Nova editio.
Gaspar Scioppius recensuit (1605)
44 a.C.n.
 Liber septimus Liber nonus 

M. TERENTII

VARR.

De lingua latina,

LIBER OCTAVVS.
* Desvnt Qvaedam. *

tam nesciunt docere, quàm discere, quæ ignorant, in quo fuit Crates nobilis Grammaticus, qui fretus Chrysippo homine acutissimo, qui reliquit sex libros περί τῆς ἁνομαλίας, his libris contra analogiam, atque Aristarchum est nixus: sed ita vt scripta indicant eius, vt neutrius videatur peruidisse voluntatem. Quod & Chrysippus, de inæqualitate cùm scribit sermones, propositum habet ostendere similes res dissimilibus verbis, & similibus dissimiles esse vocabulis nominatas: & cùm Aristarchus de æqualitate conscribit, & de verborum similitudine, quorundam inclinationes sequi iubet, quo ad patiatur consuetudo. Sed ei, qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem, partim rationem, non tam discrepant, quòd consuetudo, & analogia coniunctiores sunt inter se, quam iei credunt: quòd est nata ex quadam consuetudine analogia: & ex hac, consuetudo ex dissimilibus & similibus verbis eorum, quod declinationibus constat, neque anomalia, neque analogia est repudianda: nisi si non est homo ex anima, quòd est homo ex corpore & anima. Sed ea, quæ dicam, quò facilius peruideri possint, prius de trinis copulis disserendum: nam cum confusim ex vtraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam. Primum de copulis naturæ, & suis: hæc enim duo sunt, quæ exigunt diuersa: quod aliud est dicere verborum analogias, aliud dicere, vti oportere analogiis. Secundum de copulis multitudinis, ac finis: vtrum ommium verborum dicatur esse analogia, an vnius, an maioris partis. Tertium de copulis personarum, qui eis debent vti, quæ sunt piures. Alia enim populi vniuersi, alia singulorum: & de his non eadem oratores, & poëtæ, quòd eorum non idem ius. Itaque populus vniuersus debet in omnibus verbis vti analogia: &, si perperam est consuetus, corrigere se ipse, cum orator non debeat in omnibus vti: quod sine offensione non potest facere, cùm poëtæ transilire lineas impunè possint. Populus enim in sua potestate, singuli in illius. Itaque vt suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debeat, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum, vt dominus: at ille meæ est. Vt rationi obtemperare debet gubernator, gubernatori vnusquisque in naui, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcunque summam in dicendo referam, si animaduertes, intelliges, vtrum dicatur analogia esse, an, vti oporteret, redigere, dici id in populum aliter, atq; in omnibus dici in eum, qui sit in populo. Nunc iam primum dicam pro vniuersa analogia, cur non modo videatur esse non reprehendenda, sed etiam cur in vsu quodammodo sequenda. Secundo de singulis criminibus, quibus rebus possint, quæ dicta sunt cõtra, solui: ita, vt generatim comprehendam, & ea, quæ in priori libro sunt dicta, & ea, quæ possunt dici, atq; illic præterij.

Primvm quod aiunt, qui bene loqui velit, consuetudinem non rationem similitudinum sequi oportere: quòd alterum si neglegat, sine offensione facere possit: alterum si sequatur, quod sine reprehensione non sit futurũ, errant: quòd qui in loquendo consuetudinem, qua oportet vti, sequitur, non sine ea ratione sequatur. Nam vocabula, ac verba, quæ declinamus, similiter ea in consuetudine esse videmus, & ad eam referimus: & si quid est erratum, non sine ratione corrigimus. Nam vt qui triclinium constrarũt, si quem lectum de tribus vnum imparem posuerunt, aut de paribus nimium, aut parum produxerunt vnum, corrigimus & ad cõsuetudinem communem, & ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in oratione in pronuntiando ita declinat verba, vt dicat disparia, quod peccat, redigere debemus ad ceterorum similium verborum rationem. Cum duo peccati genera sint declinationum: vnum, quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum, quod nondum est, & perperam dicitur: vnum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine: alterum non conceditur, quin ita dicatur: vt sit simile cum idem faciant, ac si qui puerorum per delicias pedes male poneret, atque imitari vacias cœperint, hos corrigi oportere, si concedant: contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vacia, aut compernis, si eum corrigi oportere nõ concedant, non sequitur, vt stulte faciant, qui pueris in geniculis alligent serperastra, vt eorum deprauata corrigant crura: cum culpandus non sit medicus, qui è longinqua mala cõsuetudine ægrum in meliorem traducit. Quare reprehendendus sit, qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducit in meliorem? Pictores Apelles, Protogenes, sic alij artifices egregij non reprehendendi, quòd consuetudinem Myconis, Dioris, Arimnæ, & aliorum superiorum non sunt secuti? Aristophanes improbandus, qui potius in quibusdam veritatem, quam consuetudinem est secutus? Quod si viri sapientissimi, & in re militari, & in aliis rebus multa contra veterem consuetudinem cum essent vsi, laudati; despiciendi sunt, qui potiorem dicunt oportere esse consuetudinem ratione. An cum quis perperam consueuerit quid facere in ciuitate, non modo non patiemur, sed etiam pœna adficiemus? Item si quis perperam consueuerit dicere verbum, non corrigemus, cum id fiat sine pœna? Et hi qui pueros in ludum mittunt, vt discant, quæ nesciunt verba, quemadmodum scribent? Itidem barbatos, qui ignorabunt verba, quemadmodum oporteat dici, non docebimus, vt sciant, qua ratione conueniat dici? Sed vt nutrix pueros à lacte non subitò euellit, cum à cibo pristino in meliorem traducit, sic in maioribus loquendo à minus commodis verbis ad ea, quæ sunt cum ratione, modicè traducere oportet: cum sint in consuetudine contra rationem alia verba, ita vt ea facile tolli possint, alia vt videantur esse fixa, quæ leuiter hærent, ac sine offensione commutari possint. Sic enim ad rationem corrigi oportet, quæ non ad rationẽ sunt, ita vt in præsentia corrigere nequeas: quin ita dicas, his oportet, si possis, non vti: sic enim obsolescent, ac postea iam oblitterata facilius corrigi poterunt. Quas nouas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, eisboni poëtæ maxime scænici, consuetudine subigere aureis populi debent: quòd poëtæ multum possint in hoc, propter eos quædam verba in declinatione melius, quædam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu. Itaque solet fieri ex meliore deterior. Multa verba perperàm dicta apud antiquos nõ modò nunc dicuntur rectè, sed etiam, quæ ratione dicta sunt tùm, nunc perperàm dicuntur. Quare, qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequamur: in eo enim quoq; est analogia, si ad eam inuitent, quæ est deprauata, nihilo magis sequemur: nisi si, cum erit necesse, non sequar in ceteris rebus mala exempla: nam ea quoque, cum aliqua vis vrguet, inuiti sequimur. Neque enim Lysippus artificum priorum potius est vitiosa secutus, quàm artem: sic populus facere debet, & singuli, sine offensione quod fiat populi, qui amissa non modo quærant, sed etiam quod indicium dent. Iidem ex sermone si quid deperiit, nõ modo nihil impendũt, vt requirant, sed etiam contra indices repugnant, ne restituatur verbum nouum, & ratione introductum, quod quò minus recipiamus, vitare non debemus. Nam ad vsum in vestimentis, ædificiis, supellectili, nouitati non impedit vetus consuetudo. Quem enim amor adsuetudinis potius in pannis possessorem retinet, quàm ad noua vestimenta traducit? An non sæpe veteres leges abrogatæ nouis cedunt? Anne formis vasorum recentibus à Græcia adlatis, oblitteratæ antiquæ consuetudinis sinorum, & capidarum species: nouis formis vocabulorum incontaminati vti nolent, quæ docuerit ratio præter consuetudinem veterem? Et tantum inter duos sensus interesse volent, vt oculis semper aliquas figuras supellectilis nouas conquirant, contra aureis expertes velint esse? Quotus quisque iam seruos habet priscis nominibus? Quæ mulier suum instrumentum vestis atque auri, veteribus vocabulis appellat? Sed inductis non tàm irascendum, quàm huiusce prauitatis patronis. Si enim vsquequaque non esset analogia, tùm sequebatur, vt in verbis quoque non esset, non cum esset vsquequaque, vt est; non esse in verbis.

