De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput II

Pars prior - De constantia philosophiae
Caput II
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput I Caput III 

CAPUT II
SCEPSIS AB OMNI DOCTRINA,
DE MORIBUS MAXIME, ELIMINANDA

Insistentes igitur ordine quo a metaphysica, omnium scientiarum parente, exorsi sumus, quando demonstravimus genus humanum universum quasdam communes aeterni veri notiones habere, in quas omni humanitatis sensu piane carere videntur qui non conveniunt[1]; ab omni divinae et humanae eruditionis orbe universa scepsis facessat, quae omnis religionis hostis, omnis reipublicae labes cum illa sua ἀκαταληψία, seu veri incomprehensione, et cum illa sua nefaria ἐποχή, seu assensus sustentatione, qua vel patri de vita periclitanti non affert auxilium, dubitans recte ne an prave faciat. Et Carneades isti, qui pridie iustitiam in rebus humanis esse, postridie non esse aequis momentis dissertant, ab omni republica, sicut ille olim a romana, publice eiiciantur.


Notae

  1. Libro superiore, cap. XXXIII.