum autem moueat, quod Segor eadem Zoara dicitur, cum idem nomen sit paruulae uel minoris. Sed Segor Ebraice Zoara Siriace nuncupatur. Bala autem interpretatur ab sorta. Damascus urbs nobilis Foenicis eodem atuem uocabulo et Maseth ancillae Abraham filius appellatus est. Damascum Siriae conditam constat, et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrahe filio. Damascus quippe interpretatur sanguinis potus uel sanguinis osculum. Dan uiculos quarto a paneade miliario euntibus Tyrum qui usque hodie sic uocatur terminus Iudae prouintiae contra septentrionem de quo et Iordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen, Ior quippe Rithron, id est fluuium siue riuum Ebrei uocant. Dan enim iudicium interpretatur uel iudicans. Dothaim ubi inuenit Ioseph fratres suos peccora pascentes qui et usque hodie in decimo Asabaste miliario contra aquilonis plagam ostenditur. Dothaim ergo interpretatur pabulum uel uiride eo#53b#rum, aut sufficientem defectionem. Debon quae et Dibon in solitudine castra filiorum Israel. Est autem et alia Dibon uilla per grandis iuxta Arnonem, quae dum prius fuisset filiorum Moab, et postea eam Seon rex amorreorum belli iure tenuisset a filiis Israhel capta atque possessa in partem uenit tribus Gad. Nam Debon interpretatur abundanter uel satis intellegens.

Esebon ciuitas Seon regis amorreorum in terra Galaad, quae cum fuisset ante Moabitarum ab Amorreis belli iure possessa est. Esebon uero cogitatio uel cingulum meroris interpretatur. Engathi in tribu Iuda ubi absconditus est Dauid in solitudine quae est in Aulone Hierichus hoc est in regione illa campestri. Vocatur autem usque hodie uicus per grandis Iudaeorum. Engaddi iuxta mare Mortuum unde et balsamum uenit quas uineas Engaddi Salomon nuncupat. Engaddi uero interpretatur fons edi. Endor in tribu Manasse ubi phitonissa a Saule Iudae rege consulutur, autem interpretatur fons generationis. Gaza ciuitas Eueorum in qua habitauere Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Apud ueteres erat terminus Chananeorum iuxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Iudae, sed eam #54a# tenere non potuit. Quia Enachim id est gigantes Allophilorum fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis, ciuitas Palestinae. Vocata autem Gaza eo quod ibi Cambises rex Persarrum thesauros suos, posuit cum bellum Aegyptus intulisset. Persarum enim lingua thesaurum Gaza nominata. Gaza quippe interpretatur fortitudo eius. Gabaath in tribu Beniamin urbs Finees filii Eleazar ubi sepultus est Eleazarus. Est Gabatha uilla in xii lapide Eleuteropoleos. Nam Gabaoth interpretatur collis patruelis. Iericho urbs a Iebuseis condita traditur a quibus traxisse nomen #M379# perhibetur, quam Iordane transgresso subuertit, Hiesus rege illius interfecto pro qua exstruxit aliam Ozam de Bethel ex tribu Effraim quam dominus atque saluator sua presentia inlustrare dignatus est. Sed et haec eo tempore quo Hierusalem oppugnabatur a Romanis propter perfidiam ciuium capta atque destructa. Pro qua tertia aedificata est ciuitas quae hodie que permanet. Et ostenduntur utriusque urbis uestigia usque in presentem diem. Iericho quoque interpretatur odor eius uel luna, et significat defectum mortalis uitae.

Hierusalem in qua regnauit Adonibeceth, et postea eam tenere Iebusei, e quibus et sortita #54b# uocabulum est, quos multo post tempore Dauid exterminans totius eam Iudaee prouintiae, metropolim fabricatus est. Eo quod ibi locum templi emerit et inpensas stucturae Salomoni filio dereliquerit, hanc esse Iosephus refert, quae in Genesi scribitur Salem sub rege Melchisedech. Fuit autem in tribu Beniamin Iebus ipsa est quae et Hierusalem. Hierusalem uero quatuor modis significationem habere, in scripturis repperitur. Hoc est iuxta historiam in quo ipsa terrena ciuitas notatur. Et iuxta allegoriam in quo sancta aeclesia exprimitur. Et iuxta tropologiam in quo anima fidelis designatur. Et iuxta anagogen, in quo caelestis patria praefiguratur. Sicut supra ostendimus.

Sion autem eadem ciuitas propter montem in ea situm in australi parte ipsius ciuitatis nominatur, et sensum mysticum habet. Nam Sion specula siue contemplatio interpretatur, et significat aecclesiam siue animam fidelem, siue caelestem patriam. Sion iuxta historiam plebs est Iudaeorum uel ipsa ciuitas in monte Sion quae et Hierusalem dicitur. Vnde legitur in Amos propheta: Dominus in Sion rugiet et de Herusalem dabit uocem suam. Quia ex eadem plebe dominus secundum carnem genitus est, et de hoc Esaias dicit: De Sion exiet lex et uerbum #55a# dominus de Hierusalem. Et in Michea de hoc scriptum est: Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem quasi aceruus lapidum erit. Secundum allegoriam uero sanctam aecclesiam designat. Vt est illud in Psalmo: Lauda deum tuum Sion. Vnde Esaias dicit: Consurge consurge induere fortitudine tua Sion. Et Micheas de hoc scribit: Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam ferreas. Secundum anagogen autem caelestem patriam designat. Vnde dicit apostolus: Accesistis ad montem Sion et ciuitatem dei uiuentis Hierusalem. Filia Sion est aecclesia siue sancta anima. Vnde legitur in Sophonia: Lauda filia Sion iubila tu Israhel. Filii Sion, filii aecclesiae sunt. Vnde legitur in Psalmo: Filii Sion exultent super regem suum. Et Iohel dicit: Vos filii Sion exultate in domino deo uestro qui dedit uobis doctorem iustitiae.

Moab ab uno filiorum Loth qui uocabatur Moab urbs Arabiae quae nunc Areopolis dicitur. Appella#M380#tur autem Moab ex nomine urbis et regione porro ipsa ciuitas quasi proprium uocabulum possidet Rabbatha Moab, id est grandis Moab. Moab interpretatur ex patre, id est ex diabolo. Amon filius generis mei siue populus turbidus Iudaei scilicet ut quidam uolunt uel heretici. Vnde in Deuteronomio legitur: Ammanitae et Moabitae. Etiam post decimam generati#55b#onem non intrabunt aecclesiam domini usque in aeternum. Et Sophonias de hoc dicit: Viuo ego dicit dominus. Quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra. Item in bonam partem intelleguntur. Vt est illud Aesaiae: Filii Moab oboedientes erunt. Roboth ciuitas Assyriorum, quam aedificauit Assur, regrediens de terra Sennaar. Roboth enim interpretatur inclinatio uel plataeae.

Sidon urbs Foenicis, insignis olim terminus Chananeorum ad aquilonem respiciens. Et postea regionis Iudeae, cecidit autem in sortem tribus Asser, sed non eam possedit, quia hostes nequaquam ualuit expellere. Hanc quoque urbem Foenices a Rubro mari profecti condiderunt, quam a piscium copia Sidon appellauerunt. Nam piscem Faenices Sidon uocant, ipsi etiam Tirum in Siria, ipsi Uticam, in Affrica Ipponem Lebtin. Aliasque urbes in oris maritimis condiderunt. Sidon quoque interpretatur uenatio mortis.

Sennaar campus Babilonis in quo turris exstructa est. Vnde egressus Assur, aedificauit Nineuen. Sennaar igitur interpretatur excussio dentium uel fetor eorum. Sodoma cuiutas impiorum, diuino igne consumpta, iuxta mare Mortuum. Sodoma quoque interpretatur pecus silens, siue cecitas, siue similitudo eorum. Seboim et haec ciuitas impiorum in aeternos cineres dissoluta. Sora urbs iuxta Sodomam quae et Segor et Zoora dicitur. De qua supra dictum est. #56a# Salem ciuitas Sicimorum quae Sichem, sed et alia uilla ostenditur, usque in presentem diem. Iuxta Eliam contra Orientalem plagam, hoc nomine in octauo quoque lapide Ascitopolim campo, uicus Salumias appellatur. Salem ciuitas interpretatur pax, uel reddens. Thamna ubi oues suas totondit Iudas ostenditur, hodieque uicus per grandis in finibus Diospoleos euntibus Eliam in tribu Dan, siue Iuda. Thamna alia ciuitas principium Edom, sed et concubina Elifaz filii Esau Thamna appellata est, quae peperit ei Amalech, unde Amalechitae. Porro Thamna interpretatur perfecta pars, siue consummatio data.

Armathem Sophim ciuitas Elchanae, et Samuelis in regione Thamnitica, iuxta Diospolim, unde fuit Ioseph qui in euangelio de Arimathia scribitur. Nam Armathem interpretatur altitudo eorum. Bethsames ciuitas sacerdotalis in tribu Beniamin, quae usque hodie demonstratur de Eleuteropoli per gentibus Nicopolim in decimo miliario contra #M381# orientalem plagam. Bethsames uero interpretatur domus solis. Bethsaida ciuitas in Galilea, Andreae et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Nam Bethsaida interpretatur domus fructuum uel domus uenatorum. Bethfage uillula in monte Oliueti ad quam uenit dominus Iesus. Porro Bethfage interpretatur domus oris uallium uel domus buccae. Bethania uilla in secundo #56b# ab Elia miliario in latere montis Oliueti ubi saluator Lazarum suscitauit, cuius et monumentum ecclesia nunc ibidem constructa demonstrat. Bethania quoque interpretatur domus afflictionis uel domus oboedientiae. Bethsaida piscina in Hierusalem quae uocatur probatice, et a nobis interpretari potest pecualis, haec v quondam porticus habuit, ostenduntur que gemini lacus. Quorum unus hibernis pluuiis adimpleri solet. Alter mirum in modum rubens quasi cruentis aquis antiqui in se operis signa testatur. Nam hostias in eo lauari a sacerdotibus solitas fertur unde et nomen acceperat. Capharnaum iuxta stagnum Genesar usque hodie oppidum in Galilea gentium situm in finibus Zabulon et Neptalim. Capharnum autem interpretatur ager, uel uilla consolationis. Emmaus de quo loco fuit Cleopas, cuius Lucas euangeliste meminit, haec est nunc Nicopolis insignis ciuitas Palestinae. Emmaus enim interpretatur populus abiectus. Effraim iuxta desertum ad quam uenit Iesus dominus cum discipulis suis. Effraim ergo interpretatur fertilis populus siue acutus quem nos possumus dicere ab augendo augentium. Fanuel ciuitas quam aedificauit Hieroboam. Fanuel enim interpretatur facies dei. Modim uicus iuxta Diospolim, unde fuerunt Machabei quorum hodieque ibidem sepulchra monstrantur. Mello ciuitas #57a# quam aedificauit Salomon. Nazareht, unde et dominus noster atque saluator Nazareus uocatus est, est autem usque hodie in Galilea uiculus contra regionem, in xv eius miliario ad orientalem plagam, iuxta montem Thabor nomine Nazara. Nazareth autem interpretatur flos aut uirgultus eius uel munditiae, aut separata uel custodita. Saba ciuitas regalis Aethiopiae quam Iosephus a Cambise rege Meroen cognominatam ex sororis uocabulo refert. Saba quoque interpretatur captiua. Sarephta oppidulum Sidoniorum in uia publica, situm ubi habitauit quondam Helias. Sareptha interpretatur incendium siue tribulatio panis. Tarsis unde aurum Salomoni deferebatur, hanc putat Iosephus Tharsum urbem esse Ciliciae. Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii. Thersa ubi Asa rex Israhel fuit, Tersa uero interpretatur contemplatio.

