There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Capitulum II Capitulum IIII 
DE IIS QVI MIXTI DICVNTUR
principatibus. Cap. III

SED in eo qui recens acceſſsit principatu, difficultates continẽtur, tum maximè, ſi veluti pars adiuncta (vt ſic in vniuerſum mixtus dici poſsit) nõ penitus eſt nouus. Eius vicissitudines & mutationes ex ea primùm difficultate naſci videntur, quæ in vno quoque nouo principatu cernitur. Spe enim meliora conſequendi illecti homines, libẽter ſtatum rerum præfentium ſui principis mutatum volunt, eacque opinione adducti, arma in eum, qui rerum potitur , capere ſtudent. Qua in re falluntur maxime: Nam re ipſa demum ſentiunt in peiora ſe eſſe delapſos conſilia. Et hoc ipſum item ut fiat, ex alia que è natura eſt & peruulgata accidit, quæ nouo principi, eos ad quorũ procurationẽ eft euectus, tum copijs alendis, tum varijs incommodis, & quas noua adeptio ſecũ trahit infinitis iniurijs ſemper lædendi cauſam affert: ſic vt & eos, quos in occupando imperio príus læſeras, inſenſos habeas, & qui te in illud inuexerunt, in amicitia retinere non poſsis. Nam quo modo ſibi ſpem animo conceperãt, eis ſufficere non potes, & quæ acriora fuiſſent in eos adhibenda remedia, tibi eis deuincto haudquaquam permittitur. Quanuis enim in copijs munitiſsimus ſit quis & præpotens, prouinciam tamẽ vt aliquam ſubeat, ope indiget prouincialium, & fauore.

His de cauſis Ludouicus Galliarum rex xij. Mediolanum à ſe occupatu ſtatim amiſit, & Ludouici Sfortia priuatḝ vires, vt ab eo adimeretur, ſatis ſupereque fuerunt. Qui enim vt paterent ei ingreſſus authores fuerunt, ijdẽ populi (quod opinione, & futuri boni, quam animo conceperant ſpem fruſtratos ſe eſſe intelligeret) noui principis moleſtias ferre non poterant.

Illud tamen haud obſcurum eſt, populos iam ſemel ad defectionem prolapſos, vbi iterum ſub imperio fuerint redacti, maiori cũ difficultate amitti. Princeps enim defectionis occaſione arrepta, liberius ſui propugnationem & defenſionem ſuſcipit, poenas de defectoribus ſumens, ſuſpectos prodens , & ſibi debiliora loca præmuniens: ſic, vt ſi vnius Ludouici principis authoritas in confinijs arma ſtrepentis, tum primùm ſatis ſuperque fuit, vt à Gallo Mediolanẽ ſe imperium adimeretur, vt deinde iterum auferretur, vniuerſo penè orbi fuit in eum conſpirandum, & eius copiæ tũ fundendæ, tum ex Italia propulſandæ. Quod ſanè ex ijs cauſis profectum eſſe conſtat, quas commemorauimus: nihil ominus tum ſemel atque iterum fuit illi ademptum.

Expendimus prioris difficultatis cõmuneis cauſas, nũc reliquum eſt, vt eas etiã, quę poſterioris ſunt, videamus, ac explicemus, quæ remedia tu ille, & quæ quis nunc in eo ſtatu ſi eſſet, habere poſſet, quo melius quam Galliarum rex ſeſe in adepto imperio tueretur.

Eius generis, inquam, rerum ſtatus, qui ſic comparati, auito cuipiã alteri ad ſociantur, qui ſit eius principis, qui eum eſt adeptus, vel ſunt eiuſdem prouincię & linguæ ſocietate coniuncti, vel non. Si primum facile admodum fuerit eos retinere, præfertim ſi eorum vitæ ratio ad libertatem non fuerit aſſueta, & vt tutò poſsideantur, ſatis eſt principis, qui in eos imperium tenuit, ſtirpem extinxiſſe. Nam cæteris in rebus, modò auitæ leges non immutentur, tum morum diuerſitas abſit, quietè ſibi viuunt homines, vti Burgundos, Armoricos, Aquitanos, & Neuſtrios uidimus cum Gallia diu conſociatos. Et ſi enim linguarũ inter eos nonnihil diſcriminis cernitur, facile tamen moribus & vitæ conſuetudine, non abſimiles ſeſe in ea re mutuo ferre poſſunt.

