There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber tertius, Caput I
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Liber tertius Caput II 

caput i.

Mungactium in deditionem accipit.


An. mdclxxxviii.Ut Agriae deditione Caraphaeus, quinctum belli annum feliciter clauserat, aequa felicitate proxime ineuntem est auspicatus, quum Mungactium, omnium in utraque Hungaria, ceterisque Austriacae ditionis provinciis praestantissimum munimentum, cunctae externae opis consiliique commeatum, seditiosorum asylum, rerum novarum inlecebram, et pro partium studiis anxiam curam solicitudinemque totius Regni, in deditionem accepit. Ea enim urbs in ea Hungariae superioris parte, quam Tredecim Comitatus dicunt, in limite quo Transylvaniam spectat inter vastas paludes sita, amplo cingitur claustro, quod latâ profundâque fossâ, aquis ibidem exorientibus stagnantibusque oppletâ, circumdatur. In media urbe munimentum, super arduo asperoque monte, magnificentissime veluti in Regum sedem extructum, circa quod durae circum pendices in altam amplamque fossam exhaustae. Id autem tribus munitissimis arcibus uno muro contentis, et per profundas latasque fossas divisis constat: quae ut pontibus contingunt penitioria profugia, ita in declivi summi montis planicie alia alii imminent ac minantur. Una omnibus porta patet, in quam per angustum et amfractuosum subitur tramitem, qui inter duras cautes munitus est. Omnia super cryptis e vivo saxo excavatis pendent, quo adversus hostium ignes suffugia; ita ut rei militaris prudentes munimentum pene invictum existiment: et suo facto Techelius probavit; Techelius Mungactii uxorem et Ragoctios pueros relinquit.qui, dum ipse per campos et acies rem gereret, Zriniam uxorem et Ragoctios pueros ibi, quam peregri, et inter pacata tutius agere judicavit.

Anno belli tertio Caesar, Eperie Cassoviaque receptis, ut Hungariâ superiore perduelles omnino extirparet, Mungactium Æneae Caprarae vi et armis capiendum mandavit. Æneas Caprara incendiariis tormentis urbem oppugnare jussus:
Caraphaeus eum ab incoepto dehortatur.
Una ratio urbe potiundi, acribus stativis ac diuturnis.
Sed Caraphaeus eum per literas[1] ab incoepto dehortabatur; quod munimentum ita esset, ut supra descripsimus, constitutum, ut incendiaria oppugnatione ad deditionem difficile cogeretur; ac, praeterquam si stativis et acribus et diuturnis ad omnium rerum angustias redigeretur, nulla ratione alia capi posse. Caprara Caraphaei rationes agnoscebat quidem; sed[2] Cur incendiaria oppugnatio a Caprara pertanta.velle periculum facere, an quis praeter spem opinionemque daretur casus, qui ejus deditionem aperiret. Jam expeditionem institutam; Caesarem Aulamque universam id cupere; fortunam quandoque tentandam; adversum casum magni Galliae Regis auctoritate excusari: nam neque Lucemburgum, aliaeque Belgii urbes, neque Genuam incendiariis Gallorum oppugnationibus cessisse; et tamen inde Gallicis armis nihil quidquam imminutam esse dignitatem. Itaque mense martio ineunte eam urbem oppugnare occepit; Ragoctia pilae ictus prope adfuit ab exitio.
Inrita oppugnatio.
et pilae ignitae ictu ipsam Ragoctiam Principem pene perdidit; crebris tormentorum ictibus patentem in muro ad impetum faciendum munivit viam: sed quia altam fossam aquis undantem superare non potuit, eventi adversitas Caraphaei consilium comprobavit: Ragoctia virtutis ergo a Turcarum Imperatore regia veste donatur.et Ragoctia a Mehmede Turcarum Imperatore per Ablegatos virtutis constantiaeque laudata, et splendida ac decora veste donata est.

