De assensione Stoici quid senserint

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De assensione Stoici
1879
editio: incognita
fons: librum vide
INDEX




Caput I. De assensione. 3
II. De voluntaria assensione 6
III. De firma assensione, sive De criterio veritatis. 13
IV. De imbecilla assensione, sive De perturbatione 25
V. De voluntaria assensione et fato 35
VI. Conclusio 46






Nancy. — Imprimerie Berger-Levrault et Cie.
DE ASSENSIONE
STOICI QUID SENSERINT
·:·o·:·
CAPUT PRIMUM.
De assensione.

Stoici συγκατάθεσιν vocabant assensionem illam, vel approbationem, ut latine vertit Cicero[1], qua visum aliquod (φαντασίαν) menti objectum, quodam modo ponimus, ut rei alicui existenti consentaneum, et jam pro vero habemus.

Visum illud, sive φαντασίαν, ad quod pertinet συγκατάθεσις, non stricto sensu hic definiri oportet, quod per sensus impressum effictumque est ex eo unde est, sed potius quidquid menti obversatur, sive in præsentia oblatum, sive per memoriam redditum, sive particulare, sive universale[2].

Negat enim Cicero vel memoriam, vel notitias rerum, vel artes sine assensione posse constare[3]. Notitias autem rerum appellat[4] ἐννοίας vel προλήψεις : ad quas quidem etsi animus a sensibus profectus ascendit, non ipsæ tamen sub sensus cadunt[5]. — Atqui non est mirum si apud eos philosophos qui omnem notitiam e sensibus depromptam censerent, plerumque de ea assensione agatur quæ ad visum aliquod in præsentia oblatum adjungitur.

Assensio ex ea parte animi, quam Græci ἡγεμονικόν, Latini principatum appellant[6], proficiscitur[7]. Nec affectio (διάθεσις) sed potius actus, operatioque animi definienda est[8]. Animus enim, quamdiu visa excipit, nihil aliud quam patitur oblatam impulsionem, et mutatur aliqua causa extrinsecus movente, sive, ut Zeno Cleanthesque dixerunt[9], ceræ quæ impressione (τυπώσει) per eminentiam et depressionem (κατ’εἰσοχήν τε καὶ ἐξοχήν) informatur, conferendus sit ; sive, ut Chrysippo placuit[10], alteratio quædam (ἀλλοίωσις) fiat in eo. — Contra, ubi primum alicui viso assentitur, non jam iners, sed sponte et suopte motu, quasi rebus externis expergiscens respondeat, vim propriam declarat : non κατὰ πείσιν sed κατ’ἐνεργείαν fit assensio[11]. — Hæc vis est porro quam Græci τόνον appellabant, quæ, ut in animo semper tensa parataque ad actum est, rebus externis quasi vibratur[12].

Sæpissime in hoc institere Stoici, et quemadmodum nullam assensionem sine viso fieri posse, ita sine assensione, etsi quidquam appareat, nullam cognitionem exoriri posse contende bant. — Hac autem in re, multum profecisse videntur : nec quum hoc verbum συγκατάθεσιν primus usurpavit, magis novorum verborum, ut increpat eum Cicero[13], quam rerum inventor fuit Zeno Cittieus.

Persuasio scilicet illa qua animus veritatem approbat, omnino non eodem apud priores philosophos et apud Stoicos intelligitur modo. — Porro, si ea est mens humana (quæ Platonica est doctrina) ut res in se existentes primo aspectu intueatur et quasi de plano attrectet, tum demum veritatem adepta erit quum eam intelliget. Intelliget autem ubi primum se ad eam probe verterit, et illi indefesso et æterno soli inter Ideas collucenti se illustrandam præbuerit[14]. Nihil aliud ipsa per se operabitur, nisi ut in eo statu sit ubi verum intueri licet ; non ipsa in veritate agnoscenda laborabit. Ab ea pendebit, non ut sciat, sed ut scire parata sit : fiet in ea scientia, non scientiam ipsa faciet : ita ut scientia affectio animi, non actio dici possit. Cognoscemus veritatem, non ideo quod nos eam cognoscere conscii fatebimur : sed quia ut participes ejus essemus nobis contigerit : imo, si ad extremum eam doctrinam urgere velis, vera possent a nobis insciis, invitis fortasse, cogitari. — Et ita prorsus se rem habere necesse est, si mens humana ita rem cogitatam penetrat, et ei quasi commiscetur, ut cogitatio ipsa veritas sit, nec idea, quatenus ab unoquopium nostrum intelligitur, ab Idea in se existente discrepat.

Stoicorum longe alia est doctrina. — A re cogitata divellitur id quod cogitat : divellitur etiam in hoc quod cogitat, a re intellecta id quod assentitur. Id quod est, quale est, viso significatur ; nec quemadmodum postea Kantius excogitavit, animus ipse quæ accipit extrinsecus oblata, accipiendo immutat, vel sibi accommodat : visum quasi vera fidelisque imago est quæ et se ipsam, et id quo facta est, declarat[15] : « Natura eam quasi normam scientiæ dedit unde postea rerum notiones in animis imprimerentur[16]. » — Verum alia ex parte animus, postquam res est significata, si minus ipsius visi, sane opinionis scientiæque artifex est : oportet ut ipse vi propria assentiatur, nedum iners remaneat. Subjectum, si verba recentioris Kantianique sermonis usurpare licet (verbaque si necesse est, ut suadet Cicero[17], fabricabimur), ab objecto (scilicet re significata) segregatum, jam sui compos, in cognoscendo suas sibi partes quodammodo vindicat. Ejus ope et opera scientia nascitur, et quamvis ad eam constituendam non ipsum per se unice valeat, illa etiam sine eo nullo modo fieri potest. — Libertas voluntasque, aliis verbis, quod Stoici plane profitentur, etiam in scientia locum obtinent.

Operæ igitur pretium est inquirere quonam id pacto fieri possit, quatenus voluntatem aditum habere in scientiam, unde plerique philosophorum, etiam recentiorum, eam acerrime depellunt, censuerint Stoici. — Quod nos in hoc opere aggrediemur.

 

Primum, de natura ipsius assensionis, quo sensu voluntariam eam, nostraque in potestate sitam esse dixerint Stoici, quæstio erit.

Tum quando jure fieri possit συγκατάθεσις, vel, ut stoice loquamur, quænam sit firma inconcussaque assensio, exquirendum videtur : quam veritatis esse criterium liquebit.

Præterea, non modo in ea parte quae ad veritatem dete gendam spectat, logica scilicet, Stoici magnum in assensione momentum esse putaverunt : etiam in ethica locum obtinet, quandoquidem nullam animi perturbationem sine judicio et assensu existere asseveraverunt : nec fortasse (quod ipsum explanandum videtur) voluntariam esse συγκατάθεσιν mordicus defensitavissent, si ad usum vitæ minus pertineret. — De imbecilla assensione, sive, quod idem valere probabitur, de perturbatione, in tertio hujus operis capite anquirere oportebit.

Verum etiam, quum aliquid in assensione a nobis pendere docerent, iidem illi philosophi omnia fato fieri contendebant. Omnibus innotuit doctrina illa qua omnia in mundo arctissime compacta et coagmentata esse, ita ut nihil non prævisum, nihil non antea decretum certumque accidere possit, defenditur. — Hæc autem duo, συγκατάθεσις et εἱμαρμένη, quum sint capitalia in Stoicorum disciplina, haud facile intelligere est quonam pacto inter se conciliari possint ; et ipse Chrysippus, teste Cicerone[18], circa hanc quæstionem laboravit æstuavitque. — Nostrum erit hunc totius disciplinæ tam intricatum nodum, si licuerit, solvere ; si minus, quo modo Stoici solvere conati sint explicare ; tum dijudicare evicerintne an deerraverint, et ubi, si quod est, tot subtiliter presseque disputatorum argumentorum lateat vitium.

CAPUT II.
De voluntaria assensione.

I. — In hoc omnes Stoici constanter perstiterunt, ut voluntariam esse assensionem, a nobis pendere, in nostra potestate sitam esse asseverarent. « Zeno, ait Cicero, ad hæc quæ visa sunt et quasi accepta sensibus, assensionem adjungit animorum ; quam esse vult in nobis positam et voluntariam[19]. »

Sic etiam Chrysippi sententiam referens : « Visum objectum, inquit Cicero, imprimet illud quidem, et quasi signabit in animo suam speciem ; sed assensio nostra erit in potestate[20] ».

Sextus Empiricus quid in assensione a nobis pendeat, quid non lucide distinguit : « Συγκαταθέσις διπλοῦν ἔοικεν εἶναι πρᾶγμα, καὶ τὸ μέν τι ἔχειν ἀκούσιον, τὸ δὲ ἐκοὺσιον καὶ ἐπὶ τῇ ἡμετέρᾳ κρίσει κείμενον. Τὸ μὲν γὰρ φαντασιωθῆναι ἀβούλητον ἦν, καὶ οὐκ ἐπὶ τῷ πάσχοντι ἔκειτο, ἀλλ’ ἐπὶ τῷ φαντασιοῦντι τὸ οὑτωσὶ διατεθῆναι.... τὸ δὲ συγκατάθεσθαι τούτῳ τῷ κινήματι ἔκειτο ἐπὶ τῷ παραδεχομένῳ τὴν φαντασίαν[21]. »

Epictetus denique apud A. Gellium : « Visa animi, quas φαντασίας philosophi appellant,... non voluntatis sunt, neque arbitria, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda ; probationes autem, quas συγκαταθέσεις vocant, quibus eadem visa noscuntur ac dijudicantur, voluntariæ sunt, fiuntque hominum arbitratu. Propterea quum sonus aliquis formidabilis aut cœlo, aut ex ruina, aut repentinus nescio cujus periculi nuntius, vel quid aliud est ejusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri, et contrahi, et (vultum) pallescere necessum est, non opinione alicujus mali percepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis officium mentis atque rationis prævertentibus... Insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt sæva et aspera, talia esse vera putat, et... sua quoque assensione approbat, καὶ προσεπιδοξάζει... Sapiens autem quum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεται, sed statum vigoremque sententiæ suæ retinet, quam de hujusmodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidine inani territantibus[22]. »

Innumerabiles denique sunt loci ubi Epictetus, aliique, δόγματα, ὑπολήψεις, κρίσεις[23], quæ omnia non sine assensione fiunt, ἐφ’ ἡμῖν esse dictitavere. Ceterum usum visorum (τὸ φαντασίαις χρῆσθαι) a nostra voluntate pendere, totius moralis Stoicorum philosophiæ principium fonsque est[24].

Ex his locis, præcipue Sexti Empirici et A. Gellii, liquet Stoicos, quum voluntariam liberamque esse assensionem docerent, observando quod in unoquoque nostrum fit, resque ipsas, absque omni aliena consideratione, perspiciendo, ad eam doctrinam pervenisse.

Atqui sæpenumero, et fieri debere, et voluntariam esse assensionem ita demonstratur, ut ea doctrina non per se ipsam comprobari, sed ideo tantum defendi videatur quod morali disciplinæ arcte cohæret. Apud Ciceronem scilicet : « Eum qui assensum tollit, omnem actionem tollere e vita[25] », stoicus dicit. Sic etiam : « Sublata assensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt[26] ». Imo vero idem stoi cus sic disputat : « Ubi virtus, si nihil situm est in ipsis nobis ? Maxime autem absurdum est vitia in ipsorum esse potestate, neque peccare quemquam nisi assensione ; hoc idem in virtute non esse ; cujus omnis constantia et firmitas ex iis rebus constat quibus assensa est, et quas approbavit[27]. »

Primo tamen horum argumentorum Stoici videntur usi esse, ut Academicorum objecta refellerent, non ut propriam doctrinam suam comprobarent. — Porro, assensionem naturæ impulsu fieri asseverabant demonstrabantque ; quum autem aliqui id negarent, vel, ut stoice loquamur, naturæ reluctarentur, eos monebant jam, si sibi constarent, nullam actionem fore. — Quonam autem pacto non sine assensione actionem in vita fieri posse dicerent, mox uberius explanabitur[28]. — Ad actionem igitur usumque vitæ confugiebant, non ut fieri assonsionem demonstrarent, sed ne, quominus fieret, impediretur : doctrinæque hoc est adminiculum, non fundamentum.