Quæ enim est pars mundi, quæ non innumerabiles habeat analogias? Cælum, an mare, an terra, an aër, & cetera, quæ sunt in his? nonne in cælo, vt ab æquinoctiali circulo ad solstitialem, & hinc ad septentrionalem diuisum, sic contra paribus partibus item ad brumam versum contraria parte, non quantum polus superior à septentrionali circulo abest inferior ab eo, quem ἀνταρκτικόν vocant astrologi? Non quemadmodum quodque signum exortum hoc anno, quotannis eodem modo exoritur ? Num aliter sol à bruma venit ad æquinoctium, & inde ad solstitium, quam à solstitio venit ad æquinoctialem circulum, & inde ad brumam? Nonne luna, vt à solis via discedit ad aquilonem, & inde redit in eandem viam, sic inde fertur ad austrum, & regreditur in eandem? Sed quid plura de astris, vbi difficilius reperitur, quid sit, aut fiat in motibus dissimiliter? At in mari, credo, motus non habent similitudines qui in viginti quattuor horis lunaribus cottidie quater se mutant: ac cum sex horis æstus creuerunt, totidem decrescunt versus? an hãc analogiam ad diem seruant, ad mensem non habent alios motus inter se conuenientes, de quibus in libro, quem de æstuariis feci, scripsi? .... Non in terra seruatur analogia, vt cuiusmodi in præterito tempore fructuum genera reddidit, similia in præsenti reddat? & cuiusmodi à tritico iacto reddit segetes, sic ordeo fato proportione reddat parileis? Nonne vt Europa habet flumina, lacus, monteis, campos, sic habet Asia? Non in volucribus generatim seruatur analogia? Non vtex aquilis aquilæ, atque ex turdis procreantur, turdi: sic ex reliquis sui cuiusque generis? An aliter hoc fit quàm in aëre, in aqua? non hic conchæ inter se generatim innumerabili numero similes? non pisces? an è muræna fit lupus, aut merula? Non bos ad bouem conlatus similis? & qui ex his progenerantur inter se vituli? etiam vbi dissimilis fetus, vt ex equa & asino mulus, tamen ibi analogia: quod ex quocumque asino & equa nascitur item mulus, aut mula, vt ex equo, & asina hinnuli. Non sic ex viro & muliere omnis similis partus? Quid pueri, & puellæ? num horum ita inter se omnia similia membra, vt separatim in suo vtroque genere similitudines sint pariles? Non homines omnes cum sint ex anima & corpore, partes quoque habent proportione similes? Quid ergo cum omnes animæ hominũ sint diuisæ in octonas parteis, inter se nõ proportione similes? quinque, quibus sentimus: sexta, qua cogitamus: septima, qua progeneramus: octaua, qua voces mittimus? Igitur, quoniam, quom loquimur voce, oratio est, hãc quoque necesse est natura habere analogiam, itaque habet. An non vides, vt Græci habeant eam quadripartitam, vnam, in qua sit casus: alteram, in qua tempora: tertiam, in qua neutrum: quartam, in qua vtrumque: sic nos habere? Ecquid, verba nescis, vt apud illos sunt alia finita, alia non, sic vtraque esse apud nos? Equidem non dubito quin animaduerteris item in eeis innumerabilem similitudinum numerum, vt trium temporum, vt trium personarum: quis enim potest nõ animaduertisse in omni ratione esse vt legebam lego legã, sic lego legis legit: cum hæc eadem dicantur alias vt singula, alias vt plura fignificẽt? Quis est enim tàm tardus, qui illas quoque non animaduertat similitudines, quibus vtimur in imperando, quibus in optando, quibus in interrogando, quibus in infectis rebus, quibus in perfectis, sic in aliis discriminibus? Quare qui negat esse rationem analogiæ, nõ videt naturã non solùm orationis, sed etiam mũdi: qui autem vident, & sequi negãt oportere, pugnant cõtra naturã, non contra analogiam: & pugnant volsillis, non gladio, cũ pauca excepta verba ex pelago sermonis puri, munus trita afferant, & dicant propterea analogias non esse: similiter vt si quis cum viderit mutilum bouem aut luscum hominem, vel claudicantem equum, neget in boum, hominum, & equorum natura similitudines proportione cõstare. Qui autem cum duo genera esse dicunt analogiæ: vnum naturale, quod vt ex lentibus seminateis nascuntur lentes, sic ex lupinis lupinum: alterum voluntarium, vt in fabrica, cum vident scænam, vt dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione facta: de his duobus generibus, naturalem esse analogiam: vt sit in motibus cœli: voluntariam vero esse, quòd vt cuique fabro libitum sit, possit facere partem scænæ: sic in hominum partibus esse analogias, quòd eas natura fecit: in verbis non esse, quòd[1] & homines ad suam quisque voluntatem fingunt. Itaq; de eisdem rebus alia verba habere Græcos, alia Syros, alia Latinos. Ego declinatus verborum & voluntarios, & naturaleis esse puto. Voluntarios, quibus homines vocabula imposuerint rebus quædam, vt à Romulo Roma, à [2]Tibure Tiburtes. Naturales, vt ab impositis vocabulis, quæ inclinantur in tempora, aut in casus: vt ab Romulus Romuli Romulum, & à dico dicebam dixeram. Itaque in voluntariis declinationibus inconstantia est, in naturalibus cõstantia: quas vtrasque, quoniam id non debeant negare esse in oratione, quod in mundi partibus omnibus sit, & declinationes verborum innumerabiles, dicendum est esse in iis analogiam. Neq; ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda. Nam siqua perperam declinauit verba consuetudo, vt ea aliter efferri non possint sine offensione multorũ, hinc rationem verborum non prætermittendam ostendit loquendi ratio. Quod ad vniuersalem pertinet causam, cur similitudo & sit in oratione, & debeat obseruari, & quam ad finem quoque, satis dictum. Quare quod sequitur, de partibus singulis deinceps expediemus, ac singula crimina, quæ dicunt in analogias, soluemus. In quo animaduerto, natura quadruplicem esse formam, ad quam in declinando accommodari debeant verba: quod debeat sub esse res, quæ designetur, & vt sit ea res in vsu, & vt vocis natura ea sit, quæ significauit, vt declinari possit, & similitudo. figura verbi vt sit ea, quæ ex se declinata genus prodere certum possit; quo neque à terra terrus vt diceretur, postulandum est, quòd natura non subest: vt in hoc alterum maris, alterum feminæ debeat esse. Sic neque propter vsum, vt quoniã Terentius significat vnũ, Terentij plures, postulandum est, vt sic dicamus faba & fabæ: nõ enim in similibus vtrũque, neque vt dicimus Terentius Terentium, sic postulandum, vt inclinemus A & B, quòd non omnis vox natura habet declinatus. neque enim forma conlata quærendum solum, quid habeat in figura fimile, sed etiam nonnunquam in eo, quem habeat effectum. Sic enim lana Gallicana, & Appula videtur imperito similis propter speciem, cum peritus Appulam emat pluris, quòd in vsu firmior sit. Hæc nunc strictim dicta, apertiora fient infrà. incipiam hinc.

