De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput III

Pars prior - De constantia philosophiae
Caput III
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput II Caput IV 

CAPUT III
DE VERITATE METAPHYSICAE CHRISTIANAE

Ens verum Deus — Duplex hominis vita: in Deo divina, in corpore bruta — Theologia civilis christiano eadem ac naturalis platonicorum.

Vidimus per ideam ordinis aeterni homines scientiarum principia cognoscere in Deo, ac proinde a Deo esse ipsarum principia rerum[1]. Atque hinc intelleximus Deum esse Posse, Nosse, Velle infinitum, et quod ea tria unum sunt, verum esse. Igitur vera metaphysica christiana, qua Deus se ipsum Mosi definit: «Qui est misit me; sum qui sum»; quare divinus Plato, quum τὸ ὄν dicit, Deum intelligit, quasi creata omnia prae Deo re vera non sint. Unde fluit illa metaphysica Apostoli analysis: «In Deo vivimus, movemur et sumus». Et vivimus quidem ex vero et ratione, quae est divina hominis vita: uti in corpore vivimus ex falsis sensuum et cupiditate, quae est vita hominis bruta. Igitur demonstratum quoque christianum veri κριτήριον, quod ipsa divina sapientia nos docet: «Ego sum veritas» et «Deus luminum pater».


Notae

  1. Libro superiore, parte prima dissertationis universae.