De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber primus/Caput III

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber primus, Caput III
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput II Caput IV 

caput iii.

Vitae institutio.


In Johanniticam militiam conscribitur.Adolescens domi in Johannitarum militiam nomen dedit: quod ipsius gens apud eum Equitum Ordinem plurimum habet dignationis. Nam Caraphaeis e Roccellensium Principum domo in eum numerum adscriptis familiare beneficium satis amplum est constitutum: et tum temporis Gregorius Caraphaeus multa inter eos pollebat auctoritate, qui postea eorundem Equitum Magister creatus est. Manebat interea domi deses; cum in sacris forte ludis sub Moderantis Neapolitanum Regnum conspectu per juvenilem ferociam caedem fecit: quem lapsum in sapientiam statim vertit. Saepe homines vitae genus, quo postea clari fiunt, imprudentes, atque adeo inviti amplectuntur.
Ob id ingenium in omnes partes excutiendum, antequam genus vitae eligatur.
Animadvertens enim amplissimis saepe viris praeclarissimum vitae genus, ad quod egregia natura facti erant, ipsique electione aberrabant, casum aliquem feliciter commonstrasse; et quod ingenium in omnes partes excutere ipsi prudentiâ debuerant, ut ubi valeret intenderent, iis retexisse fortunam; se eam admisisse eaedem in eam partem accepit, ut laboris, industriae, virtutis iniret viam. Johanniticae militiae tyrocinium init.Itaque patria urbe cessit, et in Insulam Melitam ad Johanniticae militiae tyrocinium trajecit: ibique Gregorii gentilis sui officiis statim inclaruit: sed multo magis per virtutis specimina, quae in incursibus et navalibus proeliis semel atque iterum cum Turcis piratis edidit. In Gigeris obsidione spectatus.Praeter cetera autem in Gigeris obsidione plurimam tolerantiae in laboribus, alacritatis in periculis, modestiae in recte factis laudem promeruit.

Militia navalis non tam amplam quam terrestris gloriam gignit: et quid ita.Sed navale jam bellandi genus expertus, cogitans, id, ut animosum maxime; nam contra ventos fluctusque saepe est quoque etiam dimicandum; et viri intra angustos unius navis cancellos coërciti pericula expectare constanter, quam vindicare fortiter possunt; ita prae terrestri, ubi prudentia magis dominatur, latiorque patet virtuti campus, non perinde gloriam reportare: Ad Leopoldum Caesarem militatum venit anno mdclxv.mutavit consilium, et ad Leopoldum I Austrium Romanorum Imperatorem militatum ire constituit. Ea opportunitate utitur, quod Carolus Caraphaeus e Roccellensium domo, Gregorii germanus frater, Alexandri VII Pontificis Maximi ad Caesarem Germaniamque legatus, Viennae egerat, et anno superiore, consentientibus omnium studiis, Ratisbonae in conventu, cui Maguntinus et Treverensis Pontifices, et Bavarorum Saxonumque Duces, omnes Imperii Septemviri adfuere, ab Alexandro purpureum S. R. E. Cardinalis galerum accepit. Is igitur Antonium ex gentilitate sua, ac praeterea spectatae virtutis ac prudentiae a Gregorio fratre laudatum, in fidem recepit, ac Leopoldo curatissimis officiis commendavit. Caesar et claritudine generis, et Cardinalis auctoritate, ac in Romanum Imperium promeritis, et ingenuo viri aspectu cultuque; et multo magis sermonis genere, in quo veritas cum obsequio molliter conveniret; Ab Imperatoris cubicolo creatur.et, loco omnium, ejusdem fortuna permotus, cum Principalis cubiculi ministerio decoravit.