Urbs, ut vi caperetur, omnibus Caesaris copiis oppugnanda.Cum igitur Caesar, ut vi ea urbe potiretur, omnibus copiis eam oppugnare necesse haberet; et Hungariam milite vacuam Turcis permittere, qua in hereditarias provincias arma tuto et commode perferre possent, non expediret; nec ullo sane temperamento speraretur eam urbem volentem deditum iri: Mungactium superiori Hungariae grave,
Et minax.
Ut perfert obsidionem?
Ragoctia pervicax,
Quid cura id munimentum custodiat?
nam Mungactiense praesidium quinque Comitatibus tributa indicebat; et aliis longe lateque, nisi a suis partibus stetissent, Germano milite vix hybernis deducto, omnia belli exitia minitabatur; aestate depopulabatur circumsita, qua praeda obsessas hyemes perferebat: Ragoctia pervicax ingenio foemina unis nobilibus, qui supra perduellium conscientiam, prava ingenuorum fide obfirmatis ejus tutelam permittebat; nec ex iis nisi fidissimos spectatos seu excubias, seu vigilias ad portam agitare patiebatur; et per eos bis mille Hungarorum militum praesidium in officio continebat.

Quibus copiis et qua ratione Caraphaeus urbem stativis obsidet?His de caussis Caraphaeus mille equites et quingentos pedites ex superiore Hungaria evocat: nam nunquam bis mille Hungari mille et quingentum Germanorum militum impetum pertulere. Castra e regione portae metatur, quadrato aggere cingit, ac satis latâ fossâ, quae conrivato paludum humore plena, tam longe tormenta arceat, ut vallum extra omnem ictum defixum sit: minora tormenta contra vanum tumultum aliquem, aut veros perduellium adsultus pro aggere conlocat. Interea semper trecentos equites expeditos habere, ut aditus explorent, exitusque praepediant. Tuguria casasque passim aedificandas de suo aere curat, ut obsessos in rerum omnium desperationem adducat.

Mungactienses ab anno superiore a Primo Vezirio auxilium implorare,Ab superiore usque anno obsessi sub hoc praescriptione Comites, Beneficiarii, Nobiles, equites peditesque Mungactienses universi effusissimis Primum Vezirium precibus obtestati erant, ut ex civili Regni Musulmanici ratione suam arcem, suamque Principem Techeliam, et Ragoctios pueros Principes tueretur; quod in eo munimento Hungaria omnem libertatis spem conlocasset; et in id, tanquam in scopulum, Caesaris vires domi forisque frangi ac submergi possent. Se interea adflictos uno sacrosancto, ut scribebant, Athname erigi, consolarique. Sed in longe impeditiores angustias redacti sunt stativis, quae Caraphaeus ratione, quam supra memoravimus, propius admovit, et C. Tertius perpetuum annum aut paullo secus fortiter imperavit.

Caraphaeus Ragoctiam, ut urbem dedat, per literas exhortatur.Tandem Caraphaeus ad Ragoctiam scripsit, Turcicam potentiam Caesaris fortunae imparem jam tandem deficere; universam Hungariam Germanorum armis receptam; eademque arma Slavoniam omnem vacuam pervasisse; et in Transylvania socia hyemare; Hungariae Regnum in Josepho Caesaris filio Austrio, consentientibus Hungarorum studiis, constabilitum; Regiam Turcarum Aulam militari seditione convulsam; Mehmedem Regno dejectum; Soleymanem novum Regem nutari; Magistratus et imperia per armatas factiones demandari, adimique; Turcicum Imperium a Caesareo exercitu, sexaginta millibus veteranorum militum potenti, et innumeris ingentibusque victoriis praeferoci, sat rerum suarum agere, ut alienas curet. Et ante militares tumultus misisse ad Caesarem Legatos, qui pacem obsecrarent, obtestarentur; et Turcicum fastum ad eam publice implorandam demissum; Caesaremque armatâ jurissui fortunâ uti velle. Eam vero unam una arce, omni auxilii spe derelictam, tot tantisque felicibus Caesaris armati progressibus obstare, et bellum perferre obfirmatam? quibus viribus fretam? viri scilicet, cujus formidandi exercitus per exploratores referuntur vix deni sub squalentibus signis, pallentes ora, tabidi, semermes ac nudi. Sin dolis caecisque machinationibus speret; jam a se ex ejusdem literis interceptis Eperiesinorum conjurationem omnem retectam, ejus profundissimas caussas erutas, vastissima oppressa consilia. An in Athname confidat, cujus antiqua sanctimonia, quam dicunt, apud Musulmanos jam hoc seculo profanata, omnibusque ludibrio est? Seque adeo ex Turca pacis legato rescisse, talis tantaeque foeminae virum nulla dignitate inter Turcas uti vile mancipium versari; nec quidquam nedum Principis, sed honesti hominis praeseferre; in summo omnibus esse odio, et tanquam omnium malorum caput detestari; ut defunctus Vezirius saepe ceu Imperii Turcici adflictorem sit execratus, et ab ore suo in omne posterum tempus prohibuerit. Se audire in Techelii viri verba jurasse; sed non intelligere, quo animo per ejusmodi juramentum, an potius perjurium, Regi suo obsequium detrectare, et amplissima Zriniorum Ragoctiorumque stemmata duo tetris perfidiae maculis ambo inficere ac deturpare potuerit? Quapropter ingenui viri officio functum, et pro Christiana mansuetudine se eam exhortari ut suis consiliis auscultet, durae necessitati praevertat, pervicaciam exuat, Caesaris clementiae suas adflictas fortunas committat; neve puerorum, ex inclyta Ragoctia domo principum, novercam potius quam matrem agat.