Acheldema ager est sanguinis qui hodieque mon#M382#stratur in Elia, ad australem plagam montis Sion, et hac tenus iuxta Iudeorum consilium mortuos ignobiles, alios terra tegit, alios sub diuo putrefacit. Antiochia ciuitas Siriae coeles in qua Barnabas et Paulus apostoli sunt ordinati. Est et alia in Pisidia prouincia Asiae in qua idem predicantes Iudeis dixerunt, uobis oportebat primum loqui uerbum dei sed quoniam repulistis illud et cetera. Alexandria ciuitas Egypti in qua beati euangelistae Marci #57b# tumulus ueneratur. Interpretatur autem Alexandria auferens angustiam tenebrarum. Attaliae ciuitas est Pamphiliae Maritima. Attalia enim interpretatur tempus eius melius declinatio domini. Amphipolim ciuitas est Machedoniae, est et altera eiusdem nominis in Syria. Amphipolim autem interpretatur populus corruens. Apppollonia ciuitas et ipsa Machedoniae. Est altera in Africa quae dicitur Pentapolis. Appollonia autem interpretatur disciplina uel sinagoga eorum. Athenae ciuitas est in Achaia. Atheniensis autem interpretatur exploratores aut respondentes uel humiles siue tempore dissipatii. Ariopagos Athenarum curia quae interpretatur illa martis, quia ipse ibi quondam a xii diis iudicatus sit. Ariopagos quoque primitiua interpretatur uel sollemnitas sed et hoc uiolentum cum Atheniensis curiae nomen sit quae a Marte nomen accepit. Antipatris ciuitas Palestinae nunc diruta quam Herodes rex Iudeae ex patris sui nomine uocauerit. Interpretatur autem Antipatris donantis laudationem. Cesareae ciuitates duae sunt, in terra repromissionis, ubi Cesarea Palestainae in litore maris magni sita. Altera uero Cesarea Philippi cuius euangelii scriptura meminit. Caesarea autem interpretatur possessio principis. Corinthus ciuitas Achaiae Maritima. Corinthus interpretatur conuersatio eorum. Lidda ci#58a#uitas Palestinae in litore maris magni sita. Lidda enim interpretatur utilitas. Seleucia ciuitas Siriae nouellis quam condidit Seleucus qui et Antiochiam. Seleucia quoque interpretatur tollentem semetipsam siue experimentum itineris uel exeuntem aduocationem. Salamis ciuitas in Cipro insula haec enim interpretatur missus. Tyrus metropolis Fenicis in tribu Neptalim. Tyrus quoque interpretatur coangusta, ut supra diximus. Troas ciuitas Asiae maritima. Troas uero interpretatur requies. Thesalonica ciuitas Macedoniae. Nam Thesalonica interpretatur festinans umbram ruborare siue firmare.

Ciuitas autem uel urbs quando in bonam partem accipitur aut sanctam eclesiam significat, aut fidelem animam. Vnde in Psaltero scriptum est: Magnus dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri in #M383# monte sancto eius. Et item: Fluminis impetus letificat ciuitatem dei, hoc est spiritus sancti gratia laetificat, sanctam aeclesiam dei uel cuiuslibet sancti uiri fidelem animam. De quo et in Apocalipsi abundatissime scriptum est. Vnde est illud Iudi ciuitatem sanctam Hierusalem nouam descendentem de caelo ornatam tamquam sponsam uiro suo. Ciuitates uero Iudae similiter sunt aeclesiae Christi uel animae fidelium. Vnde scriptum est in Psalmo: Aedificabuntur ciuitates Iudae, et reliqua. Ciues autem fideles mysticae dicuntur. Vnde ait apostolus: Sed estis ciues sanctorum et domestici dei. Ciuitas corpora uel corda impiorum ut in Psaltero: Ciuitates eorum destruxisti. Et in euangelio: Et ciuitates eorum igne succendit. Quando autem in contrariam partem ciuitas ponitur significat Babilonem spiritalem urbem uidelicet diaboli quae mergetur in profundum abyssi, ubi habitatio est daemoniorum et omnes spiritus inmundi super quam flebunt reges terrae qui cum illo fornicati sunt, et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam. Dicit enim apostolus: Non habemus ciuitatem hic manentem sed futuram inquirimus, hoc est caelestem patriam et societatem sanctorum angelorum.

Municipium est quo manente statu ciuitatis ius aliquod minoris aut maloris officii a principe impetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est officiis quod tantum munia tributa dedita uel munera reddant, nam liberales et famosissimae causae et quae ex principe proficiscuntur ibi non aguntur, haec enim ad dignitatem ciuitatis pertinent, uici et castella et pagi sunt, quae nulla dignitate ciuitatis honorantur. Sed uulgari hominum conuentu incoluntur et propter paruitatem sui maloribus ciuitabus attribuuntur. Municipium similiter significat futuram in caelis patriam et gloriam #59a# perpetuum sanctorum. Vnde et apostolus ait, noster autem municipatus in caelis est. Vnde expectamus dominum saluatorem qui reformauit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.

Vicus autem dictus ab ipsis tantum habitationibus uel quod uias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum licet et uici dicantur, ipsae habitationes urbis. Dictus autem uicus eo quod sit uicae ciuitatis uel quod uias habeat tantum sine muris. Vici autem uel uillae gentium situs uel terrenas actiones, mysticae exprimere possunt. Quia extra ciuitatis locum positae sunt, id est, extra communionem plebis dei habitant. Vnde est illud quod dominus iubet in euangelica parabola, quando illi qui ad nuptias uocati sunt nolebant uenire. Seruos suos exire in plateas et uicos ciuitatis. Vt quoscumque inuenirent uocarent ad nuptias, hoc est retardante Iudaica plebe uenire ad nuptias domini, mandat gentium multitudinem in locum illius sub intrare, ut inplerentur nuptiae discumbentium.

Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo #M384# situm, quasi casam altam. Cuius pluralis numerus castra diminutiuum castellum. Et castra siue castella cohabitationem bonorum hominum uel sanctorum angelorum possunt significare. Vnde legitur #59b# in Exodo castra filiorum Israhel, ubi castra metati sunt. Et in Geneseos ubi Iacob patriarcha ob uiam sibi habuit angelos dei, appellauit nomen loci illius Manaim, id est castra. Castra dei quae uidit Iacob in itinere nulla dubitatio est quod angelorum fuerit multitudo. Ea quippe in scripturis militia caeli nominatur.

Pagi sunt apta aedificus loca inter agros habitantibus haec et concilibula dicta a conuentu et societate multorum in unum. Conpeta sunt, ubi usus est conuentus fieri rusticorum et dicta conpeta quod loca multa in agris eorum competant, et quo conuenitur a rusticis. Suburbana sunt circumiecta ciuitatis aedificia quasi sub urbe. Suburbana autem quae adiacentia sunt loca ciuitatis, possunt significare diuersarum gentium situs qui ad ciuitatis dei, hoc est sanctae aeclesiae usus possunt pertinere. Quando per predicatorum studium ad perceptionem uerbi dei prouocantur et cathecumini fiunt, sicque si perseuerauerint in fide et ad baptismi perceptionem peruenerint unitati sanctae aeclesiae sociabuntur.

Moenia sunt muri ciuitatis dicti ab eo quod muniant ciuitatem, quasi munimenta urbis, id est tutamenta. Munium autem dictum quasi manufactum sic et munus. Muri a munitione dicti quasi muniri quod muniant. #60a# Et tueuntur interiora urbis. Moenia autem duplice inhabent significationem. Nam interdum moenia abusiue dicunt omnia aedificia publicae ciuitatis ut diuidimus muros et moenia pandimus urbis. Proprie autem moenia tantum muri. Murus autem turribus pro pugnaculisque ornatur. Pro murale uero quod sit pro munitione muri, est enim murus proximus ante murum. Moenia ergo ciuitatis sanctae, iuxta sensum mysticum aut conuenticula sunt iustorum aut culmina sacrarum uirtutum. Murus autem ipsius cituitatis, in expugnabilem fidei, ciuitatis speique firmitatem significat. Potest et ipse dominus aeclesiam undique protegens murus magnus intellegi, de quo Esaias ait: Vrbs fortitudinis nostrae saluator ponetur in ea murus et ante murale. id est domini protectio et intercessio sanctorum, patriarcharum et prophetarum uel ceterorum sanctorum predicatorum, quae ita faciunt docentdo corda credentium, uel murus significat fidem, et ante murale bona opera. Non enim sufficit murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. Hic murus et hoc ante murale siue circum murale deuiuis lapidibus exprimitur. Qui iuxta prophetam uoluuntur super terram, item muri monimenta sunt scripturae diuinae uel prophetae, aut sancti. Vnde in Psalmo legitur: #60b# Aedificentur muri Hierusalem. Turres uocatae quod ueteres sint et longe terres. Est enim aliquid rotundum cum proceritate ut columna. Nam et quamuis quadratae aut latae construantur, procul tamen uidentibus rotundae #M385# existimantur. Ideo quia omnis cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spatium euanescit atque consumitur, et rotundum uiditur.

In turris significatione ipse saluator intellegitur, ut est illud: Turris fortissima nomen domini. Item turris scriptura diuina ut in Canticis canticorum dicitur: Collum tuum sicut turris Dauid. Vel excellentiam uirtutum significat, uel eminentiam doctorum, qui primum locum tenent in aeclesia. Vnde in Cantico canticorum dicitur: Nasus tuas sicut turris Libani. In naso uero uerbi dei dispensatores causa discretionis designantur, turrique assimilantur, qui eminentissimum locum tenent in aeclesia. Inuenitur aliquando turris in contrariam partem posita hoc est quando altitudinem superbiae significat. Hinc est illud quod filii Adam in Genesi leguntur: Turrem excelsam aedificare, ubi et confusa est lingua eorum. Item turris aeclesia, ut in Michea: Et tu turris gregis nebulosa filia Sion, id est, diuinis sacramentis obumbrata. Quidam autem hanc turrem uirginem Mariam intellegunt. Item #61a# turres corda reproborum duplicitatis militiae constructa, ut in Sophonia: Super omnem murum munitum et super omnem turrem excelsam.

 

[2] De portis

 

Porta dicitur, qua potest uel inportari uel exportari aliquid. Propriae autem porta aut urbis aut castrorum uocatur sicut superius dictum est. Porta aliquando in bonam partem accipitur. Aliquando uero in malam. In bonam ergo partem accipitur quando ipsum dominum significat, per quem nobis uitae aeternae aditus patet. Vnde ipse ait: Ego sum ostium per me siquis introierit saluabitur et ingriedetur et egredietur et pascua inueniet. Item porta fidem Christi significat. Vnde scriptum est: Per portam ingrediuntur in ciuitatem. Quia per fidem rectam introeundum est in aeclesiam dei. Porta Christus uel fides, ut in Psalmo: Ecce porta domini iusti intrabunt per eam. Porta uterus uirginis Mariae, siue canon ueteris testamenti, ut in Ezechiele: Vidi portam in domo domini clausam. Portae scripturae sanctae apostoli uel opera bona, ut in Psalmo: eleuamini portate aeternales, et introibit rex gloriae. Portae corda hominum siue auditus mentis a diabolo dudum obsessae. Postea a Christo possessae, ut in Genesi: Possidebit semen tuum id est, Christus portas inimicorum suorum. Item porta doctores sancti intelleguntur qui nobis ape#61b#riunt dogmatibus suis introitum regni caelestis. E contrario uero portae nomine heretici et falsi doctores exprimuntur, per quas perditi in Gehennam intrent. De quibus dominus ad Petram ait: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo aeclesiam meam, et portae inferi non preualebunt aduersus eam. Et Psalmysta: Qui ex altas me de portis mortis, ut adnuntiem omnes laudas tuas in portis filiae Sion. Porta #M386# uero mortis est diabolus uel omnis inlecebra saecularis. Quoniam per haec ad aeternum exitium infeliciter introitur. Liberatus ergo ex illis portis mortalibus in istis portis aeclesiae quae beatitudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturum se laudes domini pollicetur. Per quas nomen eius eximium toto orbe celebratur.

 

[3] De uiis

 

Viae ipsa spatia angusta quae inter uicos sunt. Via in bonam et in malam partem posita reperitur. In bonam ubi dominus ait: Ego sum uia et ueritas uita. Et Psalmista: Viam inquit ueritatis elegi, hoc est doctrinam ueritatis. E contrario est alia uia. De qua idem propheta deum deprecans ait: Viam iniquitatis amoue a me et in lege tua, miserere mei, et in Salomone de meretrice scriptum est: Via inquit inferi domus eius. Item uiarum nomine actiones #62a# humanae uitae exprimuntur, de quibus dominus per prophetam ait: Vnum quemque iuxta uias suas, iudicabo dicit dominus deus. Dicitur arta et angusta uia quae ducit ad uitam, lata et spatiosa quae ducit ad mortem. Via uitae praesens, ut in euangelio: Esto consentiens aduersario tuo cito dum es in uia. Via libri legis et prophetarum, ut in Hieremia: Super uias et uidete, et interrogate de semitis antiquis quae sit uia bona. Semitae precepta diuina ut in Psalmo: Deduc me in semita mandatorum tuorum.