Alterum quoque argumentum nullius momenti ad id de quo agitur, patebit esse, si animadvertas disputanti hoc jam esse concessum voluntariam esse assensionem, si quis vitiose agit, peccatumque in nostra potestate esse. — Porro, ratio qua voluntariam esse peccantis assensionem demonstratur, ad demonstrandum voluntariam esse virtutis assensionem valet ; argumentumque ad nihil aliud pertinet nisi ut alterum horum propositorum non verum esse posse, quin alterum sit etiam, constituatur. Valet ergo ad confutandos quosdam non sibi ipsis concinentes : quæstionem de qua hic agitur, ne attingit quidem.

Ceterum, non est infitiandum doctrinam de assensione, ut postea videbimus, in morali philosophiæ parte præcipuum locum obtinere ; eaque eversa, funditus everti disciplinam. Con cedendum etiam fortasse est, Stoicos, si minus in hac doctrina ad rationem vitæ degendæ momenti esset, non eam tam acriter mordicusque defensuros fuisse. — Sed inventam eam constitutamque, ad morum normam præcipiendam plurimum tribuere intellexerunt : non ideo invenerunt et constituerunt ut morum normæ præcipiendæ prodesset. Quum firma stabilitaque per se esset, pro fundamento reliquæ disciplinæ habuere ; non ut fundamentum fieret, stabilire conati sunt. Res ipsa propria evidentia movit, non utilitate allexit.

Adde quod cum reliqua naturali philosophia mire congruit : τόνος scilicet, sive actio, omnium rerum principium atque essentia dicitur esse.

 

II. — Quonam sensu hæc intelligenda sit voluntaria liberaque assensio, restat ut indagemus.

Primum quidem in promptu est arbitrari nobis copiam esse vel cuilibet viso assensionem concedendi, vel cuilibet recusandi : quod multum abest ut a Stoicis omnino approbetur.

Licet porro rebus etiam falsis assentiri[29] : licet etiam si objectum sit falsum visum, ut ex A. Gellii loco apparet, assensionem retinere. — Errorem, haud secus ac peccatum, a nobis pendere Stoici plane profitebantur.

Sed ea quoque esse visa quibus assensio nullo modo negari possit, acerrime defendunt. — « Ut enim, inquit Cicero, necesse est lancem in libra, ponderibus impositis, deprimi, sic animum perspicuis cedere. Nam quomodo non potest animal ullum non appetere id quod naturæ accommodatum appareat, (Græci id οἰκεῖον appellant), sic non potest objectam rem perspicuam non approbare[30]. » Rursus Epictetus[31] causam assentiendi esse dicit τὸ φαίνεσθαι ὅτι τι ὑπάρχει : qua causa sublata, non posse quemquam assentiri, nec aliud quidquam magis repugnare quam si animus objectam veritatem, quum perspicue apparet, possit aspernari.

Ea igitur est stoica libertas ut falsis quidem vel assentiri, vel non assentiri queat, vera autem non possit non approbare. — Jam igitur non eam esse quam nos liberum arbitrium appellamus, cuique inter contraria eligendi copia sit, apparet.

Voluntas scilicet apud eos nihil aliud quam ratio est. — Principatus ille animi, quem ἡγεμονικόν vocant, per se definitus ac determinatus est : propriam habet ingeneratam naturam, et sic est constitutus, ut ad id quod naturæ est consentaneum, feratur sponte[32]. — Deterreri quidem a fine potest ; et sæpe accidit ut, vana specie delusus, aliquid naturæ suæ accommodatum esse putet quod ab ea in re abhorret : inde error, perturbatio, vitium nascuntur. — Sed quidquid delirat vel aberrat, natura primitus ingenita non aboletur, quippe quæ ipsius sit essentia : latet forsitan, opprimitur, obscuraturque in tempus, velut scintilla in silicis venis inclusa, ita tamen ut opportuno motu pulsa emicet. — Necesse igitur est ut ratio, quæ, natura ad veritatem proclivis est, quantumvis ante deerraverit, veritatem, ubi primum apparet, agnoscat.

Verumenim idem ille principatus, variis nominibus, λόγος sive ratio appellatur, quatenus veritatem intelligit ; voluntas autem (προαίρεσις, θέλησις, βούλησις) quatenus vim agendi declarat. — Sic etiam ὁρμή dicitur quatenus ad rem aliquam tendit[33]. — Liber igitur dici potest quotiescumque aliquid seu recte, seu perperam agit. Liber est, quum ad falsa assensionem adjungit ; sed liber est tum maxime quum se ab errore recipiens, jam sibi ipsi concors, quod propriæ naturæ est consentaneum efficit : nec ideo imminuitur libertas quod objectam veritatem non possit non approbare. Imo vero ea sola vere dicitur voluntas (βούλησις) quæ cum ratione omnino congruit[34].

Ratio igitur voluntasque, sive visum assensioque, inter se admodum differunt quidem, ita tamen ut unam eamdemque rem pro fundamento habeant. Cum viso, etsi ab eo discrepet, arcte nectitur assensio : et quidquid in altero mutatur declarat altera. Quod visum, si rationem spectas, id, mutata facie, si voluntatem consideres, assensio est : ita ut quale est visum, talis sit assensio, imbecilla quidem (ἀσθενής)[35], si falsum est visum, certa stabilisque (ἀσφαλής)[36] si verum : quod quidem uni sapienti contingere potest.

Sic fere Spinoza non sine voluntate affirmationem fieri postea docuit, ita tamen ut nullus voluntati, absque ratione, sit locus. — Et quidem hoc omnium doctrinarum quas Pantheismi nomine designamus commune est, ut, sub rebus specie dissimillimis, imo vero etiam contrariis, una essentia residere ac permanere dicatur. — Ipsi Stoici alio in loco universum rerum principium variis nominibus, ignem, spiritum, mentem, fatum, providentiam, Deum appellant.

 

In summa, hoc primi in philosophiam attulisse videntur Stoici ut, animo (sive subjecto) a rebus (sive objecto) segregato, aliquid in ipsa scientia ab animo pendere dicerent. — Non res externa, non ipsum visum, quatenus est receptum, cognitionis est causa, ut aiunt, αὐτοτελής[37] : oportet ut animus ipse obviam eat viso, cum eoque concordet. Quum autem animus, quatenus agit, voluntas sit, recte dici potest assensionem voluntariam esse et in nostra potestate sitam.

Quum autem animo partes suas vindicarent Stoici, non satis in ipso animo id quod omnibus est commune ab eo quod est singulare et unicuique nostrum proprium, distinxere. — Quum a nobis pendere dicunt assensionem, non eam significant vim individuam quam unusquisque ego appellat : nec ab universali quod particulare est segregant : animum a rebus, non in ipso animo a ratione voluntatem divellerunt.

Ut igitur liberi sumus, si res externas respicias, ita non liberi si nos ipsos consideres, quippe nihil est quod a ratione, quæ est cujusque essentia, separari possit. — Voluntas nostra, non nostra voluntas assensionem efficit.

CAPUT III.
De firma assensione, sive De criterio veritatis.

Sapientem asseverant Stoici nunquam opinari (δοξάζειν)[38], sive rei falsæ vel dubiæ assentiri. — Necesse est igitur ut, quibus rebus assentiri debeat, explanetur.

Respondere in promptu est ad id quod comprehendi potest (τὸ καταληπτόν) assensionem adjungi debere[39]. — Restat ut quale sit hoc καταληπτόν explicetur : in quo Stoicorum doctrina satis intricatur.

 

I. — Primum ita definitur visum comprehendens (φαντασία καταληπτική) ut ab aliqua re existente proficiscatur, eique sit consentaneum ; tum impressum signatumque in animo sit ; denique tale fiat a re existente quale a non existente non fieret[40].

Ea vero definitio ab iis quidem comprobari potest qui de natura mentis ac rerum extrinsecus positarum, quæ ab hac cognosci possunt, philosophantur : ad dialecticam artem nihil valet. — An sint visa a rebus ipsis profecta, iisque similia, necne ; taliaque, ut ab eo quod non est proficisci non possint, dialectici non est inquirere ; quod ut sit concessum, quonam pacto ea visa quæ rebus sunt consentanea, ab iis quæ non sunt, distingui possint, omnis quæstio est.

Ad quod dijudicandum, in allata a Stoicis definitione nihil superest, nisi visum illud quod sit comprehendens impressum signatumque in animo esse. — Jam satis constat criterium veritatis non id esse quod rei cogitatæ intrinsecus inhæreat, et in ea contineatur, sed ab animo ipso, qui impulsionem patitur signaturque, pendere : quod ipsum propius est examinandum.

Omnia visa, seu vera, seu falsa sint, in animo imprimi ex ipsa visi definitione liquet[41]. — Ea igitur ideo tantum comprehendentia dici possunt quæ vividius imprimuntur, animumque acrius pellunt. — Vis autem illa qua inferuntur, duobus modis intelligi potest : aut enim ad mentem unice intellectumque pertinet, interque varias intelligentias, sive mentis affectus, differentia discerni potest, ut aliæ vividiores, scilicet evidentiores, aliæ minus vividæ, scilicet obscuræ, dici debeant. — Aut vis illa, non ea tantum parte animi, quam mentem vocamus, percipitur, sed potius toto animo, ita ut variæ intelligentiæ hoc tantum vividiores sint quod nos magis ad assensionem trahunt.

Quod si ita res se haberet, ipsa συγκατάθεσις criterium esset, nedum criterio egeret. Non ideo viso alicui assentiri nos oporteret quod comprehendens esset, sed comprehendeas esso judicaretur quod assensi essemus. Non ab hoc quod est comprehendens ad assensionem proficisceremur ; sed ipsa assensio τὸ καταληπτόν declararet et metiretur. — Porro, hæc fuisse Stoicorum sententia, si modo priores respicias, videtur.

Atqui non rem fortasse penitus excusserunt ; et, ut ait alio in loco Diogenes[42], utpote antiquiores, simplicius tractaverunt. Haud scio an ad duplicem significationem quam ostendimus, animum intenderint. — Nos ipsi, nostro sermone, quum de evidentia loquimur, sæpe non satis discernimus utrum res per se ipsa et intrinsecus evidens sit, an ideo evidens esse dicatur quod, nobismetipsis judicibus, perspicua videtur esse, eique assentimur.

Sed si locos philosophorum qui ad hanc quæstionem pertinent, inter se contuleris, συγκατάθεσιν ante comprehensionem fieri, et comprehensionem per συγκατάθεσιν nasci apparebit.

Cicero quidem sic doctrinam Stoicorum explicat : « Quum extensis digitis adversam manum extenderat (Zeno), visum, inquit, hujusmodi est. Deinde, quum paulum digitos constrinxerat, assensus hujusmodi. Tum quum plane compresserat, pugnumque fecerat, comprehensionem illam esse dicebat : qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, κατάληψιν imposuit[43]. » Sic etiam visum tum demum comprehensionem esse, quum approbatum est, ex alio loco[44] perspicue apparet. — His autem locis maximum momentum inesse videtur, quod non de universa Stoicorum doctrina, sed de ipso Zenone agitur.

Ceterum Cicero perceptionem[45] sive comprehensionem non sine assensione fieri posse, et « eum qui quid percipit, assentiri statim[46] », expressis verbis defendit.

At enim quum hoc verbo : visum, his in locis utitur Zeno, eam prorsus φαντασίαν significare vult quæ a re ipsa proficiscitur, qualis a Diogene[47] definitur, quæque ab hoc quod φάντασμα vel φανταστικόν dicitur[48], discrepat ; quæ igitur jam comprehendens est.

Ita se rem habere non est infitiandum. Imo vero differen tiam illam, in qua posteriores sæpius institere, inter id quod comprehensible est et ipsam comprehensionem, jam apud Ciceronem adumbratam videmus[49]. « Visis non omnibus adjungebat fidem, sed iis solum quæ propriam quamdam haberent declarationem earum rerum quæ viderentur : id autem visum, quum ipsum per se cerneretur, comprehensibile. » — Videtur porro, primo aspectu, ideo fieri κατάληψις quod jam καταληπτικόν sit visum, ita ut τὸ καταληπτόν causa et assensionis, et comprehensionis dicatur.