Ragoctia rem in deliberationem satis superque dubiam vocat.His Caraphaei perlectis literis, reque ex iis in deliberationem revocata, diu Ragoctia ancipiti cura distracta; hinc conjugali in Techelium studio, hinc materna in Ragoctios pueros charitate; gravi utrinque dolore et virum et subolem Regni Hungarici spe excidisse, qui Zriniam stirpem carnificis securi incisam ulciscerentur. Ad haec subibat pudor, quod molestissimum infestissimumque obsidium ab Æenea Caprara pertulisset, et sexum praetergressa inter ingruentes ignes non degenerem Zrinia domo animum praestitisset, muniis fortissimae Ducis functa; nunc vere foemina a Caraphaeo sedendo caperetur. Metuebat, si constantiam viro exhiberet, perdere natos, È immeritas maternae pervicaciae luerent poenas; sin flecteretur, perdere virum; quem, firmissimo munimento exutum, Turcae gravem jamdiu, nunc demum omnino inutilem sibi factum de medio procul dubio tollerent. Sic animus ei dubius aequis momentis in neutram partem propendebat. Cunctandi artes tentat.Igitur ad cunctandi artes confugit; et, sperans aliquam temporis opportunitatem interea loci extituram, qua forte oblata uteretur, Caraphaeo scribit,Vult arcem in Caesaris manuum dedere: Caraphaeus id negat.se promptam dedere arcem, at in Caesaris manum. Caraphaeus ab re censuit id ei obsequi: nam Techelius Varadini cum multis Hungarorum millibus quoquo modo auxilium obsessae urbi ferre conabatur: et quamquam Tibiscus glacie concretus, tamen velox hostis cum valido Turcarum auxilio Mungactium usque infestus excurrere poterat. Unde intutum videbatur deditionem protrahere, et militem, jam multos menses perpetuo stationum vigliarumque labore fessum, et hyemis saevitiâ algidum, ad languorem usque defatigare.

Techelia rogat Caraphaeum, ut Mungactium accedat.Igitur ubi cunctationis consilium Techeliae hâc non successit, aliâ adgreditur viâ; et per literas Caraphaeum rogat ut Mungactium accedat. Ubi Dux venit, ad eum ablegat qui suo nomine salutent, et adferant, Vult dedere urbem Caraphaeo ex Transylvaniae hybernis egresso:
Caraphaeus id negat quoque.
Vult dedere in praesens, modo Techelius Caesaris gratiae restituatur: Caraphaeus denegat.
se paratam facere deditionem, sed tantum temporis orare, hactenus is Transylvaniâ revertatur[3]. Caraphaeus rationibus, quas modo exposuimus, id negat quoque. Redeunt postero die, ajuntque, se jam deditionis pacta sancitum venisse, si prius fides Techelio ejusque parti detur, Caesarem eos suae gratiae restituturum; ipsique eum deditionis leges docendi potestas fiat. Nihil minus se pati, Caraphaeus severo vultu respondit, cum Techelius ex civili jure, in perduelles sancito, jam mortui loco haberetur.

