1.3 | 1.5 |
IV.
Uxorem alloquitur
Qualis ab Herculeis surgens complexibus Hebe
visa est erepta virginitate queri,
cum lacrimis suffusa genas, impexa capillum
non oculos coram est ausa levare suos;
5
talis mane mihi somno digressa mariti
et queri, et lacrimis ora, Ariadna, mades.
Scilicet et pudor est hujus tibi causa doloris,
utque putas merito, te tua damna movent.
Sed tamen est Veneri quod debes, nec tibi soli
10
nata, sed et socii sunt tibi vincla tori,
in partemque viri cessit pudor; utitur ille
hac sibi permissi conditione tori.
Non est quod doleas: mutata pudore voluptas
in partem cessit, cara puella, tuam.
15
Utere sorte tua, neu te tibi subtrahe flendo,
gaudia neu tristi perdere mente velis.
Quid resides annos juvet exegisse? Juventae
munera cur nullo colligis ipsa sinu?
Et fructum flos iste dabit. Tu gaudia carpe
20
quae conjux, quae te carpere jussit Amor.
Hic pudor atque venus thalamo junguntur in uno,
haec sunt legitimi vincula honosque tori;
et venerem salvo potes exercere pudore,
et pudor agrestem praeteriisse notam.
25
Quae, nisi rusticitas, lusus fugisse jugales?
Quaerit Hymen lusus, gaudia lectus amat.
Rusticitas inimica toris, male grata maritis;
comparat haec lites; pacis amicus Amor;
blanditiae thalamo gaudent, thalamis Hymenaeus.
30
Tu fac blanditiis usa ferare novis.
Andromache armati fertur petiisse mariti
oscula, et est blando molliter usa viro;
illum Bistonii redeuntem e munere Martis
excipit in mollis uxor amata sinus,
35
oraque ab ore fovet multoque madentia siccat
pulvere, et amplexus datque capitque novos.
Festa deum genitor summo celebrabat Olympo;
conveniunt omnes dique deaeque simul.
Inter caelicolas forma praestabat Apollo,
40
vincebat cunctas Lux in honore deas.
In lucem conversi omnes juvenesque senesque,
e facie Phoebi quaeque puella perit;
illum exoptabant jungi sibi, at ipse dolebat
in facie fixus, lucida nympha, tua.
45
Lux quoque non notos paulatim concipit ignes,
in vultu inque oculis signa dolentis habet;
nec sine luce sua choreas agitabat Apollo,
nec movet ad numeros hoc sine nympha pedes.
Crescit amor, quantoque magis jam crescit, amoris
50
vis patet et tanto proditur ipse magis;
nam sibi dum cupidisque oculis nutuque loquuntur,
et male furtivas dant capiuntque manus,
illa rubet, stupet hic, numerosque oblitus uterque est,
atque imperfecto verba tenore cadunt.
55
Cognita res, facilesque Jovis pervenit ad aures:
«An mea non illos jungere cura potest?
Et Phoebo digna est, inquit, Lux conjuge conjux,
digna Jovisque domo, digna tonante nurus;
et Luci conjux, conjux si debitus ullus,
60
non alius Phoebo dignior esse potest.»
Dixerat et dextra Phoebum Lucemque sinistra
jam tenet, et jussus carmina pangit Hymen.
Jam Phoebus sponsae, sponso Lux oscula praebet,
optatoque parant jungere membra toro.
65
Tum Phoebus: «Mea Lux, Lux o carissima, dixit,
quae tibi prima velis munera, posce, dabo.»
Illa viri injectis collo suspensa lacertis:
«Haec tua te, conjux, munera prima peto,
ut tibi nec sine me, mihi tecum scandere detur
70
auratos currus luciferasque rotas,
ut tecum optatoque sinu cupidisque lacertis
amplexuque tuo conspicienda ferar.
Me sine nulla dies, nulla et sine Luce voluptas,
nulla venus sine me sit tibi, nullus amor.»
75
Annuit his Phoebus. Phoebei Lux candida curru
fertur in amplexu conspicienda viri,
laudaturque sinu conjux perlata mariti,
et merito felix conditione sua est.
Tune deas Lucemque sequi, formosa, recuses?
80
Exemplum nec te, dura, movere potest?
Et brevis est aetas, brevis est et forma puellis;
illa volat, parvo haec tempore nulla manet.
Heu, quae nos fortuna manet? Miseranda senectus,
et morbi comites, quaeque dolenda ferunt.
85
Frustra praeteritos olim revocaveris annos;
carpe diem, et Genii munera redde toro.
Hoc tua te vel forma monet, vel conjugis ardor,
hoc lex conjugii vinclaque amoris habent.