De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber primus/Caput IV

Liber primus, Caput IV
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput III Caput V 

caput iv.

Meret prius in Alsacia, mox in Hungaria: et ab assiduo in pluribus militiae ordinibus per gradus legitur.


Bellum tum temporis ad superiorem Rheni ripam flagrabat. Alsacia et Hungaria duo Germaniae claustra.Cum enim Austrius Alsaciam Hungariamque, duo Germaniae claustra, habeat in ditione; cumque reliquos Germanos Principes summosque Reges opibus vincat; si aliis unquam, his maxime temporibus, quibus Galliae Regnum tantum invaluit,Austria Domus Germanici Imperii praesidium et decus. Austria Domus sua regnorum majestate praesidio decorique Germanici Imperii omnino esse judicatur.

Assiduus militet sub Raymundo Montecucculo.Eo igitur Antonius miles assiduus profectus est, quum summum armorum imperium gerebat Raymundus Montecucculus, qui cum Henrico Turena Gallo, suae tempestatis omnium praeclarissimo belli duce, de imperatoriarum virtutum laudibus gloriaque certabat. Itaque impense gaudebat Italus, ab Italo sui temporis maximo belli imperatore belli artes condiscere.

Scientiam militarem vestigat in Ducis exemplis.Quare animum studiose applicavit ad ejus Ducis militarem scientiam vestigandam: quam utilitatem, agmen hac potius quam illac ducendo, sibi proponeret; cur id loci potissimum castris caperet; qua ratione praecipua ita aciem instrueret; cur modo equestri, modo pedestri proelio, modo divisis, modo universis copiis pugnandum, modo urgendum in hostes, modo cunctandum censeret; et quod, ut omnium difficillimum, ita in ea scientia utilissimum est, qua rei bene gerendae oblata fortuna is pro sapientia uteretur. In variis nationum ad varia belli genera ingeniis.Ad haec observabat variam nationum militantium naturam; quae ad excursus et impetus; quae ad resistendi moras; quae pedibus, quae equo; ut alia alio telorum genere; quae gravi armorum tegmine, quae levis et expedita valeret. In rei frumentariae providentia.Praeter cetera autem notabat, rei frumentariae tempori administratae commoditates, et alia aliunde paratae compendia; eamque rem neglectam, aut impeditam ingentia et incoeptis, et militi et agris, ubi bellum geritur, danma et mala adportare. Eâ igitur curâ conficiebat, belli tempore, modo virtus adsit, summam reipublicae contineri: nam inde corporum vires, animorum alacritas, armorum inter pacatos innocentia, expeditionum in hostes maturitas, unde potissimum victoriarum felicitas. In militare imperium inquirere ad scientiam licet; ad parendi deliberationem flagitum.Ad hoc instar in rerum gerendarum caussas ad rei militaris scientiam comparandam inquirebat: cetera ad belli usum imperiis praesto esse, et alacri obsequio parere, ac in iis exequendis insigne aliquid edere conabatur; Praeclarum nationis nomen promiscuae gentiorum virtutis praemium.ratus facinora in bello egregia honores militae promereri: cui rem vulgo et communiter bene gerit, sat praemii, nomen nationis communi virtutis laude auctum esse.

In Offemburgensi Agenaviensique proelio strenuus rem gerit.Quare Offemburgensi Agenaviensique proelio praeter ceteros sui ordinis locique assiduos strenuus spectatus miles; quo merito turmae ductor creatusTurmae ductor creatus.. Ibi ita se comparavit: se suorum equitum his rebus primum: in agmine, in acie iis labore et virtute praeire, pericula antecapere;Praeclarae Ducis artes. ubi faciundum militare opus, operâ praemonstrare; non umbrae somnive deliciis a militum vulgo distingui; neque cibi vestitusque luxu spectari praecipuum: atque adeo, praeter ductum imperiumque, cuncta cum iis habere promiscua. Ita apud eos plurimum sibi amoris conciliavit; quo permoti, rem bene gererent, ingenuo magis pudore ducti quam metu.