Ragoctia tandem Caesaris clementiae se Ragoctisque pueros committit; Caraphaeum sibi patronum parat.Item alio die redeunt, et principio proponunt, Techeliam Caesaris clementiâ fretam, et florenti. apud eum gratiâ Caraphaei (quem sibi ex amplissima Zrinia gente solae desertaeque foeminae, et de Ragoctio sanguine praeclarissimo miseris adflictisque pupillis patronum, tutorem, patrem orat atque obsecrat) jam flexam se suosque gnatos in Caesaris fidem commendare. Dux eos in fidem accipit.Caraphaeus, se lubentissimo animo eam ejusque subolem in fidem sanctae accipere, et omnibus diligentiae ac liberalitati; officiis prosecuturum promittit. Quam deditionis legem rogat?Deinde Ablegati rogant, Primum legis caput,ut Ragoctianum patrimonium pupillis, Zriniae dotem in Ragoctiam domum inlatam, et dotis in Techelii bonis haerentia jura salva essent. Caraphaeus, eam et de dote sua Ragoctio dicta, et de Ragoctiorum in Caesarem insontium puerorum patrimonio aequum petere dixit; modo Mungactium et Sammiclosiana bona eximantur, quae Ragoctii Principes ab Hungarici Regni compage per vim injuriamque abstraxere: ni autem ei in Techelii bonis uxorium jus quaesitum, in cujus domum, jam minutae majestatis labefactatam, ducta uxor. Caput secundum,Ad haec petunt, ut nobiles viri, ceterique milites et pagani Mungactienses Caesaris gratiae suisque bonis restituantur. Et id Caraphaeus dedit, ut Hungara Mungactii militia, eo foedere laeta, minus Ragoctiae Techeliique miserias adverteret: id tamen de bonis restituendis cavit, ut in praesentia in Fiscum invenirentur inlata. Tandem Ablegati sciscunt, Ragoctiam in Hungaria manere, neque ab ea Ragoctios filios segregari. Caput tertium.Caraphaeus, ut in ea re utilitati aliquam liberalitatis speciem obtendat, ait, quod Caesar Ragoctios pueros Viennam traduci, ipsam vero in aliqua Hungariae urbe manere mandaverat: se vero rogasse Caesarem, ne nobilissimi pueri ab diligentissimae matris sinu tam longe abstraherentur: itaque in se recipere; eam cum filiis Viennam esse commigraturam: pueros autem in Caesaris tutela fore, et qui Caesari idoneus videbitur eorumdem juventam recturum. Praeclarum Caesaris clementiae exemplum.Re ipsa Caesar id mandarat, ut Ragoctiae victae ac veluti triumphatae pudori parceret. Caraphaeus autem eam clementiam dissuasit, ut longinguitate itinerum, et in urbe, ubi Zrinia ab omnibus observaretur, consilia cum Techelio et Techelianis partibus difficilius commearent.

Quam legem inrogat Caraphaeus.
Primum legis caput,
Ubi in ea Ragoctiae desideria conventum, Caraphaeus contra has ei offert conditiones: ut Athname autographum et regia insignia, quibus Mehmedes Turcarum Dominus Techelio Hungariae Regnum injusto beneficio dederat, Caesari traderentur. Id enim magni referre arbitrabatur: nam putabat, Turcas, ubi id rescissent, ad obtinendam ejus rei actae dignitatem, neve praeclare tueri eo pacto Reges ab se appellatos rideantur, statim Techelium morti daturos. Tum deinde ut pacto diserte perscriberetur, Caput secundum.Techelium ex Caesaris gratia perpetuum excidisse: idque agebat, ut ipsius uxoris suarumque partium confessione Techelius et suae et omni posterorum aetati perduellis improbissimus videretur.

Ita foederis concepta lex: Deditionis formulaHelenae Zriniae, beneficiariis militibus paganisque universis Mungactiensibus, alioqui omni divino humanoque jure pessima et extrema promeritis, modo statim Mungactium dedant, admissi venia ex Caesaris clementia impertiator, et ejusdem gratiae restituantor: Zrinia cum pupillo pupillaque Ragoctiis Viennam commigrato; ibique omnem ætatem peragito, neque sine Caesaris commeatu inde egreditor: Ragoctii pupilli in Caesaris tutela et fide sunto: Athname autographum aureis literis exaratum, Regni Hungariae a Mehmede Turcarum domino per summam injuriam Techelio beneficio dati codicilli, Turcicus pileus, vexillum et paludamentum, framea, falcatusque ensis, nefaria Hungarici Regni insignia tradantor: Emericus Teöcheölius sive Techelius Caesaris gratiae æternum expes esto. In haec verba concepto foedere Caraphaeus Legatis edicit, ne quartum se adeant: jam enim postremum se cum iis de arce in deditionem accipienda egisse.