 

[4] De plateis

 

Plateae perpetuae ac latiores ciuitatum uiae sunt iuxta proprietatem linguae Grecae altitudine nuncupatae. Plateae uero similiter aliquando in bonam partem aliquando in malam positae reperiuntur. In bonam quando amplitudinem credentium in gentibus significat. Vnde scriptum est: Sapientia foris praedicat et in plateis dat uocem suam. Aliquando significat, aeternam beatitudinem dilatatam sanctorum ut in Apocalipsi plateae tuae Hierusalem sternentur auro mundo, et per omnes uicos tuos, alter cantabitur. In malam uero partem platea ponitur, quando amplitudinem significat saecularium uoluptatum, quia ut supra diximus: Lata et spatiosa uia est quae ducit ad mortem.

 

[5] De cloacis

 

#62b# Cloacae dictae quod his percolantur aquae. Has primum Romanae fecisse Tarquinium priscum. Vt quotiens pluuiarum mundatio existeret, per eas aquae extra ciuitatem emitterentur. Ne maximis per petuisque tempestatibus planitiem uel fundamenta urbium strages aquarum subuerteret. Imbuli uel quia sub uolumina sunt, uel quia sub his ambulant. Sunt enim portici hinc inde platearum.

 

[6] De foro

 

Forus est exercendarum litium locus a fando dictus. Haec loca et prorostra uocantur. Ideo quod ex bello Punico captis nauibus Cartaginen#M387#sium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut esset eius insignae uictoriae.

 

[7] De curia

 

Curia dicitur eo quod ibi cura per senatum de cunctis administretur.

 

[8] De pretorio

 

Pretorium quod ibi praetor, presideat ad discundum.

 

[9] De gymnasio

 

Gymnasium generalis est exercitiorum locus, tamen apud Athenas locus erat. Vbi discebatur philosophia et sapientae exercebatur studium. Nam gymnasium Grece uocatur, quod Latine exercitium dicitur, hoc est meditatio. Sed et balnea et loca curruum et ad letarum gymnasia sunt, eo quod illic homines in #63a# suae artis studium exercitentur.

 

[10] De capitolio

 

Capitolium Roman uocatum eo quod fuerit Romanae urbis et religionis caput summum. Alii aiunt cum Tarquinius priscus capitolii fundamenta Romae aperiet, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum inuenit, et proinde capitolium appellauit.

 

[11] De arcibus

 

Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae. Nam quaecumque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces uocantur. Vnde et arcus et arca. Arx enim aliquando significat mundanam potentiam, aut saecularem sapientiam. Aliquando uero culmen uerae sapientiae et celsitudinem uirtutum. Vnde legitur, quod Dauid expugnauerit arcem Sion Iebuseos, inde expellens et eiciens de ea caecos et claudos qui odiebant animam Dauid. Et uocauerit eam de inceps ciuitatem Dauid, quia saluator noster de gentium multitudine uel de qualibet anima malignos spiritus eiciens sibi eam per inluminationem sapientiae inlustrat. Merito arx Sion id est speculationis et uisio pacis ipsa tum uocabitur atque dea tunc recte per Psalmistam dicitur: Notus in Iudea deus in #63b# Israhel magnum nomen eius. Et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion. Circum Romani dictum putant a circuitu equorum eo quod ibi circum metas equi currant. Theatrum autem ab spectaculo nominatum, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur.

 

[12] De amphitheatro

 

Amphiteatrum uero uocatum quod ex duobus sit theatris compositum. Nam amphiteatrum rotundum est, theatrum uero ex medio amphitheatro est semicirculi figuram habens. Laborinthos est perplexum parietibus aedificium qualis est aput Cretam a Dedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus. In quo siquis introierit sine glomere line, exitum #M388# inuenire non ualet. Cuius aedificii talis est situs ut aperientibus fores tronitruum intus terribile audiatur, descenditur centenis ultra gradibus intus simulacra et monstrificae effigies in partes diuersas transitus innumeri per tenebras et caetera ad errorem ingredientum facta. Ita ut tenebras eius in lucem uenire inpossibile uideatur. Quatuor autem sunt laborinthi, primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italiae omnes ita #64a# constructi ut dissoluere eos nec saecula quidem possint.

 

[13] De faro

 

Farum turris est maxima quam Greci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellauerunt, eo quod flammarum inditio longe uideatur a nauigantibus qualem Ptholomeus iuxta Alexandria construxisse octingentis talentis traditur usus eius est nocturno nauigum cursui ignes ostendere ad pronuntianda uada portusque introitus ne decepti tenebris nauigantes in scopolos incidant. Nam Alexandria fallacibus uadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad perlucendi ministerium fabricatos faros dicunt. Nam fos lux est. Oros uisio dicitur, unde et lucifer Grece fosforos appellatur. Cocleae sunt altae et rotundae turres, et dictae cocleae quasi Ciliciae quod in eis tamquam per circulum orbemque conscendatur, qualis est Romae centum lxxv pedibus.

 

[14] De thermis

 

Thermas appellatus quod caleant. Greci enim thermon calorem uocant.

 

[15] De balneis

 

Balneis uero nomen inditum a lauatione meroris. Nam Greci balanion dixerunt quod anxietatem animi tollat, haec et gymnasia dicuntur quia ib adletae uncto cor#64b#pore et per fricato manibus exercitantur. Nam gimnasium Grece Latine exercitium dicitur sicut supra ostendimus.

 

[16] De politerio

 

A politerium ubi lauantium uestimenta ponuntur ab exuendo scilicet dictum. A podetherin enim Grece ex uere dicitur. Per opina Grecus sermo est qui apud nos corruptae propina dicitur. Est autem locus iuxta balnea publica, ubi post lauacrum a fame et siti reficiuntur, unde et propina et propinare dicitur. Pina enim Grece famem significant, eo quod hic locus famem tollat.

 

[17] De thabernis

 

Thabernae olim uocabuntur aediculae plebeiorum paruae et simplices inuicem saxibus et tabulis clausae, unde et tabernariae quod ibi solebant consedere. Dictae autem tabernae quod ex tabulis lignisque erant constructae quae nunc et sinon speciem nomen tamen pristinum retinent.

#M389#

 

[18] De macello

 

Macellum dictum quod ibi mactentur pecora quae mercantibus uenundantur. Mercatum autem a commercio nominatum, ibi enim res uendere uel emere solitum est. Sicut et teloneum dicitur, ubi merces nauigium et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim uectigalis exactor sedet, pretium rebus inpositurus et uocem #65a# a mercatoribus flagitans.

 

[19] De carcere

 

Carcer est a quo prohibemur exire et dictus carcer a coercendo. Carcer iuxta allegoriam aliquando significat tribulationem presentis uitae, ubi tribulantur electi ad tempus. De quo propheta ait: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. Aliquando custodiam inferni, ut est illud in euangelio: Iudex tradet te ministro et in carcerem mittaris et reliqua.

 

[20] De habitaculis

 

Habitatio ab habendo uocata ut habitare casas. Domus ex Greca appellatione uocata, nam domata Greci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitacio sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani, omne aedificium antiqui edem appellauerunt. Alii edem ab edendo sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto: Si uocasse uos in edem ad prandium, hinc et aedificium eo quod fuerit prius ad aedendum factum. Domus caro saluatoris assumpta in sancta aeclesia, ut in Salomone: Sapientia aedificauit sibi domum. Et in Psaltero: In domum domini ibimus cum consensu. #65b# Domus corda fidelium uel corpora ut in Exodo: Ponetis de sanguine agni super utrumque postem et super liminaribus domus in quibus edetis illud. Domus corda reproborum ut in Esaia: Et orientur in domibus eorum spimae, id est sollicitudo saeculi. Domus diaboli conuentus omnium malorum ut in Salomone, ne forte impleantur extranei uiribus tuis. Et labores tui sunt in domo aliena.

Aula domus est regia siue spatiosum habitaculum porticibus quatuor conclusum. Atrium magna edes est siue amplior et spatiosa domus et dictum est atrium quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab igni et ligno atrium dixerunt. Atrum enim fit ex fumo. Aula enim sanctam aeclesiam significat aut conscientiam mundissimae animae. Ipsa est enim aula regalis et habitatio spiritus sancti. Sicut dicit apostolus, quia templum dei est et spiritus dei habitat in uobis. Domus enim aliquando significat sanctam aeclesiam ut est illud domum tuam decet sanctitudo domine in longitudine dierum. Aliquando caelestem Hierusalem, de quo legitur. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum domini ibimus. Aliquando uero animam sanctam in qua habitat deus. #M390# Atria enim aut presentem #66a# aeclesiam significant, aut introitum fidei, unde scriptum est: Stantes erant pedes nsotri in atriis tuis Hierusalem. Significat enim eos qui iam impenetrabilibus sunt aeclesiae, siue qui ingressus eius esse meruerunt.

Thalamum hac ex causa uocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias species nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Thalamani duci eam oraculo responsum est dari. Et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant institutum est ut in omnibus nuptiis Thalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca in quibus nubentes succedunt, et cubant thalamum nominant. Thalamus ergo mystice uterum sanctae Mariae uirginis significat, in quo natura nostra coniuncta est uerbo dei, hoc est sancta aeclesia Christo filio dei copulata est uel corda sanctorum in quibus anima per amorem sponso inuisibili iungitur, ut eius desiderio ardeat. Nullaque iam quae inmundo sunt concupiscat. Presentis uitae longitudinem poenam deputet, exire festinet et amoris amplexu in caelestis sponsi uisione requiescere desideret.

Caenaculum dictum a communione #65b# uescendi, unde et coenobium congregatio antiqui enim publicae, et in commune uescebantur, nec ullius conuiuium singulare erat ne in occulto diliciae luxuriam gignerent. Caenaculum ergo significat sanctam aeclesiam in qua Christus mysterium passionis suae et sacramentum corporis et sanguinis sui dicauit, necnon et ubi spiritus sanctus in specie ignis super centum xx credentes decendit et uariarum linguarum loquela eis per eundem spiritum data est.

Tridinium est caenaculum atribus lectulis descumbentium dictum. Aput ueteres enim in loco conuiuii apparatus exponebatur. Clinon enim Grece lectum uel accubitum ex quo confectum est ut tridinium diceretur. Tridinium ergo fidem sanctae trinitatis exprimit, ubi sanctae animae fide spe et caritate quiescentes exspectant introitum regni caelestis. Cella dicta quod nos occulat et caelat. Cubiculum uero quod eo cubamus. Ibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est secessus quod sit locus id est sine accessu. Cubiculum spiritaliter significat cordis secretum, ubi iubetur uir euangelicus orare patrem caelestem. Vnde ei dicitur, tum autem cumoraueris intra in cubiculum et clauso ostio ora patrem tuum. Diuersorium #67a# dictum eo quod ex diuersis uiis ibi conueniatur.

Hospicium sermo Grecus est ubi quis ad tempus hospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrat inde et metatum quia mutatur. Vnde legitur et castra metati sunt promutauerunt, non enim illic permanet exercitus sed pertransit. Diuersorium potest significare presentim aeclesiam ad quam undique gentes conuenientes habitaculum quaerunt, et in eo hospitio manentes aditum expectant supernae patriae. Apogeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum uel speluncam dicimus. Solarium quod soli et aure pateat qualis fuit locus in quo Dauid Barsabeae la#M391#uantem aspexit et adamauit. Cuius mysterium patet quia Christus uidens aeclesiam de gentibus se a peccatis per penitentiae lacrimas, atque baptismi sacramentum purificantem eius speciem concupiuit, et sibi sponsam associare desiderauit.

Exsenodochium uero est habitaculum factum ad suscipiendos peregrinos. Itaque cum Hierosolimam Antiochus obsideret, Ircanus princeps Iudaeorum reserato Dauid sepulchro, tria milia auri talenta inde abstraxit. Ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret. Atque ut fac#67b#ti inuidiam demeret. Fertur ex reliqua peccunia instituisse. Primus exenodochia quibus aduentum susciperet pauperum et peregrinorum. Vnde et uocabulum sumpsit. Nam ex Greco in Latinum senodochium peregrinorum susceptio nuncupatus. Vbi autem egrotantes de plateis colligunt, misso comion dicitur, Grece in quo consumpta languoribus atque in ediis miserorum menbra fouentur.