Si quis tamen rem altius scrutari velit, fortasse non id sensisse videbuntur priores Stoici. — Visum cui sapiens assentitur, verum quidem est, si ipsum per se, absque nostra assensione cernas (hoc sensu fortasse ἐναργές dixere) ; sed, ut assentiamur, non an sit comprehendens quærendum est ; quia comprehendens est, non quia esse scimus, nos ad assensionem trahit : idque comprehendens esse ipsa assensione experimur. Non ipsum per se, quum assentimur, sed in nobis ipsis, quatenus nos movet, et quasi in nostro animo resonat, cernimus. Nihil aliud τὸ καταληπτόν est quam inchoata comprehensio, comprehensio nihil aliud quam perfectum καταληπτόν. Quod si autem comprehensio per approbationem vel assensionem nascitur, quod minime negari potest, τὸ καταληπτόν etiam per aliquam συγκατάθεσιν dijudicatur, et ipsa assensio signum veritatis dici potest.

Non ita quidem veritatis criterium est assensio, ut, si libeat cuipiam viso assentiri, id extemplo verum faciamus. Non enim nisi vero plane assentiri possumus. Ipsa nostra natura obstat quominus falsis assentiamur, et, ut assentiri nobis ipsis videamur, in re nihil aliud quam opinamur[50]. Non facit assensio verum, sed declarat : non per assensionem quidquam verum est, sed per assensionem judicatur. — In viso vero ac fideli, non tam ad declarationem rerum quæ viderentur, vel ad id quo verum est, quodque ad intellectum unice pertinet, quam ad id quo animus percellitur, quodque voluntatem movet, attenderunt priores Stoici : et quamvis τὸ καταληπτόν ab ipsa assensione vel comprehensione differre suspicati sint, non id amplius curaverunt : quod contra posteriores attentissime perspexerunt.

Hanc intelligendi rationem confirmare videtur ipsius verbi significatio. — Præterquam quod, quum ipsius Zenonis doctrinam Cicero commemorat[51], nequaquam de illo viso comprehendenti quod nondum est comprehensio loquitur, teste eodem Cicerone, ideo verbo κατάληψις usus est Zeno quod animus rem vi magna apprehendere et enixe retinere videretur. Quod plane intelligitur si ideo visum, etsi per se verum est, fit comprehensibile quod ei assensio adjungi cœpta est : non intelligi potest si visum, quod per se affectio est[52] (πεῖσις, διάθεσις) jam comprehendens est. Vis activa verbi καταληπτικόν actionem voluntatis declarat. — Nec scio an, ut ex Ciceronis loco suspicari licet, posteriores verbi significationem non perverterint, et ita comprehendens esse visum censuerint ut « omnia quae essent in re comprehenderet[53] » quod a Zenonis sententia valde abhorrere videtur. Non aliter quam per ipsam assensionem definiri posse τὸ καταληπτόν obliti, doctrinam inscii adulteravere, verbis cum prioribus concinentes, re discrepantes.

Præterea scientia ipsa a Stoicis definitur comprehensio quam nulla ratio movere queat, ἀμετάπτωτος ὑπὸ λόγου, ἣντινά φασιν ἐν τόνῳ καὶ δυνάμει κεῖσθαι[54]. — Non manifestius posse declarari videtur hanc ipsam persuasionem qua aliquid pro vero ratoque habemus, veritatis esse judicem et disceptatricem.

Optime igitur vir doctissimus, æqualis noster, qui omnia quæ ad antiquorum philosophorum historiam pertinent, acutissime et scientissime perscrutatus est, Ed. Z eller, persuasionem qua aliquid complectimur, apud Stoicos esse notam veritatis asseveravit, addiditque nullum criterium objectivum, sed tantum subjectivum esse[55].

Hoc liquido patet si rationem disputandi Stoicorum Academicorumque qualis a Cicerone inducitur[56], consideres.

Academici non ante assentiri volunt quam aliquid certum, vel saltem probabile offeratur : utpote qui assensionis suæ sint compotes, non temere inscienterque cedunt, et donec eluceat veritas exspectant : quam quidem nunquam elucere posse contendunt.

Stoici contra primo assentiuntur : tum se jure id fecisse defendunt. Non causam assentiendi antequam assentiantur repetunt : sed postquam assensi sunt, fuisse bene assentiendi causam demonstrant. Non συγκατάθεσις consulto et de industria fit : instinctu potius afflatuque naturæ efficitur, et pro initio potius cognoscendi quam pro fine ad quem mens humana tendit, habetur. — Imo nonnulli definire non necesse esse quid sit cognitio vel perceptio arbitrantur, propterea quod « nihil clarius evidentia aut perspicuitate sit[57] ». — Omnes, assensione concessa, argumenta adversus evidentiam allata refellunt.

Animus scilicet non cogitur extrinsecus vi veritatis, invi tusque cedit : sed ad eam se sponte infert, sicut, exempli gratia, magnes lapis ad septemtriones e se ipso vertitur. Veritati est quasi cognatus ; eamque in se ipso, prout commovetur alliciturque, agnoscit, ut concors magis cum ea quam convictus esse videatur. — Ut, quum de finibus bonorum agitur, non voluptatem per se ipsam expeti dicunt Stoici[58], sed unumquemque animantium naturali quodam appetitu ad bonum ferri ; ita, quum de veritate quæstio est, animus ad veritatem proprio instinctu abripitur. — Nec mirum, si memineris apud Stoicos animum humanum ex illa mente quæ totum orbem intus alit gubernatque libatum esse, et unum denique spiritum esse quo omnia contineantur.

At enim difficile erat defendere animum humanum sponte ad veritatem ferri, nec perspicuis non cedere posse, quum Carneades et ab eo qui erant, tot subtilis ingenii viri, nihil omnino vel percipi, vel comprehendi posse asseverarent : erat nova Academia quasi vivida perpetuaque Stoicorum confutatio. — Fortasse respondissent eum tantum animum veritatis appetentem esse qui non depravatus distortusque esset ; Academicos ipsos facillime veritati cessuros si bono sinceroque animo essent, si vellent quod natura suadet, seque in hoc quasi opportuno loco, unde omnia commode perspiciuntur, collocarent, si digni denique fierent quibus res evidenter apparerent. — Oportet igitur ut primo ea συγκατάθεσις concedatur libenter, quæ omnibus veris visis, quæ nondum impressa sunt, postea imprimentur, communiter et per anticipationem adjungitur, animusque, prius etiam quam rebus pellatur, veris annuere, falsis renuere paratus sit, utpote qui jam rationi universali concors unanimusque sit. — Sic quidem per συγκατάθεσιν omnis scientia nascitur.

Posteriores autem aliter doctrinam defendere enisi sunt. Ea scilicet quæ priores una commiscuerant discreverunt. — Exempli gratia, quod visum erat verum, idem apud priores comprehendens dicebatur : fieri tamen posse visa quæ vera quidem, non comprehendentia tamen essent posteriores animadverterunt : ut Orestes[59] in furore quum Elcetram unam e Furiis esse putat, verum, quandoquidem ab Electra profectum, non comprehendens tamen habebat visum, quandoquidem Electra non est furia. — Sic etiam visum comprehendens ab ipsa comprehensione omnino segregavere ; et mutata re, non verbo, non per assensionem fieri τὸ καταληπτόν, sed propter καταληπτόν nasci assensionem dixere.

Nihil enucleatius explanare posse videtur quantum doctrina Stoicorum, prout ætate provehatur, a se ipsa discrepet, quam si hic Sexti Empirici locum, ad quem historiarum scriptores parum attendere, transtulerimus : « Ἡ κατάληψις προηγουμένην ἔχει τὴν καταληπτικὴν φαντασίαν, ἧς ἐστι συγκατάθεσις. Ἡ δὲ καταληπτικὴ φαντασία προαγούσαν εἶχε τὴν φαντασίαν, ἧς ἐστιν εἶδος· φαντασίας γὰρ μὴ οὔσης, οὔδε καταληπτική ἐστι φαντασία, παρόσον τοῦ γένους μὴ ὄντος, οὔδε τὸ εἶδος ἐστι· καὶ καταληπτικῆς μὴ οὔσης φαντασίας, οὔδε συγκατάθεσίς ἐστιν αὐτῆς· τῆς δὲ καταληπτικῆς φαντασίας τῆς συγκαταθέσεως αἰρουμένης, αἴρεται καὶ ἡ κατάληψις[60]. »

Jam hoc temporis, τὸ καταληπτόν causa assensionis, non effectus est. Non ante assentiri debemus quam comprehensibile visum esse perspexerimus : aliis verbis objectivum pro subjectivo criterium affertur.

II. — Quas ob causas in Stoicorum doctrina mutatio facta sit, facile est reperire. — Constat enim inter Stoicos Academi eosque acerrimas coortas esse disputationes : in quibus Chrysippus ipse, qui Porticum fulcire dicebatur, novi Academici quasi partes agens, ipsum Carneadem armaverat, ita ut a Stoicis vituperaretur[61]. — Non mirum est si doctrina Porticus, qua maxime lacessita labefactataque videretur, reparare ruinas conata sit, et quasi novis munimentis fuerit adaucta.

Atqui eas esse assensiones sponte visis adjunctas ut per se ipsas veritatem declararent, defendere facile erat quamdiu has ipsas nemo fieri posse negaret. — Academici autem, etsi omnem assensionem non tollerent, ita tamen assentiebantur, ut visa non comprehendentia, sive percepta, sed probabilia tantum esse dicerent : contra Stoicos, non modo sapientem opinari, sed etiam nihil aliud quam opinari asseverabant : plerumque autem ἐποχήν commendabant.

Jam vero hæc duo, quæ Stoici ita consociaverant ut alterum pro altero sumi posset, veritatem scilicet et assensionem, divellere, et veritatem absque assensione considerare necesse erat. — Oportebat ut in visu, etsi, ut volebant Stoici, non sine assensione, quum comprehendens esset, fieret, aliquid reperiretur quod assensionis rationem redderet. Zeno ipse, ut Arcesilæ urgenti reluctaretur, ea quædam esse visa dixerat quæ talia ex eo quod est fierent, qualia ex eo quod non est fieri nullo modo possent. Inhærere igitur visis comprehendentibus notam aliquam propriam, quæ nullo modo visis non comprehendentibus inesset, dicebat : et abesse a quibusdam visis perspicuitatem. Non ergo visa omnia inter se similia esse, sed etiam simillimorum ita dissimilia, ut ab his discerni ulique possent : ideoque « nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis sit alius pilus ; nullum granum[62] ». Academici contra : « Nullum esso verum visum a sensu profectum, cui non appositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit, quodque percipi non possit », et « inter visa vera et falsa nihil ad animi assensum interesse[63] », mordicus contendebant. Porro erroribus et imbecillitate sensuum memoratis, multa esse quæ nullo modo inter se discerni possent, ut si quis in ejusdemmodi cera centum sigilla uno annulo imprimeret ; tum vinolentos, somniantes, furiosos repetebant, quibus plurima falsa ita apparent ut nequaquam a veris differant. — Refertus est liber secundus Academicorum Ciceronis his difficultatibus.

In hoc tortuosum disputandi genus non nostrum est ingredi : sed facile intelligere est Stoicos recentiores, utpote qui in hoc quotidie versarentur, a priorum institutione paulatim declinasse, et, omissa assensione, id propter quod assensionem fieri existimabant, potissimum considerasse : tum, quo pacto res se in animo signarent, potius quam quomodo animus his signatus responderet, perpendisse. — Fiebat igitur ut, adulterata penitus doctrina, objectivum potius quam subjectivum criterium requirerent. — Quam doctrinæ mutationem verborum mutatio declarat.

Πληκτική[64] scilicet dicitur esse φαντασία, ut, omissis his vocabulis ἐντετυπωμένη, ἐναπομεμαγμένη, ἐναπεσφραγισμένη, non jam quid in animo efficiatur, sed quid res oblata efficiat, respiciatur. Itaque donec τρανές, πληκτικόν fiat visum, oportet nos sensus intendere, et oculos quasi terere, et ad id quod cernitur, propius appropinquare[65] : vis nostra non in agendo, sed ad id quod in nobis agitur perspiciendum consumitur. — Visum autem quum mentem pepulit, nos quasi a crinibus arreptos, ad συγκατάθεσιν trahit[66].

Sic etiam ἐναργές appellatur visum : nec hoc verbo videlicet intelligendum est (ut fortasse apud priores) id quod alicui perspicue evidenterque apparet, sed quod cuivis probe cogitanti evidenter apparere necesse est. — Evidens aliquid intrinsecus esse potest, etiamsi a nemine nunc evidenter perspiciatur.