Dum priores foederis leges apud Mungactiensem conventum, cui Zrinia cum pueris praeerat; rogatae sunt, miles pronis auribus et laetabundi ex Caesaris clementia sibi vitam, libertatem, fortunas salvas, Ragoctiae dignitatem integram, Principibus pupillis tutorem Augustum accepere: sed ubi duo postrema legis capita ferebantur, omnes obstupentibus animis in vastum silentium concessere: Techeliae principio pallor corrupit ora; mox ira sanguine infecit: sed per ingentiam gravitatem, quanquam perturbata, substitit aliquantisper immota: tandem indignatione rei, dolore sui, viri liberorumque misericordiâ aestuans et exundans animus, lachrymis obtortis[4], in hanc orationem abrupit.

Techeliae oratio, qua suam queritur vicem.Hic igitur miseriarum redacta, ut uxor capitis damnem virum! In id indignitatis altos erectosque Zriniae domus animos recidisse! O quum Æneas Caprara, hanc arcem oppugnans, tormenti ictu me pene perdidit, utinam perdidisset! nam fortis in hostes, piae in meos, honestis nominibus ornatam animam expirassem. Sed nunc mea erga vos, infelices gnati, pietas me degenerem facit: nam sine vobis, ut cum alias nunc maxime has foederis leges interrita feroxque aspernarer, et bibulum Mungactii incensi cinerem meo sanguine satiatum dederem Caesari, nisi cum invenustae parentis pernicie vestra pericula, gnati, confunderentur. Sed quid ego a claris virtute majoribus me dixi degenerare, quae vestrâ caussâ huic amarissimo foederi viva superstem? quae ita me comparem perpeti, deridendam Hungariae Reginam in triumphum traduci, victorum subire Germanorum ora; et invisam omnem vitam inter infensos exigere, qui a me tanquam peste sermohem segregent, contactuque discedant? Est enim, est animo virtus solam inter trucia omnem aetatem versari, ut saltem vos unam habeatis animam, quae vos diligat. Nam quamquam Caesaris clementia fidesque me certo sperare jubeant, vos cum dignitate tutos fore; tamen misera parens in infelici domo nata, et inter asperas res educta, quae viris aut immaturam mortem, aut infelicissimum exilium dotis nomine adtuli; vobis patre orbatis, quos inter puerorum vestri aequalium lusus jocosque lascivire, et libere adolescere oportuerat, inter tormentorum pericula fragoresque sub tenebricosis cryptis, et in umbrarum religione teneriorem transegistis aetatem, metuo et expavesco reliqua vitae asperiora. Quando igitur et viro, et gnatis me debeo, et infelix caussa individua est, vos mihi estis viro potiores: nam vobis, vix a me in hanc ingratam editis lucem, jus natum est me vivâ utendi, hactenus educatione ad virium consiliique compotem aetatem perducerem. Si nunc belli jure vestri tutela aliis a Caesare permittatur, saltem alieni officii fidem observabo, ut apud Caesarem praestitam laudem, desideratam accusem. At vestra jam parens Emerico nupsi, qui nunc postulat ut in hujus munimenti propugnatione fortiter oppetam mortem. Sed, ni fallor, jam puto me ei omni officio satisfecisse, quae per omne id belli tempus hanc arcem tanta obtinui virtute et constantia, ut duae omnino urbes in utraque Hungaria fuerint, in quas Caesaris felix ingentium victoriarum cursu offenderet; Buda semel ab omnibus Turcici Imperii viribus primum propugnata, et Mungactium meo et horum fortium virorum praesidio. Nunc jam omne aerariun exhausi; et ut tibi, Emerice, prodessem, his filiis certe obfui: quorum opes in hujus munimenti tutela profudi, et vidua Mungactium quoque servassem. Nullam autem artem, nullum consilium, quo te, vel heic obsessa et conclusa juvarem, omisi. Nunc te obsecro, quando haec optio miserrima mihi datur, ut aut te ausi damnem, aut perdam filios; velis in eam me potius peccare partem, qua minus impietatis in me consciscam. Si hos tu liberos ex me suscepisses, ultro id quod te rogo imperares. Horum patris indue animum, quem quidem debes induere, nam me horum matrem in tua jugalia sacra duxisti. Certe Franciscus Ragoctius, ut servaret filios, lubens hoc suum proderet munimentum. At enim in tua Principis verba juravi. Sed si Rex nec conjux esses, necessitas tamen ab justis hostibus facta me juramento absolvisset. Non igitur pecco, si te Principem ejuro; sed doleo tamen damnare conjugem. Cetera tu in libertate agis; et ita forsan res comparari possunt, ut meliorem nactus mentem Caesaris gratiam demereas. At ego acerrime obsessa nunc cum mea subole, nisi in id miserum convenio pactum, et de Caesaris gratia et de natorum salute despero.

