ANtequàm generales pronuntiationis regulas attingamus, videndum est imprimis quid Galli appellent, é, masculinum &, e, fœmininum, quæ quidem non habita ratione alicuis generis talem sortita sunt nomenclaturam, vt nonnulli putauerunt : sed quòd alterum viriliùs, alterum verò magis effœminatè exprimatur. Nam, é, masculinum semper accentu acuto aut notatur, aut certè notari debet, siue in principio, medio, aut in fine dictionis inueniatur hoc modo : é : & quemadmodum latini pronuntiant, e, in, Petre, lapide, me, te, se : sic nos, é, masculinum efferimus, vt, édic͓t, edictum : détriment, detrimentum : moderément, moderatè : at verò in fine dictionis paulo acutiùs exauditur, vt, la cité, ciuitas : détaché, solutus : accusé, accusatus. Sed quo faciliùs, é, masculinum, eo difficiliùs, e, fœmininum peregrini enuntiant : qua in re magna opus est attentione : quandoquidem si, é, masculinum facilè (quoniam viriliter) pronuntias : tanto arduè, [39] e, fœmininum (quia molliter, & vt sic dicam intermortuè) enuntiabis : Anglis non paucis admodum laboriosum : si enim illis proposueris aliquam dictionem per, é, masculinum terminatam, vt, bonté, bonitas : pieté, pietas : navré, saucius : nullo negotio sese explicabunt : at verò per, e, fœmininum desinentem, vt, h͓ome, homo : je doub͓te, ego dubito : table, tabula : goute, gutta : cire, cera : hoc opus hìc labor est : vltimam enim syllabam efferunt vel per, é, masculinum vel per, a, vel per, o : ac si ita scriptum esset : tablé, tabla, aut tablo : auribus Gallorum admodum ingratum. Quamobrem ante omnia exteros admoneo, vt in hoc, e, fœminino genuinè pronuntiando liberaliter sese exerceant, neque hoc præceptum parui esse ponderis existiment. Sed vt possis facilè nostrum, e, fœmininum pronuntiare, fac diligenter aduertas quomodo mediam huius infiniti, facere, efferas, ac ita gallicum, e, fœmininum enuntiato. Quòd si velis rem meliùs ob oculos poni, examina primam syllabam, in, legeris, & tibi exprimet, é, masculinum : tum pondera secundum, & illa facilè, e, fœmininum explanabit. Ideo cùm titubaueris de, e, fœminini prolatione, clara voce exprimito, agere, facere, legere, legeris, atque tuum, e, fœmininum ad [40] sonum secundæ syllabæ horum, aut similium exemplorum accomodato : cùm Angli pronuntiant, bodely, facilè efferunt, e, de quo agimus. Ne autem imprudens pecces, hìc præ oculis vides, attrempement, temperamentum : &, attrempément, temperatè : substantiuum illud gallicum penultimam semimortuam : hoc verò aduerbium, attrempément, illam ipsam imperiosè enuntiat. Nunc autem cùm diuersis modis edoctus sis quî, e, fœmininum sit proferendum, certa ac rata hæc tibi proponatur regula, vt vbicunque reperias duo, ee, simul in eadem dictione, alterum sit tibi masculinum, alterum verò fœmininum, vt, courroucée, irata : abandonnée, derelicta : de hac re te admonitum velim, eo quòd in multis exemplaribus negligant notare, é, masculinum : aduerte insuper solam hanc dictionem tria, e, recipere : videlicet créée, creata : & eius compositum, recréée, recreata : vt si loquaris de viro dices, il a es͓té créé Roy dès͓ Roma͓ins, creatus fuit rex Romanorum : si verò de muliere, dic, elle͓ a es͓té créée Duchesse de N., voz͓ lettres͓ l’ont͓ fort͓ recréée, tuæ literæ illam multum recrearunt. Hoc itaque iacto fundamento, nunc ad principaliores regulas descendamus.