There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber I

1315A Argumentum.Ejusdem pene argumenti est liber iste cum praecedenti, praeterquam quod hic curam capilli et cutis magis peculiariter reprobet.

I. Pudicitiam quae ancillas Dei decet, ut a gentilibus differant, totam esse docet in simplici munditie. c. I.

II. Studium placendi per ornatum nimium tentationibus viam aperire et spectatoribus esse periculo. c. II.

III. Non in carne gloriandum, nisi cum propter Christum lacerata duraverit ut in ea spiritus coronetur.M c. III.

IV. Fideli marito formam non fore spectabilem, infideli suspectam. c. IV.

V. Deum vero artificem reprehendi ab iis qui cutem medicaminibus ungunt, genas maculant, oculos collinunt. c. V.

VI. Male sibi auspicari, perniciemque reservare. Eas quae, uti Germanae et Gallae, capillum croco vertunt, 1315B vel calamistros alieni capitis assuunt. c. VI-VIII.

VII. Non a Deo, sed ab angelis peccatoribus esse vestium colores, aurique opera et lapillos. c. IX-XI.

VIII. Imo lenocinia formae cum corporibus prostitutis conjuncta esse ex Scriptura constare. c. XII.

IX. Denique lucere debere opera earum, discutiendas delicias quibus fidei virtus effoeminari potest, cum tempore Christianorum tuno vel maxime ferro transigerentur. Edd. Ex Pamelio.

CAPUT PRIMUM.

Ancillae Dei vivi, conservae et sorores meae, quo 1316A jure deputor vobiscum, postremissimus equidem meo jure conservitii et fraternitatis, audeo ad vos facere sermonem, non utique affectationis, sed affectioni procurans in caussa vestrae salutis. Ea salus nec foeminarum modo, sed etiam virorum, in exhibitione praecipue pudicitiae statuta est. Nam cum omnes templum Dei simus, illato in nos et consecrato Spiritu Sancto, ejus templi aedituus et antistes pudicitia est, quae nihil immundum nec profanum inferri sinat, ne Deus ille, qui inhabitat, inquinatam sedem offensus derelinquat. Sed modo nos non de pudicitia, cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique divina praecepta, verum de pertinentibus ad eam, id est qualiter vos incedere oporteat. Pleraeque enim, quod ipsum mihi utique [reprehendendo in omnibus] reprehendere Deus permittat, 1316B aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audacter ita ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri aversione consistat, nec quicquam intrinsecus opus sit, de cultus et ornatus dispositione. Sed enim perseverant in pristinis studiis formae et nitoris, eamdem sui speciem circumferentes, quam foeminae nationum, a quibus abest conscientia verae pudicitiae, quia nihil verum in his, qui Deum nesciunt praesidem et magistrum veritatis. Nam etsi qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo eam imperfectam et inconditam constat, ut licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentia sese dissolvat, pro 1317A perversitate gentilium appetendo, cujus rei devitat effectum. Quota denique est, quae nec placere quidem extraneis concupiscat? quae non velit idcirco se expingere, ut neget appetitum? Quanquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen velle; vel etiam nolle, attamen non denegare. Quid mirum? perversa sunt omnia, quae a Deo non sunt. Videant igitur, quae non totum bonum obtinendo facile et quod obtinent malo commiscent. Vos ab illis, ut in caeteris, incessu quoque devertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis, sicut Pater vester qui est in coelis.

CAPUT II.

