HÆc de simplicibus, & compositis literis dicta sunto : nunc de quarundam syllabarum sono, tempore, & quantitate aliquid attingamus.
Nemini dubium est, pænultimam in, legêrunt, vel, legêre, apud Latinos longam esse : sic & nos eam ipsam admodum longam trahimus : quæ quidem facit tertiam personam pluralem primi præteriti Gallorum :
dicimus enim, ilz aimêren͓t, amauerunt : elles͓ conclûren͓t, illæ concluserunt : dormîren͓t, dormierunt : parvîndrent, peruenerunt : lûren͓t, et͓ relûren͓t, legerunt, ac relegerunt : voulûren͓t, voluerunt : dîren͓t, dixerunt : [84] envoyêren͓t, miserunt : quas quidem syllabas in omnibus meis operibus hoc accentu inuenies notatas, vt pedetentim discas eas tibi familiares reddere.
NOmina omnia in, able, ible, ase, aise, ise, ose, vse, & euse, desinentia pænultimam, loquendo, trahunt : vt capáble, possíble, Caucáse, mauváise, ceríse, chóse, enclóse, corneme͓úse, hidéuse : quas quidem dictiones si per, z, scriberemus, magno siquidem onere peregrinum lectorem leuaremus. Fallit tamen hæc regula cùm vltima syllaba per, é, masculinum desinit, eo quòd accentum ad se omnino trahat : vt, je devalíse, pænultimam habet longam : at, devalisé, vltimam acuit, in quo tres præcedentes prorsus vnius longitudinis sunt : idem iudicato cùm, r, dictionem claudit : vt, je temporíse, dic, temporiser : z, verò ad finem, syllabam ducit multò longiorem : vt, j’auth͓oríse, dic continuando vltimam, auth͓orisez : je martyríse, martyrisez : devalíse, devalisez.
NOtauimus accentu acuto pænultimam sequentiam & similium dictionum : eo quòd [85] reliquis syllabis collatæ, longiorem desiderent prolationem : philosophíe, jalousíe, marvoisíe. Quæ quidem à nobis notata sunt, ad Anglorum præcipuum levamen : cur, quæso, huic nationi omnem meam industriam denegarem, cui me tantis beneficijs deuinctum inueniam ?
Sed quia solent in dictionibus per, ie, desinentibus, e, in fine amputare (quod quidem anglico idiomati est peculare) nolui vt huic obstaculo diutius incauti impingerent : idem obseruabunt cùm nomina in, ine, illis occurrent : vt, concubine, coquine, chagrine, cousine : in quibus pænultimam aliquantulum trahent, vt meliùs, e, ad finem efferre meminerint.
Hæc sunt (candide lector) quæ de pronuntiatione linguæ nostræ (prout bona pars nostratium nunc scribit) habebam dicenda : quòd si in sua scriptione videantur plus æquo religiosiores, istud tempori resecandum relinquo.
Fatebor tamen, etiam nunc, diuersas literas in eodem verbo variando iurè amputari posse : quas certè vulgò mordicus retineri volunt : verbi gratia : es͓t, es͓tre, rectè videntur ad pleniorem vocis sonum retinere, s : at verò in, es͓té, es͓tant, meliùs & rectiùs ad veram prolationem ita nobis depingenda forent : [86] été, étant : sic, j’appelle, tu appelles : hìc duplex, l, admittas necessitas vrget : sed illa ipsa in, appeler, retinere, superuacuum est : eandem sequitur viam, nouvelle, & renouveler : quæ verba ratione prolationis, non etymologiæ, scriptionem mutare debent. De his, vide folio 22.