Denique visi comprehendentis definitioni aliquid a recentioribus additum est, quod dubitationem, si qua esset, removeret. — Visum enim comprehendens esse dictitaverunt impressionem in animo signatam effictamque ab eo quod est, eique consentaneam et cui nihil obstaret[67]. — Scilicet quum Admeto educta ex inferis ab Hercule staret ante oculos Alcestis, visum quidem impressum signatumque ex eo quod erat, eique consentaneum, et quale ab eo quod non est effici non posset. Non tamen assentiebatur, nec assentiri debebat, quia menti obversabatur mortuam esse Alcestin[68].

Quod si non prius animum assentiri oportet quam res oblatas cum notitiis ante partis contulerit, omnino de illa assensione quæ sponte emicat et quasi ad veritatem prosilit, actum est : et antiquorum doctrina funditus evertitur.

In summa, apud priores Stoicos nulla est nota extrinsecus oblata quæ συγκατάθεσις quando fieri debeat indicet. — Animus ipse veritatis norma et judex est : ipsa συγκατάθεσις criterium est. Recentiores autem disciplinam mutavere, et insigne veri, non in animo assentiente, sed in re cui assentitur, exquisivere : quod profecto nihil aliud est quam vis ipsa qua visum in mente imprimitur, vel etiam rerum cogitatarum inter se connexio.

CAPUT IV.
De imbecilla assensione, sive De perturbatione.

Doctrina Stoicorum de assensione hoc præcipue magni momenti est, dignaque ad quam accurate attendatur, quod non modo si de veritate detegenda, sed etiam si de virtute adipiscenda vitioque fugiendo quæstio est, non prætermitti vel negligi queat : ita ut simul et dialecticæ et ejus philosophiæ partis quæ de vita ac moribus est, quasi radix esse videatur.

Quod ad virtutes attinet, apud Stoicos quæ sine assensione, ut bona valetudo, robur, ingenium, memoria, ab iis quæ per συγκατάθεσιν fiunt, ut justitia, prudentiaque, quæque θεώρητοι appellantur, differebant[69].

Assensio, quatenus harum virtutum principium est, nihil aliud quam comprehensio videtur esse : de qua satis ante dictum est. — Porro hac in re cum omnibus Socraticis concinunt Stoici, qui nullam absque ratione virtutem fieri, omnesque virtutes scientias esse dictitabant.

Præcipue autem quum de naturali appetitu agitur, iisque affectibus qui græce πάθη, latine, si verbum verbo vertas, morbi, potius autem, si Ciceroni[70] credendum est, perturbationes appellantur, Stoici a prioribus philosophis discedunt, propriamque doctrinam defendunt.

Scilicet apud antiquos animum in duas partes dividi oportere convenerat, « alteram rationis participem, alteram expertem. In participe rationis ponebant tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam ; in illa altera motus turbidos, tum iræ, tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi[71] ». — Stoici contra, ne simplicitas unitasque animi in discrimen adduceretur, principium illud inimicum rationi sustulere ; et unam eamdemque esse rationem[72] e qua omnes animi motus, appetitus perturbationesque proficiscerentur, professi sunt. — Iterum liquet quod jam animadvertimus[73], ad id ferri Stoicos ut res dissimillimas, imo contrarias, distinguant quidem verbis, re autem una complectantur, et ad unum principium redigant.

Jam vero quatenus appetitus perturbatioque a rationis fonte ducuntur, oportet ut nunquam sine mente et intelligentia fiant : quod Stoici plane professi sunt, et in iis συγκατάθεσιν semper esse declaraverunt. — Quænam sit ista assensio, quum in appetitu, tum in perturbationibus, indagabimus.

 

I. — Appetitus (ὁρμή) apud Stoicos appellatur motus ille animi (φορὰ ψυχῆς)[74] qua sponte sua ad aliquid fertur.

Omnibus animantibus innati ingeneratique sunt appetitus quibus quisque sibi ipsi a natura commendatur, sibique carus est[75]. — Eorum vero qui rationis sunt participes non definiri appetitus potest absque ratione. Scilicet quum apud omnes natura ipsa appetitus sint constituti, ratio autem quæ apud quosdam superadditur, quæque fit artifex eorum moderatrixque[76], nihil aliud quam ipsa natura sit, ita ut idem sit vivere secundum naturam et vivere secundum rationem, idem dicit qui rationales (λογικούς)[77] et qui naturales appetitus esse asseverat. Sic ὁρμή λογική, φορὰ διανοίας ἐπί τι τῶν ἐν τῷ πράττειν definitur. — Chrysippus ipse Τὸ λογικὸν ζῶον ἀκολουθητικὸν φύσει ἐστὶ τῷ λόγῳ, καὶ κατὰ τὸν λόγον ὡς ἄν ἡγεμόνα πρακτικόν[78].

Verumenim appetitus illi, quemadmodum si ipsos per se consideres, ad id quod naturæ rationique est consentaneum proclives sunt[79], ita non nos ante ad actionem aliquam ferunt, quam mens, quonam pacto actio illa naturæ sit accommodata præviderit, vel illud bonum, ad quod tendit, quale sit, intellexerit.

Aliis verbis, non ante fiet actio quam assensio viso alicui adjuncta sit : sic nullum appetitum sine judicio et assensione fieri dicunt Stoici : Πάσας τὰς ὁρμὰς συγκαταθέσεις εἶναι[80].

Mens autem ut decipiatur accidit, et quædam naturæ apta esse judicet quæ in re ab ea abhorrent : hinc malum errorque nascuntur. Sic enim appetitus, qui per se ad bonum proclivis est, depravari et perverti potest.

In hoc autem differunt συγκατάθεσις et ὁρμή quod altera ad enuntiatum quoddam (ἀξιώμα) pertinet, in quo tantum veritas vel error inesse possunt[81] ; altera autem, quippe quæ ad agendum spectet, et τὸ κινητικόν[82] complectatur, ad κατηγόρημα[83] tendit, quo verbo aliqua actio significatur.

Hanc vero doctrinam attentissime perpendere et omni dialecticæ apparatu defendere coacti sunt Stoici, quum Sceptici omnino eam negarent. Hi enim quippe qui omnem assensionem tollerent, unamque ἐποχήν commendarent, nullo modo concedere poterant nullam sine assensione actionem fieri posse. Irridebant igitur eos qui, Gorgonem quasi inducentes, assensione sublata, sublaturos se omnem actionem minabantur[84] — Hæc tria, visum, appetitum, assensionem distinguebant : viso autem, quasi pondere in lancem imposito, ita statim moveri principatum dicebant, ut ad id quod naturæ esset accommodatum, ferretur : duobus igitur his tantummodo, viso et appetitu, egere actionem. Exempli gratia, si quid jucundum videtur, nequaquam necessarius est motus opinionis, sed animus sponte ad id intenditur.

Quod ut refellerent, esse aliquam in actionibus electionem defendebant Stoici : porro si quis ad balneum ire cupit, non cæco instinctu pulsus, ad montem irruit, in eoque arietat : eligit igitur distinguitque inter oblata visa id quod quærit.

Quumque Sceptici non ideo sensibus fidem abrogari, quod nulla assensio fieret, nec retentione assensus sensum ipsum perverti responderent, Stoicis in promptu erat objicere in hoc ipso jam aliquam assensionem esse : nullo enim modo fieri posse ut perspicuis non cedatur. Ceterum « ipsos sensus assensus esse[85] » tritum erat in eorum doctrina.

Vana igitur dicere et somniari asseverabat Chrysippus[86] eos qui statim animum absque assensione appetere contenderent.

Hoc igitur propositum : « Qui assensionem tollit, is actiones tollit e vita » potius ut doctrinæ consectarium jam ante probatæ, quam principium ejusdem defensitabant ; et, ut ante jam vidimus, reipsa prius fieri in agendo assensionem observabant, quam fieri oportere demonstrarent.

 

II. — Perturbatio (πάθος) est aversa a ratione contra naturam animi commotio, vel brevius perturbatio est appetitus vehementior[87].

Quomodo appetitus, qui per se rationi est consentaneus, ab ea possit averti, non satis liquet. Sæpissime Stoici hoc ita fieri dixisse videntur, utpote qui rem aliquam notent, non explicent. Sic Chrysippus : « Τὸ λογικὸν ζῶον ἀκολουθητικὸν φύσει ἐστὶ τῷ λόγῳ, καὶ κατὰ τὸν λόγον ὡς ἄν ἡγεμόνα πρακτικόν· πολλάκις μέντοι καὶ ἂλλως φέρεται ἐπί τινα καὶ ἀπό τινων, ἀπειθῶς τῷ λόγῳ ὡθούμενον ἐπὶ πλεῖον[88]. » — Non nunquam tamen eam depravationem vel educatione, vel eorum inter quos versamur colloquiis oriri dixere : « Sunt ingeniis nostris semina innata virtutum, quæ si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate, et in summa opinionum perversitate versamur, ut pæne cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Quum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatæ natura cedat[89]. » — Quam inanis et adumbrata tantum sit ista ratio, nemo est qui infitietur : quam magni momenti sit hic locus, per se perspicuum est ; quam hic claudicet Stoicorum disciplina postea ostendemus.

At si quis roget quænam sit, et in quo consistat hæc depravatio, nullam dubitationem habet doctrina Stoicorum. In hoc enim omnes, præter Posidonium[90], consentiunt, ut perturbationes a judicio et opinione, id est, ab assensione proficisci profiteantur[91].

Chrysippus quidem videtur in hac re paulum a Zenone dissensisse, quum alter perturbationes nihil aliud quam judicia esse diceret[92], alter autem non judicia ipsa sed judiciis supervenientes contractiones et solutiones[93]. Sed non nostrum est in obscuram et spinosissimam disputationem ingredi quum de hac re Galenus[94] contra Chrysippum suscepit. — Omnes Stoici ab errore perturbationes exordium ducere, ergo per συγκατάθεσιν fieri defendunt.

Quod si perturbatio nihil aliud quam error est, in promptu est dicere eam per inscientiam tantum fieri, et, ut volebat Plato, qui ab honestate deerraverit, eum ad bonas artes certe rediturum, si edoctus fuerit. Eam fuisse quorumdam Stoicorum sententiam non dubium est : Epictetus scilicet : « Πᾶσα ψυχὴ, ait, ἄκουσα στερεῖται τῆς ἀληθείας, ὡς λέγει Πλάτων... Δεῖξον... ἐναργῶς ὅτι ἐξηπάτηται, καὶ οὐ ποιήσει[95]. » — Hoc quidem reliquæ doctrinæ optime consentaneum esse fatendum nobis videtur.

Nonnulli tamen Stoicorum, iique non ignobiles, aliam sententiam defenderunt : fortasse ut iis adversariis responderent qui perturbationes prorsus ab errore differre jactarent. Certe Chrysippo Galenus exprobrat τὸ μὴ δύνασθαι διορίσαι πάθους ἀμάρτημα[96]. — Imo apud Stobæum legimus[97] : Πάντες οἱ ἐν τοῖς πάθεσιν ὄντες ἀποστρέφονται τὸν λόγον, οὐ παραπλησίως δὲ τοῖς ἐξηπατημένοις ἐν ὁτῳοῦν, ἀλλ’ ἰδιαζόντως. Οἱ μὲν γὰρ ἠπατημένοι... διδαχθέντες... ἀφίστανται τῆς κρίσεως. Οἱ δ’ἐν τοῖς πάθεσιν ὄντες κἄν μάθωσι κἄν μεταδιδαχθῶσιν ὅτι οὐ δεῖ λυπεῖσθαι ἤ φοβεῖσθαι ἤ ὄλως ἐν τοῖς πάθεσιν εἶναι τῆς ψυχῆς, ὅμως οὐκ ἀφίστανται τούτων, ἀλλ’ ἄγονται ὑπὸ τῶν παθῶν εἰς τὸ ὑπὸ τούτων κρατεῖσθαι τυραννίδος[98]. Melius veriusque sic explicari perturbationes nemo est qui non confiteatur : quonam autem pacto hoc cum reliqua concinat doctrina parum liquet. Quomodo enim, si, ut vult Chrysippus, ab ipsa ratione proficiscitur perturbatio, ita ratio perverti, imo radicitus aboleri potest, ut sibi ipsi omnino contraria sit ? Ista prorsus ratio, a se abalienata, aliud quam ratio est : redire igitur oportet ad illam antiquorum a Stoicis explosam doctrinam, qua animus in duas partes dividitur. — Non ideo Galeno credendum videtur qui Chrysippum arguit, secum repugnantem, esse aliquam facultatem a ratione diversam (δύναμιν ἕτεραν τῆς λογικῆς) concessisse[99]. Hic tamen Chrysippum ad antiquam doctrinam volentem nolentem inclinasse non recusandum videtur.