Perfectae autem, id est, christianae pudicae, appetitionem sui, non tantum non appetendam, sed 1317B etiam exsecrandam vobis sciatis: primo quod non de integra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus; quid igitur in te excitas malum istud? Quid invitas, cujus te profiteris extraneam? Tum quod tentationibus viam aperire non debemus, quae nonnunquam quod Deus a suis abigat instando perficiunt, certe vel spiritum scandalo permovent. Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere, ut confessae et securae simus de conscientia nostra optantes perseverare id in nobis, non tamen praesumentes. 1318A Nam qui praesumit, minus veretur, minus praecavet, plus periclitatur. Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris Utilius ergo, si speremus non posse delinquere, quam si praesumamus non posse; sperando enim timebimus, timendo cavebimus, cavendo salvi erimus; contra si praesumamus neque timendo neque cavendo, difficile salvi erimus. Qui securus agit, non est sollicitus, non possidet tutam et firmam securitatem. At qui sollicitus est, is vere poterit esse securus. Et de suis quidem servis Dominus pro misericordia sua curet, ut etiam praesumere illis de bono suo feliciter liceat. Quid autem alteri periculo sumus? quid alteri concupiscentiam importamus? quam si Dominus ampliando legem a facto stupri non discernit in poena 1318B, nescio an impune habeat, quae alicui fuerit caussa perditionis. Perit enim ille simul in tua forma, si concupierit, et admisit jam in animo, quod concupivit, et facta es tu gladius illi. Ut a culpa vaces, ab invidia non liberaberis; ut cum in alicujus agro latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non contingit; dum rus tamen ejus ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur. Expingamus nos, ut alteri pereant? Ubi est ergo: Diliges proximum tuum sicut te ipsum; nolite vestra tantum curare, sed alterius? Nulla enuntiatio Spiritus 1319A Sancti ad praesentem tantum materiam et non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et suscipi debet. Cum igitur et nostra et aliorum caussa versetur in studio periculosissimi decoris, jam non tantum confictae et elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a vobis sciatis, sed etiam naturalis speciositatis obliterandum dissimulatione et incuria, ut proinde oculorum incursibus molestum. Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis urbana; timendum tamen est vel propter injuriam et violentiam spectatorum, quae etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit, et sororem mentitus Saram, salutem contumelia redemit.

1319B

CAPUT III.

Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus gravis, nec appetentibus exitiosa, nec conjunctis periculosa; non exposita tentationibus, non circumdata scandalis existimetur: sufficit, quod angelis Dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam conquirant, quae quod ab illa flagitatur, sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant. Dicet aliquis: Quid ergo non, et exclusa luxuria, et admissa castitate, laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet? Viderit, quem juvat de carne gloriari. Nobis autem primo quidem 1319C nullum gloriae studium, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus 1320A humilitatis ex praescriptis Dei. Deinde si omnis gloria vana et stuporata, quanto magis quae in carne nobis duntaxat! Nam etsi gloriandum est, in spiritus bonis, non in carne placere velle debemus, quia spiritualium sectatores sumus; in quibus operamur, illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus, de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur Christianus etiam in carne, sed cum propter Christum lacerata duraverit, ut et spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adolescentium post se trahat. Ita quod ex omni parte in vobis vacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes negligatis. Sancta foemina sit naturaliter speciosa, non adeo sit occasioni; certe si fuerit, non ignorare, sed etiam impedire se debet.

1320B

CAPUT IV.

Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto alloquens vos, solis maritis vestris placere debetis. In tantum autem placebitis eis, in quantum alteris placere non curaveritis. Securae estote, benedictae; uxor nulla deformis est marito suo; satis placuit, cum electa est, seu moribus, seu forma commendata. Ne qua vestrum putet, si temperaverit a compositione sui, se odium et aversionem maritorum prosecuturam. Omnis maritus castitatis exactor est; formam vero fidelis non expostulat, quia non iisdem bonis, quae gentiles putant, capimur; infidelis contra etiam suspectam habet, vel propter illam sceleratam in nos opinionem gentilium. Cui ergo pulchritudinem tuam nutris? Si fidelis, non exigit; si 1320C gentilis, non credit. Quid gestis aut suspecto aut non desideranti placere?

1321A

CAPUT V.