Postea Athname et Regni insignia ad se adferri jussit: ad quae conversa, En, inquit, pro quibus Franciscus Botschajus primus, et quotquot deinceps Hungaricae libertatis Heroës dicti sunt, tot tantisque civilibus motis bellis adlaborarunt, nec unquam adsequi potuerunt. Emericus Teöcheölius retulit, et vestra caussa inter duo maxima Orbis terrarum Imperia bellum exortum, quo alterum prope excidium fuit, alterum prope est. Propter vos tot funera, servitia, direptiones, incendia, vastitates; tot Regna, tot provinciae adflictae; tot ingentes exercitus fusi, fugati, caesi profligatique; immensa utrinque vis auri effusa, et ab Asia Europaque bello pene humanum genus exhaustum. Nunc Hungariae Regno a Caesare feliciter reciperato, quid nisi ludibrium et fabula? Divino igitur consilio a me ad hoc usque tempus servata, ut ex vobis Caesar justum tropaeum ingentium victoriarum extrueret; et haec urbs, quae Emerico primum fuit adfectandi regni incitamentum, Regni ultima dederetur.

Ita xix kal. februarias Mungactium deditum: omnesque Caraphaei auspicia ductumque, C. Tertii virtutem laudare, qui eâ victoriâ Caesaris armis nedum salutem, sed etiam dignitatem servaruntVictoriae dignitas adversus foeminam Principem incruentae.
Viaticum Techeliae de Caesaris aerario datum.
Caraphaeus Zriniam solatur, et Caesari commendat.
: dum inexpugnabilem invictamque arcem, quam Dux foemina propugnabat, ne uno quidem vulnere accepto reciperarunt. Scepisiensi aerario Praefectus Zriniae Ragoctiorumque omne vas vestemque describit, nec eae opes, quae putabantur, inventae; ita ut Caesaris ope Techeliae puerisque equi, rhedae, viaticum itineri comparatum. Caraphaeus Zriniam adloquio erigit, et Caesari diligentissimis officiis commendat, plurimumque militem honoris specie comitem itineris addit: Nefaria Hungarici Regni insignia per Franciscum Glubosichium Viennam mittit.
C. Tertium ob virtutem ab Caesaris cubiculo jussus.
per Franciscum Glubosischium Vicecomitem Zempliniensium, qui in eo obsidio egregie meruerat, Athname et Regni insignia Viennam mittit: et Caraphaei laudatione, quam precibus perfuderat, C. Tertius virtutis ergo Augustaei cubiculi ministerio decoratus.

Inritae Techelii irae.At Techelius, certior factus Mungactium jam deditum, irâ fremere, arma cogere, uxorem, privignos, Athname reciperatum festinare: Ejusdem in Caraphaeum probra.nec probris temperabat in Caraphaeum; umbratilem armorum ducem, desidem arcium expugnatorem, mulierum pupillorumque triumphatorem conviciari. Infestus provinciam inruit.
Ab Heislerio Caraphaei missu arcetur.
Jamque Varadino procul ingentia toti provinciae damna dabat. Sed Caraphaeus, ut arceat, eo ducem Heislerium mittit. Is ubi de Germano adpropinquante cognovit, in tuta se recipit. Profecto in Transylvaniam Caraphaeo denuo provinciam vastat.Heislerio in hyberna regresso, et profecto in Transylvaniam Caraphaeo, denuo provinciam vastabundus pererrat: Zrinia cum Ragoctiis pupillis Viennam pervenit.attamen uxor satis custodita inoffenso agmine interea Viennam pervenit.

 Liber tertius Caput II 
  1. Ex lib. II Epistolarum Caraphaei ad summos belli Duces, virosque principes, aliosque amplissimos viros.
  2. Ex ejusdem epistola ad Caraphaeum ex eodem lib. III mox relato.
  3. Nam is id temporis jam in Transylvaniam profecturus erat, ut Lotharingio Duci in summo armorum imperio succederet.
  4. Scribit Caraphaeus Kinskio, Ragoctiam, cum ea legis capita legerentur, deflevisse.