Præterea, si non mederi perturbationibus possumus quid sit verum rectumque docendo, non facile est suspicari quonam pacto ægrotationes illæ animi, obruta simul obscurataque ratione et voluntate, sanari possint. Ad id fortasse referendum est quod Cicero dicit : « Chrysippus et Stoici, quum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in iis partiendis et definiendis occupati sunt ; illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis, nec eos turbulentos esse patiantur[100]. »

Verumenim certum est apud Stoicos perturbationes omnes, quatenus ab assensione initium ducunt, voluntarias et in nostra potestate sitas esse[101]. Non extrinsecus suscitantur, nec « ha bent quidquam aut naturale, aut necessarium[102] ». Nostra ope et opera nascuntur : « Illud animorum corporumque dissimile est, quod animi valentes morbo tentari non possunt ; sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi ex aspernatione rationis eveniunt[103]. »

Et voluntariæ sint animoque approbante nascantur oportet perturbationes, si qua est moralis philosophia : « Nam si invitis nobis nascantur, nunquam rationi succumbent. Omnes enim motus qui non voluntate fiunt, invicti et inevitabiles sunt[104]. »

Ex his liquet omne vitium omnemque perturbationem ex errorum radicibus oriri. — Non aliud malum quam error est.

Error autem quandoquidem assensio est, a nostra voluntate pendet. Nosmetipsi sumus errorum perturbationumque artifices.

Præterquam quod voluntariam liberamque esse συγκατάθεσιν demonstratum est, nullum alium voluntatis usum esse jam apparet. Non in agendo sed in assentiendo credendoque versatur voluntas : non ad actiones, sed ad cogitata pertinet. Viso oblato, συγκατάθεσις nascitur, tum appetitus, denique actio. — Hucusque valet voluntas ut notitiis nobis undique occurrentibus vim aliquam conferat, easque ante animum quasi positas, corroboret stabiliatque : non ut visis illis, quum agendi tempus erit, obsistat. — Assensione facta, evanescit vis voluntatis : appetitusque et actio, fatali quodam nexu, oriuntur.

Præterea, si eam opinionem Epicteti sequaris, qui perturbationes nihil aliud quam errores esse dicit, oportebit quidem ut, oblata veritate, animus cedat, perturbatioque tollatur. Fieri potest autem ut non offeratur, nec in nostra potestate est, præ sertim quum aversa a ratione mens est, ea visa suscitare quæ assensionem trahunt. Nostra igitur est perturbatio, quatenus assensi sumus; non nostrum utique est ab ea nos recipere.

Imo, si Chrysippeam sententiam approbes, fieri potest ut, oblata veritate, non cedat animus, perstetque perturbatio. — Obscurata autem ratione simul et voluntate, quæ rationis consors utique est, quomodo nobis ex errore remeare liceat, non liquet. — Non necesse quidem est nos in eo permanere, quandoquidem nulla est in nobis causa erroris ; nam error manca tantum ac mutila cognitio est. — Fieri tamen potest ut fataliter in eo resideamus. — In nostra igitur potestate sita est perturbatio si ejus originem intuearis, non, si progressionem.

Atqui haud scio an Stoici omnes ad id satis attenderint : et hic nonnulli sæpius ambiguis verbis usi videntur. — Eam enim intelligi a Stoicis voluntatem vidimus, non quæ arbitratu suo e contrariis alterum utrum eligat, sed quæ rationem sequatur, firma ac stabilis, si ratio recta sit, imbecilla vacillansque si ratio sit obscurata : ratione regitur, non rationem regit. — Verumenim quum de vita ac moribus agitur, sæpius eam voluntatem intelligere videntur[105] quam nos liberum arbitrium vocamus. — Dupliciter igitur sæpe dicitur apud Stoicos voluntas, alioque sensu quum de ea parte quae dialectica appellatur, alio quum de usu vitæ quæstio est, intelligi videtur.

CAPUT V.
De voluntaria assensione et fato.

Quemadmodum Epicurei ut libertati locum aliquem vindicarent, et aliquid esse quod sapiens ipse per se, absque rerum counexu, perficeret (quo sublato, tollitur omnis moralis philosophia), comprobarent, clinamen illud sæpissime a philosophis explosum commenti erant ; ita Stoicos oportebat, quandoquidem ut ipsi Epicurei omnesque æquales eam philosophiæ partem quæ de moribus est, omnibus aliis anteponerent[106] et summa cura pertractarent, aliquid vel in agendo, vel in cogitando in nostra potestate esse situm demonstrare. — Quibusnam argumentis voluntariam esse συγκατάθεσιν, eamque omnis veritatis virtutisque, tum vitii errorisque principium et fontem esse defenderent, jam exprompsimus.

Verumtamen alia ex parte omnia fato fieri rebantur. — Præterquam quod enim omnes homines unanima consensione Deos esse declarant[107], si quis ornatum mundi, et varietatem pulchritudinemque rerum intueatur, non potest, nisi desipiat, Deos esse negare, eosque summa cura et providentia orbem universum administrare[108]. Quod quum ita sit, nihil in hoc orbe quod non ante provisum decretumque sit, nihil quod cæteris rebus non cohæreat et connectatur apparere fatendum est. — Quod quidem Fatum (εἱμαρμένη) non superstitiose, sed id quod physice dicitur, causa æterna rerum est[109] ; vel, ut ait Chrysip pus, a sempiterna quædam et indeclinabilis series rerum, et catena volvens semetipsa sese, et implicans per æternos consequentiæ ordines ex quibus apta et connexa est[110]. »

Jam vero versari inter homines præsensionem quamdam et scientiam rerum futurarum, quam Græci μαντικήν, Latini divinationem appellabant, Stoici[111] omnes profitebantur. Quod ut comprobarent, esse quamdam cognationem naturæ, omniumque rerum concentum atque consensum (συμπάθειαν) ostendebant[112] : omnia igitur vinculo quodam juncta (ἡνωμένα) esse oportebat, ita ut nihil in mundo a ceteris rebus segregatum, nihil ab ista continuatione absolutum, nihil denique liberum esse posset[113].

Præterea omnem enuntiationem (ἀξίωμα) aut veram aut falsam[114] necessario esse nemo posse infitiari videtur. — Enuntiationes autem quæ ad futura pertinent, tum demum veræ aut falsæ esse possunt, si immutabilis ordo seriesque rerum est, ita ut quod futurum est jam in eo quod nunc est quasi contineatur. — Quod quidem argumentum omnino inconcussum invictumque plerique antiquorum existimaverunt[115].

Nunc vero Stoicis summa vi asserentibus quum συγκατάθεσιν in nostra potestate esse, tum omnia fato fieri, nec quidquam extra illam rerum coagmentationem esse, quo pacto hæc duo, ut videtur, dissociabilia inter se conciliare conati sint quærendum est ; postea an rem tot obstructam difficultatibus pervicerint dijudicandum.


I. — Chrysippus quidem fatum, non, ut antiqui, Deum aliquem cæcum surdumque, Jove ipso superiorem definiebat. Non modo id Fatum omnia optime, utpote quod Ratio ipsa foret, constituisse dicebat, sed etiam hanc rerum arctissimam compagem disjunxit, quasi rimam facturus, qua libertas sese insinuare posset, ita tamen ut rerum series non rumperetur. — Quod duplici ratione penincere voluit.


Primum, impugnavit doctrinam a Diodoro[116] defensam, qui hæc tantum fieri posse contendebat, quæ aut essent, aut futura essent : quidquid nec factum esset, nec futurum, non posse fieri. — Chrysippus contra quædam posse fieri dixit quæ non futura essent : ergo esse quædam quæ fato non continerentur, quæque voluntas aliqua, etsi in re non effectura esset, quodam tamen modo efficere posset. — Ergo, quoniam aliquid extra fatum esset, aliquid libertati tribuebatur : quoniam ex æternitate certum esset id non perfectum iri, nihil autem nisi causis antegressis fieri possit, fatum immutabile et insuperabile esse vere dici poterat.

Non igitur Fatum intelligebat tanquam legem aliquam geometrico more constitutam, ita ut nihil in ea posset commutari, sed tanquam seriem rerum certam quidem, immutabilemque, in qua tamen immutatio, etsi non fieri, saltem cogitari posset. — Aliis verbis, fatum a necessitate disjungebat ; quod etiam altera ex parte enodatius perficere tentavit.


Causarum scilicet duo esse genera profitebatur : aliæ principales sunt et perfectæ (αἵτια αὐτοτελῆ, κύρια καὶ συνεκτικά) ; aliæ adjuvantes et proximæ (συναίτια, αἵτια προσεχῆ). — Necessitate autem fieri dicitur id quod e causis quidem antecedentibus (προηγουμένοις, προκαταρκτικοῖς), perfectis autem et principalibus efficitur : fato, quod, antecedentibus quidem, sed adjuvantihus et proximis[117]. — Porro, si ea esset assensio ut oblatum extrinsecus visum eam statim traheret, necessaria dicenda esset : verumenim rem oblatam nihil aliud quam signare in animo suam speciem demonstratum est, nullamque assensionem fieri nisi animus suopte motu et sponte respondeat. Non igitur oblatum visum assensionis est causa principalis, sed tantum adjuvans : materiem occasionemque assentiendi præbet, non assensionem efficit. — Fit igitur assensio fato quidem, quoniam et visum, et animus causæ sunt antegresæ, non necessitate tamen ; et nihilominus in nostra potestate sita est.

Ergo causarum duarum conspiratione et consensu nascitur συγκατάθεσις : quarum quum altera alteri necessario non connectatur, non necessariam esse assensionem vere dici potest : fit enim ut, oblata specie, assensio vel adjungatur, vel recusetur. — Adjungitur autem vel recusatur, prout natura propria et singularis unius cujusque nostrum est constituta : « Ingenia ipsa mentium nostrarum, ait A. Gellius[118], proinde sunt fato obnoxia ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim quæ de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia, nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scævitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores ruunt. Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quæ fatum vocatur. Est enim genere ipso quasi fatale et consequens ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent. Sicut lapidem cylindrum si per spatia terræ prona atque deruta jacias, causam quidem ei et initium præcipitantiæ feceris, mox tamen illa præceps volvitur, non quia tu id jam facis, sed quoniam ita sese modus ejus et formæ volubilitas habet : sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet ; impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum, actionesque ipsas voluntas cujusque propria et animorum ingenia moderantur. »

Assensio non sine causa fit : natura ipsa causa est : fatalis ergo assensio est. — Verumenim natura nihil aliud est quam votuntas, sive ratio. — Voluntaria igitur assensio est.


II. — Non infitiandum est hac doctrina aliquid libertati condonari. — Non enim ferrea lex illa, qua logica vel geometria reguntur, res omnes in mundo, adamantino quodam vinculo, ut Platonicam vocem usurpem, connectit. Humanius, vel potius divinius fatum stoicum est. — Non id est, ut per anticipationem definiri possit ; quale sit, observare quidem licet, quandoquidem experientibus notantibusque nobis oblatum et quasi datum est. — Sic in divinatione quæ arcte cum fati doctrina cohæret, observatis longo tempore rerum significationibus, et crebra animadversione notatis, quid ex quoque eveniat, quidque futurum sit, mens humana intelligere potest[119]. — Fa tum quidem, si ipsum per se consideres, immutabile est. Si cur sit quale est, ita ut secus esse non potuisset, cogitando et ratiocinando demonstrare velis, frustra es.

Præterea, non jam summa rerum, quasi unica series uno tenore explicata fingitur. — Rupta est unitas mundi : si minus, e pluribus rerum ordinibus, inter se concinentibus quidem, sed diversis, conflatur. — Etenim ea rerum series qua συγκατάθεσις continetur ab ea serie qua visa imprimuntur, distincta est. — Verumenim libertati multum tribuit si quis non unicam esse rerum essentiam ad quam omnes qualitates adhæreant, sed plures esse ordines, alios ab aliis separatos, bifariamque progressos, profitetur.

His autem expositis, Chrysippum frustra nervos omnes contendisse ut libertatem vindicaret, fatendum est : et si placita ejus penitus excusseris, amoveri quidem paulisper, non depelli necessitatem apparebit, libertatemque, quamvis amicissime adscitam, in limine stare, non ingredi.