Verùm imperia, quum comparātur in prouincia, quæ lingua, moribus, inſtitutis diſcrepat: hîc adſunt difficultates, hîc labores, hîc magna felicitate, ſumma induſtria, quo retineãtur opus eſt Præcipuum verò illud, & viuidioris remedij eſt, vt is qui ea eſt adeptus, ſua præſentia & domicilio fulciat . Id enim & ſecuriorem poſſeſsionem, & diuturniorem efficeret. Quemadmodum Turca ipſe in Græcia faciũdum cenſuit, qui omnibus legibus ad illud imperium retinendum ſeruatis, nõ potuiſſet tamen illud retinere, niſi eò demigrandum, atque ibi inhabitãdum ſtatuiſſet. Præfens enim & quæ perturbate fiunt, &confusè cernit, ſtatimque remedium afferre poteſt: ſe verò abſente, audit quidẽ, & certior fit de eorum magnitudine, ad id eo ſcilicet tempore, quum omnis remedij facultas penitus eſt adempta. Nec præterea miniſtrorũ diſpoliationi patebit vnquam expoſita prouincia. Tum ſibi ſatisfactum putant ſubacti populi, vbi ad præfentis principis perfugium proximus eis patet acceſſus, quo maiorem etiam (ſi boni viri eſſe in eum videri velint) amandi occaſionem habent. Sin minus timendi. Siquis exterorũ huiuſmodi principatum cogitaret inuadendum, id maiori cautione tentabit: ſic denique, vt ſi ibi maneat, ſumma cum diffcultate eum ſit amiffurus.

Alterum, quod huic rei affertur ex præſentioribus remedijs eſt, vt in vnũ, aut alterum locum ditionis adeptæ, veluti claues, coloniæ mittantur. Neceſſarium eſt enim vel hoc fieri, vel vt multũ tum equitum ibi alatur, tum peditũ copiarum. In colonijs non multum impẽdit princeps, & nullo aut exiguo ſumptu eas deducit, & retinet, eos autẽ duntaxat offendit, à quibus agros aufert & domos, nouis colonis aſsignadas, quique ad totius ditionis rationẽ, minima pars cum cenſeantur etiam diſperfi, & rerum egentes dimiſsi nocere nõ poſſunt. Reliqui verò omnes, partim iacturę immunes (& propterea facilè conquieſcunt) partim veriti ne quid ſtultè committãt, timentne idẽ ſibi accidat, quod & alijs diſpoliatis.

Quapropter comprehenſum atque cõcluſum velim, colonias, quæ nihil impendij ſecum ferunt, fideliores eſſe, minus lædere: laſos verò, cum ſint inopes & vagi, obeſſe (vt dixi) non poſse. Quoniam animaduertendum eſt homines, aut blanditijs deliniendos eſſe, aut prorſus extinguendos. Nam leuiores vlcifcũĩ iniurias, grauiores vlcifci nequeũt. Ob id, quę homini affertur iniuria, talis eſſe debet, & quæ vindictam non reformidet.

Sed ſi coloniarum loco militum copiæ ſubftituantur, maiorẽ in ea re princeps ſumptum faciet, cum in præfidijs id totum ſit illi abſumendum, quod ex ea ditione fuerat prouentus: ſic vt partum, quod illi erat diſpendio, cõmutetur. Offenduntur præterea multo plures: nam tota prouincia caſtris mutandis læditur, cuius incommodo cæteris omnibus affectis, in omnium etiã odiũ & offenſionem incurrit, & eorum ſcilicet, qui verberibus excepti, nocendi facultatem (cum domi ſint relicti) habet, omni iccirco ex parte huiuſmodi præſidia æquè vtilia ſunt, atque coloniarum vtília.

