Capitulum I | Capitulum III |
OMittam de Rebuspublicis diſſerere: De his aliâs fuſius diximus, nunc duntaxat orationem ad principatum conuertam, & quæ ſuperius iam orſus eram retexens (qua ratione ſcilicet principatus hi gubernari, ac retineri poſsint) narratione inſtitutam diſputationem perſequar.
In ijs igitur imperijs, quæ hæreditario iure obueniunt, quæque iam eidem familiæ parêre ante didicerunt, minus difficultatis ineſſe dico, quàm in ijs, quæ recenter adepti ſumus. Satis eſt enim ne princeps ſuorum maiorũ inſtituta tranſgrediatur: deinde tempori ad rerũ nouos caſus inſeruiat, ſic vt ſi princeps huiuſmodi communi ſit, et vulgari ſaltem pręditus in agēdo induſtria, ſemper in principatu fe conſeruabit: At ſi hac vulgari careat, & vi ſumma ex eo deturbetur, poſtquam eo fuerit ſpoliatus, & ſi incommodum habeat occupantem, recuperat tamen.
Huius rei nobis in Italia princeps Ferrarienſis exemplo eſſe poteſt, qui nullis alijsde cauſis An. m.cccc.LXXXIIII. Venetorum, & M. D. X. Iulij Pontificis aggreſsionẽ ſuſtinere potuit, quàm quòd in eo genere dominatus, temporis diuturnitate conſenuiſſet. Qui enim natura eſt princeps, minus cauſa & neceſsitatis habet, vt lædat, quo fit, vt etiã plus ametur: & nifi extraordinarijs, & pręualidis vitijs in odium offenſioneque populi incurrat, meritò naturali quodã iure à ſuis diligit, & in ipſa vetuſtate coherentis, & continuati dominatus, ob ruta iacet memoria omnium mutationum, & conuerfionum caufæ. Semper enim quæ præceſsit mutatio, latera ædifici proiecta, apta ad alterius ædificationem adnectendam relinquit.
Capitulum I | Capitulum III |