Quod rogant ex qua parte oporteat simile esse verbum, ab voce, an à significatione, respondemus à voce. Sed tamen nonnunquam quærimus , genere similiáne sint, quæ significantur, ac nomen viri eum virili conferimus, feminæ cum muliebri: non quod id, quod significant voces, commoueat, sed quod nonnunquam in re dissimilis figurę, formas vocum indissimiles ponunt dispariles: vt calcei muliebres sint, an viriles, dicimus ad similitudinem: figura, cum tamen sciamus nonnunquam & mulierem habere calceos viriles, & virum muliebreis. Sic dici virum Perpernam, & M. Læcam muliebri forma. Et contra, parietem, vt abietem, esse forma similem, cum alterum vocabulum dicatur virile, alterum muliebre, & vtrumque natura neutrum. Sic itaque ea virilia dicimus, non quæ virum significant, sed quibus proponimus hic & hi. Et sic muliebria, in quibus dicere possumus hæc, & hæ. Quare nihil est, quod dicunt Theona, & Diona non esse similes, si alter est Aethiops, alter Gallus: si analogia rerum dissimilitudines adsumat ad discernendum vocis verbi figuras. Quod dicunt simile sit, nécne, nomen nomini, imprudenter Aristarchum præcipere, oportere spectari non solùm ex recto sed etiam ex corum vocandi casu: esset enim deridiculum, si similes inter se parentes sint, de filiis iudicare. Qui errant, quòd nõ ab obliquis casibus sit, vt recti simili facie ostendantur: sed propter eos facilius prospici similitudo potest eorum, quam vim habeat: vt lucerna in tenebris adlata non facit, quæ ibi sunt posita, similia sint, sed vt videantur, quæ sint, quæque desint. Quid similius videtur, quæ in his est extrema littera crux, frux? quas qui audit voces, auribus discernere potest nemo: cum easdem non esse similes ex aliis verbis intelligamus: quòd cum sint cruces, & fruges, & de his extremis syllabis exemptum sit E, ex altero sit crucs, & altero frugs: quod item apparet, cum est demptum S: nam sit vnum cruce, alterum fruge. Quod aiunt, cum in maiore parte orationis non sit similitudo, non esse analogiam: dupliciter stulté dicunt, quod & in maiore parte est, & in minore parte est: & si in minore non sit, tamen sit in maiore. Nisi etiam nos calceos negabunt habere, quod in maiore parte corporis calceos non habeamus? Quod dicunt nos sequi dissimilitudinem: itaque in vestitu, in spellectile delectari varietate: non paribus subuculis vxoris: respondeo, si varietas est iucunda, magis varium esse, in quo alia sunt similia, alia non sunt. Itaque sic, vt abacum argento ornari videmus, vt alia paria sint, alia disparia, sic in oratione.