Haec utique non ad crudam in totum et ferinam habitudinem insinuandam vobis suggeruntur; nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et justitia corporis excolendi. Non supergrediendum ultra quam simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam Domino placet. In illum enim delinquunt, quae cutem medicaminibus ungunt, genas rubore maculant, oculos fuligine collinunt. Displicet nimirum illis plastica Dei, in ipsis redarguunt, reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim, cum emendant, cum adjiciunt, utique ab adversario artifice sumentes additamenta ista, id est, diabolo. Nam quis corpus mutare monstraret, nisi qui et hominis 1321B spiritum malitia transfiguravit? Ille indubitate hujusmodi ingenia concinnavit, ut in nobis quodammodo manus Deo inferret. Quod nascitur, opus Dei est; ergo quod fingitur, diaboli negotium est. Divino operi Satanae ingenia superducere quam scelestum est! Servi nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur, milites ab hoste imperatoris sui nihil concupiscunt. De adversario enim ejus, in cujus manu sis, aliquid usui postulare, transgressio est. Christianus a malo illo adjuvabitur in aliquo? nescio an hoc nomen ei perseveret. Erit enim ejus, de cujus doctrinis instrui concupiscit. Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus 1321C lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, 1322A quibus studium pudicitiae est! Credite, benedictae, quomodo praecepta Dei custodietis, liniamenta ejus in vobis non custodientes?

CAPUT VI.

Video quasdam capillum croco vertere, pudet eas etiam nationis suae, quod non Germanae aut Gallae sint procreatae; ita patriam capillo transferunt; male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite, et decorum putant, quod inquinant. Atquin et detrimentum crinibus medicaminum vis inurit et cerebro perniciem, etiam cujuslibet sinceri humoris assiduitas reservat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor. Quis decor cum injuria? quae cum immunditiis pulchritudo? Crocum 1322B capiti suo mulier christiana ingeret, ut in aram? Quodcumque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salutaribus usibus adhibeatur, ad quod creatura Dei prospecta est, sacrifificium videri potest. Sed enim Dominus ait: Quis vestrum potest capillum atrum ex albo facere, aut album ex atro (Matt., V, 36)? Itaque revincunt Deum; ecce, inquiunt, pro albo vel atro flavum facimus gratia faciliorem; quamvis et atrum ex albo conantur facere, quas poeniteat ad senectam usque vixisse. Pro temeritatem! erubescit aetas exoptata votis, furtum confitetur, adolescentia, in qua delinquimus, suspiratur, occasio gravitatis interpolatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus, cum plus occultari studuerit, plus detegetur. Haec est aeternitas 1322C nostra de capitis juventute. Hanc incorruptibilem habemus semper induere ad domum 1323A Domini, quam ἀκακία pollicetur. Bene properatis ad Dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus in fine appropinquare deforme est.

CAPUT VII.

Quid enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnis coërcere, aliae, ut vagi et volucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capiti et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Mirum, quod non contra Domini praecepta 1323B contenditur. Ad mensuram neminem sibi adjicere posse pronuntiatum est. Vos plane adjicitis ad pondus collyrias quasdam vel scutorum umbilicos cervicibus adstruendo. Si non pudet enormitatis, pudeat 1324A inquinamenti, ne exuvias alieni capitis, forsitan immundi, forsitan nocentis et gehennae destinati, sancto et christiano capiti supparetis. Imo omnem hanc ornatus servitutem a libero capite propellite. Frustra laboratis ornatae videri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis. Deus vos velari jubet, credo, ne quarumdam capita videantur. Atque [utinam miserrimus ego] in illo die christianae exsultationis [vel inter calcanea vestra caput elevem!] videbo, an cum cerussa et purpurisso et croco et in illo ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in nebula sublevent obviam Christo. Si nunc bona et Dei sunt, tunc quoque occurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere, nisi caro et spiritus 1324B solus ac purus; damnata sunt igitur, quae in carne et spiritu non resurgunt, quia Dei non sunt. Damnatis hodie abstinete. Hodie vos Deus tales videat, quales tunc videbit.

1325A

CAPUT VIII.

Videlicet nunc et vir et sexus aemulus foeminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem 1325B omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur. Nam ubi Deus, ibi pudicitia, ibi gravitas adjutrix et socia ejus. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est, sine gravitate tractabimus? quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibemus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione severitas circumferatur?

CAPUT IX.