Impotentiorum pręterea vicinorum caput, & defenſorem ſe conſtituere debet, qui huiuſmodi prouinciam, vt dixi, lingua diſsimilem incolit, ſtudereque, vt ij qui in ea ſunt potentiores infirmetur, tum caueat, ne vllo rerum euentu, exterorum quiſpiam ſe viribus non minus pollẽs, in eam irrepat. Semper enim vſu veniet, vt ab ijs, qui nimia ambitioné illi ſunt offenſi, eò inducatur: Quemadmodum Romanos in Gręciam ab Aetolis olim inductos eſſe conſtat, & quãcunque prouinciam ſunt ingreſsi, in eã â prouincialibus fuerunt inducti.

Natura enim ita comparatum eſt, vt vbi primum alienigenarum quis potẽs prouinciam aliquam ſubit, omnes in ea qui minus potentia valent, ei ſtatim ſeſe adiungunt, odio quodam nimirum in eum adducti, qui in ſe potentiorem ſunt experti, ſic vt ad tenuiorẽ eiuſmodi rationem minus ſit laborandum, vt eos in ſuas parteis trahat: nam parto cũ imperio, vniuerſi ſtatim libenter coeũt. Id ei duntaxat cogitandum eſt, ne maiores accipiant vires, & autoritatem: ſua nanque præcipua vi, atque eorum ſtudio facilè eos deprimere poteſt, qui potẽtia valet, vt prorſus arbiter totius prouinciæ euadat.

Hac autem parte non commodè tratata, id totum perit, quod fuerat quis adeptus: quandiu verò id retinetur, infinitis penè difficultatibus ac moleſtijs laborabit. Romani ſane in prouincijs ſub actis, probè obſeruarunt has parteis, colonijs deductis, debilioribus ſeruatis, potentia pollentibus deiectis, nulla dignatione, authoritatéve, exteris præpotentibus ibi permiſſa.

Vnico Græciæ exemplo contentus ero: Achæi, atque Aetoli fuerunt ab eis ſeruati, Macedonum regnum, deiecto Antiocho, attritum: Nec Achęorũ merita, vel Aetolorum vnquam effecerūt, vt aliqua ſibi imperij fieret acceſsio: nec Philippi ſuaſionibus adduci potuerunt vt eum non demiſſum in amicitiam reciperent: Nec Antiochi potentia fuerũt inducti, vt ſuo ipſorum conſenſu aliquã in ea prouincia poteſtatem haberet.

In his deliberãdi occaſionibus id Romani egerunt, quod prudentes príncipes ſibi agendum putant, qui non modò præſentium lapſuum occaſiones cernunt, ſed & futurorum proſpiciunt, illisque omni induſtria occurrunt. Longè enim ſi prouideãtur, facilè aliquo remedio præcaueri poſſunt: verùm, vt dum te propius appetãt cũcteris, nulla (morbo incurabili iam facto) opportuna curatione ſanantur.

Accidit autem de hac re, quod in hectica febri aiunt medici: vbi ſcilicet primum aliquem init, facilem eſſe curatu, ſed cognitu difficilem: progreſſu verò temporis non percepta nec curata, facilem eſſe vt cognoſcatur , at vt quis eam ſanet perdifficilem . Sic in rebus imperij, ſi in poſterum quam longiſsime proſpiciantur, quod non niſi prudenti uiro conceditur, quę in eo ſuboriuntur incõmoda, illis expedita patebit curatio: verùm ea non cõprehenfa, ſi creſcere permittantur, quo omnibus perſpecta pateant, nullus amplius eſt illis medendi locus. Quare Romani in poſterum longè proſpiciẽtes aduerſos caſus, ſemper remedia adhibuerunt, nec vnquam paſſi ſunt, quo bellum aliquod detrectarẽt vt ea euenirent. Sciebant enim non ſub moueri bella, ſed potius cum aliorũ acceſsione trahi. Propterea bellum cũ Philippo & Antiocho in Græcia geſſerũt, ne quid in Italia cum illis eſſet agendũ: Potuiſſent ſanè tunc temporis vtruncque vitare, quod tamen noluerunt.