Rogant, si similitudo sit sequenda, cur malimus habere lectos alios ex ebore, alios ex testudine, sic item genere aliquo alio: ad quæ dico, nos dissimilitudines quoque sequi. Sæpe itaque ex eadem supellectili licet videre: nam nemo facit triclinij lectos, nifi pareis & materia, & altitudine, & figura. Quis facit mappas triclinarias non simileis inter se? quis puluinos? quis denique cetera quæ vnius generis sint plura? Cum inquiunt vtilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quæ habebit similitudinem, sed quæ vtilitatem. Ego quidem vtilitatis causa orationem factam esse concedo, sed vt vestimenta: quare vt hic similitudines sequimur: vt virilis tunica sit virili similis, item toga togæ: & mulierum stola stolæ proportione, & pallium pallio simile. Sit cum sint nomina vrilitatis causa, tamen virilia inter se similia: item muliebria inter se sequi debemus. Quod aiunt, vt persedit, & perstitit, sic percubuit, & percupiuit, quoniam non sit, non ese analogiam: & in hoc errant: quòd duo posteriora ex prioribus declinata non sunt: cum analogia polliceatur ex duobus similibus similiter declinatis, similia fore. Qui dicunt, quòd sit à Romulo Roma, & non Romula, neque vt ab oue ouilia, sic à boue bouilia non esse analogias, errant: quòd nemo pollicetur è vocabulo vocabulum declinari recto casu singulari in rectum fingularem, sed ex duobus vocabulis similibus casus similiter declinatos similes fieri. Quod dicunt, quòd vocabula litterarum Latinarum non declinentur in casibus, non esse analogias, hi, ea quæ natura declinari non possunt, eorum declinatus requirunt: proinde vt non ea dicatur esse analogia, quæ à similibus verbis similiter declinatis similia declinat. Quare non solùm in vocabulis litterarum non hæc requirenda analogia, sed nec in syllaba quidem vlla: quod dicimus hoc ab, huius ab: sic alia. Quod si quis in hoc quoque velit dicere esse analogias rerum, tenere potest: vt .n. dicunt ipsi alia nomina, quæ quinque habent figuras, habere quinque casus, alia quattuor, sic minus alia; dicere poterunt esse litteras ac syllabas in voce, quæ singulos habent casus. In rebus plurimis, quemadmodum inter se conferrent ea, quæ ternos habebunt vocabulis casus, item ea inter se quaternos: sic, quæ singulos habebunt, vt conferant inter se dicentes, vt sit hoc A, huius A, huic A, esse hoc E, huius E , huic E.

Quod dicunt, esse quædam verba, quæ habeant declinatus, vt caput, quorum par reperiri quòd non possit, non esse analogias: respondendum sine dubio, si quod est singulare verbum, id non habere analogias. Minimum duo esse verba debent, in quibus sit similitudo: quare in hoc non tollunt esse analogias? sed innihil vocabulum recto casu apparet in hoc: Quæ dedit ipsa caput, nec dispendi facit hilum: quod valet, neque dispendij facit quidquam.

Idem hoc obliquo apud Plautum: Video te nihil pendere pra Philolachete omnes homines: quod ex ne & hili: quare dictus est nihili, qui non hili: habet casus tùm, cùm commutatur, de quo dicitur. De homine enim dicimus hic homo nihili, & huius hominis nihili, & hunc hominem nihili, si in illo commutaremus, diceremus, vt hoc linum, & limum, sic nihilum, non hic nihili, & huic lino & limo, sic nihilo, non huic nihili. Potest dici patricus casus, vt ei præponuntur pronomina plura, vt hic casus Terentij, hunc casum Terentij, hic miles legionis, huius militis legionis, hunc militem legionis. Negant, cùm omnis natura sit aut mas, aut femina, aut neutrum, debuisse ex singulis vocibus ternas figuras vocabulorum fieri, vt albus alba album: nunc fieri in multis rebus binas, vt Metellus Metella: nonnulla singula, vt traœgdia, comœdia, sic esse Marcum, Numerium: at Marcam & Numeriam non: dici coruum, turdum, non dici coruam, turdam: contra,dici pantheram, merulam, non dici pantherum, merulum: nullius nostrum filium, & filiam non aptè discerni marem ac feminam, vt Terentium & Terentiam: contra, deorum liberos, & seruorum non itidem, vt Iouis filium, & filiam, non Iouem & Iouam: item magnum numerum vocabulorum in hoc genere non seruare analogias. Ad hæc dicimus, omnis orationis, quamuis res natura subsit, tamen si ea in vsum non peruenerit; eò non peruenire verba: ideo equus dicitur & equa, in vsu enim horum discrimina: coruus & corua non: quòd sine vsu id, quod dissimilis naturæ. Itaque quædam aliter olim, & nunc: tum omnes mares, & feminæ dicebantur columbæ, quòd non erant in vsu domestico: nunc contrà, propter domesticos vsus,quod internouimus, appellatur mas columbus, femina columba.

Nam cum in tria genera transit, & idem et in vsu discriminare, totumque denique apparet, vt est in doctus docta doctum. Doctrina enim per hæc tria transire potest, & vsus docuit discriminare doctas res ab hominibus, & in his marem ac feminam in mare, & femina, & neutro. Neque natura mas transit, neque femina, neque neutra: & ideo non dicitur feminus femina feminum, sic reliqua.

Itaque singularibus & secretis vocabulis appellati sunt. Quare in quibus rebus non subest similis natura, aut vsus, in his vocabulis huiuscemodi ratio quæri non debet. Ergo dicitur, vt surdus vir, surda mulier, sic surdum theatrum quòd omnes hæ res ad auditum sunt comparatæ. Contra nemo dicit cubiculum surdum quod sit ad silentium, non ad auditum: at si fenestram non habet, dicitur cæcum, quòd non habet lumen quod habere debet. Mas, & femina habent inter se natura quandam societatem neutra cum his, quòd sunt diversa non inter se: quodque de his perpauca sunt, quæ habeant quandam communitatem: Dei, & serui nomina, quod non item, vt libera nostra transeunt, eadem ex causa, quod ad vsum attinet, institui opus fuit de liberis, de reliquis nihil attinuit: quod in seruis gentilicia natura non subest in vsu.

In nostris nominibus, qui sumus in Latio, & liberi, necessaria. Itaque ibi apparet analogia: ac dicitur Terentius vir, Terentia femina, Terentium genus. In prænominibus ideò non sit item, quòd hæc instituta ad vsum singularia, quibus discernerentur nomina gentilicia, vt à numero Prima, Secunda Tertia, Quarta, in viris, vt Quinctus, Sextus, Decimus. Sic ab aliis rebus, cum essent duo Terentij, aut plures, discernendi causa, vt aliquid singulare haberent, notabant: forsitan ab eo, qui mane natus diceretur, vt is Manius esset, qui luci, Lucius, quo post patris mortem, Postumus. E quibus, quæ, cum item accidisset feminis, poportione appellatæ declarant prænomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma.

Videmus enim Maniam matrem [3]larum, & Luciam Volumniam, Saliorum carminibus appellari. Postumam à multis post patris mortem etiam nunc appellari.

Quare quocunque progressa est natura, cum vsu vocabuli similis, proportione propagata est analogia. Cum in quibus declinationibus voluntariis maris, & feminæ, & neutri, quæ voluntaria sunt, non debent similiter declinari: sed in quibus naturales sint declinatus, hi, qui esse reperiuntur. Quo circa in tribus generibus nominum iniquè tollunt analogias. Qui autem eas reprehendunt, quòd alia vocabula singularia sunt solum, vt cicer: alia multitudinis solum, vt scalæ, cum debuerint esse omnia duplicia, vt equus equi: analogiæ fondamentum esse obliuiscuntur naturam. Nam & vsu singulare est, quod natura vnum significat, vt equus, aut quòd coniuncta quodammodo ad vnum vsum, vt bigæ: itaque dicimus vna musa, sic dicimus vnæ bigæ.