 

Etenim, quod ad primam illam de possibilibus rationem attinet, vere quidem diceretur fieri quædam posse, tametsi in re futura non essent, si iis quamdam vim inesse concederetur qua freta, quasi luctari possent, et sibi viam munire ; denique si quod futurum est, utpote quod rerum concursu conflictuque efficiatur, incertum ambiguumque esset. Nunc vero, quoniam omnis rerum series ita decreta constitutaque est ut nihil, ne minimum quidem (ἐλάχιστον)[120] mutari possit, ea quæ fieri posse dicit Chrysippus fieri non possunt. Cogitari quidem, non fieri possunt : specie, non in re possibilia sunt. Frustra Chrysippus id quod certum (vel fatale) est ab hoc quod necessarium est distinxit. Necessitatis illius logicæ, quam vult amoliri, in locum succedit alia quædam necessitas : sed non minus necessarium, etsi alio modo, est, quod certe eveniet, quam quod proposito alicui consectarium esse demonstratur : « Si quid ex æternitate verum est, ait Cicero, est id etiam certum ; si certum, etiam necessarium[121] ». — Quid nostra interest, qui agimus, logicene an aliter necessarium sit id quod agimus, si quidem nihil in ordine rerum mutare, nihil novare, nihil per nosmetipsos suscipere et perficere licet ?

Quam in hac re intricatus fuerit Chrysippus, quantumque exsudaverit ex hoc liquet quod ad vaferrimam disserendi subtilitatem et ad jocularia argumenta confugit. Chaldæos scilicet vetat dicere : « Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur », ne quæ futura sunt, eadem necessaria esse videantur ; dicere contra jubet : « Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur[122] ».

Imo, quum admodum ab adversariis premeretur, ideo tantum aliquid nobis fieri posse videri concessit, quod res eas quæ quominus id fieret obstaturæ essent, nesciremus[123]. — Quid est aliud quam fateri esse in re necessariam quamdam et logice connexam rerum seriem, et possibilia quædam videri, non esse ?

 

Nunc ut ad alteram rationem, quæ de assensione est, veniamus, vere dici posset a nobis pendere συγκατάθεσιν, quoniam ejus natura nostra causa est, si ea diceretur natura quæ uniuscujusque nostrum propria est. Non enim ii qui liberum arbitrium acerrime defendunt, recusarent dicere naturam nostram, vel actionis, vel assensionis esse causam, si modo ea natura a ceteris rebus segregata et absoluta sit, si per se vim habeat propriam, si quod decretura est nullo modo portendi possit, si denique hujus verbi : natura nihil aliud quam illæ actiones voluntariæ, prout in re absque omni externa causa factæ sunt, non futuræ, significatione colligatur. Ad hanc sententiam inclinasse videtur indefessus ille contra Chrysippum certator, Carneades[124] : ab ea Chrysippus omnino abhorruit.

Natura enim uniuscujusque nostrum fato etiam definita est : non alia atque est, quandoquidem a causis antegressis pendet, esse poterat : non magis quam lapis cylindrus suam naturam mutare potest. — Nostrum est igitur secundum eam naturam vel agere, vel assentiri ; immutare eam ut vel agamus, vel assentiamur, non nostrum. — Liberi sumus, si causas extrinsecus positas, non liberi, si causas intrinsecus positas, respicias. Non rebus externis, sed nobis ipsis obnoxii sumus : et amota necessitate externa, surgit interna necessitas, ita ut rerum actarum vel assensarum, non nostri ipsorum qui assentimur, compotes simus.

Atqui, si in hac doctrina semper ipse perstitisset Chrysippus, dissentire quidem ab eo, non ipsum increpare liceret : jure quidem suo scribit : « Διὸ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων οὕτως εἴρηται·

Γνῴσῃ δ' ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματ' ἔχοντας,

ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρ' αὐτοῖς γινομένων καὶ καθ' ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ πρόθεσιν[125]. »

Quod autem adjicit, a doctrina discrepat : negat oportere ferri audirique homines aut nequam, aut ignavos, et nocentes, et audaces qui, quum in culpa et maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tanquam in aliquod fani asylum, et quæ pessime fecerunt, ea non suæ temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt[126].

Qui prorsus homines nequam aut ignavi Deos incusare non possunt, quandoquidem corruptam illam perversamque naturam a Diis immortalibus acceperunt, non ipsi perverterunt, nec quominus corrumperetur impedire potuerunt ? — Imo fatale iis erat corruptis perversisque esse, ut lapidi cylindro volvi : fatale est etiam Deos incusare, frustraque Chrysippus succenset, suasque iis querelas exprobrat.

Ceterum, si queri pergant, nihil aliud Chrysippus quod respondeat habet, nisi rem se aliter habere non potuisse : quum cuique rei contraria sit alia, fieri non potest ut, quum bonum sit, non sit malum : non enim justitia sine injuria potest cogitari, nec constantia et moderatio sine ignavia et intemperantia[127].

Frustra igitur Chrysippus res illas contrarias, libertatem fatumque conciliare conatus est : quod quidem ei Plutarchus acerrime exprobrat[128]. — Rectissime quoque de hoc Cicero videtur judicasse : « Chrysippus, inquit, tanquam arbiter honorarius medium (inter eos qui omnia fato fieri censerent, et eos quibus sine ullo fato esse animorum motus voluntarios placet) ferire voluit : sed applicat se ad eos potius qui necessitate motus animorum liberatos volunt. Dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates ut necessilatem fati confirmet invitus[129]. » Hic quidem sponte menti occurrit nobilissimi nomen philosophi cujus doctrina cum Chrysippea mire concinit. — Leibnitzius quoque pro fato Mahometano[130] fatum illud Stoicum, vel potius Chrysippeum defendit : tum geometricæ illius necessitatis, quam Spinoza probabat, in locum, necessitatem quam hypotheticam appellabat, induxit[131]. — Ille quoque quædam esse possibilia quæ omnino non futura essent dixit : nec futura tamen esse contingentia, vel potius ita esse contingentia, ut certa[132] esse non desinerent. — Haud secus atque Chrysippus ideo nostras esse actiones dictitavit, quod a natura nostra penderent, nec tamen a nobis ipsis immutari posse[133]. — Rursus Chrysippus, quum esse ex altera parte visa, altera συγκατάθεσιν, res diversas quidem, nec alteram ab altera pendentem, ita tamen ut quidam, præ natura ante definita ac constituta quibusdam visis non assentiri non possent, quid aliud quam harmoniam illam præstabilitam præsentiebat ?

Non possumus quin præstantissimos viros Chrysippum Leibnitziumque, in difficillimis angustiis aestuantes, et miremur, et summa reverentia prosequamur. — Non nos tamen latere potest quid in his doctrinis mancum imperfectumque sit. — Prorsus si hæc duo : omnia fato fieri et : libertatem aliquam esse, conciliari possent, a Chrysippo Leibnitzioque fuissent conciliata. – Relinquendum igitur opus inaccessum est, et quædam fato fieri, quædam per libertatem profitendum. – Quo pacto necessitas libertasque vel in præsentia, vel in futuro inter se commisceantur, ambiguum.

CAPUT VI.
Conclusio.

Si quis doctrinam Stoicorum de assensione perpendere et examinare velit, æquum profecto videtur principium totius doctrinæ ab iis sejungere quæ consectaria esse arbitrati sunt, et in hoc quasi fundamento superstruxere.

Quod ad principium attinet, quum a nobis pendere συγκατάθεσιν dicerent, acutissime simul et rectissime videntur Stoici quid in animis nostris fieret perspexisse, et in hoc quidem optime de philosophia meriti sunt. Etenim non esse vel opiniones nostras, vel scientiam, quasi figuras in tabula extrinsecus insculptas, inertes, et patiendo potius quam agendo effictas, in lucem primi exprompsere. — Hoc autem in eorum doctrina operæ pretium est animadvertere quod, quum altera ex parte, iis omnino consentirent qui nihil in intellectu esse quod non prius in sensu fuerit dictitant, tamen altera ex parte, nihil, si minus in intellectu, sane in animo esse quod in sensu tantum absque assensione fuisset, enucleate probabant. Nosmetipsos autem esse et scientiæ, et quandoquidem scientiæ, virtutis nostræ auctores artificesque, illos profecto philosophos decebat demonstrare qui moralem philosophiæ partem totius philosophiæ principium simul finemque esse intellexerant : eamque ita tractaverant ut de iis Academicus Cicero diceret : « Quamvis insectemur istos, metuo ne soli sint philosophi[134] ».

Præter Stoicos, Cartesius quoque noster a libera voluntate pendere ut vel veritati vel errori assentiamur, docuit : nec sane id mediocriter in Stoicis laudandum est quod inclytissimo et acutissimo philosopho contigit ut consentirent.

Nostra ætate, nemo fere est ex quo Kantius totam philosophiam renovavit, qui neget in notitiis nostris aliquid a nobis pendere easque mente humana, prout a natura est constituta, non rebus in se existentibus informari. — Verumenim præterquam quod notitiæ a mente pendent, nondum omnes concedunt opiniones ab animo pendere, non ita quidem ut per assensionem veræ fiant (quod Protagoras solus defendere audeat), sed ut per assensionem veræ a nobis judicentur, vel uniuscujusque nostrum respectu veræ sint. — Si quis tamen attente consideraverit quam persuasio assensioque varietur, quam eædem notitiæ, quæ pro intellectu nequaquam dissimiles sunt, dissimili fide a diversis hominibus habeantur, quamque in opinionibus cujusque reviviscant, et quasi effingantur affectus, appetitus, libidines, libertas denisue, magis ac magis liquidum erit non intellectu tantum fieri assensionem, et non modo subjectum ab objecto, ut Kantius voluit, sed etiam in subjecto id quod assentitur ab eo quod intelligit sejungi ac divelli oportere. — Quod quidem Stoici primi omnium ostendere.

Nunc, ut ad ea quæ esse consequentia arbitrati sunt, veniamus, si de firma assensione agitur, in promptu quidem erat, quum nihil sine assensione verum judicari, vel cujusque respectu esse, possit, veritatem ipsam vi assensionis dijudicandam et metiendam esse dicere. — Verumenim hoc ita demum comprobari potest, si firma illa assensio ad veritatem tantum, nequaquam ad falsum adjungitur : quis autem neget nos aliquando etiam falsa omni assensione comprobare, ita ut nullo modo fides vel labefactari, vel convelli possit ?

At enim, dicent Stoici, non ea firma assensio est quæ ad falsa pertinet, imbecillamque esse id ipsum arguit quod non ad verum aliquid adjungitur. — Ludunt autem quum hoc utuntur argumento, et hæc verba : firma assensio, dupliciter et ambigue dici perspicuum est.

Altero enim sensu actione ipsa et voluntatis tensione fit firma assensio : intrinsecus nascitur, assensionisque ipse qui assentitur judex est. De assensione qualis est, agitur. — Altero autem firmitas constantiaque assensionis ipsa per se absque assentienti dijudicatur : extrinsecus oritur ita ut ab illo ipso qui assentitur non possit internosci : de assensione qualis esse debeat, agitur : quæ omnia miscent Stoici. — Priori autem sensu falsum esse criterium ostendimus : altero nullum est. Quis enim an firmiter assentiatur scire poterit, si ipse firmitatis judex non est ?

Præterea, ut vis assensionis veri insigne esse possit, oportet eam esse animi humani naturam, ut sponte ad id quod verum est feratur, ab eo quod falsum est abhorreat. Naturam ergo per se optimam et ad optima proclivem esse oportebat Stoicos defendere, et defenderunt. Hoc vero adeo non per se perspicuum est, ut multi, nec fortasse immerito, negent. — At si id demonstrare velint, necesse est ipso criterio veritatis uti quod absque hac demonstratione nullum est : diallelo intricantur. Quam vacillans esset hac in parte Stoicorum disciplina, quamque eam immutari oportuerit, vidimus. In hoc præcipue deerraverunt quod aliud esse id quo aliqua enuntiatio vera est, aliud id quo vera esse ab unoquoque nostrum judicatur, non intellexerunt.

In hac etiam parte quæ de imbecilla assensione sive de errore et perturbatione est, admodum claudicare Stoicorum placita videntur.

Ut enim quum natura per se optima sit, tum appetitus na turæ consentaneus, ratio denique nihil aliud quam ipsa natura, quomodo fieri potest ut quisquam a recto deerret, vel falsum amplectatur, vel perturbatione tabescat ? Error malumve unde fierent exquirere Stoici non curaverunt : id eos explicare non posse, quin reliqua doctrina funditus evertatur, si quis attente rem perpendit, apparet.