Nec id vnquam probatum eſt illis, quod omni omnium noſtri temporis ſapientum ore effertur,tẽporis liberalitate fruendum eſſe: at propriæ ſanè, quod erat ipſorum, & virtutis, & prudentiæ. Tempus enim omnia præ ſe agit, æque bonum ac malum, & malum ęque ac bonum ſecum ferre poteſt.

Verũ redeat oratio vnde digreſſa eft ad Galliam, & nunquid ex his, quæ dicta ſunt, aliquid præſtiterit, examinemus. Nec quid Carolus ipſe egerit dicã tantùm de Ludouico loquar, cuius con filiorum rationes, cum diuturniorem poſſefsionem in Italia retinuerit, melius perſpici potuerunt: tunc facilè quis intelliget eum, quæcunque agenda erant ad imperium retinendum, quod linguę diſsimilitudine diſcreparet, neglexiſſe, diuerſumque abijſſe. Ludouicus Venetorum ambitione in Italiam fuerat inuectus, qui eo aduentu dimidiam Ciſalpinæ Galliæ poſſeſsionem ſibi demere voluerunt. Hunc acceſſum eiusque conſilij rationem improbatam nolim: Nam cum in Italia pedem inferendi initium facere vellet, necin ea prouincia vllos haberet amicos, imò verò ex rerum geſtarum ratione Caroli regis, præcluſas, ſibi omnes cerneret vias, quas potuit amicitias coactus eſt comparare. Et breuivtique ex animo cecidiſſet conſilium, ſi in reliquarum adminiſtratione rerum non erraſſet. Parta itaque Ciſalpina Gallia ab ipſo rege, ſtatim eam exiſtimationem, & dignitatem recuperauit, quam Carolus ſibi detraxerat. Genua ceſſerat Florentini in ejus amicitiam venerant, Mantuanus, &, Ferrarienſis principes, Forumliuij domina, Bentiuolus, Fauẽtiæ, Arimini, Piſauri, tum Camertiũ, & Traiani portus reguli, Lucenſes item, Piſani, Senenſes: hi omnes obuiã ei pro ceſſerant, in eius amicitia futuri. Tu Veneti, ſui initi conſilij temeritatem facilè perſpicere potuerunt, qui vt duas in Ciſalpina Gallia vrbes ſibi adiungerent, regem maioris Italiæ partis dominum conftituerunt.

Nunc igitur animo quis perpendat quàm potuiſſet minimo labore ſuã rex dignitatem in Italia retinere, ſi quas ſupra poſuimus adminiſtrandi leges ſeruare voluiſſet, & quos habebat amicos ſecuros reddidiſſet, eosque defenſos curaſſet, qui numeroſiores, & imbecilles cum eſſent, pertimeſcentes nõnulli põtificios, alij Venetos, cogebantur perpetuò ab ipſo ſtare, eorumque opera facilè ab illis, qui potentiores reliqui eſſent, ſecuriorem ſe reddere.

Verùm ipſe vbi primùm Mediolani venit, totus his contrarius iuit, Alexandro pontifice à ſe, vt Flaminiam occuparet adiuto. Nec animo præſenſerat, hoc conſilio, ſublatis amicis, & ijs qui in illius finum confugerant, ſe debilitatũ iri. Sacricolas autem tanta rerum profanarum ad iuriſdictionem pontificiam, qua tanta eis defertur authoritas, acceſſione maximè prouehi; atque hoc pacto, cum labi cœpiſſet, pergendum fuit vſqueadeò, vt ad Alexandri ambitioni ſinem imponendum, ne totius Etruriæ dominus fieret, in Italiam ſibi contendedum fuerit. Nec ſatis habuit põtificios eò potentiæ euexiſſe, atque amicos ab ſe alienaſſe, niſi etiam regnum Neapolitanum à ſe expetitum, cum Hiſpaniarũ rege partitus eſſet, & arbiter totius Italiæ cum eſſet, ſocium ſibi adhibuit, vt filius prouinciæ viri ambitioſi, & ſibi offenſi haberet quò confugerent. Adhęc cum tributarium quempiam regem in eo regno dimittere poſſet, ipſe eum pepulit, altero inuecto, qui ſe inde deturbare poſſet.

