De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum III

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


Nomina literarum Gallicarum.


BIfariam nostrates exprimunt suas literas, doctiores sic : a bé cé dé é ef gé ash i ka el em en o pé ku er ess té v ex ygreck ézed : tum hoc & abbreuiatum, vocamus, é, tranché, quasi diceres, e, intercisum.

[ Literæ gallicæ bina nomenclatura. ]

Vulgus autem gallorum pro, ef, ash, &c. dicunt, effe, ashe, elle, emme, enne : alij, arre, alij verò, erre, esse, ézède, addentes, e, fœmininum : & ea ratione has consonantes vel dissyllabas, vel trissyllabas faciunt. Germani hìc discant exprimere nostrum, g, per, j, consonans hoc pacto,  : Angli item [33] efferant, i, gallicum ad imitationem anglicarum consonantium, aut si malint, sibi proponant duo, e, anglica : verbi gratia. Si aliquis nostratium audiret Anglum pronuntiantem has consonantes, b, c, d, &c. sic illas scriberet & pronuntiaret : bi, ci, di : tum has anglicas & similes dictiones sic ab Anglis depictas, feeble, seede, steede, people, ita Gallus illas ipsas exararet, fible, side, stide, piple. Assuescat etiam Anglus pronuntiare, q, alio modo, atque communi Anglorum vsu : iudicaret enim Gallus secundum Angli prolationem, sic oportere scribi, kyou : deinde cùm Anglus pronuntiat, v, gallicum, nobis videtur pronuntiare, you : vt pro, vnus, -a, -um, dicat, younus, youna, younum. Neque sequeris Italos, vel Germanos pronuntiantes, v, nostrum per hanc diphthongum, ou : vt pro, pudicité, pudicitia, efferant, poudicité, & sic de reliquis. Sed pronuntiabis, v, gallicum sine aliquo linguæ adiumento, congregans rictum vel labia quasi sibilum imitantia : cùm Scoti proferunt, gud, bonus, -a, -um : perbellè alludunt ad pronuntiationem nostri, v.