 

[21] De aedificiis sacris

 

Sacrarium propriae est locus templi in quo sacra reponuntur. Sicut donarium est, in quo collocantur oblata, sicut lectisternia dicuntur, ubi homines consedere consueuerant. Ab inferendis igitur et deportandis sacris, sacrarium nuncupatur. Donarium uero eo quod ibi dona reponantur, quae in templis offerre consueuerunt. Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet nisi ad quod est factum unde et nomen accepit. Penetralia secreta sunt oraculorum, et penetralia dicta sunt, ab eo quod est pene intus. Monasterium unius monachi habitatio est sterio statio id est solitarii habitatio. Coenobium ex Greco et Latino uidetur esse conpositum est enim habitaculum plurimorum in commune uiuentium. Caeno enim #68a# Grece commune dicitur.

Fana dicta a funis quibus templa error gentilium construebat. Vnde consulentes demonum responsa audierant. De lubra ueteres dicebant templa fontes habenti a quibus ante ingressum diluebantur et appellari de lubra a diluendo, ipse sunt nunc aedes cum sacris fontibus in quibus fideles regenerati purificantur, et bene quodam praesagio de lubra sunt appellata. Sunt enim in ablutione peccatorum. Fons autem inde lubris locus regeneratorum est in quo vii gradus in spiritus sancti mysterio formantur iii in descensu et tres in ascensu. Septimus uero is est qui et quartus id est similis filio hominis extinguens fornacem ignis stabilimentum pedum fundamentum aquae in quo plenitudo diuinitatis habitat corporaliter.

Basilicae prius uocabantur regum habitacula, unde et nomen habitant. Nam basileus rex et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo diuina templa basilicae nominantur. Quia ibi regi omnium deo cultus et sacrificia offeruntur. Martirium locus, martyrii Greca diriuatione eo quod in memoria martiris sit constructum, uel quod sepulchra sanctorum ibi sint martyrum. Aram quidam uocatum dixerunt, quod ibi incensae uictimae ardeant. Alii aras dicit, a pre#M392#cationibus quas Greci aras #68b# dicunt. Pulpitum quod in eo lector uel psalmista in publico conspici a populo possit quod liberius audiatur.

Analogium dictum quod sermo inde predicetur. Nam logos Grece, sermo dicitur, quod ipsum altius situm est. Tribunal eo quod inde a sacerdote tribuantur precepta uiuendi est enim locus in sublimi constitutus, unde uniuersi exaudire possint. Alias tribunal a tribus denominatum quod ad illum tribus conuocetur. Tribunal aliquando in scripturis sanctis potentiam maiestatis diuinae quia iudicaturus est mundum significat. Vt est illud in euangelio: Dum uenerit filius hominis in sede maiestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes, et in Apostolo: Omnes inquit stabimus ante tribuanl Christi ut recipiat unusquisque propria corporis sui prout gessit siue bonum siue malum.

Sacra sunt loca diuinis cultibus instituta ut pute ea in quibus altaria litantibus de more pontificibus consecrantur. Sancta iuxta ueteres exteriora templi sunt. Sancta autem sanctorum locus templi secretior ad quem nulli erat accessus, nisi tantum sacerdotibus. Dicta autem sancta sanctorum quia exteriori oraculo sanctiora sunt, uel quia sanctorum sanctiora sunt, sicut Cantica canticorum quia cantica uniuersa praecellunt. #69a# Sanctum autem a sanguine hostiae nuncupatum, nihil enim sanctum apud ueteres dicebatur, nisi quod hostiae sanguine esset consecrarum aut consparsum. Item sanctum quod exstat esset sancitum, sancire autem est confirmare et inrogatione pene ab iniuria defendere. Sic et leges sanctae et mores sancti esse dicuntur.

Propitiatorium quasi propitiationis oratorium. Propitiatio enim placatio est. Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur, et oracula ab ore. Ciuam autem materiam ad instructionem tabernaculi dominus quae fierit ipse in Exodo manifestat dicens ad Moysen, loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offeret ultroneus accipietis primitias mihi et nos primitias bonorum nostrorum domino tollimus. Quando si quid boni agimus totum hoc diuinae gratiae tribuimus. Haec sunt autem quae accipere debetis, aurum argentum, et aes, iacinthum, ac purpuram coccumque, bistinctum et byssum, pylos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pelles iacinthinas et ligna sethim, oleum ad luminaria concinnanda, aromata inunguentum et thiama bonis odoris, lapides onichinos et gemmas ad ornandam ephod ac rationale, facientque, mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum. Cuncta haec quae dominus sibi a priore populo ad faciendum sanctua#69b#rium materialiter offerri precunt, nos quoque qui spiritales filii Israhel id est imitatores domini uidentis populi esse, desideramus spiritali intellegentiae debemus offerre. Cui uidelicet aurum offerimus cum claritate uerae sapientiae quae est in fide recta resplendemus. Argentam cum et ore nostro confessio fit in salutem. Aes cum eandem fidem publica predicatione diuulgare gaudemus. Hiacin#M393#thum cum sursum corda leuamus. Purpuram cum corpus passionis subicimus. Coccum bistinctum cum gemina id est dei et proximi dilectione flagramus. Bissum cum carnis castitatem sentimus. Pilos caprarum, cum habitum poenitentiae ac luctus induimus. Pelles arietum rubracitas, cum ipsos dominici gregis ductores suo saguine baptizatos uidemus. Pelles hiacinthinas cum nos post mortem spritalia in caelis corpora habituros esse speramus. Ligna sethim, cum ex purgatis peccatorum spinetis munda carne et anima domino soli seruimus. Oleum ad luminaria concinnanda, cum fructibus caritatis et misericordiae refulgemus. Aromatam inunguentum et thimiama boni odoris, cum opinionem bonae nostrae actionis multis ad exemplum bene uiuendi longe lateque diffundimus. Lapides #70a# onichinus et gemmus ad ornandum ephod ac rationale, cum miracula sanctorum quibus cogitationes deo deuotas, et opera uirtutum ornauere digna laude predicamus. Atque haec in adiutorium nostrae fidei ubi opus fuerit adsumimus quia enim in humeris onera gestare solemus. Recte ephod id est super humerale opera iustorum et pii pro deo labores insinuantur. Quia uero in pectore cogitationum sedes est recte inrationali qui est habitus pectorus rationales mundae electorum cogitationes exprimuntur. Lapides qui onichini et gemme ornant ephod ac rationale. Cum eximus summorum patrum actibus et cogitationibus etiam miraculorum insignia iunguntur. Legitur ergo in ueteri testamento de tabernaculi constructione quod Moyses facricauit in deserto et de templi aedificatione quod aeficauit Salomon in terra repromissionis ubi in utroque aedificio sancta et sancta sanctorum commemorantur quorum mysteria rite intellegentibus facile patent. Quia utroque domus sanctam aeclesiam designant. Verum quia prior domus in itinere quo ad terram repromissionis ueniebatur. Haec autem aedificabatur in ipsa terra repromis#70b#sionis et in ciuitate Hierusalem illa ut de loca ad locum crebro leuitarum ministeria portata tandem in terram promisse hereditatis induceretur. Haec ut mox in patria ipsa et in ciuitate regi constructa in uiolabili semper fundamento consisteret donec inditum sibi figurarum caelestium munus impleret. Potest in illa presentis aeclesiae labor et exilium in hac futura requies et beatitudo figurari. Vel certe quia illa a solis filiis Israhel, haec autem a proselis etiam gentibus facta est. Possunt in illa principaliter patres ueteris testamenti et antiquus ille dei populus. In hac autem congregata de gentibus aeclesia figuraliter exprimi. Quamuis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu excussum et labores presentis aeclesiae cotidianos, et premia in futuro per ennia gaudia que regni caelestis et electionem primae de Israel aeclesiae et salutem omnium gentium in Christo.

Multi modis ostendatur insinuare figuris. Sanctum autem quod uelo suspenso, a sanctuario separatum est, significat praesentem aeclesiam quae peregrinatione #M394# istius mundi uersatur. Sanctum autem sanctorum illam quae in caelis est. Quia ipsa #71a# sancta aeclesia quae a sanctis angelis et hominibus constans, partim adhuc peregrinatur in infimis. Partim autem in superna patria regnat in supernis. Adhuc ciues suos dirimente uelo celi habet ab inuicem segregatos. De qua Paulus apostolus ad Hebreos scribens, plenissime testatur, cum Christum uerum pontificem asserit, non per hircorum et uitulorum sed per proprium sanguinem introisse semel in sanctam aeterna redemptione inuenta. Denique in scripturis sanctis aliquando tabernaculum corpus deum saluatoris significat. In Psaltero: In sole posuit tabernaculum suum, item tabernaculum dei sancta est. Eclesia siue anima fidelis in peregrinatione mundi degens. Vnde legitur in Psalmo: Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei. Et in apostolo: Tabernaculum quod fixit deus et non homo. De hoc tabernaculo in Exodo dominum Moysi ita locutum fuisse narratur: Facies mihi sanctificationem et inde uidebor a uobis. Columnae tabernaculi doctores sunt aeclesiae. Vt in apostolo Iacobus et Iohannes et Cephas, qui uidebantur columnae esse. Sere siue uectes quae tabulas siue columnas cominebant scripturam sacram uel concordiam #71b# sanctorum predicatorum significat. Inde robor et firmitas eorum demonstratur. Caput columnarum Christus in apostolo, caput uiri Christus. Cortinae tabernaculi multitudo fidelium fidei funibus atque scripturarum preceptis suspensae. Ansule cortinarum iacinthinae caelestia precepta. Suge cilicina undecim sub peccatorum forma exprimuntur, quinquaginta circuli spem future quietis significant. Sancta sanctorum celestis illa patria et interna gaudia regni caelorum, Quo cerubin duo testamenta legis. Archa testamenti aeclesia. Vnde legitur in Psalmo: Exsurge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae. Propitiatorium super arcam Christus in capite, aeclesiae in epistolum Iohannis: Aduocatum habemus, apud patrem Iesum Christum, iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Quattuor circuli aurei in quibus arca portabatur, quattuor euangeliorum libri quibus aeclesia per quattuor mundi partes accinta predicatur. Vectes de lignis inputribilibus circulis intromissi fortes predicatores merite incorrupta euangelicae, predicationi semper intenti. #72a# Urna aurea caro est saluatoris munda perpetuae diuinitatis dulcedine repleta. Mensa dominus Iesus Christus qui est refectio electorum siue unitas fidei. De quo dicit Psalmista: Parasti in conspectu meo mensam. Potest et mensa de lignis sethim facta scripturam sacram significare de fortibus sanctorum patrum uerbis actibus que conpactam. Quae dum nobis quae sint aeterna gaudia beatitudinis, et quomodo ad haec #M395# perueniatur ostendit. Cibum profecto nobis salutis ac uitae suggerit. Varia uasa quae ad offerenda libamina sunt facta uariae sunt distinctiones eloqui diuini pro dispari capacitate audientium. Panes proposicionis super mensam positi, semper doctores sunt spiritales qui in lege domini die ac nocte meditantes cunctis aeclesiam in trantibus refectionem uerbi celestis offerunt. Duodecim ergo panes in mensa tabernaculi, xii sunt apostoli et omnes doctrinae illorum sequaces in eclesia. Candelabrum corpus domini uel sancta aeclesia, aut diuina scriptura. In Zacharia: Vidi a dextris altaris candelabra duo argentea, septem lucernae candelabro superposita septiformae aecclesiae #72b# sacramentum uel fides. In Exodo lucernae aeclesiae fides uel opera iustiae. In Salomone propterea non extinguetur lucerna eius per totam noctem. Paxilli aerei in tabernaculo patriarcharum et prophetarum, obtinent sacramentum. Paxillus dominus Iesus Christus in corda fidelium de fixus sicut in Esaia de eo loquitur: Figam illum in dono fideli. Paxillus conpunctiones stimulus sicut in Deuteronomio scriptum est. Habebis locum extra castra ad quem egrediens ad requisita naturae gerens paxillum in balteo. Circulus spiritalis in scripturis circuitus in Exodo. Catenulae testimonia scripturarum inuicem se continentia. Vasa in tabernaculo fideles in aeclesia. Vnde dicit apostolo: In magna autem domo non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Ostium tabernaculi presens uite siue introitus ad fidem uel incoatio bonorum operum. Vnde in Leuitico et adducet eum ad ostium tabernaculi et ponet manum super caput hostiae suae. Altare aureum ipsa diuinitas uel altitudo fidei, in Exodo: Non ascendas per gradus ad altare meum. Nam in ueteri testamento duo altaria facta esse leguntur. Unum erat altare holocausti in quo uictimae #73a# immolabantur. Aliud altare thimiamatis. In quo incensum domino offerebatur, sed altare holocausti generaliter uitam designat. Iustorum qui carnem suam cotidie crucifigere, cum uiciis et concupiscentiis atque in ostiam uiuente deo offerre consuerunt. Altare thimiamatis quod in adolendum thimiama factum erat specialem quorundam perfectorum uitam significat. Neque frustra in illo, carnes animalium incendebantur, in hoc adolebatur incensum nisi quia in illo figurabantur. Hi qui non secundum desideria carnis ambulant, sed quasi haec domino immolantes omnes sui corporis sensus per ignem sancti spiritus eius uoluntati dedicant, in isto autem illorum typus exprimitur. Qui maiore mentis perfectione extinctis propsus ac sopitis inlecebris omnibus carnis sola domino orationum uota offerunt, nil quidem de carne quod se inpugnet nil de conscientia peccati unde conturbentur ac paueant habentes sed dulcius profusione lacrimarum olitantes uenire et parere ante faciem dei. Vnde apte hoc altare intus in uicinia ueli et #M396# arce illud ante tabernaculum foris positum est. Quia nimirum illi in conspectu sanctae aeclesiae cuncti in exemplo uirtutum praefulgent. #73b# Isti altioris ardore desiderii contemplationis future beatitudinis etiam corpore detenti non minimum propinquant. Apte illud aere hoc uestiri auro precipitur. Aes namque plus aliis metallis sonorum ac diu durabile est. Aurum uero quantum sono succumbit tantum splendore prestat, aeremento, illud doctorum praedicationem forinsecus significat, istud interius splendorem caritatis diuinae intimat ubi lumine comtemplationis dei abundanter inlustratur. Potest et altare mystice significare, corda electorum in quibus domino hostia laudis et bonae deuotionis offertur, uel altitudinem fidei, ut est illud in Psalmo: Tunc inpones super altare tuum uitulos. Quidam hoc loco dicunt ipsum dominum uitulum qui se hostiam optulit pro salute cunctorum. Quapropter siue de adolescentibus, siue de predicatoribus, siue de martiribus sentiatur. Tules tamen propheta uitulos altaribus domino potuit promittere quos Cristianae religioni nouerat conuenire.

