De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput IV

Pars posterior - De constantia philologiae
Caput IV
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput III Caput V 

CAPUT IV
DE ALTERO HUMAN IT ATIS PRINCIPIO: LIBERTATE
Unus homo liber, cetera mortalia serva.

[1] Porro unus homo cum libertate creatus a Deo est: cetera sine arbitrio serva. Unde Adae protinus creato in cetera mortalia a Deo summum arbitrium permissum.

Dominium, homine corrupto corruptum, pudore moderandum.

[2] Sed, ut per lapsum humana natura labefactata est, non prorsus extincta, ita et haec eius pars, nempe rerum arbitrium, non amissum est, sed corruptum, ita ut pudore esset moderandum. Iccirco Deus, cum scisset hominem peccaturum et ab honestate aeterna, prae naturae corruptae infirmitate, egestate et solitudine, ad parandas vitae fluxas utilitates traductum iri, pudorem ei attribuerat, quo utilitates moderaretur.

Libertas naturalis quae? — Qui homo natura «suus»?—
Servitus naturae definitur.

[3] Moderatum utilium rerum arbitrium naturalis libertas est[1], ex quo homo dicitur «suus», proprius; uti quod id aliena est potestate aut dominio dicitur «alienum». Unde naturae servitus est, qua homo pecuniae, libidini, honori vivit serviliter mancipatus.

Suitas originaria quid? — Ex libertate commercia, ex commerciis
humanitas exculta.

[4] Ex hac hominis suitate, quam «originariam» dicere eleganter possis et libertatem naturalem definivimus, sunt nata commercia, per quae, tanquam per rivos ex altero fonte — libertate — humanitas derivata. Unde videmus civitates commerciis celebratas humanissimas esse: a commerciis remotas, feriores.

Libertatis partes duae: dominium et tutela — Tres legum et
rerumpublicarum fontes primi.

[5] Huius naturalis libertatis partes duae sunt, quae ab ea, tanquam a suo trunco, diramantur: dominium et tutela. Nam qui liber est, saltem suae libertatis est dominus; et qui ab iniuriis se tueri non potest, servus est[2]. Quae sunt tria iura primaria, ex quibus omnes leges omnesque respublicas ortas vidimus[3], atque adeo omnis humanitas condita est.

Auctoritas naturalis.

[6] Libertas enim est, ex qua homo proprius sive suus ipsius est, quam diximus esse naturalem auctoritatem[4].


Notae

  1. Libro superiore, cap. LXXI.
  2. Libro superiore, cap. CXXII.
  3. Ibidem, cap. LXXIII.
  4. Ibidem, cap. LXXXIX cum duobus sequentibus.