Quamobrem erga vestitum quoque et reliqua compositionis vestrae impedimenta proinde vobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris. Nam quid prodest, faciem quidem frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae exhibere, caetera vero corporis laciniosis 1325C quasi non abutamur. Praeterit enim, inquit, habitus 1326A pomparum et deliciarum ineptiis occupare? Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis, dignoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant; adeo, si desint, irritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam. Contra si forma defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. Aetates denique requietas jam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus avocant et severitatem appetitionibus inquietant, compensantibus scilicet habitus irritamentum pro frigore aetatis. Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores vestitus et cultus ne in vos admiseritis; tum si quas vel divitiarum [suarum] vel natalium vel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, 1326B ut sapientiam consecutae temperare saltem ab hujusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis. Quomodo enim humilitatem, quam christiani profitemur, implere poterimus, non repastinantes divitiarum vestrarum vel elegantiarum usum, quae ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consuevit. Non enim utemur nostris? Quis autem prohibet uti? Secundum apostolum tamen, qui nos uti monet mundo isto, hujus mundi. Et qui emunt, inquit, sic agant, quasi non possidentes. Cur ita? quoniam praemiserat, dicens: Tempus in collecto est (I Cor., VII, 29-31). Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat, tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid de vanis his instrumentis 1326C earum? Non enim et ita multi faciunt, et se 1327A spadonatui assignant propter regnum Dei (Matth., XIX, 12), tam fortem et utique permissam voluptatem sponte ponentes? Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini adjacent; sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione Deo immolant. Satis igitur et vos usae estis divitiis atque deliciis, satis dotum vestrarum fructum decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum. Nos sumus, in quos decurrerunt fines saeculorum. Nos destinati a Deo ante mundum in aestimationem temporum; tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a Domino. Nos sumus circumcisio omnium et spiritalis et carnalis, nam spiritu et carne saecularia circumcidimus.

1327B

CAPUT X.

Nimirum enim Deus demonstravit succis herbarum et concharum salivis incoquere lanas. Exciderat illi, cum universa nasci juberet, purpureas et coccineas oves mandare: Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio 1328A graves essent; Deus et auri tanta opera produxit, complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt, quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae. Adeo non veritate bona sunt, sed raritate; artibus autem per angelos peccatores, qui et ipsas materias prodiderunt, inductis, operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis foeminarum excitavit. Quod si iidem angeli, qui et materias ejusmodi et illecebras 1328B detexerunt, auri dico et lapidum illustrium et operas eorum tradiderunt, et jam ipsum calliblepharum vellerumque tincturas inter caetera docuerunt, damnati a Deo sunt, ut Enoch refert: quomodo placebimus Deo, gaudentes rebus illorum, qui iram et animadversionem Dei provocaverunt? 1329A Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit; nullam de conchylio vestem Isaias (Is., III, 18 et seqq.) increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundat tamen non ut gentiles, ita nos quoque nobis adulemur, institutorem Deum solummodo existimantes, non etiam dispectorem institutorum suorum. Quanto enim melius et cautius egerimus, si praesumamus, omnia quidem a Deo provisa tunc et in saeculo posita, uti nunc essent, in quibus disciplina servorum ejus probaretur, ut per licentiam utendi continentiae experientia procederet. Nonne sapientes patresfamiliae de industria quaedam servis suis offerunt atque permittunt, ut experiantur, an et qualiter permissis utantur, si probe, si modeste? Quanto autem laudabilior, qui 1329B abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam Domini? Sic igitur et Apostolus: Omnia, inquit, licent, sed non omnia aedificant (I Cor., X, 23). Quanto facilius illicita timebit, qui licita verebitur?

CAPUT XI.

Quae autem vobis caussa est exstructius prodeundi cum remotae sitis ab his, quae talium indigent. Nam nec templa circuitis, nec spectacula postulatis, nec festos dies gentilium nostis. Propter istos enim conventus et mutuum videre ac videri omnes pompae in publicum proferuntur, ut aut luxuria negotietur aut gloria insolescat? Vobis autem nulla procedendi caussa non tetrica: aut imbecillus aliquis ex fratribus visitandus, aut sacrificium offertur, aut Dei verbum administratur. Quidvis horum gravitatis 1329C et sanctitatis negotium, et cui opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto. Ac si ne cessitas amicitiarum officiorumque gentilium vos vocat, cur non vestris armis indutae proceditis? tanto magis, quanto ad extraneas fidei? ut sit inter ancillas diaboli et dei discrimen, ut exemplo sitis illis, ut 1330A aedificentur in vobis, ut, quomodo ait Apostolus, magnificetur Deus in corpore vestro (Phil., I, 20; I Cor., VI, 20); magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et per habitum pudicitiae competentem. Sed enim dicitur a quibusdam, ne blasphemetur nomen ejus in nobis (Rom., II, 24), si quid de pristino habitu et cultu detrahamus. Non auferamus ergo nobis et vitia pristina; simus et moribus iisdem, si et superficie eadem, et tunc vere non blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia est, qua dicatur: ex quo facta est christiana, pauperius incedit. Timebis pauperior videri, ex quo locupletior facta es, et sordidior, ex quo mundior? Secundum gentilium, an secundum Dei placitum incedere christianos oportet?