Altare corpus saluatoris adsumptum. In Exodo: Altare de terra facietis mihi. Altare sancta aeclesia in Deuteronomio: Cum transieritis Iordanem aedificate altare #74a# de lapidibus quos ferrum non tetigit, id est, de sanctis fidelibus quos milla scisma heresim aut contaminatio peccati maculauit. Item altare significat pascua scripturarum ut in Psalmo: Lauabo inter innocentes manus meas et circuibo altare tuum domine. Rursum altare corda sanctorum significat. In Leuitico: Ignis autem in altare semper ardebit, id est ardor caritatis. Cornua altaris est, altitudo celestis patriae, ut in Psalmo: Constituite diem sollemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris. Altare aeneum corda carnalium in quo altari carnes in holocaustum cremabuntur qui opera carnalia deplorant. Incensum orationes sunt sanctorum in Psalmo: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo domine. Sacrificium oblatio iustitiae, in Psalmo: Sacrificate sacrificium iustitiae. Holocaustum id est totum conbustum totus fidei accensus siue carnis mortificatio. Est enim quidam ignis caritatis omnia menbra hominis. In proprios usus adsumens ut non eam permittat militare peccato. Et in Psalmo: Holocausta medullata of#74b#feram tibi. Hostia pacifica opus misericordiae quae ideo hostia pacifica appellatus eo quod hostiae diaboli resistat et deo hominem reconciliet. In Psalmo: Tollite hostias et introite in atria eius. Adipes pacificorum conpunctio cordis et lacrimarum profusio intellegitur. In Leuitico: Et inpositum desuper holocaustum adolebit, in tauro uero superbia quae continentiae cultro in ara cordis iugulatur, in ariete furo, in hirco libido, in uitulo carnis uoluptas, in agno lasciuia, in edis peccata diuersa. Per turturem et columbam munditia castitatis et #M397# simplicitas cordis in sacrificium dei offertur. In similagine puritas mentis uel opera misericordiae. In primitiis initia bonorum operum uel bona uoluntas. In undecimis uero perfectio bonorum operum.

Sacerdos dominus est Iesus Christus, in Psalmo: Tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Sacerdotes sancti ut in Isaia: Vos sacerdotes domini uocabimini ministri dei nostri, et in malam partem. In Malachia: Vos sacerdotes quid pooluistis nomen meum. Vestimenta sacerdotum opera iustitiae. In Psalmo: Sacerdotes tui #75a# domine induantur iustitia. Item: Vestimenta sacerdotis ples fidelium in Leuitico caput suum non discoperiet et uestimenta non scindet. Tunica iacintina Christi aecclesia eius sanguine decorata in Exodo: Et fecerunt tunicam iacinthinam, et cetera. Super humerale uirtus operationis ab humeris significata in Exodo: Et fecerunt super humerale, de auro et iacintho, purpura, et cocto, et bisso retorta. Rationale doctrina uel ueritas seu rationis a pectore declaratio. In Exodo: Et fecerunt rationale opere textili. Duodecim lapides inrationale qua terno ordine terni positi fidem trinitatis, et euangelicum sermonem, atque xii apostolorum doctrinam in pectore sacerdotis semper inesse demonstrant. Poderis hoc est tunica secretior in Exodo et fecerunt uestimentum podere sub umbone opus textile totum iacinthinum. Tintinnabulum aurea uestimentis inserta sermo predicationis operibus coniunctis. Mala punica tintinnabulis permixta unitas fidei et concordia caritatis, lammina aurea in fronte crucis prefiguratio uel manifesta iustitia. In Exodo, et fecerunt lamminam auream #75b$ et fecerunt in ea litteras deformatas signacula sanctitatis domini. Sancta sanctorum mysteria quaeque domini uel regna caelorum in apostolo non enim in manu factis sanctis Iesus introiuit exemplaria uerorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc uultui dei.

Templi nomen generale pro locis enim quibus cumque magnis antiqui templa dicebant. Et templa dicta quasi tecta ampla. Sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum dicebatur. Cuius partes quattuor erant antica ad ortum postica, ad occasum sinistra, ad septentrionem dextra, ad meridiem expectant. Vnde et quando templum construebant orientem expectabant, et qui noctialem ita ut linea ab ortu ad occidentem missa, fierent partes caeli dextra sinistra aequales ut qui consuleret ac deprecaretur rectum aspiceret orientem. Templum mysticae uel corpus domini significat, de quo ipse in euangelio ait: Soluite templum hoc dicit dominus et in tribus diebus excitabo illud. Vel coetum sanctorum quibus apostolus ait: Vos estis templum dei et spiritus dei habitat in uobis. Si quis autem #76a# templum dei uiolauerit disperdet illum deus, templum enim dei sanctum est quod estis uos. Si ergo ille templum dei per assumptam humanitatem factus est, et nos tem#M398#plum dei per inhabitantem spiritum eius in nobis efficimur. Constat utique quia figuram omnium nostrum. Et ipsios uidelicet domini et membrorum eius quae nos sumus, templum illud materiale tenuit, sed ipsius tamquam lapidis angularis singulariter electi et praeuosi in fundamento fundati. Nostri autem tamquam lapidum uiuorum super aedifacatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super ipsum dominum.

Domus aut quam aedificabat rex Salomo domino habebat lx cubitos in longitudine, et xx cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. Longitudo domus longa nimitatem designat aeclesiae, qua in exilio peregrinationis huius patienter aduersa quaeque tolerat, donec ad patriam quam expectat perueniat. Latitudo insinuat caritatem nouit quia #76b$ diletato sinumentis non solum amicos in deo, sed inimicos diligere propter deum, donec ueniat tempus quando siue ad pacem suam conuersis, seu funditus omnibus extinctis inimicis cum solis gaudeat amicis in deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis. Cuius intuitu libenter in funa quaeque siue que demulcent, seu quae aduersantur contempnit usque dum uirisque transcensis sola mereatur uidere bona domini in terra uiuentium. Opera quae Hyram artifex de Tiro fecerat Salomoni spiritalem significationem habent. Mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu figuram tenet sacri baptismatis quo in remissionem peccatori emendamur. Duodecim boues qui illud portabant xii apostolos significant, et omnes qui uice eorum regendum in Christo sanctam susceperunt aeclesiam. Similiter duodecim luteres in quibus hostiae lauabantur, significant sacram baptismam, et sanctificationem spiritus sancti. Cetera autem uasa quae predictos artifex finxit de aere in argilosa terra diuersa species significant sanctorum hominum quae in argilosa terra hoc est in scriptura sacra formantur ad ministerium dei.

#77a#

 

[22] De aditibus

 

Aditus ab eundo dictus per quem ingredimur et admittimur. Vestibulum est uel aditus domus priuate, uel spatium adiacens aedibus publicis, et uestibulum dictum eo quod eo uestiuntur fores, aut quod aditum tecto uestiat, aut ab stando. Vestibulum aut aliquando significat fidem per quam intratur in aeclesiam. Aliquando humilitatem, quia nemo potest ad gradus spiritalium donorum ascendere, nisi per humilitatis uirtutem. Vnde scriptum est: Super quem requiescit, spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementum sermones meos. Potest quoque per uestibulum fides intellegi, ipsa quippe est ante gradus et portam, quia prius ad fidem uenimus, et postmodum per spiritalium donorum, gradus caelestis uitae aditum intramus. Non enim uirtutibus uenitur ad fidem sed fide pertingitur ad uirtutes, per fidem ergo uenitur ad opera, sed per opera solidatus in fide. Vestibulum itaque ante gradus est quia qui prius crediderit, ipse post uir#M399#tutem gradibus ad portae aditum ascendit. Gradus spiritales ascensus sunt, ut in Psaltero: Titulo canticum graduum, gradus eburnei sunt. Casta antiquorum patrum exempla, ut in Psalterio: A gradibus eburneis ex #77b# quibus te delectauerunt. His ergo uirtutum gradibus recte credens aditum ascendit.

Porticus quod transitus sit magis quam ubi standum sit, quasi porta et porticus eo quod sit apertus. Porticus aliquando significat aditum domus. Vnde scriptum est in libro regum: Porticus erat ante templum xx cubitorum. Iuxta mensuram latitudinis templi et cetera. Porticus quae erat ante templum et proprior lucem solis accipere solebat. Quid aptius quam illum eius partem, quae dominicae incarnationis tempora precessit tipice denuntiat. In qua sunt patriarche et prophetae. Qui orientem huic mundo solem iustitiae primi susceperunt. Et nascenti in carne domino testimonium, siue uiuendo, siue predicando, siue nascendo, siue etiam moriendo praebuerunt.

Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentiles omnem introitum uel exitum sacrauerunt. Vnde Lucanus: Ferrea belligeri compescat limina Iani. Est autem primus domus ingressus, cetera intra ianuam ostia uocantur. Generaliter ostium est per quod ab aliquo arcemur ingressu ab obstando dictum. Alii aiunt ostium appellare quia hostem moratur ibi enim aduersariis nos obitimus. Hinc #78a# et hostia tiberina quae hostibus sunt opposita. Fores et ualuae claustra sunt, sed fores dicuntur quas foras ualuae quae intus reuoluuntur, et duplices conplicabilesque sunt, sed generaliter usus uocabula ista corrupit. Claustra ab eo quod diuidantur dicta. Ostium significat cogitationem mentis, siue aditum cordis, ut in euangelio: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum. Et clauso ostio super te ora patrem tuum. Introitus ingressus per fidem in aecclesia, egressus per dissolutionem carnis ad contemplationem diuinam, ut in Euangelio: Et ingreditur et egredietur et pascua inueniet. Et in Psalterio: Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum. Item ostium aliquando apertionem fidei significat, ut est illud in apostolo: Ostium enim mihi apertum est magnum et euidens. Ianua ergo uel ostium templi domini significat dominum saluatorem. Quia nemo uenit ad patrem nisi per ipsum. Et sicut ipse alibi dicit: Ego sum ostium per me siquis introierit saluabitur. Item ostium aliquando apertio#78b#nem fidei significat ut est illud in apostolo: Ostium enim mihi apertum est, magnum et euidens. Ostium porticus, sermo propheticus, qui quasi recto calle ingredientes, ad ostium templi perducebat, quia gratia domini saluatoris qua mundum erat redempturus aperte praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat. Ostium uero in porticus doctores qui ceteris lucem uitae. Ianuamque intrandi ad dominum pandebant exprimit. Et bene unum ostium propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem ueritatis. Quae uidelicet porticus, iuxta latitudinem templi xx cubi#M400#tis longa erat. Quia nimirum antiqui iusti per longa nimitatem deuotae mentis desiderabant uenire ad dilatationem aeclesiae in caritate dei quae est in Christo Iesu domino nostro. Legitur autem in libro Regum quod Salomon fecerit in ingressu oraculi duo ostiola de lignis oliuarum, postesque angulorum quinque duo sunt autem ostiola quia angeli boni et homines sancti deum ac proximos perfecte diligunt. Neque ullus Ianuam uitae, nisi per geminam hanc dilectionem poterit intrare. Seu quia utriusque populi fidelibus, et Iudaeis scilicet et gentibus eadem uitae ianua #79a# referatur.