Res ſanè è natura eſt maximè, maximeque peruulgata, ſtudium nimirum acquirendi, idque homines cum faciũt (modò poſsint) dabitur eis laudi, vel ſaltem uitio non vertetur: At quum non poſſunt, & in id tamen incumbunt, hîc vitium, hîc error ineſt. Si Gallia ſuis viribus Neapolim inuadere poterat, id ſibi faciundum erat: ſin minus, non erat cur illud regnum diuideret. Atqui ſi Ciſalpinæ Galliæ cum Venetis facta diſtributio, quod per eam in Italiam pedem intuliſſet excuſationem promeruit, hęc (quod ea excuſatione haud excuſaret) quominus eſſet in crimine non eſt promerita.

Prolapſus itaque fuerat in hos quingue errores Ludouicus: debiliores extinxerat, potentioris potentiam in Italia auxerat, & extero potentiſsimo in eam illato, colonijs item non deductis, eò nõ demigrarat ad habitandũ. Qui errores poterant eo ſuperſtite nõ ledere, nifi & ſextu peccaſſet peccatum, à Venetis imperium auferendo. Nam ſi pontificios non promouiſſet, nec Hiſpanos in Italiam inuexiſſet , eos deprimere neceſſe fuiſſet. Verùm ſuſceptis, quæ primũ intenderat, conſilijs , nõ erat cur ipſe in eorum ruinam conueniret: Nam quum illi potentes eſſent, facilè reliquos omnes à Ciſalpina Galliæ expeditione a uertiſſent: tum quòd Venetorum ad id habuiſſent (nullo ibi quæſito ab illis imperio) aſſenſum: tum quod reliqui omnes à Gallis eam prouinciam non ademiſſent, illis tradituri. Vt autem vterque in eos impetum facerent, non ſatis habuiſſent animi. Rationibus autem prænarratis reſponderem, ſi quis regem diceret, Flaminiam Alexandro, Hiſpanus verò regnum Neapolitanum vetandi belli occaſione ceſsiſſe. Non eſt nimirũ quòd quis, quid confusè factu permittat euenire, quo bellum refugiat: non enim vitatur, ſed tuo magno malo differtur. Si qui eſſent præterea qui afferrent, Pontifici datam fidem à rege, de ea expeditione in eius gratiam facienda quo ſuum matrimonium, & Rotomagenſis galerus ſtatueretur. Reſpondeo eo in loco, vbi de principum fide, & illius ob ſeruatione infra tractatur.

Amiſit igitur Ciſalpinam Gallia Ludouicus rex, quum ad ea præſcriptanó egerit, ad quæ cæteri, qui ſibi in adiungendis prouincijs, eisque retinendis egerunt. Nec hoc miru eſt, ſed rationi maximè conſentaneum, maximeque peruulgatum. De hac autem, quam habui ſubiectam materiam, colloquutus ſum Condiuinci cum Rotomagenſi cardínale, Valentino (hocenim nominis erat Cæſari Borgia Alexandri Pontificis filio) Flaminiam occupante. Italos enim afferenti belli imperitos eſſe, Gallos reſpondi, regnandi rationem non tenere. Ea enim ab eis ſi probè fuiſſet intellecta, ſacerdotum potentiam ad eam magnitudinem non <<incerta>><<ſiuiſſent>> euehendam. Et ſanè re ipfa patuit, illam & Hiſpanorum in Italia potentia à Gallia eſſe profectam: cuius denique caſus ab ipſis ſic euectis ortum habuiſſe. Quare generale elicitur ſententia, rarò, aut minimè fallax, authorem alienæ potentiæ ſeipſum perdere. Nam eã potentiam, aut induſtria, autvi ipſe author protulit, quarum vtranque is ſuſpectã habet, qui eò proceſsit potentiæ.

————————
 Capitulum II Capitulum IIII