Multitudinis vocabula sunt vnum infinitum, vt musæ: alterum finitum, vt duo, tres, quatuor: dicimus enim, vt hæ musæ, sic vnæ bigæ, & binæ, & trinæ bigæ, sic deinceps. Quare tam vni, & vnæ, & vna quodammodo singularia sunt, quàm vnus, & vna, & vnum: hoc modò mutat, quòd altera in singularibus, altera in coniunctis rebus, & vt duo, tria sunt multitudinis, sic bina, trina. Est tertium quoque genus singulare, vt in multitudine, vter: in quo multitudinis, vt vter vtri, vter poëta singularis, vtri poëta multitudinis est. Qua explicata natura, apparet non debere omnia vocabula multitudinis habere par fsingulare. Omnes enim numeri à duobus sureum versus multitudinis sunt, neque eorum quisquam habere potest singulare compar. Iniuria igitur postulant, si qua sint singularia: oportere habere multitudines. Item qui reprehendunt, quòd non dicatur, vt vnguentum vnguenta, vinum vina, sic acetum aceta, garum gara. faciunt imperitè: qui ibi desiderant multitudinis vocabulum, quæ sub mensuram, ac pondera potius, quam sub numerum succedunt. Nam in plumbo, oleo, argento, cum incrementum accessit, dicimus, multum oleum, multum plumbum, argentum: non multa olea, plumba, argenta: cum quæ ex hisce fiant, dicamus plumbea, & argentea: aliud enim cum ex argento: nam id tùm, cùm iam vas argenteum, aut pocillum, aut quid item, quòd pocilla argentea multa, non quòd argentum multum. Ea natura, in quibus est mensura, non numerus, si genera in se habent plura, & in vsum venerunt, & genere multo, sic vina, vnguenta dicta: alius enim generis vinum, quod Chio, alius quod Lesbo. Sic ex regionibus, quæ ipsa dicuntur, nunc melius vnguenta, cui nunc genera aliquot. Si item discrimina magna essent olei, & aceti, & sic ceterarum rerum huiuscemodi in vsu communi, dicerentur sic olea, vt vina. Quare in vtraque denique rescindere conantur analogiam: & cum indissimili vsu similia vocabula querunt, & cum item ea; quæ metimur, atque ea quæ numeramus, dici putant oportere. Item reprehendunt analogias, quod dicantur multitudinis nomine publicæ balineæ, non balinea: contra quod priuati dicunt vnum balineum, quod plura, balineas dicant. Quibus responderi potest, non esse reprehendẽdum, quòd scalæ, & aquæ calidæ, pleraque, quæ cum multitudinis vocabulis sint appellata: neque eorum singularia in vsum venerint. Idemq́ue, item contra primum balineum nomen Græcum introiit in vrbem, publicæ ibi consedit, vbi bina essent coniuncta ædificia lauandi causa, vnum vbi viri, alterum vbi mulieres lauarentur, ab eadem ratione domi suæ quisque vbi lauatur, balineum dixerit: & quòd non erant duo, balinea dicere non consueuerunt, cum hoc antiqui non balineum, sed lauatrinam appellare consuissent. Sic aquæ calidæ à loco, & quæ ibi scaterent, cum vt colerentur, venissent in vsum nostris, cum aliæ ad alium morbum idonea essent. Hæ cùm plures essent, vt Puteolis, & in Tuscis, quibus vtebantur, multitudinis potius, quàm singulari vocabulo appellarunt. Sic scalas, quòd à scandendo dicantur, & singulos gradus scanderent. Magis erat quærendum, si appellassent singulari vocabulo scalam, cum origo nominatus ostenderetm contra. Item reprehendunt de casibus, quod quidam nominatus habent rectos, quidam obliquos: quod dicunt vtrosque in vocibus oportere: quibus idem responderi potest, in quibus vsus, & natura non subsit, ibi non esse analogiam, sed ne in his vocabulis, quæ declinantur, si transeunt è recto casu in rectum casum. Quæ tamen ferè non discedunt à ratione sine iusta caussa, vt, hi qui gladiatores dicunt Faustinos: nam quòd plerique dicuntur, vt, treis extremas syllabas habeant easdem Cafscelliani, Aquilliani, Cæciliani, animaduertent, vnde oriuntur nomina dissimilia, Cascelius, Cæcilius, Aquilius, Faustius: rectè dicerent Faustianos: sic à Scipione quidam male dicunt Scipionios, nam contra est Scipionarios. Sed, vt dixi, quòd ab huiuscemodi cognominibus rarò declinantur cognomina, neque in vsum etiam perducta notant quædam. Item dicunt, cum sit simile stultus, luscus, & dicatur stultus stultior stultissimus, non dici luscus luscior luscissimus: sic in hoc genere multa. Ad quæ dico id eò fieri, quòd natura nemo lusco magis sit luscus, cum stultior fieri videatur.

Quod rogant, cur non dicamus mane manius manissimè: item de vespertino tempore, vespere magis & minus esse nin potest, ante & post potest: itaque prius est hora prima, quàm secunda, non magis hora: sed magis mane surgere tam dicitur, qui primo mane surgit , quàm qui non prior. Vt enim dies non potest esse magis, quàm mane, itaque ipsum hoc, quod dicitur magis, sibi non constat: quod magis mane significat primum mane, magis vespere nouissimum vesper. Item ab huiufcemodi similitudinibus analogia, quod cum sit anus, cadus simile , & sit ab anu anicula anicella, à cado duo reliqua; quòd non sint propagata: sic non dicatur à piscina piscinula piscinella: ad huiufcemodi vocabula analogias essee, vt dixi, vbi magnitudo animaduertenda sit in vnoquoque gradu, & quæ sit in vsu communi, vt est cista cistula cistella, & canis catulus catellus, quod in pecoris in vsu non est. Itaque consuatudo frequentius res in binas diuidit parteis, vt maius & minus, vt lectus, & lectulus, arca & arcula, sic alia. Quod dicunt, casus alia non habere rectos, alia obliquos, & ideò non esse analogias, falsum est. negant habere rectos, vt in hoc frugis frugem, item roris rorem: obliquos non habere, vt in hoc Diespiter, Marspiter: ad hoc respondeo, & priora habere nominandi, & posteriora obliquos. Nam & frugi rectus est natura frux: ac si secundum consuetudinem dicimus, vt hæc auis, hæc ouis, sic hæc frugis. Sic secundum naturam nominandi est casus roris, secundum consuetudinem ros, cum vtrumque conueniat ad analogiam, quòd & id, quod in consuetudine non est, cuiusmodi debeat esse, apparet, & quod est in consuetudine nunc in recto casu, eadem est analogia ad pleraque, quæ ex multitutudine cùm transeunt in singulare, difficulter efferuntur ore.