Postes habent angulos, quia non solum animas electorum aula caeli recipit, sed et corporibus in mortali gloria perditis, in iuditio suas fores aperit. Cardo est locus in quo hostium uertitur, et semper mouetur, dictus apotocardias quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus ianuam regat ac moueat. Vnde prouerbiale est in cardine rem esse. Limina ostiorum dicta eo quod transuersa sunt ut limes, et per ea sicut in agro aut introeatur aut foras eatur. Postes et antes quasi post et ante, antes quia ante ianuam stant uel quia antea ad eas ascendimus quam domum ingrediamur. Postes eo quod postium stent.

Cardo potest significare recte fidei firmitatem. In hac enim ostia uertuntur, quia extra regulam fidei nullomodo patitur, dilectionis ordo se separari. Item legitur in libro Regum: Et cardines ostiorum templi ex aura erant. Si ostia domus interioris sancti sanctorum angelica sunt ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum uitae caelestis referant. Et ostia templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo baptizando dominici corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis ecclesiae presentis limina pandunt. Quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorundem angelorum siue #79b# hominum sanctorum quibus immobiliter contemplatione ac dilectioni sui conditoris adherent, ut eo ministerium diuinitus sibi delegatum recte conpleant. Item in malam partem ponitur cardo, ut in Salomone ubi dicit: Sicut ostium uertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Piger ergo in lectulo sui corporis sicut ostium uertitur in cardine, quia modo exire ad operandum, modo ad requiescendum redire proponit, tamen in suis iacere prauitatibus, numquam desistit. Limina enim ostiorum humilitas et mansuetudines bonorum sunt morum, quia in ipsis perficiuntur gradus uirtutum, ibique patet ingressus regni caelestis. Dicente ipso domino: Qui se humiliauerit exaltabitur. Et alibi: Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Et Psalmista: Mansueti inquit possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

 

[23] De parietibus aedificiorum

 

Fundamentum dictum quod fundus sit domus, idem et cementum a cedendo dictum, quod grosso lapide surgat. Fundamentum enim allegorice Christus intellegitur, uel fides eius catholica super #M401# quam fundata est ecclesia. Vnde scriptum est in apostolo: Fundamentum enim aliud nemo potem ponere propter id quod positum est in Christo Iesu. #80a# Et item super aedificamini inquit super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est doctrinam eorum. Item legitur in Psalmo de ciuitate dei hoc est ecclesia: Fundamenta eius in montibus sanctis id est Christus dominus qui sic ecclesiam suam continet ut nulla possit quas satione titubare. Merito ergo ab ipso sumpsit exordium, quem rerum omnium constat esse principium.

Paries nuncupatur quia semper duo sunt partes uel a latere uel a fronte, siue enim tetragonum siue exagonum sit, qui se conspiciunt ex parierunt. Aliter enim structura facta deformis est parietinas dicimus, quasi parietum ruinas. Sunt enim parietes stantes sine tecto et sine habitantibus. Angulus dicitur quod duos parietes in unum coniungat. Paries corpus saluatoris significat, ut est illud in Psaltero: Tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae. Et alibi: Ecce stat post parietem nostrum. Paries simulatio hypochritarum, ut in Hiezechihel: Ipsi aedificabant parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. Fenestrae in pariete auditus fidei uel cordis intellectus, ut in Canticis canticorum: Et ecce ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras prospiciens per cancellos fenestrae, uisus, auditus, odoratus, et ceteri sensus a carnis ut in Hieremia: Intrauit mors per fenes#80b#tras uestras. Fenestra cogitatio cordis uel ipsa mentis intentio, ut in Sophonia: Vox cantantis in fenestra coruus insuper liminaribus eius. Pictura in pariete cogitationes prauae in corde hominis, ut in Hiezechiel: Et ecce omnia idola domus Israel depicta erant in pariete. Parietes enim templi dei, fideles sunt ex utroque populo, hoc est Iudaico et gentili ex quibus Christus aedificauit ecclesiam suam. Vnde legitur in Regum de Salomone: Et aedificauit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis, a pauimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis cedrinis intrinsecus, intrinsecus quidem domus cedro erat uestita. Nam forinsecus tanto nitore lapis ipse de quo facta fuerat fulgebat. Ac si calculo esset candido texta, iuxta sensus uero mysticos parietes templi sunt, fidelium populi, ex quibus sancta uniuersalis consistit ecclesia, quorum dilatationum per orbem latitudo designat parietum, spem uero et intentionem omnem ad caelestia erectam, longitudo uel certe altitudo parientis quae ex ordinibus, lapidum super inuicem positis constat. Presentis statum ecclesiae significat, ubi electi super fundamentum Christi omnes aedificata sibi inuicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque inuicem portantes legem Christi quae est caritas adimplent.

Angulus quod duos parietes in unum #81a# coniungit. Angulus autem siue lapis angularis in scripturis intellegitur Christus, eo quod duos parietes coniungat, in unum credentes uidelicet ex Iudeis et gentibus. Vnde scriptum est in #M402# Psalmo: Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Sub allusione fabricantium exponitur manis opera Iudaeorum, soli quippe hominum adhuc in mundo unum deum colentes aedificare uidebantur, dum ceterae nationes idolorum se cultura destruerent. Aedificantes enim tendunt semper ad angulum, ut commissorum parietum soliditas impleatur. Iudaei uero fidei suae fabricam minime perfecerunt, quo ipsum quierat lapis fortissimus angularis, more dementium putauerunt esse temnendum. Dominus autem Christus per tropologiam sicut in numeris locis constat expositum, ideo lapis dicitur angularis, quia duos ad se populos e diuerso uenientes, gentilium atque Iudaeorum, tamquam geminos parietes in unam soliditatis gratiam colligauit. De hoc lapide prophetae, de hoc apostoli, de hoc multi duiersa dixerunt: Angulus enim tractus est ex Greco sermone id est agoni, quod Latine dicitur genu, eo quod in flexu speciem anguli conformi qualitate restituit. nam Apud Grecos originem sui nominis in diriuationibus omnino custodit, ut tetragonus, pentagonus et his similia.

Culmina dicta sunt quia apud an#81b#tiquos tecta culmo tegebantur ut nunc rusticam hinc tecti summitas culmen dicitur. Camerae sunt uolumina introrsum respicientia appellatae a curuo, camur enim Grece curuum est. Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur. Principaliter autem lacus dicitur. Vt Lucilius: Resultant edesque lacusque. Cuius diminutio lacunar facit, ut Oratius: Neque aureum meare nitet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio lacunarium, et per antisticon laqueariam facit. Tecta enim siue laquearia sancti doctores intellegi possunt. Vnde sponsa in Cantico canticorum ait: Tigna domorum nostrarum cedrina laquearia cipressina. Domus quippe suas uaria per mundum fidelium conuenticula nominat, e quibus omnibus ipsa uniuersalis ecclesia constat. Tigna autem et laquearia diuersos in eisdem domibus aecclesiae fidelium ordines designant. Namque utraque in alto solent poni, sed tigna ad munitionem fiunt. Laquearia uero magis decori domorum quam munitioni proficiunt, significant ergo tigna predicatores sanctos, quorum et uerbo et exemplo structura eidem ecclesiae, ut subsistere possit continetur, qui suae robore doctrinae turbines hereticae inpulsiones ne eam deiciant arcent assimilentur. Laquearia simplicioribus Christi famulis, qui propriis ecclesiae uirtutibus potius exornare quam doctrinae uerbis #82a# diffundere, et contra peruersorum dogmatum impetus norunt munire. Dependent autem affixa tignis laquearia, quia necesse est ut quicumque in sancta ecclesia sublimes uirtutibus, splendere desiderant. Summorum patrum dictis atque exemplis quibus a terrenorum ambitu suspendantur, tota mente inhereant. Et bene tigna haec cedrina et laquearia dicuntur esse cypressina, quia utramque hanc arborem inputribilis omnino naturae altitudinis eximiae #M403# et odoris constat esse precipui, quod eis apte conuenit qui cum apostolo dicere possunt, Christi bonus odor sumus deo, et nostra conuersatio in caelis est. Tectum intentionem caelestis operationis significat, id est uitam contemplatiuam, ut in euangelio: Et qui in tecto est non descendat aliquid tollere de domo sua. Item tectum corpus hominis, ut in euangelio: Quod in aure auditis predicate super tectum. Tectum uelamen legis et obscuritas sanctarum scripturarum.

Absida Greco sermone Latine interpretatur lucida, eo quod lumine accepto per arcum resplendeat, sed uirum absidam uel absidem dicere debeamus uerbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. Testudo est camera templi obliquarum in modum testudinis ueteres templorum tecta faciebant, quae ideo sic fiebat ut caeli imaginem redderet. Quod con#82b#stat esse conuexum. Alii testudine uolunt esse locum in parte atrii aduersa uenientibus.

Arcus dicti quod sint arta conclusione curuati ipsi et fornices. Pauimenta originem apud Grecos elaborata arte picturae litoferota paruulis crustis aedes sellis tinctis in uarios colores. Vocata autem pauimenta eo quod paueantur id est cedantur. Vnde et pauor quia cedat cor. Ostrachus est pauimentum testacium eo quod fractis testis calce admixta feriatur. Testa enim Greci ostra dicunt. Pauimentum intellegitur humiliatio atque afflictio animae siue in terrena declinatio, ut est illud in Psalmo: Adhesit pauimento anima mea. Pauimentum est soli alicuius in lenitatem maxima constructa soliditas, quae merito nostro corpori conparatur, quoniam et ipsum simili nitori leuigatur. Adhesisse se ergo dicit carni suae quod uitiosum esse non dubium est. Anima si adhereat corpori delictis fauet, si uoluntate sit diuisa uirtutibus. Pauimentum humilitas fidelium, doctrinam sanctorum patienter suscipientium, ut in Hiezechiel. Et ante gazofilatium pauimentum stratum lapide. Item legitur in libro Regum quod Salomon pauimentum texerit auro intrinsecus et extrinsecus, hoc est in oraculo et in ipso templo. Texit ergo Salomon pauimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus, quia rex noster pacificus et angelos atque animas iustorum in caelis perfecte ac plenariae dono dilectionis aeternorum a mortalium uilitate se#83a#creuit. Conpluuium dictum quia aquae partibus quae circa sunt eo conueniunt. Tessella sunt e quibus domicilia sternuntur a tesseris nominata id est quadratis lapillis per diminutionem.

Bases fulturae sunt columnarum quae a fundamento consurgunt, et super positae fabricae sustinent pondus. Basis autem nomen pere est fortissimae Syro sermone. Columnae pro longitudine et rotunditate uocatae in quibus totius fabricae pondus erigitur, antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor sunt: doricae, ionicae, tuscanicae, corintheae. Mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quin#M404#tum genus est, earum quae uocantur atticae, quaternis angulis aut amplius paribus laterum interuallis. Capitella dicta quod sint columnarum cpaita, sicut super collum caput. Epistilia sunt quae super capitella columnarum ponuntur, et est Grecum id est supermissa. Bases autem misticae possunt intellegi libri testamentorum diuinorum, quibus innititur omnis doctrina sanctorum predicatorum. Columnae enim sunt apostoli et doctores euangelii, hos prefigurauerunt ille duae columnae, quas legitur fecisse Hiram in aedificatione templi domini sicut scriptum est in libro Regum et Pa#83b#ralippemenon ut est illud: Compleuit Hiram omne opus regis in domo dei, hoc est columnas duas, et epistilia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent. Super epistilia hae sunt columnae, de quibus Paulus ait: Iacobus Cephas et Iohannes qui uidebantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus illi autem in circumcisione. Quibus uerbis quasi exponere uidetur misterium columnarum materialium. Et quod uidelicet figurauerint et quare duae sunt factae apostolos namque et doctores sancti cunctos spiritales significant, fortes nimirum fide atque opre et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem ut et gentes et circumcisionem predicando in ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi et ingressum illius suo decore ac pulchritudine, ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi dominus est quia nemo uenit ad patrem nisi per ipsum et sicut alibi dicit: Ego sum ostium, per me siquis introierit saluabitur. Quod uidelicet ostium columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni caelestis ostendunt.