Etsi nullus error sine assensione fieri potest, nos igitur errorum auctores utique sumus, tamen non est dubium visa quædam menti occurrere quæ rebus nequaquam consentaneo sint. Quum autem in mundo omnia a Ratione ipsa vel Deo constituta esse contendant, oportet profecto eos unde vanæ species oriantur, quam ob causam falsis rerum simulacris illudamur explicare : quod certe ab illa Fati excellentia et providentia omnino abhorret. Quum enim Fatum ad optimum quemque finem tendere apud Stoicos constet, qui potest ea quæ nos ab hoc fine deterrent, objicere ? Non inscite id Chrysippo Plutarchus exprobrat[135]. — Respondet Chrysippus, quemadmodum sapientes nonnunquam adversus vitiosos utuntur mendacio, et probabilia visa objiciunt, non ita tamen ut falsam assensionem efficiant, sed ut ad agendum conferant, ita Deos falsa nobis visa submittere ; nos autem, utpote qui vitiosi simus, assentiri[136]. — Verumenim quum nos decipiunt Dii, non eos latere potest fore ut ipso Fato vitiosi simus, et assentiamur. — Præterea, qui minus ageremus, si vera, non falsa proponerentur, non liquet. Nos autem inescatos velle, aut quin decipiamur impedire non posse, Diis prorsus Fatoque indignum est. — Nihil aliud superest quam dicere, ut vidimus, necessario errorem fieri quandoquidem et veritas cognosci potest[137] : quod nihil aliud est quam res contrarias, secumque repugnantes simul asserere, jocari denique, non philosophari.

Præterea, ut falsas species esse concedatur, quonam pacto innata nobis ingenerataque ratio, naturæ consentanea, ad errorem delabi potest ? Quam si ita definiveris ut per se ad veritatem apta proclivisque dicatur, errore omnino immunem esse oportet. Nec superest ut falsam illam assensionem a voluntate pendere dicas, quæ, absque ratione, nulla est. Rationem quidem, quatenus visa non excipit, sed approbat, voluntatem licet, mutato nomine, non re, appelles. Quomodo autem voluntas illa sine ratione, imo contra rationem agere potest ?

Cartesius quidem noster, quum assensionem a nobis pendere profiteretur, voluntatem a ratione distinctam esse, eamque suas partes arbitratu suo agere dicebat, nedum eam cum ratione adæquaret : non enim ulla via errorem explicari posse intellexerat, si voluntas non ultra rationem progrederetur. — Stoici, errorem esse non negant ; imo perturbationes ab errore proficisci dicunt ; et in his quidem non tantum errari quod deminuta aliqua imperfectaque cognitio, vel privatio fiat, sed quod opinio omnino veritati contraria existat. Quum autem nos ita errori obnoxios dicant esse, quomodo simus, non dicunt. Tot tantosque viros, tam subtilis ingenii, cujus momenti esset hæc difficultas ne suspicatos quidem esse, dicere non ausim. Certe in his quæ nobis ex eorum doctrina supersunt, nihil ad id pertinet.

Imo vero, ut nos sæpius utcumque errare concedatur, qui fit ut, postquam a veritate omnino deerravimus, ad eam redire liceat ? Chrysippus profecto Stoicique, si quis perturbationibus deliquescit, non eum perditum conclamatumque esse dicunt : monent ut resipiscat ; dant consilia ; et hoc etiam præcipue inclaruit stoica disciplina, quod Epicteti Senecæque tempore, animis summa cura mederetur, beneque agendi artes exquireret. — Verumenim distorta depravataque ratione, quid his monitionibus movere aut convellere possunt ? Si nulla est voluntas quæ absque ratione aliquid efficere possit, et, obsoleta illa, supersit, nulla fiet emendatio. — Aut desperandum de omni vitioso est ; aut esse aliquam absque ratione voluntatem, concedendum.

Denique inter audacissima Stoicorum paradoxa annumerandum videtur quod de perturbationibus dicunt. — Nullam aliam partem atque rationalem in animo esse, nec quisquam, si rem attente perspexerit, contendet ; nec plerique philosophorum concedunt ; nec ipsi, ut vidimus, ad extremum defendere valuerunt.

Restat ut de ea doctrina quæ ad libertatem Fatumque pertinet pauca dicamus : quam jam attigimus[138], nec enodate explanari posse visa est, quin jam qua claudicaret et ubi lateret vitium, indicaretur.

In summa, Stoici, si de moribus disserentes audias, nos ita liberos esse dicunt ut quidquid agimus a nobis pendeat, possimusque vel non agere, vel aliter agere, vel corrigere quod perperam est. — Rursus, si de dialectica aut naturali philosophia agatur, nos quidem liberos esse, sed ita ut quod vel in agendo, vel in assentiendo, sponte nostra efficimus, non aliter fieri possit, et Fati ineluctabili necessitate vetemur, vel probi, si vitiosi sumus, vel vitiosi, si probi, esse. — Non comprobari posse hanc doctrinam jam diximus : nulla potest libertas esse, nulla virtus, nisi fatum, quatenus totam rerum compagem complectitur, tollatur,

At enim, si redivivus suum ipse patrocinium Chrysippus suscipere posset, nos increparet, rogaretque, ut solebat[139], quid, si Fati vinculum rumpatur, de hoc celeberrimo principio : « Omne enuntiatum aut verum aut falsum est », sentiamus.

Atqui, duriusculum fortasse videretur (etsi satis fert animus)[140] si nos, pro auctoritate nostra, abjiciendum negligendumque esse diceremus. — Tutius certo est ad auctoritatem quorumdam confugere. — Divini autem vir ingenii Plato, quum adversus Parmenidem, Chrysippo sane haud imparem, medium aliquid inter esse et non esse, quædamque ita non esse ut tamen nihil non sint, defenderet, non fortasse recusaret dicere esse etiam inter verum falsumque medium aliquid, ita ut quædam enuntiata nec vera, nec tamen continuo falsa esse possint. — Quod quidem ad futura pertinet, non nimis arroganter facere videtur si quis, quamdiu non facta sunt, contingere posse, ut vel eveniant, vel non eveniant, asseverat.

Quod si urgeremur a valentissimo Dialectico, et ex hoc præcipiti loco decedere cogeremur, Ciceronem adscisceremus, cumque eo, haud sane aspernando patrono, ad Epicureos nos verteremus, clinamen commentos, potius quam omnia fato fieri concederent : « Mihi libeat assentiri Epicuro, et negare omnem enuntiationem aut veram esse, aut falsam ! eam plagam (Epicureorum) potius accipiam quam fato omnia fieri comprobem[141]. »