Eximias Aulae artes exequitur.Ibi Antonius Principis ingenium, quidve adversaretur, quove propenderet, Augustarum mores, Ministrorum artes, Imperi Regnorumque hereditariorum constitutionem, subditorum studia, aerarii opes usumque sedulo serioque observare quae prompta erant, scrutari abdita instituit: ac interea, uti inter exteros decet, tanquam in aliena republica versari videbatur. In sermonibus ne aliorum laudanda quidem ultro probabat, ne ea res quandam praeseferre videretur auctoritatem; rogatus quandoque sententiam, specie consultantis interponebat. Haec palam, dum ad interiores hasce Aulae artes se compararet, a Principe, vel amplissimis viris dissimulata videri non intelligere: ut ad continendum arcanum consuefieret, ne quae palam quidem ageret profiteri: nunquam iners, aut deses; neque satagus tamen: ipsum ocium negocii caussa conlocare, et animi quoque relaxamenta ad aliquam utilitatem intendere. Cum vir politicus ea potissimum parte aestimetur, ut multa transigat, cum nihil agere videatur: unde in eo placidi species laudatur maxime, et quo magis eorum, quibuscum agit, amorem sibi conciliet; neque acrem ostentans a se eos ipsos alienet. Ad haec consuescebat constanti observantia perrumpere obstructa; denegandi oblinere pudorem; colorem quaerere, quem probaret; omnium ordinum sibi conciliare quamplurimos, et a quoque quam posset sibi utilitatem suo tempori locoque destinare. Ars Aulae omnium precipua.Hac re marime existimabat obsequii contineri naturam, et Principi, aut amplissimis Aulae viris tam ad eorum ingenia studiaque accommodate opportuneque proponere; ut ii, quae ex vi ipsa rerum a te suaviter inlata faciunt, ultro facere, et tuo consilio, tanquam sua prudentia, delectari videantur. Ita morum sermonisque civilitate laudem apud Aulicos simul et benevolentiam invenit. Eleonorae, Augustae Matri charus.Imprimis autem Eleonorae Matris Augustae animum sibi adjunxit: cujus officiis apud Caesarem invalescens, magnus animi praecipuum in Aula sibi olim futurum locum proposuit. Quae efficacissima amplissimos honores ambiendi ratio.Arduam enim pro acri, ut erat, ingenio reputavit ambitionis inire viam, magna sibi ab initio proponere; ut vel ima eo animi ardore et contentione assequi conaretur, ac si ipsa peteret summa; ne parvo honore parto, uti pusilli animi faciunt, aequiesceret, aut in privatam rem abuteretur: sed eum ad ulterioris mox referendi meritum recte gerens, non tempore et mora, sed festinata gesti muneris publica utilitate, ad majora dignus provehi censeretur.

Ad aerarii curandi artes potissimum applicat.Neque vero eam affectare potentiam constituit sibi, sed Principi. Ex iis enim quae animadverterat intellexit, quibus regni artibus Imperator, uti inter Christianos Reges est dignitate primus, ita et potentia fieri posset. Primam ducebat rectam solidandi aerarii administrandique rationem; unde modestas privatim divitias, ingentes in publicum opes; domi concordiam; arma foris expeditissima. Cogitabat autem ingentem Austrio Regi opulentium terrarum tractum parere: et memoria recolebat, Cur Slavonica lingua olim Septentrionalibus communis.universam ferme septentrionalem plagam Slavonica olim lingua usam esse; non ob aliam sane rationem, quam quia Slavonia rerum ferax, mercium commeatibus commoda in quamplurimas ejus Orbis terrarum partes pateret. Ærarii subsidia agricultura.At agrorum culturam primarium, non unicum aerarii subsidium censebat: priscis enim seculis ex solis naturae fructibus publice partas opes; quia simplici victu ac vestitu humanum genus contentum erat: Et elegantiae luxusque artificia.in hac vero cultus nedum elegantia, sed effuso luxu, ingeniosas eorum rerum artes in precio haberi. Bojohemis, ut Germanis, eximia morae patientia; unde opificia in admirationem usque tenuissima. Populi eam habent mentem, quam ipsis indit Respublica.Quanquam opinabatur, populos ac nationes eam habere mentem, quam ipsis indidisset Respublica. Batavos rudes olim, hodie ingenii laude praestare: Atticam contra, omnium olim disciplinarum et artium inventricem, hodie stupidissimos Turcarum educere. Certe Hungaros satis superque ingeniosos; quare inter eos dissidia et factiones crebrae. Regna autem Austriacae ditionis Italiae contermina, ita indolis acumine proxima. Itaque confidebat fore, nt Austriaca Regna, artium cultu excitato, immensas Austrio opes essent redditura. Obstare videbatur, Austrium assiduis bellis a potentissimis hostibus exerceri; Germaniam autem Religionis caussa in duas factiones distractam eo regni consilia simul intendere, ut alteri neutra praepolleat; et vicinos Reges opulentum Imperium in proximo aegre ferre: sed potentiam exercere, nisi alter patiatur, non licet; frugalem domi instituere rationem cuique dari, unde porro potentia. Et Regna Imperiaque, ut cetera mortalia, non extemplo extare cuncta, sed sensim crescere. Galliae Regnum inter bella ordinatum.Janadiu Armandum Plessium et Julium Mazarinium Cardinales amplissimos Gallici Regni recte habendi artes, dum internis externisque malis misere conflictabatur, prospexisse; nunc sentiri, quanti profuerint. Multa tempore nasci, quae non censeas: at consiliis in fortunae casus providendum. Laus virtutis est; gloria tribuenda fortunae.Nostrum esse eniti, consiliis quam latissime humano genere bene mereri; fortunae autem gloriam tribuendam, tempore extitisse, quod bonis consultis utendi obtulit opportunitatem. Oeconomica et militaris doctrina cum civili compositae Aulae ministrum adsolvunt.His rationibus ad curandi aerarii artes sedulo applicuit, quibus ad prima reipublicae munia se compararet: cumque sola civilis vitae institutio in Aula, continentibus bellis exercita, manca, debilis et viro milite aliena videretur, militarem adjungere censuit.


 Caput II Caput IV