Capita et enim columnarum hoc est suprema pars earum pre cordia sunt fidelium #84a# doctorum, quorum deo deuotis cogitationibus sicut capite membra ita ipsorum omnia et opera diriguntur et uerba. Duo autem capitella quae his capitibus erant superposita, duo sunt testamenta, quorum meditationi atque obseruantiae, doctores sancti toto et animo subduntur et corpore. Vnde bene utrumque capitellum, quinque cubitos habebat altitudinis, quia nimirum quinque libris scriptura Mosaicae legis conprehensa est, quinque etiam saeculi aetates tota ueteris instrumenti series conplexa est. Nouum uero testamentum non alia nobis aliqua predicat, quam quae Moyses predicanda per hoc esse predixerat et prophetae. Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis, uarietas est uirtutum spiritalium in sanctis, de qua domino cantatur in Psalmo: Astitit regina a dextris tuis inuestitu deaurato circum amicta uarietate, hoc est inuestitu fulgidae dilectionis, circum amicta uarietate, diuersorum carismatum uel certe multiplex contextio catenarum et retis expansio, multifarias electorum personas insinuat, quae cum uerbi sanctorum predicatorum fideliter auscultando atque oboediendo adherent. Quasi columnarum capitibus superpositae #M405# retes et catenulae, miraculum suae conexionis, cunctis a spectantibus prebent.

 

[24] De repostoriis

 

#84b# Aerarum uocatum quia prius aes signatum ibi recondebatur, hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato, et quorum metallis quamuis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia initium sumpsit. Armarium locus est ubi quarumque artium instrumenta ponuntur. Armamentarum uero ubitantum tela armorum. Vnde iuuenalis, quicquid habet telorum armamentaria caeli. Dicta autem utraque ab armis id est brachiis quibus exercentur.

Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri, biblio enim Grece liber, theca repostorium dicitur. Cellarium quod in eo colligantur ministeria mensarum uel quae necessaria uictui supersunt. Inter proptuarium autem et cellarium hoc inter est quod cellarium est paucorum dierum, promptuarium uero temporis longi. Proptuarium dictum eo quod inde necessaria uictui promuntur, hoc est proferuntur. Prumptuaria aliquando in malam partem accipiuntur, ut est illud, prumptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud. Prumptuaria quae cellaria uulgus appelat, hereticorum corda significant, ubi diuersarum rerum species epulaeque repositae sunt. Ista quantum copiose farcita sunt, tantum diuersas eructuationes pessime exhalationis emittunt. Quos si auctoritate conuincas, ad interpretationum nequitias transfe#85a#runtur. Cum inde quoque fuerint domino iuuante superati, ad sophistarum se uersutias calumniasque conuertunt, uagi instabiles, qui radicem nequeunt habere ueritatis, sic merito asperis odoribus conparata sunt, quae simplicium corda foetido sermone decipiunt. Apotheca autem uel horrea a Greco uerbo repostoria uel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt, unde et enticam Greco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus.

 

[25] De officinis

 

Ergasterium locus est ubi opus aliquod fit, Greco enim sermone erga opera sterio statio id est operarii. Ergastula quoque et ipsa a Greco uocabulo noncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum, ut solent gladiatores et exules qui marmora secant, et tamen uinculorum custodiis alligati sunt. Geneceum Grece dictum, eo quod ibi conuentus feminarum ad opus laneficii exercendum conueniat, mulier enim gene nuncupatur. Pistrinum quasi pilastrinum quia pilo antea tondebant granum, unde et apud ueteres non molitores sed pistores dicti, quasi pinsores a findendis granis frumenti, mole enim usus nondum erat sed granum pilo findebant. Vnde et Virgilius: Nunc torrite flammis fruges nunc frangite saxo. Clibarium id est furnum per deriuationem a farre aiunt di#M406#ctum, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. Nam clibanus ut diximus, conbustio sempiterna intellegitur, ut in #85b# euangelio: Si enim fenum quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur. Vnde clibanus tribulatio uitae presentis, ut in Hieremia: Pellis nostra hoc est caro quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Clibanus est coquendis panibus aenei uasculi deducta rotunditas, quae sub urentibus flammis ardet intrinsecus, in qua similitudine merito peccatores ponuntur qui in futuro iuditio et merore animi et paenali excruciatione torquendi sunt, quia contra regulas domini obstinata mente uixerunt. De quibus dicitur in Psalmo: Pones eos ut clibanum ignis in tempore uultus tui. Vultus uero domini dies est iuditii, quando filius hominis uidebitur ab hominibus, sed soli eum iusti etiam diuinitatis suae contemplationem respiciunt.

Torcular dictum, eo quod ibi uuae calcentur atque ex tortae exprimantur. Forus est lcous ubi uua calcatur, dictus quod ibi feratur uua uel propter quod ibi pedibus feriatur. Vnde et calcatorium dicitur, sed hoc nomen multa significat. Torcular altare ab eo quod ibi oblationes atque fructus conferantur, ut in Cantico Esaiae: Et torcular fodi in ea. Item torcular futura tribulatio ut in Apocalipsin, et ipse calciant torcular uini irae furoris domini. Itaque torcular quod iuxta scripturae sanctae consuetudinem, interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum. Interdum in congregatione nouorum fructuum. #86a# Pro poenis ponitur atque tormentis, quando Hieremias in Lamentationibus plangens euersionem Hierusalem loquitur. Torcular calcauit dominus uirgini filiae Iudae, ideo ergo ploro. In bonam partem scribuntur Psalmi pro torcularibus octauus et octogesimus et octogesimus tertius. Legitur enim in titulo octuagesimi Psalmi ita, in fine pro torcularibus Asaph quinta sabbati est quinta dies a sabbato quae a gentilibus dies Iouis, a nobis quinta feria uocatur. In qua dixit deus: Producant aquae reptilia animarum uiuarum et uolatilia sub firmamento caeli. Mistice significans diuersae uirtutis uiros ex aquis baptismatis esse nascituros. Tituli ergo huius intentio talis est, ut in fine designet dominum Christum. Pro torcularibus ecclesiam persecutionibus examinatum. Asaph congregationem quinta sabbati baptismum. Vnde colligitur psalmum in ecclesia domini de regenerata congregatione esse loquuturum. Hic enim Asaph ad historiam quidem loquitur, sed melius intellegitur spiritaliter a populo Christiano. Lacus infernum significat, ut in Psalmo: Posuerunt me in lacu inferiori. Et alibi: Deduxerunt in lacum mortis uitam meam.

 

[26] De munitionibus

 

Munitium uel munimentum dictum quia manu est factum. Cohors uocata #86b# uel quod coartet cuncta quae exterius sunt id est concludant uel quod coherceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. #M407# Vallum est quod molae terrae erigitur ut custodia pretendatur. Dictum autem uallum a uallis. Nam ualli fustes sunt, quibus uallum munitur, et ualli dicti quod figantur et uellantur. Interualla sunt spatia inter capita uallorum id est stipitum quibus uallum fit. Vnde et cetera quoque spatia dicunt abstipitibus scilicet. Agger est cuiuslibet rei a ceruatio. Vnde fossae aut ualles possunt repleri. Agger propriae dicitur terra aggesta quae uallo facto proprius ponitur, sed abusiuae et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. Vallum enim uel agger in scripturis coangustationem hostium significat, qua hostes coartant eos quibus nocere uolunt. Vnde ad Hierusalem dominus in euangelio ait: Venient dies in te et circumdabunt te inimici tui uallo et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te et filios tuos qui in te sunt. Quod significat animae humanae quae uisio pacis debuit esse, propter peccata sua angustiam. Qui namque sunt humanae animae maiores inimici, quam in maligni spiritus qui hanc corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fouent. Hanc ad societatem suae damnationis trahentes coartant, ut ipsa iam ex#87a#tremitate uitae deprehensam a quibus hostibus circumclusa sit uideat, et tamen euadendi aditum inuenire non possit, quia operari iam bona non licet, quae cum licuit agere contempsit. Maceriae sunt parietes longi quibus uinaee aliquae claudantur, longum enim Greci macron dicunt, sepes munimenta satorum sunt unde et appellatae. Maceria uel sepes mystice angelorum custodiam significant, qua plebs dei quae uinea domini sabaoth per prophetam appellata est, circumuallabatur atque muniebatur. Vnde in Esaia scriptum est: Vinea facta est dilecto in cornu filio olei. Et post paululum: Auferam inquit sepem eius et erit in direptionem, diruam macheriam eius et erit in conculcationem, et in euangelio ipse dominus texit parabolam dicens: Homo quidam erat paterfamilias qui plantauit uineam et sepem circumdedit ei. Item in Psalterio de eadem uinea ita legitur: Destruxisti omnes macherias eius. Posuisti munitiones eius in formidinem. Itaque maceria est, quae loca ad aliquam utilitatem preparata defensionis causa communit. Haec non conmixtione rei alterius aedificatur sed in parietis modum saxorum tantum adunatione construitur, ad cuius similitudinem ponit simplicem illam inuictamque, defensionem diuinam, quam necesse fuit a moueri, ut gens Iudaeorum potuisset hostium incursione uastari. Pulcherrime autem dictum est munitiones eius posuisti in formidinem, ut culpis facientibus ipsam dominum formidarent cuius solebant munitione uallari. Maceria ergo significat crucem Christi, ut quidam uolunt, ut est illud Psalterii: Tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae. Caulas munimenta ouium uel sepimenta ouilium. Est autem Grecum nomen, C detracta, nam Greci aulas uocant animalium receptacula. Allegorice autem sicut oues et religiosos homines qui mansueti sunt et #M408# innocenter iuunt. Sic et caulae sanctam ecclesiam significant, ubi oues Christi positae consueruantur, et a bestiis defenduntur.

 

[27] De tentoriis

 

Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatemque imbrium frigorisque iniurias uitant. Dicat autem tabernacula quod cortinae distentae funibus tabulis interstantibus appenderentur quae tentoria sustinerent. Tentorium uocatum eo quod tendatur funibus atque palis. Vnde et hodie praetendere dicuntur. Mystice tentorium siue tabernaculum aut praesentem ecclesiam significat, sicut illud tabernaculum Mosaicum in deserto in huius praefiguratione conditum est aut congregationis fidelium ex gentibus, sicut illud est Psalmistae. Quam amabilia sunt tabernacula tua domine. Vel conditionem corporis humani de quo dicit apostolus: Quam diu sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus grauati nolentes expoliari sed super uestiri. Item cogitationem mentis signifi#88a#cat tabernaculum, ut est illud beati Iob: Ignis deuorat tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione, sed ignis tabernacula deuorat dum aestus auaritiae cogitationes deuastat.

 

[28] De sepulchris

 

Sepulchrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea uetitum est legibus, ne fetore ipso corpora uiuentium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur, eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non uideris monumentum illud est quod scriptum est: Excidi tamquam mortuus a corde. Cum autem uideris monet mentem et ad memoriam te reducit, ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. Tumulus dictus quasi tumens tellus. Sarcofagum Grecum est nomen, eo quod ibi corpora assumentur. Sarcia enim Grece caro, fagus comedere dicitur. Mausolea sunt sepulchra seu monumenta regum a Mausoleo rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor ei mirae magnitudinis et pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum ut usque hodie omnia monumenta preciosa ex nomine eius mausolea nuncupentur. Piramides est genus sepulchrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possunt. #88b# Vnde et mensuram unam umbrarum egressae, nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt, ut a lato incipiant et in angusto finiantur sicut ignis. Pir enim dicitur ignis, has Aegyptus habet. Apud maiores enim potentes, aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur, inde tractum est ut super cadauera aut #M409# piramides fierent, aut ingentes columnae collocarentur.