  1. Ac., II, 12, 87.
  2. Ritter, Histoire de la philosophie ancienne ; trad. Tissot, t. III, l. XI, ch. III. Cf. Zeller, Die Philosophie der Griechen, t. III, p. 65. (zweite Aufl. Leipzig, 1865).
  3. Ac., loc. cit.
  4. Ac., II, 10, 30.
  5. Vide quæ vir doctissimus Ed. Zeller de hoc adversus Ritter disputavit, op.cit.
  6. Cic., Nat. Deor., II, 11, 29.
  7. Plut., Plac. phil., IV, 21. Edit. Dubner. Paris, Didot, 1855. — Sext. Emp., Adv. math., VII, 232. Edit. Fabricius. Lipsiæ, 1718.
  8. Sext., Adv math., VII, 237.
  9. Sext., Adv. math., VII, 228 ; ibid., 372, VIII, 400. — Diog., VII, 45, 46 50. Edit. Cobet. Paris, Didot, 1862.
  10. Ibid.
  11. Sext., Adv math., VII, 249. Plut., Plac. philos., IV, 21.
  12. Stob., Ecl., II 7, 128. Edit. Heeren. Gottingue, 1792. — Cf. F. Ravaisson, Mémoires de l’Académie des inscriptions et belles-lettres, t. XXI
  13. Fin., III, 2, 5.
  14. Plat., Rep., VII.
  15. Φαντασία μὲν οὖν ἐστι πάθος ἐν τῇ ψυχῇ γινόμενον, ἐνδεικνύμενον, ἑαυτό τε καὶ τὸ πεποιηκός. (Plut., Plac. phil., IV, 12.)
  16. Cic., Ac., I, 11, 42.
  17. Ac., II, 6, 17.
  18. De Fato, ap. Gellium, Noct. Att.,VI, 2.
  19. Ac., I, 11, 40.
  20. De Fato, XIX, 43. — Cf. Ac., II, 12, 37.
  21. Adv. math., VIII, 397.
  22. Noct. Att., XIX, I, 5.
  23. Epict., Ench., I, 1.
  24. Epict., Diss., III, 3, 1-2 ; II, 8, 7 ; I, 6, 13.
  25. Ac., II, 12, 39.
  26. Ibid., 19, 62 — Cf. Ibid., 8,23.
  27. Ac., II, 12, 89.
  28. Cap. IV.
  29. Plut., Stoic. rep., XLVII, 1. — Epict., Ench., XLV.
  30. Ac., II, 12, 38.
  31. Diss., I, 28, 1-8. — Cf. I, 18, 1-7 ; II, 26 ; III, 7, 15.
  32. Stob., Ecl., II, 116. — Diog., VII, 89. — Sen., Ep., 108, 8. — Cic., Tusc., III, 1.
  33. Οἱ Στωϊκοί φασιν εἶναι τῆς ψυχῆς (τὸ) ἀνώτατον μέρος τὸ ἡγεμονικὸν, τὸ ποιοῦν τὰς φαντασίας, καὶ τὰς συγκαταθέσεις, καὶ αἰσθήσεις, καὶ ὁρμάς. (Plut., De Plac. phil., IV, 21.)
  34. Cic., Tusc., IV, 6l2.
  35. Stob., Ecl., II, 230. — Cic., Tusc., IV, 7, 15.
  36. Epict., Ench., IV, 37.
  37. Plut., De Stoic. rep., XLVII.
  38. Diog., VII, 1, 121. — Cic., Ac., II, 18, 59. — A. Gell., N. Att., XIX, 1, 15.
  39. Cic., Ac., II, 6, 18.
  40. Ἡ ἀπὸ τοῦ ὑπάρχοντος, καὶ καθ’ αὑτὸ τὸ ὑπάρχον ἐναπομεμαγμένη καὶ ἐναπεσφραγισμένη, ὁποία οὐκ ἂν γένοιτο ἀπὸ μὴ ὑπάρχοντος. (Sext. Emp., Adv. math., VII, 244.) — Eadem definitio iisdem verbis apud Diog., VII, 46, 50. — Cf. Cic., Ac., II, 6, 18.
  41. Vide supra cap. I.
  42. VII, 1, 84.
  43. Cic., Ac., II, 47, 145.
  44. Cic., Ac., I, 11, 41.
  45. De horum verborum sensu vide eruditissimam Henric. Steph. dissertationem in App. ad Sexti Emp. opera, p. 505. Genevæ, MDCXXI.
  46. Ac., II, 12, 38.
  47. VII, 50.
  48. Plut., Plac. philos., IV, 12. — Diog., VII, 50. — Sext. Emp., Adv. math., VII, 241.
  49. Ac., I, 11, 41.
  50. Gell., Noct. Att., XIX, 1.
  51. Ac., II, 47, 145.
  52. Plut., Plac. phil., IV, 12. — Sext., Adv. math., VII, 237.
  53. Ac., I, 11, 42.
  54. Stob., Ecl., II, 128. — Diog., VII, 47. — Vir eruditissimus Cobet in Diogenis translatione hæc verba vitiose, ut videtur, vertit : habitum nihil a ratione deviantem. — Vide Cic., Ac., II, 9, 27.
  55. Die Philosophie der Griechen, t. III, p. 72.
  56. In libro II Academ.
  57. Cic., Ac., II, 6, 17.
  58. Cic., Fin., V, 9, 24.
  59. Sext., Adv. math., VII. 245.
  60. Adv. math., VIII, 397.
  61. Cic., Ac., II, 27, 87. — Vide Baguet, De Chrysippi vita, doctrina et reliquiis, pars I, III, not. 18 ; pars III, LXVIII. — Lovanii (ap. de Mat.) MDCCCXXII.
  62. Cic., Ac., II, 26, 85.
  63. Cic., Ac., II, 26, 83. — 28, 90.
  64. Sext., Adv. math., VII, 257.
  65. Sext., ibid., 258.
  66. Ibid.
  67. οἱ δὲ νεώτεροι προσετίθεσαν καὶ τὸ μηδὲν ἔχουσαν ἔνστημα (Sext., Adv. math., VII, 253.)
  68. Sext., ibid., VII, 255. De hujus loci emendatione (???ε δέ αὐτῇ pro εἶχε δέ αὐτήν) vide J. Lachelier, Revue de philologie, avril 1877.
  69. Καλοῦνται ἀθεώρητοι ὃτι μὴ ἒχουσι συγκαταθέσεις. Diog., VII, 91. — Cf. Stob., Ecl., II, 110. — Cic., Fin., V, 13, 36.
  70. Tusc., IV, 5, 10 ; III, 4, 7. — Fin., III, 10, 35.
  71. Cic., Tusc., IV, 5, 10. — Cf. Ac., 10, 39.
  72. « Affectus et ratio in melius pejusque mutatio animi est. » (Sen., De ira, I, 8.)
  73. Cap. II.
  74. Stob., Ecl., II, 160.
  75. Cic., Fin., V, 15, 41.
  76. Diog., VII, 86.
  77. Stob., loc. cit.
  78. Galen., De Hipp. et Plat. decr., IV, II, p. 238. Edit. Mueller. Lipsiæ, Teubner, 1874.
  79. Apud Ed. Zeller, Die Philosophie der Griechen, op. cit., p. 207, legimus : « Dass die ὁρμή nicht als solche vernunftgemäss ist, sondern diess erst durch die Richtung wird, welche ihr der Mensch giebt, erhellt auch aus Cic., Fin., III, 7, 23. » — Ab hac sententia præclarissimi viri paululum declinare ausim. — Etenim nihil pravi a natura constitutum esse, nihil etiam quod ipsi non sit consentaneum, ex Cic., Fin., V, 9, 24, sqq., liquet, præcipue ex hoc loco : « Est natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur ; ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur. Sunt enim prima elementa naturæ : quibus auctis, virtutis quasi carmen efficitur. » (V, 15, 43.) Ita demum accedere rationem oportet, ut opus jam incæptum perficiat : « Virtutem ipsam (natura) inchoavit : sed nihil amplius. » (Ibid., 21, 59.) Imo vero etiamsi nihil agat per se ratio, sinat autem naturam ipsam progredi, virtutis efficietur carmen : « Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quæ si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. » (Tusc., III, I, 2.) — Præcipue hic memorandus est Diogenis locus ubi naturam dare ἀφορμὰς ἀδιαστρόφους assertum est. (VII, 89). — Quod dicitur (Tusc., IV, 12, 28) alios homines ad alias perturbationes procliviores esse, non ad naturam ipsam, qualis primitus apparet, sed qualis informata voluntate est et acquisita, pertinere videtur. — Verum ii sunt appetitus ut nemo eos sequi possit, quin etiam ratione vel assensione utatur. Sic quidem vere dici potest non prius in re rationi consentaneos fieri quam homo ad bonum direxerit : per se tamen, antequam agatur, consentanei sunt. Non efficit enim ut sint consentanei, impedit tantum ne contrarii fiant. — Sic ut ad locum Ciceronis allatum (Fin., III, 7, 23) redeam, membra non fiunt ad genus quoddam vitæ accomodata ; sunt ipsa per se, satisque est nos a naturali usu non deterrere. — De differentia verborum ὁρμή et ὄρεξις, vide Ch. Thurot, Manuel d’Épictète, Lexique. Paris, Hachette, 1871.
  80. Stob., Ecl., II, 160. — Cic., Ac., II, 8, 25.
  81. Diog., VII, 65. — Cic., Tusc., I, 7, 14. — De Fato, X, 20. — Gell., Noct. Att., XVI, 8, 8.
  82. Τὰς πρακτικὰς συγκαταθέσεις καὶ τὸ κινητικὸν περιέχειν. (Stob., Ecl., II, 160.)
  83. Cic., Tusc., IV, 9. — V. Zeller, Op. cit., p. 206.
  84. Plut., Adv. Colot., XXVI.
  85. Cic., Ac., II, 33, 108.
  86. Πλάσματα λέγειν καὶ κενὰς ὑποθέσεις τοὺς ἀξιοῦντας, οἰκείας φαντασίας γενομένης, εὐθὺς ὁρμᾶν μὴ εἴξαντας μηδὲ συγκαταθεμένους. (Plut., Stoic. Rep., XLVII, 12.)
  87. Ἔστιν αὐτὸ τὸ πάθος κατὰ Ζήνωνα ἢ ἄλογος καὶ παρὰ φύσιν ψυχῆς κίνησις ἢ ὁρμὴ πλεονάζουσα. (Diog., VII, 110. — Stob., Ecl., II, 36. — Plut., Virt. mor., 10. — Cic., Tusc., IV, 21 ; IV, 6. — Sen., Ep., 75, 12.)
  88. Galen., De Hipp. et Plat. decr., IV, 2, 338. — De corrigendo hoc loco, vide Zeller, op. cit.
  89. Cic., Tusc., III, 1, 2. — Cf. Diog., VII, 89. Διαστρέφεσθαι τὸ λογικὸν ζῷον ποτὲ μὲν διὰ τάς τῶν ἔξωθεν πραγματειῶν πιθανότητας, ποτὲ δὲ διὰ τὴν κατήχησιν τῶν συνόντων.
  90. Galen., De Hipp. et Plat. decr., V, p. 405. Mueller.
  91. « Omnes perturbationes judicio censent fieri et opinione... opinationem autem volunt esse imbecillam assensionem. » (Cic., Tusc., IV, 7, 14 ; III, 11, 24. — Fin., III, 10, 35.)
  92. Δοκεῖ αὐτοῖς τὰ πάθη κρίσεις εἶναι, καθ’ἅ φησι Χρύσιππος ἐν τῷ περὶ παθῶν. (Diog., VII, III. — Stob., Ecl., II, 108.)
  93. Καὶ γὰρ Ζήνωνι κατά γε τοῦτο, καὶ ἑαυτῷ, καὶ πολλοῖς ἄλλοις μάχεται τῶν Στωϊκῶν, οἳ οὐ τὰς κρίσεις αὐτὰς τῆς ψυχῆς, ἀλλὰ καὶ τὰς ἐπὶ ταύταις ἀλόγους συστολὰς, καὶ ταπεινώσεις, καὶ δείξεις, ἐπάρσεις τε καὶ διαχύσεις ὐπολαμβάνουσιν εἶναι τὰ τῆς ψυχῆς πάθη. (Galen., De Hipp. et Plat. decr., IV, 348 ; V, 405)
  94. Op. cit., lib. IV, V, VI. — Vide Baguet, op. cit., pars III, cap. cxiv, p. 304.
  95. Diss., I, 28, 8.
  96. Op. cit., 363 ; IV, 308.
  97. Ecl., II, 170.
  98. Cf. Cic., Tusc., IV, 9, 22 : « Omnium perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quæ est a tota mente et a recta ratione defectio, sic aversa a præscriptione rationis ut nullo modo appetitiones animi nec regi, nec contineri queant. » — Cf. : « Perturbatio est animi motus vel rationis expers, vel rationem aspernans, vel rationi non obediens. »
  99. Οὐ γὰρ ἐν τῷ κρίνειν ἀγαθὰ ἕκαστα τούτων λέγεται ἀῤῥωστήματα ταὔτα, ἀλλὰ κατὰ τὸ ἐπὶ πλέον ἐκπεπτωκέναι πρὸς ταῦτα τοῦ κατὰ φύσιν. (Galen., op. cit., IV, 368.)
  100. Tusc., IV, 5, 9.
  101. Cic., Ac., I, 10, 39. — Tusc., IV, 7, 14 ; III, 28, 71 ; III, 34, 82 ; IV, 31, 74 ; IV, 35, 76 ; IV, 38, 82.
  102. Cic., Tusc., IV, 28, 60.
  103. Cic., Tusc., IV, 14, 31.
  104. Sen., De ira, II, 2, 1.
  105. Cic., Ac., II, 12, 39. — De Fato, V, 10 ; XVII, 40. Sen., De ira, II, 2.
  106. Zeller, op. cit., p. 47.
  107. Cic., Nat. Deor., I, 17, 44.
  108. Cic., Nat. Deor., II, 6, 17.
  109. Cic., Div., I, 55, 125. — Diog, VII, 149.
  110. A. Gell., Noct. Att., VI, 2. Εἱμαρμένην esse dicit (Chrysippus) φυσικήν τινα σύνταξιν τῶν ὅλων ἐξ ἀϊδίου τῶν ἑτέρων τοῖς ἑτέροις ἐπακολουθούντων καὶ μετὰπολουμένων, ἀπαραβάτου οὒσης τῆς τοιαύτης ἐπιπλοκῆς. — De corrigendo hoc loco (μετὰπολουμένων pro μετὰ πολὺ μὲν οὖν) vide Stephan. Kounanoudis, In Philistor., t. II, p. 182. — Vide etiam E. Egger, Comptes rendus de l'Académie des inscript. et belles-lettres, t. VII, 19 mai 1871.
  111. Cic., Div., I, 38, 82.
  112. Cic., Div., II, 69, 142 ; 15, 34.
  113. Cic., Nat. Deor., I, 15, 39. — Sen., De Prov., V, 8 ; — Quæst. nat., II, 36. — Sext., Adv. math., IX, 79, 80. — M. Aurel., IV, 40 ; VI, 38. — Plut., Plac. phil., I, 28 ; — Stoic. rep., 34, 8.
  114. Cic., De Fato, X, 20.
  115. Cic., Nat. Deor., I, 25, 70.
  116. Cic., De Fato, VI, 12.
  117. Cic., De Fato, XVIII, 41.
  118. Noct. Att., VI, 2. Cf. Cic., De Fato, XVII, XVIII, XIX.
  119. Cic., Div., I, 16, 32 ; II, 50, 109 ; 56, 128.
  120. Plut., Stoic. rep., XLVII. — Cf. Alex., De Fato : Μηδὲν ἀναιτίως μήτε εἶναι μήτε γίνεσθαι τῶν ἐν τῷ κόσμῳ, διὰ τὸ μηδὲν εἶναι ἐν αυτῷ ἀπολελυμένον τε καὶ κεχωρισμένον τῶν προγεγονότων ἁπάντων (22, 70, Edit. Orelli, Turici, 1824)
  121. De Fato, X, 21.
  122. Cic., ibid., VIII, 15.
  123. Alex., De Fato, 10 ,32.
  124. Cic., De Fato, XI, 23. 1i, 25.
  125. Ap. Gell., Noct. Att., VI, 2.
  126. Ibid.
  127. Εἶναι καὶ τὴν κακίαν ὑπαρκτὴν διὰ τὸ ἀντικεῖσθαι τῇ ἀρετῇ. (Diog., VII, 91.) — Gell. Noct. Att., VI, 1.
  128. Stoic. rep., XLVI.
  129. De Fato, XVII, 39.
  130. Leibnitz, Essais de Théodicée, 1re part., 55, 59.
  131. Leibnitz, Essais de Théodicée, 1re part., 67 ; II, 132, 173.
  132. Leibnitz, Essais de Théodicée, 1re part., 44 ; II, 170.
  133. « Revenons au cylindre de Chrysippe. Il a raison de dire que le vice vient de la constitution originaire de quelques esprits. On pousse le cylindre, mais ce qu'il a de raboteux dans sa figure donne des bornes à la promptitude de son mouvement. Cette comparaison de Chrysippe n'est pas différente de la nôtre, qui était prise d'un bateau chargé, que le coulant de la rivière fait aller, mais d'autant plus lentement que la charge est plus grande. Ces comparaisons tendent au même but, et cela fait voir que si nous étions assez informés des sentiments des anciens philosophes, nous y trouverions plus de raison qu'on ne croit. » (Leibnitz, Essais de Théodicée, 3e part., 335 ; tome II, p. 354, édit. Paul Janet.) — Cf. 2e part., 209.
  134. Tusc., IV, 24, 53.
  135. Stoic. rep., XLVII.
  136. Plut., ibid.
  137. Vide supra, cap. V.
  138. Vide supra, cap. V.
  139. Cic., De Fato, X, 21.
  140. Brochard, De l’Erreur. Paris, G. Baillière, 1879.
  141. De Fato, X, 21.



Vidi ac perlegi,
Lutetiæ Paris. in Sorbona, non. decembr. an. MDCCCLXXVIII,
Facultatis litterarum in Academia Parisiensi decanus,
H. Wallon.
  Typis mandetur.
Academiæ Parisiensis rector,
A. Mourier.