Sic cum transiretur ex eo, quod dicebatur hæ oues, vna non est dicta oues, sed additum I, ac factum ambiguum verbum nominandi an patrici sit casus, vt ouis, & auis. Sic in obliquis casibus cur negent esse Marspitris, Diespitris, non video, nisi quòd minus est tritum in consuerudine, quàm Diespiter, quod nihili argumentum est: nam tàm casus, qui non tritum est, quàm qui est. Sed in casuum serie alia vocabula non habent nominandi, alia de obliquis aliquem. Nihil enim video quò minus ratio percellere poterit hoc crimen. Nam vt signa, quæ non habent caput aut aliquam aliam partem, nihilominus in reliquis membris eorum esse possunt analogiæ, sic in vocabulis casuum, possunt item fieri, ac reponi, quod aberit, vbi patietur natura,& consuetudo, quod nonnunquam apud poëtas inuenimus factum: vt in hoc apud Næuium in Clastidio: Vita insepulta lætus in patriam reduxit.

Item reprehendunt, quòd dicaturh hæc strues; hic Hercules, hic homo: debuissent enim dici, si esset analogia, hic Hercul, hæc strus; hic homon. Hæc ostendunt non analogiam non esse, sed obliquos casus non habere caput ex sua analogia. Nam vt in Alexandri statua si imposueris caput Philippi, membra conueniant ad rationem, sic & ad Alexandri membrorum simulachrum caput, quod respondeat, item fit. Nam si quis tunicam in vsu ita consuit, vt altera plagula sit angusti claui, altera lati: vtraque pars in suo genere caret analogia. Item negant esse analogias, quòd alij dicunt cupressus, alij cupressi: item de ficis, platanis, & plerisque arboribus, de quibus alij extremum V S, alij I faciunt: id est falsum: nam debent dici hi & hæ fici: quod est vt nummi, fici, vt nummorum, ficorum: si essent plures ficus, vt manus, diceremus vt manibus, sic ficibus: & vt manuum, sic ficuum: neque has ficos diceremus, sed ficus, vt non manos, sed manus. Sed neque consuetudo diceret singulares obliquos casus huius fici, neque ab hac fico, vt non dicit huius mani, sed huius manus, & ab hac mano, sed manu. Et illud putant esse caussæ, cur non sit analogia, quod Lucilius scribit, [4]Decuis, siue decussis est: qui errant, quòd Lucilius non debuit dubitare, quod vtrumque: nam in ære usque ab asse ad centussis numerus æs adsignificat, & eius numero finiti casus omnes[5]à dupondio sunt: quod dicitur à multis duobus modis, hic dupondius, & hoc dupondium, vt hoc gladium, & hic gladius: à tressibus virilia multitudinis hi tresses & his tressibus, cùm sit singulare hoc tressis ab eo, sic deinceps ad centussis. Deinde numerus æs non significat. Numeri, quia æs non significant vsque à quattuor ad centum, triplices habent formas, quòd dicuntur hi quattuor, hæ quattuor, hæc quattuor, cum peruentum est ad millenarium, adsumit singulare neutrum, quod dicitur hoc mille, à quo multitudinis sit millia.

Quare quom adanalogias quod pertineat, non est, vt omnia similia dicantur, sed vt in suo quæque genere similiter declinentur, stultè quærunt, cur as, & dupondius, & tressis non dicantur proportione: cum as sit simplex, dupondius dictus, quod duo pondo, id est, duos asses pendebat. tressis ex tribus æris, quòd æs pro assibus nonnunquam dicebant antiqui. A quo dicimus assem tenentes, Hoc ære, æneaq́ue libra: &, mille æris legasse. Quare, quòd à tressis vsque ad centussis numeri eiusmodi sunt compositi, eiusmodi habent similitudinem: dupondius, quòd dissimilis est, vt debuit, dissimilem habet rationem. Sic as, quoniam simplex est, ac principium, & vnum significat, & multitudinis habet suum infinitum: dicimus enim asses, quos cum finimus, dicimus dupondius, & tressis & sic porro: videtur mihi, quoniam finitum & infinitum habeat, similitudinem non habere, verumque item dici: eò magis, quòd in ipsis vocabulis vbi additur certus numerus, aliter atque in reliquis dicitur. Nam sic loquuntur hoc mille denarium, non hoc mille denarij: & hæc duo millia denarium, non duo millia denarij. Si esset denarij in recto casu, atque infinitam multitudinem significaret, tunc in patrico denariorum dici oportebat: & non solum in denariis, victoriatis, drachmis, nummis, sed etiam in viris idem seruari oporteret, cum dicimus iudicium fuisse triumuirum, decemuirum, non triumuirorum, decemuirorum. Numeri antiqui habent analogias, quòd omnibus est vna nouenaria regula, duo actus, tres gradus; sex decuriæ: quæ omnia similiter inter se respondent. Regula est numerus nouenarius, quòd ab vno ad nouem cum peruenimus, rursus redimus ad vnum, & hinc vnum & nongenta ab vna sunt natura nouenaria: sic ab octonaria, & deorsum versus ad singularia perueniunt. Actus primus est ab vno ad nongenta: secundus à mille ad nongenta millia, quod idem valeat vnum, & mille, vtrumque singulari numero appellant. Nam vt dicitur, hoc vnum, hæc duo, sic dicitur hoc vnum, hæc duo millia, & sic deinceps multitudinis numero: in duobus actibus reliqui omnes item numeri. Gradus singularis est in vtroque est actu ab vno ad nouem: denarius gradus à decem ad nonaginta: centenarius à centum ad nongenta. Ita tribus gradibus sex decuriæ fiunt, tres milliariæ, & tres minores. Antiqui his numeris fuerunt contenti. Ad hos tertium & quartum actum addiderunt posteriores, atque ieis minora imposuerunt vocabula, neque ratione, sed tamen non contra est eam, de qua scribimus, analogiam. Nam vt deciens cum dicatur, hoc deciens; vt hoc mille, huius mille, vt sit vtrumque sine casibus vocis, dicemus vt hoc mille, huius mille, si hoc deciens, huius deciens, nec eò minus in altero, quod est mille, præponeimus hi mille, horum mille.