In Hungariam transit sub Ænea Caprara militaturus.
Cur gentiles peregri chariores.
Hinc in Hungariam ad bellum contra perduelles sub Ænea Caprara militatum missus. Uterque, Æneas Antoniusque, ea provinciae forte plurimum laeti. Gentici enim, qui peregri una sunt, prae exteris, ubi versantur, quibus laxissimo humanitatis vinculo conjunguntur, ceu quadam sanguinis necessitudine se devinctos agnoscunt; quam domi inter suos, quia arctiori premuntur vinculo, non persentiscunt. Æneas igitur viri singularem in ducis muniis obeundis vigilantiam animadvertens (natura namque somni parcissimus erat, et quandam in oculis vultuque insignem alacritatem praeseferebat)Arci Kalaviae praesidio imponitur ei arcem Kalaviam, vulgo Kalò dictam, in Hungaria superiore sitam, quae Toccajam et Zattmarium diversis itineribus et satis infrequentibus ducit, custodiendam attribuit.

Ibi Antonius insolenti belli genere asperoque exercetur: nempe inter perduelles, a quibus te muri non protutantur; ubi intus amici, clientes, cognati, a quibus metus, ne adversarum studia partium foveantur, conspirationes succrescant, unde incauti tumultus erumpant. Ejus tuendae difficultates.Sed enim ea arx, in deserto pene loco, vastique agri aequore posita, quatuor quidem ingentibus ad angulos propugnaculis, sed antiqui operis ac semiruti munita, tenui praeterluente rivo, ab Emerico Techelio perduellium principe obtinenda erat; repentino et improvidendo hoste, qui eam intus annonae diflicultate, foris crebris incursibus oppugnabat. Tamen Antonius frugalitate, et multo magis exemplo; qui aspere cum militum vulgo victitabat, ac per cautas eruptiones relatis quandoque e longinquo praedis, eum ad custodias vigiliasque sustinebat; in officio continuit oppidanos, arcem servavit.

Sed eos Caraphaeus labores inglorius pertulit: nam cum perduellium modo hac, modo illa manu ei res erat, quae loco incelebri, tempore infrequenti, in latrocinii, non belli morem pugnabant. Cur qui servant, non perinde ac qui bello acquirunt, gloriae compotes fiant?Neque servatae res eam vulgo pariunt virtutis opinionem, ut partae. Vulgus enim quos rerum motus non sentit, nullos putat; et ubi vestigia factorum non videt, facta esse non arbitratur: et tamen in natura sunt quidam insensiles minutissimarum, et omnem obtutum effugientium motus, ex quibus immensa haec Mundi moles constat et circumagitur: at eos pauci sapientes viri subtili ductu rationum intelligunt: quod multitudini imperitae negatur, quae tantum pinguia rerum advertit. Et tamen sunt saepe utiliores.Saepe quiddam in gerendis agendisque rebus surdum caecumque majora parit commoda iis quae perstrepunt aures, et aciem oculorum perstringunt. Ita qui servat quod difficile alius obtinere possit, multo utilius gerit reciperante: nam qui reciperat, quae mala rerum mutationes afferre solent, non arcet, ac praeterea damna in reciperando perpetitur.

Viri in Jurchensi proelio egregio opera.
Germanorum equitum legionis legatus.
Insignior igitur Antonii virtus in Jurchensi prope Cassoviam proelio spectata; ut ei, qui Germanicam equitum legionem legatus ductabat, atque in eo proelio occubuit, sit succenturiatus. Praestans is habetur honos, quem quidem virtute assequaris:Praestans honos, quo decessor per gloriam defunctus est. sed quid praestantius secum affert, in quem succedas, quo decessor ob eum virtute gerendum simul et vita defunctus est: ea enim res testimoni loco habetur, successorem ejus muneris dignum esse; ne recenti comparatione is, qui honores tribuit, injustitiae manifesto arguatur.

 Caput III Caput V