Caput VIII | Caput X |
caput ix.
Ad Italiae Principes et Respublicas cum summa rerum potestate Romani Imperii Legatus bellum Italicum contra Galliam gravius instaurat. Omnium asperrimam offendit provinciam; et tenuiorum Principum aliis hospitia militi, aliis stipendia, uti et Lucensi Reipublicae imperat.
Sabaudiae vires.Interea a Guilielmo Aurisicano, vires Europae Principum compensante, Sabaudia alterum ab Hollandia momentum expensa est, ne Gallia in regna ab Occidente sita propenderet. Nam immensarum objectu Alpium, quae praestantissimis passim consitae sunt munimentis, Victorii Amadei Allobrogum Ducis laus.et ejus Ducis virtute et prudentiâ, eam uti solam Galliae omnino imparem, ita foederibus adjutam gravissimam hostem existimabat. Et vero Victorius Amadeus tanti se valere magno animo senserat, quum ab Ludovico XIV ad Portugalliae Regnum capessendum ejus Reginae nuptiis fuerat invitatus; deinde ab Leopoldo Caesare beneficio ingentis ditionis in proximo inlectus est, ut in ejus partibus staret; hoc maluit, studio tradendi posteris ampliorem quam a majoribus acceperat Principatum: Sabaudus sociale contra Galliam bellum init:
Quem Rex Gallus bello praevertit.itaque in belli foedus cum Caesare, Anglo Hispanoque convenit.
Ibi tum Galliae Rex, ab eo metuens ne Delphinatum turbidam intus provinciam invaderet, sedecim millium virorum exercitum Pedemontium immisit, sub Catinati ductu Salutium occupaturi. Caesar Sabaudo auxiliis adest.
Eugenii Sabaudi Principis laus.Allobrogo jam a Caesare justum auxilium sub Eugenii Sabaudi Principis imperio missum; qui jam maximi armorum imperatoris, qualis postea fuit, prima specimina dederat. Auxilia Hispaniensia.
Sociorum in Italia copiae.Germano auxilio Hispanum adjunctum, cui Fuensalidanus Mediolanensium Rector moderabatur. Itaque Allobrox, penes quem summa erat, triginta virorum millibus civibus Sociisque imperabat. Staffardensis clades sociis a Catinato Duce Gallo data.Sed ad Staffardam, secundante Gallis loco, proelium a Catinato commissum, quo acerrime ab Hispanis Germanisque maxime ad octo ferme horas pugnatum: tandem foederatus exercitus quatuor ferme millibus caesis, fusus est; Salutium a Gallis captum; Mox Susa.
Hyberna a Germanis in Monteferratensi solicite agitata.Salutium captum; sed non incruentâ Gallis victoriâ, cui Susa mox situs opportunitatibus utilissima cessit quoque. .Eugenius in Monteferratensi agro quatuor Germanorum millibus hyberna disposuit: ubi a gente sua sponte infensa, et ab Gallo arci Casali Praefecto concitâ, Gallisque commixtâ, graviter festatus Germanus miles; et quem ociari ab exercita aestate par erat, sub armis saevam hyemem tolerabat. Ferdinandus Objicius Germani exercitus Quaestor.Ferdinandus Objicius exercitus Quaestor ab omnibus Imperii beneficiariis stipendium conquirebat.
At Dux Allobrogum suis dubiis rebus, cum quibus Italiae discrimina confundebat, Sabaudus orat Caraphaeum, ut validiora sibi auxilia maturet.
Carmaniola a Catinato occupata;
Cuneus obsidetur: ab Eugenio liberatus.validius a Caesare auxilium implorabat; orabatque Carapbaenm[1] ut qua polleret apud Caesarem auctoritate, maturaret. Etenim Catinatus Staffardensi utens victoria, aliis duobus minoribus munitis oppidis captis, Carmaniolam occupaverat; et agrum late circumjectum igne ferroque defoedans, Cuneum obsederat: sed praesenti per Eugenium adlato auxilio trepidanter obsidium solverat. Bavariae Dux cum exercitu in Italia;
Cui Caraphaeus in summo armorum imperio Legatus;
Et ad Italiae Principes et Respublicas cum summa potestate Imperii Romani Legatus missus.Cum Maximilianus Emmanuel Bavariae Dux duodecim Germanorum millia auxilio traducit: cui Caraphaeus summi armorum Imperi Legatus a Caesare additus, et ad Italiae Principes ac Respublicas quoque cum summa rerum gerendarum potestate Romani Imperii Legatus missus.
Carmaniola a Germania reciperata.
Ejus victoriae utilitas.
Susa tentatur:Ultimo mense augusto advenere, et sub ipso adventu Carmaniolam recipiunt: qua victoria et Foederatorum armis dignitas super Cuneum servatum aucta, et hybernis per Italiam disponendis in Monteferratensi potissimum agro secura parta commoditas. Hinc pergunt Susam armis recipere: sed ex ipsius urbis invicto situ et loco satis superiore, quem Galli suis castris legerant et valide communierant, Inrito tamen conatu;
Sed Caraphaei provdentiâ indemnis miles.autumnoque jam inter nivosa montium praematuro; inde castra sine omni offensione ex Caraphaei providentia movere.