Quoniam in eo est nomen commune, quam vocant ὀμωνυμίαν obliqui casus, ab eodem capite vbi erit ὀμωνυμία, quo minus dissimiles fiant analogia non prohibet. Itaque dicimus hic Argus, cum hominem dicimus, cum oppidum Græcanice hoc Argos, Latine hi Argi item faciemus. Eadem vox nomen & verbum significabit, vt in casus, & in tempora dispariliter declinetur, vt faciamus à Meto, quom nomen est, Metonis, Metonem, quom verbum, meto, metis, metam, metebam. Reprehendunt, cum ab eadem voce plura sunt vocabula declinata, & sunt, quas συνωνυμίας appellant, vt Alcæus, Alcæo, sic Geryon, Geryonis, Geryonem. In hoc genere, quod casus perperam permutant quidam, non reprehendunt analogiam, sed qui eis vtitur imperitè. Quod quisque caput pertenderit, sequi debet eius consequentias casus in declinando, ac non facere, cum dixerit recto casu Alcæus, in obliquis dicere Alcæoni, & Alcæonem. Quod si institerit, non secutus erit analogias. Reprehendunt Aristarchum, quòd hæc nomina Melicertes, & Philomedes similia neget esse, quòd vocandi casus habet alter Melicerta, alter Philomede. Sic qui dicat lepus & lupus non esse fimile, quòd alterius vocandi casus sit lupe, altetius lepus. Sic socer, macer, quod in transitu fiat ab altero trisyllabum soceri, ab altero bisyllabum macri. De hoc, & si supra responsum est, hic quoque amplius adiiciam, similia non solum à facie dici, sed etiam ab aliqua coniuncta vi & potestate, quæ & oculis, & auribus latere soleat.

Itaque sæpe gemina facie mala negamus esse similia, si sapore sunt alio. Sic equos eadem facie nonnullos negamus esse similes, sinatione seu procreatione dissimiles. Itaque in hominibus emendis, sinatione alter est melior, emimus pluris: atque in hisce ommibus similitudines non sumimus tantum à figura, sed etiam aliunde, vt in equis cuiusmodi faciant pullos, vt in pomis, quo sint succo. Si igitur idem sequitur in similitudine verborum, quis reprehendendus non est. Quare dissimilitudinum discernendarum caussa nonnunquam vt pronomen adsumitur, sic casum aliquem adsumi, vt in his nemus, lepus, hic lepus, hoc nemus. Itaque differunt, ac dicuntur hi lepores, hæc nemora, sic aliud siquid adsumptum erit extrinsecus, quo similitudo penitus perspici possit non enim erit remotum à natura. Neque enim magnetes lapides duo inter se fimiles sint, nec ne, perspicere possit, nisi minutum extrinsecus prope apposueris ferrum, quod simiiles lapides similiter ducunt, dissimiliter dissimiles.

Quod ad nominationum analogiam pertinet, ita declinatum arbitror, vt omnia, quæ dicuntur contra, ad respondendum ab his sumi fontibus possint. Quod ad verborum rationem attinet, cum partes sint quattuor, termporum, personarum, generum, diuisionum, ex omni parte quoniam reprehendunt, ad singula respondebo. Primum quod aiunt analogias non seruari in temporibus, cum dicant lego legi legam, & sic mille alia: nam quæ sunt vt legi perfectum significare, duo reliqua legam, & lego inchoatum, iniuria reprehendunt. Nam ex eodem genere, & diuisione idem verbum, quod sumptum est, per tempora traduci potest: vt discebam disco discam, & eadem perfecti sic, didiceram didici didicero, ex quo licet scire verborum rationem constare. Sed eos, qui trium temporum verba pronuntiare velint, scienter id facere scire licet. Item illos, qui reprehendunt, quòd dicimus amor amabor amatus sum. Non enim debuisse in vna serie vnum verbum esse duplex, cum duo simplicia essent. Neque ex diuisione, vniusmodi pænè verba discrepant inter se. Nam infecta omnia simplicia similia sunt, & perfecta duplicia inter se paria in omnibus verbis, vt hic, amabar, amor, amabor, amatus ero. Quare item male dicunt ferio, feriam, percussi, quòd et ordo feriam, ferio feriebam, & item percussi, percutio, percutiam. Sic deinceps in reliquis temporibus reprehendenti responderi potest. Similiter errant, qui dicunt ex vtraque parte verba omnia commutare syllabas oportere, vt in his pungo pungam pupugi, tundo tundam tutudi: dissimilia enim conferunt, verba infecta cum perfectis. Qud si infecta modo conferrent, omnia verbi principia incommutabilia viderentur, vt in his, pungebam pungo pungam. Et contra ex vtraque parte commutabilia, si perfecta ponerent, vt pupugeram, pupugi, pupugero.

Item male conferunt, fui sum ero, quòd fui est perfectum, cuius series sibi, vt debet, in omnibus personis & formis constat, quod est, fueram fui fuero: de infectis sum, quod nunc dicitur, dicebatur esum, & in omniibus personis constabat, quod dicebatur esum es est, eram eras erat, ero eris erit. Sic huiusmodi cetera seruare analogiam videbis. Etiam hocg reprehendunt, quòd quædam verba neque personas habent ternas. Id imperitè reprehendunt, vt si quis reprebendat naturam, quòd non vniusmodi finxerit animantes omnes. Si enim natura non omnes formaæ verborum terna habeant tempora, ternas personas: non habent totidem verborum diuisiones: quare cur imperamus naturæ, quòd infecta solum habet, cum & præsenti, & absenti imperamus, fiunt terna, vt lege, legito, legat: perfectum enim imperat nemo. Contra quæ sunt fatendi, vt lego legis legit, nouena fiunt verba infecti, nouena perfecti. Quo circa non si genus cum genere discrepat, sedin suo quisque genere si quid deest, requirendum: ad hæc addita si erant ea, quæ de nominatiuis suprà sunt dicta, facilius omnia soluentur. Nam vt illic extremum caput rectos casus sic hic in forma est persona eius, qui loquitur, & tempus præsens, vt scribo, lego. Quare vt illic fit, sic hic item acciderit in formula, vt aut caput non sit, aut ex alieno genere sint proportione eadem, quæ illic dicimus, cur nihilominus seruetut analogia: item sicut illic caput suum habebit, & in obliquis casibus transitio erit in aliquam formulam, qua adsumpta reliqua facilius possunt videri verba vnde sint declinata. Fit enim vt rectus nonnunquam sit ambiguus, vt in hoc verbo volo, quod id duo significat: vnum à voluntate, alterum à volando. Itaque à volo intelligimus & volare, & velle. Quidam reprehendunt, quòd pluit, & luit dicamus in præterito, & præsenti tempore, cum analogiæ sui cuiusque temporis verba debeant discriminare, falluntur: nam est, ac putant, aliter, quòd in præteritis V dicimus longum luit, pluit, in præsenti breue luit, pluit. Ideoq́ue in venditionis lege fundi ruta cæsa ita dicimus, vt V producamus.