Mysticae sepulchrum aliquando occultam nequitiam, siue hereticorum predicationem significat. Vnde Psalmista dicit: Sepulchrum patens est guttur eorum, sepulchrum enim mortui guttur est mentientis, qui exitiabilem sibi uanitatem in faucibus reuoluit, quae malum mortis infligit. Bene autem addidit patens quod si clausum esset, minus feceret. Aliquando foetidam conuersationem peccatoris et auari hominis. Vnde idem Psalmista dicit: Sepulchra eorum domus illorum in aeternum, quia incoepta auaritia et luxuria eligunt perseuerat. Item sepulchrum significat hypochritas qui foris simulatam iustitiam ostendunt, et intus pleni sunt malitia et dolo. De quibus dominus in euangelio ait: Quod similes essent sepulchris de albatis quae foris apparent hominibus, speciosa, intus plena sunt ossibus mortuorum. Aliquando tamen sepulchrum in bonam partem accipitur, ut est illa sententia Eliphaz ad beatum #89a# Iob: Ingredieris in abundantia sepulchrum. Quid sepulchri nomine nisi contemplatiua uita signatur, quae nos quasi ab hoc mundo mortuos sepeliuit, dum a terrenis desideriis susceptos in intimis abscondit. Ait ergo ingrediens inhabundantia sepulchrum. Vir quippe perfectus sepulchrum inhabundantia ingreditur, quia prius actiuae uitae opera congregat, et postmodum carnis sensus per contemplationem mortuum huic mundo funditus occultat, item sepulchrum memoria mortis et resurrectionis domini intellegitur, ut in Esaia: Et erit sepulchrum eius gloriosum. Sepulchrum corpus peccatis subditum siue simulatores quique ut in euangelio: Vae uobis pharisei scribae qui similes estis sepulchris dealbatis. Fossa damnatio peccatorum; ut in Psalmo: Vt mitiges eum a diebus, malis donec fodiatur fouea. Fossa damnatio diaboli uel antichristi, ut in propheta: Et indagabunt Assur id est antichristum in fossa Nebroht. Fouea dolus uel laqueus in mortem, ut in Psalterio: Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foueam quam fecit. Fouea heretica deceptio, ut in Salomone: Fouea profunda est meretrix et puteus angustus aliena.

 

[29] De aedificiis rusticis

 

Casa est agreste habitaculum palis atque uirgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri aui frigoris uel caloris #89b# iniuria. Tugurium casula est, quam faciunt sibi custodes uinearum ad tegimen sui quasi tegurium siue propter ardorem solis et radios declinandos, siue ut inde uel homines uel bestiolas quae insidiari solent natis frugibus abigant. Hanc rustici capannam uocant, quod unum tantum capiat. Casa siue tugurium possunt egestatem presentis uitae significare. Vnde leguntur: Patres nostri in terra #M410# peregrinationis suae in casulis habitare, et per tugurium in Esaia uile habitaculum et cito deciduum in hoc mundo exprimitur, ut est illud: Erit Syon sicut umbraculum in uinea et sicut tugurium in cucumerario.

 

[30] De agris

 

Ager Latinae appellatur eo quod in agatur aliquid. Alii agrum ex Greco nominari manifestius credunt, unde et uilla Grece coragros dicutur. Villa a uallo id est aggere terrae nuncupatur, quod pro limite constitui solet. Possessiones sunt agri late patentes publici priuatique quos in initio non mancipatione sed quisque ut potuit occupauit atque possedit, unde et nuncupati. Fundus dictus quod et fundatur uel stabiliatur. Patrimonium fundus autem, et urbanum aedificium et rusticanum intellegendum est. Predium quod ex omnibus patrifamilias maxime pedicetur id est apparet quasi preuidium uel quod antiqui annos quos bello caeperant ut prede nomine habebant. Omnis autem #90a# ager, ut uarito docet quadrifariae diuiditur, aut enim aruus est ager id est sationabilis, aut consietus id est captus arboribus, aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus uacat, aut florus ut sunt orti apibus congruentes et floribus, quod etiam Virgilius in quattuor libris Georgicorum secutus est. Ageri autem nomine humanum genus habitans in hoc mundo exprimitur. Vnde legitur in parabola euangelica, ager est mundus in quo seminatur semen uerbi dei. Sed iuxta differentiam terrae fructificauit quia bona terra fructum centuplum bonorum operum profert, mala autem profert spinas et tribulos uiciorumque etiam est maledictionum proxima. Item ager est ecclesia, ut in Genesi: Ecce ait Isaac, odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit deus. Et in euangelio: Emerunt ex eis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Item ager est populus Iudaeorum, de quo agro Salomon ad Abiathar sacerdotem: Vade in agrum tuum in Anathot. Item ager significat disciplinam religionis Christianae, ut est illud in euangelica parabola: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui inuenit homo abscondit et pre gaudio illius uadit et uendit uniuersa quae habet, et emit agrum illum. Thesaurus iste, caeleste desiderium significat. Ager uero in quo thesaurus absconditur, disciplinam studii caelestis, #90b# homo qui hunc thesaurum inuenit, humiles et religiosos designat. Quia ualde gaudent, dum bonum percipiunt desiderium. Tunc profecto uendidisti, id est contentis uoluntatibus carnis, cunctisque terrenis dilectionibus omnia mundi per disciplinae caelestis custodiam calcant. Niliam quod caro blanditur libent, nil quod carnis inuitam trucidat spiritus horrescit, siue aliter thesaurus iste Christus intellegitur. #M411# Ager autem sancta scriptura, in qua reposita est notitia saluatoris nostri, quia quisquis eum eius gratia reuelante cognouerit, oportet illum omnia delectamenta saeculi contemnere. Et ad eius notitiam iugi exercitatione bonorum operum festinare. Inuentus ergo thesaurus absconditur et seruatur, quia studium bone uoluntatis in opere dei custodire nemo sufficit, qui humanis eum laudibus non abscondit. Rura ueteres in cultos agros dicebant, id est siluas et pascua. Agrum uero qui colebatur, nam rus est quo mel, quo loc, quo pecus haberi potest. Vnde et rusticus nominatur, haec agrestium prima et otiosa felicitas, seges ager est in quo seritur. Vnde et Virgilius: Illa seges demum uotis respondit auari agricolae, conpascuus ager dictus. Quia diuersoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter uicinis. Alluuius ager dictus est quem paulatim fluuius in agrum mittit, #91a# arcifinius ager dictus est quia certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines eius abiectu fluminis, montium arborum. Vnde et in his agris nil subsitiuorum interuenit. Noualis ager est primum proscissus siue quia alternis annis uacat, nouandarum sibi uirigium causa. Noualia enim semel cum fructuerunt et semel uacua. Noualia possunt significare, labores fructuosos nouiter inceptos. Vnde est illud propheticum inuocate uobis noualia, ac si diceret, exercete uos metipsos in studiis utilibus, ne segnitia uos fadat sterilis. Hinc et alibi scriptum est: Multi cibi in noualibus patrum, hoc est abundantes delitiae uirtutum sunt in doctrinis et exemplis sanctorum doctorum. Area dicitur tabularum equalitas, dicta autem area a planitiae atque equalitate. Vnde et ara, alii aream uocatam dicunt, quod pro triturandis frugibus eradatur, uel quod non triturentur in ea nisi arida. Area mistice ecclesiam significat. Vnde Iohannes Baptista legitur dixisse in euangelio de Christo: Ciuis uentilabrum in manu sua et permundahit aream suam. Per uentilabrum id est palam discretio iusti examinis. Per aream uero praesens ecclesia designatur, in qua proculdubio quod lugubre satis est. Multi #91b# sunt uocati pauci uero electi. Pauca grana supernis recipienda mansionibus, in comparatione loliorum quae flammis sunt mancipanda perpetuis. Cuius areae purgatio, et nunc uiritim geritur, cum quisque peruersus uel ob manifesta peccata, de ecclesia sacerdotali castigatione reicitur. Uel ob occulta post mortem diuina districtione damnatur, et uniuersaliter in fine perficietur, quando mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala, uentilabrum itaque dominus in manu, id est iudicii discrimen habet in potestate, quia pater non iudicat quemquam, sed iuditium omne dedit filio.

#M412#

 

[31] De mensuris agrorum

 

Mensuras uiarum nos miliaria dicimus, Greci stadia, Galli leuuas, Aegyptii signes, Prsae parasagnas. Sunt autem proprio quaeque spatio. Miliarium mille passibus terminatur, et dictum miliarium quasi milladium, habens pedes quinquemilia leuua finitur passibus mille quingentis. Stadium octaua pars miliarii est constans passibus cxxv hunc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio determinasse, quod ipse sub uno spiritu confecisset. Ac proinde stadium appellasset, quod in finem respirasset simulque stetisset.

#92a#

 

[32] De itineribus

 

Via est, qua potest ire uehiculum, et uia dicta a uehiculorum incursu. Nam duos actus capit propter euntium, et uenientium uehiculorum incursum. Omnis autem uia aut publica est aut priuata. Publica est quae in solo publico est qua iter actus populo patet, haec aut ad mare aut ad oppida pertinet. Priuata est quae uicino municipio data est. Via enim multiplicem significationem habet, et in bonam partem aliquando accipitur, aliquando uero in contrariam. Via enim ipsum dominum Christum significat, qui ait in euangelio: Ego sum uia ueritas, et uita, quia per ipsum ad aeternam uitam pergimus, et ipso tribuente ueram beatitudinem accipiemus. Aliquando uero uiae nomine, precepta diuina et regulae sanctarum scripturarum designantur. Vnde Psalmista ait: Viam mandatorum tuorum cucurri et item: Vias tuas domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Aliquando autem uita hominis in eo significatur. Vnde propheta ait: Vias meas enuntiaui, et exaudistime, in contrariam uero partem uiae significatio trahitur, quando propter uiam mentis iniquae ad actionem malorem operum demonstrat. Vt est illud propheticum: Viam inquit iniquitatis amoue a me, et in libro Sapientiae scriptum legimus: Sunt uiae quae #92b# putantur ab hominibus rectae, quorum sinis ducit ad profunda inferni. Vnde dicitur: Via spatiosa, hoc est uitiorum inlecebris dilatata, ut est illud in euangelio: Lata et spatiosa uia est quae ducit ad perditionem. Arta autem uia est districta uel tribulationibus pressa, de qua scriptura dicit: Quam angusta posta et arta uia, quae ducit ad uitam. Directa autem uia illa est quae preceptis dei est ornata, ut in Esaia: Rectus inquit facite semitas eius. Praua autem a dei preceptis deuia, ut in eodem propheta: Erunt aut praua indirecta et aspera in uias planas. Plana enim illa est uia quae oboedientia preceptorum dei est exsequata. Nam et alibi legitur: Vias quae a dextris sunt nouit dominus, quae autem a sinistris sunt reprobae. Strata dicta quasi uulgi pedibus trita. Lucretius: Strataque iam uulgi pedibus detrita uiarum, ipsa #M413# est et dilapidata id est lapidibus strata. Primi autem poeni dicuntur, lapidibus uias strauisse post ea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt, propter rectitudinem itinerum et ne plebs esset otiosa. Ager est media stratae eminentia, coaggeratis lapidibus, strata ab aggere id est coaceruatione dicta, quam historici uiam militarem dicunt, ut qualis sepe uiae deprehensus in aggere serpens. Iter uetus est uia qua ire ab homine quaqua #93a# uersum potest. Iter autem et itiner diuersam significationem habent. Iter enim locus est transitu facilis, unde et appellamus etitum. Itiner autem est itus longae uiae, et ipse labor ambulandi ut quo uelis peruenias. Semita itineris dimidium est a semi itu dicta. Semita autem hominum est. Calles ferarum et pecudum. Calles est iter pecudum #M414# inter montes angustum et tritum a callo pedum uocatum, siue callo pecudum perduratum. Tramites sunt transuersa in agris itinera, siue recta uia, dicta quod transmittat. Diuortia sunt flexus uiarum hoc est uias in diuersa tendentes. Item diuerticula sunt hoc diuersae ac diuisae uiae siue semitae transuersae, quae sunt alterae uiae. Biuuium quia duplex est uia. Competa quia plures in ea competunt uiae, quasi triuiae quadruuiae. hoc enim obseruandum est in locis singulis ubi ista nomina uiarum sunt denotata, ut a precedentibus uel consequentibus eiusdem scripturae locis, earum significatio intellegatur, quia sic congruus sensus facile in eis dinoscitur, utrum ad bonam uel malam partem pertineant.

 

EXPLICIT LIBER XIIII