Caraphaeus Mediolani.
Hybernorum provinciam asperam et ancipitem offendit.Isque Mediolanum ad hybernorum cura abscessit; atque heic offendit provinciam omnium quotquot unquam antea gesserat asperrimam et maximis gravissimisque difficultatibus impeditam: quam si remissius administret, summam foederati belli rem prodit; sin acrius tractet, apud omnes Italos intentâ invidiâ deflagrat. Etenim subsidia belli Allobrogo Duci ab Anglo, Caraphaeo a Germania, Philippo Gusmano Mediolanensium Rectori ab Hispanis aut nulla aut paucissima mittebantur. Si mittantur e Germania stipendia militi, Germanici Hungaricique belli nervi languescunt; sin exercitus in Germaniam reducatur, foederati belli omnis cum dignitate res deperit: Bellum Italicum Gallo omnium gravissimum.quod Italicum bellum Gallo omnium gravissimum esset; cujus caussâ ad Rhenum in arcendo tantum hoste occupabatur; in Catalaunia substiterat; et quanquam terrâ de ingenti exercitu in Belgio, marique de Anglica Batavicaque classe praeclaras victorias retulisset; tamen anxie et apud Innocentium XII Pont. Max. et apud Venetos Patres Italiae pacem proponebat. Nam prudentes rerum[2] existimabant, eam Galliae multo majori stare quam si a Jacobo Angliae Rege Hibernia ad obsequium redigeretur. Etenim si illa augeat Guilielmi potentiam, adlevat quoque Gallum ab onere ingentis classis, qua id Regnum obtineat; sed Italici belli moles tota immensis ejus sumptibus substinenda.
Belli Italici administrandi difficultas.
Momilianum a Catinato captum.Sed quanta erat ejus belli necessitas utilitasque Foederatis, aeque tanta difficultas administrandi: quae his ipsis diebus magis implicita est, quibus a Catinato Momilianum ab anno usque superiore stativis obsessum, medio novembri mense inter foedam imbrium niviumque labem egregia constantiae laude oppugnatum captumque est: quam urbem sive obtineant Galli, sive demoliantur, Galli in Pedemontano ad faciendum injurias prompti, ad accipiendum difficiles.Pedemontis usquequaque vastandi compotes facti: contra ipsi sua eximiis munimentis, angustissimisque montium faucibus, et haut spernendo exercitu omnibus rebus instructo protegere.
Italia belli onerum insolens.At hercule Italiae Principes longâ satis aetate onerum incommodorumque belli insolentes; et tamen eorum studia erga Caesarem conservanda, et ab iisdem eroganda stipendia militi. Caraphaeus miseratus Italiane conditionem censet a Sociis classem in Mediterraneum maturandam, ut ab Galliae incendii tuta sit:
Ipse curat ut sequenti anno bellum de Italia in Gallia transferatur.
Carapahei artes ab obtinenda Italorum studia, et aes tamen conrogandum.Hinc genticorum indolens vicem, qua ut patent terrâ Germanis, ita mari sint Gallis obnoxii, ad Caesarem scribit[3], ut Hispanum, Anglum et Batavum urgeat, qui classem in Mediterraneum adproperent, ut Italos Principes sc Respublicas a maritimis Gallorum insultibus arceant: ipse autem sedulo animum adplicat ita belli necessaria comparare ac disponere, ut sequenti anno Foederati bellum in Galliam inferant, eoque pacto Italiam et ab metu Gallici dominatus, et ab onere hybernorum Germanicorum liberaret. Igitur se comparat omni officio Italiae Principes prosequi, obfirmatus in eo tamen, ut de eorum conlato aere Germanorum copiae substententur.
Ingens Caraphaei persona apud Italos.Conveniunt Mediolani ad officium, quo tantam ei in Italia potestatem gratulentur, omnes ferme Italiae Principes ac Respublicae, sive per Ablegatos suos ibidem agentes, sive ad id missos, sive adeo ipsi coram: aliique adflictis rebus suis opem petunt; alii suis controversiis jus postulant; alii suis periculis praesidium implorant: omnes hybernorum onus aut in totum aut ex parte deprecantur. Eum precibus adeunt Vincentius Gonzaga Guastallâ exul.Vincentius Gonzaga ei exponit, Guastallam Augustae Domui obsequentissimam ab Hispanis misere muris foedegue denudatam; seque fortunis omnibus exutum, ac Venetiis extorrem agere vitam; uxorem liberosque suos Guastallae vix de pauculis fortunis relictis victitantes ejus fidei commendat. Franciscus Gonzaga exul quoque.Franciscus Gonzaga, se sua ditione injuriâ exutum; domo vi et armis ejectum; in agris exulantem exitiosis petitum insidiis; et apud amicos praecariam vitam proferre coram conqueritur. Castellionensium Princeps infestatus a suis.