1330B

CAPUT XII.

Optemus tantummodo ne justae blasphemationis caussa simus. Quanto autem magis blasphemabile est, si, quae sacerdotes pudicitiae dicimini, impudicarum ritu procedatis cultae et expictae? Aut quid minus habent infelicissimae illae publicarum libidinum victimae? quas si quae leges a matronis et matronalibus decoramentis coercebant, jam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque foeminis usque ad errorem dignoscendi coaequavit; quanquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori conjuncta et debita etiam Scripturae suggerunt. Illa civitas valida, quae super septem montes et plurimas aquas praesidet, cum prostitutae appellationem a Domino meruisset, quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura 1330C et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt, sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi! Thamar illa (Gen., XXXVIII, 14, sqq.), quia se expinxerat et ornaverat, idcirco Judae suspicione visa est quaestui sedere; adeo, quia sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam 1331A mentiente, et fecit, ut quaestuariam et voluit et compellavit et pactus est. Unde addiscimus adversus congressus etiam et suspiciones impudicas providendum omni modo esse. Quid enim castae mentis integritas in alterius suspicione maculatur? Quid speratur in me, quod adversor? Quid non mores meos habitus pronuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia vulneretur? Liceat videri pudicam, certe impudicam non licet.

CAPUT XIII.

Aliqua forsitan dicat: Non est mihi necessarium hominibus probari, nec enim testimonium hominum requiro; Deus conspector est cordis (I Reg., XVI, 7). Scimus omnes, cum tamen, quid idem per Apostolum 1331B dixerit, recordemur: Probum vestrum coram hominibus appareat (Phil., IV 5). Ad quid, nisi ut malitia ad vos accessum omnino non habeat, et ut malis et exemplo et testimonio sitis? Aut quid est: luceant opera vestra? Aut quid nos Dominus lumen terrae vocavit? Quid civitati supra montem constitutae comparavit (Matth., V, 14), si non relucemus inter tenebrosos et exstamus inter demersos? Si lucernam tuam sub modium abstruseris, in tenebris derelicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt, quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum autem, duntaxat verum et plenum, 1332A non amat tenebras, sed gaudet videri et ipsa denotatione sui exsultat. Pudicitiae christianae satis non est esse, verum et videri. Tanta enim debet esse plenitudo ejus, ut emanet ab animo in habitum et cructet a conscientia in superficiem, ut et foris inspiciat quasi suppellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae enim sunt deliciae, quarum mollitia et fluxu fidei virtus effeminari potest. Caeterum nescio an manus spatalio circumdari solita in duritia catenae stupescere sustineat. Nescio an crus de periscelio in nervum se patiatur arctari. Timeo cervicem, ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det. Quare, benedictae, meditemur duriora, et non sentiemus; 1332B relinquamus laetiora, et non desiderabimus; stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Projiciamus ornamenta terrena, si coelestia optamus. Ne dilexeritis aurum, in quo prima delicta populi Israelis denotantur (Cf. Exod., XXXII, 2, sqq.). Odisse debetis, quod Judaeos perdidit, quod derelinquentes Deum adoraverunt. Etiam tunc aurum ignis est esca. Caeterum tempora christianorum semper et nunc vel maxime non auro, sed ferro transiguntur. Stolae martyriorum praeparantur, angelis bajulis sustinentur. Prodite vos jam 1333A et ornamentis exstructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, annectentes cervicibus jugum Christi. Caput 1334A maritis subjicite, et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro placebunt. Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pygmentatae Deum habebitis amatorem.

 Liber I