Liber II |
1303C Argumentum. — Cum saevissima adversus Christianos Caesarum edicta mortem illis quotidie impendentem minitarentur, Tertullianus ad montanismum jam inclinans, ut christianas etiam mulieres, quae gentiles in cultu corporis et luxu imitari non verebantur, ad martyrium expeditius praepararet, duos libros de cultu foeminarum conscripsit, in quibus ostendit se corpus colere, quod omnibus momentis pro Christo perditum velle debeant. Unde acerbum in illis muliebri mundo repudium scribit.
Nonnulla praefatus de lapsu in Eva mulierum, indeque summa ipsis incumbente humilitate, cultum muliebrem ostendit a daemone constitutum, vanitatemque describit auri, argenti gemmarumque in 1303D vestibus rutilantium.
1304C Tum in posteriori libro acriter asserit mulieres, ornatum amantes, odisse castitatem; nec alium ancillas Dei decere cultum, praeter simplicem munditiem; neque in carne gloriandum, nisi cum propter Christum laceratur, omnino demum fore vitandos fucos et pigmenta, capillorumque calamistros et collyridas, lapillos vestium ac variegatos colores, ne spathae ullum locum det corpus margaritarum, smaragdorumque laqueis occupatum. Edd. Ex D. Schramm.
CAPUT PRIMUM.
Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in coelis, nulla omnino vestrum, sorores 1304D dilectissimae, ex quo Deum vivum cognovisset, et 1305A de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes., III, 16). In doloribus et anxietatibus paries, mulier, et ad virum tuum conversio tua; et ille dominabitur tui; et Evam te esse nescis? Vivit sententia Dei super sexum istum, in hoc saeculo: vivat et reatus necesse est. Tu es diaboli janua, tu es arboris illius resignatrix, tu es divinae legis prima desertrix, tu es quae eum persuasisti, quem diabolus aggredi non valuit. Tu imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti: 1305B propter tuum meritum, id est mortem, etiam Filius Dei mori habuit; et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas? Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum jam de terra cum cupiditate prodisset; si jam et speculo tantum mentiri liceret: et haec Eva concupisset de paradiso expulsa, jam mortua, opinor. Ergo nec nunc appetere debet, aut nosse, si cupit reviviscere, quae nec habuerat, nec noverat, quando vivebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.
CAPUT II.
1305C Nam et illi qui ea constituerunt, damnati in poenam mortis deputantur: illi scilicet angeli, qui ad filias hominum de coelo ruerunt, ut haec quoque ignominia foeminae accedat. Nam cum et materias quasdam bene occultas, et artes plerasque non bene revelatas, saeculo multo magis imperito prodidissent 1306A (siquidem et metallorum opera nudaverant, et herbarum ingenia traduxerant, et incantationum vires provulgaverant, et omnem curiositatem, usque ad stellarum interpretationem, designaverant) proprie et quasi peculiariter foeminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia variantur: et circulos ex auro, quibus brachia arctantur: et medicamenta ex fuco, quibus lanae colorantur: et illum ipsum nigrum pulverem, quo oculorum exordia producuntur. Haec qualia sint, interim jam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus, aut monstrare potuerunt aut praestare. 1306B Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est. Si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? utrumne mulieres, sine materiis splendoris, et sine ingeniis decoris, placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et (ut ita dixerim) crudae ac rudes, angelos moverant? Anne sordidi, et per gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si nihil foeminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare, nihil plus desiderare poterant, quae angelos possidebant, magno scilicet nupserant. Enimvero, qui utique interdum cogitabant unde cecidissent, et post libidinum vaporata momenta coelum suspirabant, illud ipsum bonum foeminarum naturalis 1306C decoris, ut caussam mali, sic remuneraverunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut devectum de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam Dei pervenirent. Certi erant omnem, et gloriam, et ambitionem, et affectationem per carnem placendi Deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos judicaturi 1307A sumus, hi sunt angeli quibus in lavacro renuntiamus; haec sunt utique, per quae ab homine judicari meruerunt. Quid ergo facient apud judices suos res eorum? quod est commercium damnaturis cum damnandis? Opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendimus, decreturi adversus eos, quorum munera appetimus? Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et viris, eamdem judicandi dignationem pollicetur: nisi ergo hic jam praejudicaverimus, res eorum praedamnando, quas in illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos judicabunt atque damnabunt.
CAPUT III.
Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis 1307B dedit, non recipi a quibusdam, quia nec in armarium judaicum admittitur. Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam, post eum casum orbis, omnium rerum abolitorem, salvam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi Noë, qui utique domestico nomine et haereditaria traditione audierat et meminerat, de proavi sui penes Deum gratia, et de omnibus praedicatis ejus; cum Enoch filio suo Mathusalae nihil aliud mandaverit, quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noë, 1308A in praedicationis delegatione successisse, vel quia et alias non tacuisset tam de Dei conservatoris sui dispositione, quam de ipsa domus suae gloria. Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur. Perinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi, in spiritu rursus reformare: quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis, omne instrumentum judaicae litteraturae per Esdram constat restauratum. Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de Domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino rejiciendum est, quod pertinet ad nos. Et legimus (II Tim., III, 16), omnem Scripturam aedificationi habilem divinitus inspirari. A Judaeis potest jam videri propterea rejecta, sicut et caetera fere quae Christum sonant. Nec utique 1308B mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas, quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit, quod Enoch apud Judam Apostolum testimonium possidet (Ep. Jud., v. 14).
CAPUT IV.
Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis, de exitu auctorum. Nihil angelis illis imputetur, praeter repudium coeli, et matrimonium carnis. Rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum 1309A deprehendamus. Habitus foeminae duplicem speciem circumfert, cultum, ornatum. Cultum dicimus, quem mundum muliebrem vocant; ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici. Ille in auro, et argento, et gemmis, et vestibus deputatur: ista in cura capilli, et cutis, et earum partium corporis, quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut jam hinc prospicias, Dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.
CAPUT V.
Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, adsint necesse est unde sunt; terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum 1309B feralibus officinis poenali opera deplorata, nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores, metalli refuga mutatur. Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis, et metallici operis: quo nihil generosior judicari possit auri et argenti substantia penes naturam. Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro, et aeri; quorum ita disposita est utensilitas, ut et proprias operas plures 1310A et necessariores exhibeant rebus humanis, et nihilominus auri argenti de sua vice accommodent justioribus caussis. Nam et annuli ferro fiunt; quaedam esui et potui vascula ex aere adhuc servat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad spurca instrumenta auri et argenti demens copia deseruit. Certe nec ager auri opere paratur, nec navis argenti vigore contexitur. Nullus bidens aurum demergit in terram; nullus clavus argentum intimat tabulis. Taceo totius vitae necessitates ferro et aeri innixas: cum illae ipsae divites materiae, et de metallis refodiendae, et in quocumque usu producendae, sine ferri et aeris operario vigore non possint. Jam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus, 1310B et potioribus quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.
CAPUT VI.
Sed et lapillos istos, qui cum auro superbiam jungunt, quid aliud interpreter quam lapillos et calculos, ejusdem terrae minutalia; nec tamen aut fundamentis demandandis, aut parietibus moliendis, aut fastigiis sustinendis, aut tectis densandis necessaria? Solum hunc mulierum stuporem aedificare noverunt, quia tarde teruntur, ut niteant, et 1311A subdole substruuntur, ut floreant, et anxie forantur, ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant. Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas noverim maris poma. Quod si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium ejus magis debet esse, quam gloriae. Et licet margaritum vocetur, non aliud tamen intelligendum, quam conchae illius aliqua dura et rotunda verruca. Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. Hoc quoque deerit christianae, ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite ejus, cervicibus suis aut ipsi capiti ornamenta struit?
1311BCAPUT VII.
Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gratiam possident. Denique, intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia vernaculum est aurum et copiosum, auro vinctos in ergastulis habent, et divitiis malos onerant, tanto locupletiores, quanto nocentiores. Aliquando revera inventum est, quomodo et aurum non ametur. Gemmarum quoque nobilitatem vidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum caeterorumque gentilium 1312A suorum, coram matronis erubescentem, nisi quod nec ad ostensionem fere habentur. Latent in circulis smaragdi, et cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit, et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Nihil denique, tam gemmatum habent, quam quod gemmatum esse non debet, si non comparet; aut ideo comparet, ut neglectum quoque ostendatur.
CAPUT VIII.
Proinde et vestium de coloribus honorem servi etiam eorum terunt. Sed et parietes tyriis et hyacinthinis et illis regiis velis, quae vos operose resoluta transfiguratis, pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura, quam rubrica. Quis enim est vestium 1312B honor justus de adulterio colorum injustorum? Non placet Deo, quod non ipse produxit, nisi si non potuit purpureas et aerinas oves nasci jubere. Si potuit, ergo jam noluit; quod Deus noluit, utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista, quae a Deo non sunt, auctore naturae; sic diabolo esse intelliguntur, ab interpolatore naturae. Alterius enim esse non possunt, si Dei non sunt: quia aemuli sint necesse est, quae Dei non sunt; alius autem, praeter diabolum et angelos ejus, aemulus Dei non est. Caeterum, si materiae ex Deo sunt, non statim et hujusmodi fructus illarum; nam et 1313A omnes istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de ipsis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat: non tamen ideo circi furoribus, aut arenae atrocitatibus, aut scenae turpitudinibus, christianum affici oportet, quia Deus et equum, et pantheram, et vocem homini dedit: nec ideo idololatriam impune faciet christianus, quia Dei conditio est et thus, et merum, et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia, quae adoratur, Dei sit. Sic ergo et circa actum materiarum census a Deo descendens, accusat Deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis.
CAPUT IX.
1313B Nam ut quaeque rerum, per singulas quasque terras et unamquamque regionem materiis a Deo distributa sunt, invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud vos jure, si utique, vel appetuntur, vel negliguntur, quia non tantus est in illis fervor gloriae, inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum distributione, quam Deus, ut voluit, 1314A ordinavit, raritas et peregrinitas, apud extraneos semper gratiam inveniens, de simplici causa non habendi, quae Deus alibi collocavit, concupiscentiam concitat habendi. Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi; quod et si forte habendum sit, modus tamen debetur. Haec erit ambitio, unde et nomen ejus interpretandum est, quod, concupiscentia apud animum ambiente, nascatur, ad gloriae votum; grande scilicet votum, quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio, concupiscentia, commendavit. Et alia vitia ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet. Non tanto major fit concupiscentia, quanto magno fecit quod concupiit? De 1314B brevissimis loculis patrimonium grande profertur. Uno lino decies sestertium inseritur. Saltus et insulas tenera cervix fert, graciles aurium cutes calendarium expendunt, et in sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt vires ambitionis, tantarum usurarum substantiam uno et muliebri corpusculo bajulare.
Liber II |