Novellariae Comes.Castellionensium Princeps ab suis perduellibus infestari, ne arce quidem protegi satis tuto. Novellariae Comes hyberna superiore anno perlata docet, subditos egentissimos, agrum totum ferme Pontificiorum immunem. Brigida PicaBrigida Pica ob Mirandulani Ducis pupilli Domum intestinis odiis labefactatam., nepotis pupilli Mirandulanorum Principis tutelae a filio data, domum intestinis odiis convulsam et perduellionibus infectam pandit; et puero Principi, scelestis insidiis obnoxio ejus patrocinium obtestatur. Dux Sabionetae sui beneficii possessione turbatus.
Princeps Carpineus adversus Florentinum Ducem jus postulat.Dux Sabionetae, se ab Hispanis ejus munimenti possessione turbari expostulat, eamque arcem sibi a Romani Imperii Legato servari orat. Princeps autem Carpineus sua a Florentinorum Duce usurpata accusat; et aequum ab eo jus postulat contra vim. Populonenses, Principis fisco a creditores dilapso.
Ambrosius Auria.
Dux Massae Carrariae.Populonenses, suae summae rei arma Hispanos habere; aerarium ad Joh. Baptistae Ludovisii Principis creditores dilapsum; legum sibi duntaxat ministerium relictum ajunt. Ambrosius Auria Capriatae graves Germanorum minas deprecatur. Massae Carrariae Dux, lapidicinas et cautes latifundia suorum civium esse; et bello terra marique grassante, id miserum industriae vectigal pernegatum. Imperii beneficiarii jus Caesaris adgnoscunt.Omnes adgnoscere Imperatoris jura, omnes cupere in stipendiis conferendis ostentare munificentiam; sed vires impares votis: rectius pro beneficiariorum Romani Imperii officio arma ipsos induere; et quas Caraphaeus imperet agminum et acierum aerumnas perferre. Caraphaeus in Italos Principes, quantum per belli necessitates licet, officiosissimus.Quibus omnibus Principibus Italiae viris in reliquis eorum rebus aut ipse ex sui vi muneris, aut apud Caesarem auctoritate satisfecit: de tributis autem qua potuit misera ratione commodavit, ut sive militum hospitium in pecuniam commutaret, sive copiarum numerum sive indictam acris summam ad nequiorem rationem redigeret.
Cardinalis Bonvisius Caraphaeum pro Lucensibus deprecatur.Lucenses autem Cardinalem Bonvisium, Pontificem et popularem suum, Caraphaei amicum summum, precatorem sibi pararunt. Is igitur per literas exponebat, Lucensem libertatem a Rodulpho I Imp. fundatam, a Carolo V adsertam, in obsequii pudore erga Caesares constantissimam semper fuisse; et praeter antiqua exempla, Viennensi nuper bello ex omnibus Italis eos unos non inliberale pro copia subsidium aeris misisse. Ast alios Italiae Principes pro temporibus studia in Austriam Domum sumere; alios per clientelarum injuriam Caesaris aemulis hostibusque firmissima Italiae munimenta commodare. Demereri Lucenses non pari cum iis jure censeri, qui sua vel perversitate vel inconstantia Caesarem saepe ad Italica bella traxere. Luca munita Italiae urbs.
Anxia libertatis cum adfinibus Florentino et Mutinensi.Sed et id non modo honestum, utile etiam Caesari, urbem Italiae munitissimam et situs commodis opportunissimam ei non everti, sed stare mediam inter Principes potentiores ejus libertati graviter imminentes; ad quam obtinendam totum ferme tenue aerarium absumit. Eam enim prorsus convelli Rempublicam, si per ejus fines hyberna disponat, cujus cives ferocesCivium natura et cultus., libertatis obstinati, cultuque ita frequentes, ut vix ejus angustiis contineantur. Ad haec, jacentes campos per duos superiores perpetuos annos fluminum inundatione dilutos nondum coaluisse: populum acri anni superioris annonâ adhuc languere: Holoserici artificio cum Gallis vivunt.hinc holoserici artificium incelebratum, de quo indigenarum industria victitat, atque adeo cum Gallis victitat; qui certe id sibi occludent tenue lucrum, ubi cognorint eos hyberna Germanica ultro pati. Utrisque igitur utile si quam possint conlatam aeris opem ab iis accipiat; et in uberiori agro militem alat, inopemque et a bellorum tumultibus longe sepositum deserat. Eximia Bonvisii in patriam pietas.Haec suo spectato in Caesarem obsequio, suisque in Caraphaeum ipsum meritis obsecrare, ut privatam si quam apud eum gratiam inierit, nunc in communem suae patriae utilitatem retulerit. Quibus Bonvisii officiis, et Lucensium meritis, et utilitatis momentis Caraphaeus lubens flexit, et aequâ conlati aeris summâ contentus est.
Caput VIII | Caput X |