De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput VI

Pars prior - De constantia philosophiae
Caput VI
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput V Caput VII 

CAPUT VI[1]
UT PROBANDA DOGMATA METAPHYSICA STOICORUM?
De Fato dogma qua acceptione falsum? qua verum?

Igitur stoicorum dogma de fato falsum, quatenus est necessaria rerum series, quae sua vi abripit cuncta, et liberum hominis arbitrium quoque; sed, quantum verbum est, quo Deus humanae menti aeternum verum «fatur», unde «fas» ius naturale posterius dixere philosophi[2], sententia est planissime vera, cum id ius sit omnino immutabile[3].


Notae

  1. Testo: «Caput VII» [Ed.].
  2. Libro superiore, cap. XLVIII.
  3. Institutiones, I, 1 (De iure naturali, gentium et civili), § 11 («Sed naturalia»).