Item reprehendunt quidam, quod putant idem esse sacrifico, & facrificor, & lauar, & lauatur: quod sit an non, nihil commouet analogiam, dum sacrifico, qui dicat, seruet sacrificabo, & sic per totam formam: nec dicat sacrificandus, aut sacrificatus sum, hæc enim inter se non conueniunt. Apud Plautum cum dicit: Pisceis ego credo, qui vsque dum, viuunt, adlauant, minus diu lauare, quam hæc lauat Phronesium. Adlauant lauari non conuenit, vt T sit postremum, sed R, vt lauantur. Analologia adlauari reddit, quod Plauti, haut librarij mendum si est, non ideo analogia, sed qui scripsit, est reprehendendus: omnino & lauant, & lauantur, dicitur separatim rectè in rebus certis, quòd puerum nutrix lauat, puer à nutrice lavatur, nos in balineis & lauamus, & lauamur. Sed consuetudo alterutrum cùm satis haberet, in toto corpore potius vtimur lauamur, in partibus lauamus: quòd dicimus lauo manus, sic pedes, & cetera. Quare & in balineis non rectè dicunt laui: sed quoniam in balineis lauor, lauatus sum, sequitur vt contra, quoniam est soleo, oportet dici solui, vt Cato, & Ennius scribunt, non vt dicit volgus solitus sum debere dici. Neque propter hæc, quod hæc quoque discrepant in sermone pauca, minus est analogia, vt suprà dictum est. Item cur non sit analogia, adferunt, quòd à similibus similia non declinantur, vt ab dolo, & colo: ab altero enim dicitur dolaui, ab altero colui. In quibus adsumi solet aliquid, quò facilius reliqua videantur, vt in Myrmecidis operibus minutis solet fieri. Igitur in verbis temporalibus cùm similitudo sæpe sit confusa, vt discerni nequeat, nisi transieris in aliam personam, aut in tempus, quæ proposita sunt, non esse similia intelleguntur, cum transitum et in aliam personam, quòd alterum est dolas, alterum colis. Itaque in reliquis suam vtrumque sequitur formam, cum in secunda persona alterum verbi habet in extrema syllaba AS, alteri IS, quod ad discernendas similitudines interest; quocirca ibi potius index analogiæ, quam in prima: quod ibi abstrusa est dissimilitudo, vt apparet in his meo, neo, veho: ab his enim dissimilia fiunt transitu: quod sic dicuntur, meas, nes, vehis, quorum vnumquodque suas consuerat similitudinis formas.

Analogiam item de his, quæ appellantur participia, reprehendunt multi iniuria. Nam non debent duci terna à singulis verbis, amaturus, samans, amatus, quod est ab amo amans & amaturus: ab amor amatus. Illud analogia quod præstare debet, in suo quidque genere habet casus, vt amatus amato amati, & sic in mulieribus, amata amatæ, item amaturus eius modi habet declinationes: amans paulò aliter, quòd hoc genus omnia sunt in suo genere similia proportione: sic virilia & muliebria sunt eadem. De eo, quod in priore libro extremum est, Ideo non est analogia, quod, qui de ea scripserint, aut inter se non conueniant, aut in quibus conueniant, ea cum consuetudinis discrepant verbis vtcumque. Sic enim omnes repudiandum erit artes, quòd in medicina, & in musica, & in aliis multis discrepant scriptores. Item in quibus conueniunt, vt scriptis, sic etiam repugnant naturæ: quod ita dicitur, vt non sit ars, sed artifex reprehendendus, qui debet in scribendo vidisse verum: non ideo non posse scribi verum, quod quis dicit hoc monti, & hoc fonti, cuma alij dicant hoc monte, & hoc fonte, sic alia: quæ duobus modis dicuntur, cum alterum sit verum, alterum falsum, non vter peccat, tollit analogias, sed vter rectè dicit, confirmat. Et quemadmodum is, qui cum peccat in his verbis, vbi duobus modis dicuntur, non tollit rationem, cum sequitur falsum: sic etiam in his; quæ non duobus dicuntur, si quis aliter putat dici oportere, atque oportet, non scientiam tollit orationis, sed suam inscientiam denudat. Quibus rebus solui arbitraremur posse, quæ dicta sunt priore libro contra analogiam, vt potui breui percurri. Ex quibus si id confecissent, quod volunt, vt in lingua Latina esset anomalia, tamen nihil egissent: ideo quòd in omnibus partibus mundi vtraque natura inest: quòd alia inter se, sunt sicut in animalibus dissimilia, vt equus, bos, ouis, homo, item alia in vnoquoque horum genere inter se similia innumera. Item in piscibus dissimilis muræna lupo, his solæ, his murænæ, & mustellæ, sic alij: vt maior ille numerus sit similitudinum earum, quæ sunt separatim in murænis, separatim in asellis, sic in generibus aliis. Quare cum in inclinationibus verborum numerus sit magnus à dissimilibus verbis ortus , quòd tamen vel maior est, in quibus similitudines reperiuntur: confitendum est esse analogias. Itemque cum ea non multò minus, quàm in omnibus verbis patiatur vti consuetudo communis, fatendum illud, quodammodo analogiam sequi nos debere vniuersos, singulos autem, præterquàm in quibus verbis offensura sit consuetudo communis: quòd vt dixi, aliud debet præstare populus, aliud è populo singuli homines. Neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poëta, quàm orator sequi analogias. Quare, cum hic liber id, quod pollicitus est demonstraturum, absoluerit, faciam finem: proximo deinceps de declinatorum verborum forma scribam.

 Liber septimus Liber nonus 
  1. f. ea.
  2. Ful. Vrs. Tiburno.
  3. ita Arnob. & Macrob. sed Fest. laruarum.
  4. V. C. Decus
  5. id est, prater dupondium