Liber octavus |
M. TERENTII
VARR.
De lingua latina,
LIBER NONVS.Dicam de quattuor rebus, quæ continentur declinationibus verborum, quid sit simile, ac dissimile, quid ratio, quam appellant λόγον, quid proportio, quod dicunt ἀνάλογον, quid consuetudo: quæ explicatæ declarabunt analogiam & anomaliam, vnde sit, quid sit, cuiusmodi sit. De similitudine & dissimilitudine ideo primum dicendum, quòd ea res est fundamentum omnium declinationum, ac continet rationes verborum. Simile est, quòd res plerasque videtur habere easdem, quas illud, cuius est simile. Dissimile est, quod videtur esse contrarium huius: minimùm ex duobus constat omne simile, item dissimile, Quòd nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile: item nihil dicitur dissimile, quin addatur quoius id sit dissimile: sic dicitur similis homo homini, equus equo, & dissimilis homo equo: nam similis est homo homini, ideo quòd easdem figuras membrorum habent, quæ eos dividunt ab reliquorum animalium specie: in ipsis hominibus simili de caussa vir viro similior, quàm vir mulieri, quòd plures habent easdem partes, & sic [1]senior seni similior, quàm puero.
Eò porrò similiores sunt, qui facie quoque pænè eadem, habitu corporis simili. Itaque qui plura habent eadem, dicuntur similiores: qui proximè accedunt ad id, vt omnia habeant eadem, vocantur gemini.
Sunt, qui treis naturas rerum putent esse, simile, dissimile, neutrum, quod aliàs vocetur non simile, aliàs non dissimile. Sed quamuis tria sint, simile, dissimile, neutrum, tamen potest diuidi etiam in duas parteis, sic: quodcunque conferas, aut simile ese, aut non esse: simile esse aut dissimile, si videatur: esse, vt dixi, neutrum, si in neutram partem præponderet: vt si duæ res, quæ conferuntur, vicenas habent parteis, & in his denas habeant easdem, denas alias ad similitudinem, & dissimilitudinem æquè animaduertendas: hanc naturam plerique subiiciunt sub dissimilitudinis nomen.
Quare quoniam sit, vt potius de vocabulo, quàm de re controuersia esse videatur , illud est potius aduertendum, cum similis esse dicitur quid, cui parti simile dicatur esse: in hoc enim solet esse error, quòd potest fieri, vt homo homini simile non sit, & non sit, vt multas partes habeat similes: & ideo dici possit similes habere oculos, manus, pedes, sic alias res separatim, & vna plures. Itaque quod diligenter videndum est in verbis, quas partes, & quot modis oporteat vt similes dicantur, vt infrà apparebit, is locus maximè lubricus est. Quid enim similius potest videri indiligenti, quàm duo verba hæc, suis, & suis? quæ non sunt, quòd alterum significar suere, alterum suem. Itaque similia esse vocibus & syllabis confitemur, dissimilia esse partibus orationis videmus, quòd alterum habet tempora, alterum casus: quæ duæ res vel maximè discernunt analogias. Item, propinquiora genere inter se verba similem sæpe pariunt errorem, vt in hoc, quòd nemus, & lepus videntur esse simile, quòd vtrumque habuerit eundem casum rectum: sed non est simile, quòd eis certæ similitudines opus sunt, in quo est, vt in genere nominum sint eodem, quod in his non est: nam in virili genere est lepus, & neutro nemus: dicitur enim hic lepus & hoc nemus: si siusdem generis essent, vtrique præponeretur idem, ac diceretur aut hic lepus, & hic memus , aut hoc lepus & hoc nemus: quare, quæ & cuiusmodi sunt genera similitudinum ad hanc rem, perspiciendum ei, qui declinationes verborum proportione sintné quæret. Locum hunc, quòd est difficilis, qui de his rebus scripserunt, aut vitauerunt, aut inceperunt, neque adsequi potuerunt. Itaque in eo dissensio, neque ea vnivsmodi apparet. Nam alij de omnibus vniuersis discriminibus posuerunt numerum, vt Dionysus Sidonius, qui scripsit eas esse septuaginta vnam: alij partes eius, quæ habent casus: cuius idem hic cum dicat esse discrimina quadragintaseptem, Aristocles rettulit in litteras quattuordecim Parmeniscus octo, sic alij pauciora, aut plura. Quarum similitudinum, si esset origo rectè capta, & inde orsa ratio, minus erraretur in declinationibus verborum. Quarum ego principia prima duorum generum sola arbitror esse, ad quæ similitudines exigi oporteat: è queis vnum positum in verborum materia, alterum vt in materiæ figura, quæ ex declinatione sit. Nam debet esse vnum, vt verbum verbo, vnde declinetur, sit simile: alterum vt è verbo in verbum declinatio, ad quam conferatur, eiusdem modi sit: aliàs enim à similibus verbis similiter declinantur, vt ab herus ferus, hero fero : aliàs dissimiliter herus ferus, heri ferum. Cum vtrumque & verbum verbo erit simile, & declinatio declinationi: tùm denique dicam esse similem, ac duplicem, & perfectam similitudinem habere id, quod postulat analogia. Sed ne astutius videar posuisse duo genera esse similitudinum sola, cum vtriusque inferiores species sint plures: si de his reticuero, vt mihi relinquam latebras, repetam ab origine similitudineis, quæ conferendis verbis, & inclinandis sequendæ, aut vitandæ sint. Prima diuisio in oratione, quòd alia verba nusquam declinantur, vt hæc, vix, mox: alia declinantur, vt à limo, limabo, à fero ferebam: & cum nisi in his verbis, quæ declinantur, non possit esse analogia, qui dicit simile esse mox, & nox, errat, quòd non est eiusdem generis vtrumque verbum, cum nox succedere debeat sub casuum ratione, mox neque debeat, neque possit.
Secunda diuisio est de his verbis, quæ declinari possunt, quòd alia sunt à voluntate, alia à natura. Voluntatem appello, cum vnusquisque à nomine alio imponit nomen, vt Romulus Roma. Naturam dico, cum vniuersi acceptum nomen abeo, qui imponit, non requirimus, quemadmodum id velit declinari, sed ipsi declinamus, vt huius Romæ, hanc Romam. De his duabus partibus voluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad rationem. Quare proinde ac simile, conferri non oportet, ac dicere, vt sit à Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine vehementer mutat, quod declinantes imperitè rebus nomina imponunt, à quibus cum accepit confsetudo, turbulenta necesse est dicere: itaque neque Aristarchus, neque alij in analogiis defendendam eius susceperunt caussam. Sed, vt dixi, hoc genere declinatio in communi consuetudine verborum ægrotat, & languescit: quod oritur è populi multiplici imperio. Itaque in hoc genere in loquendo magis anomalia, quàm analogia.
Tertia diuisio est, quæ verba declinat à natura, ea diuiditur in parteis quattuor. In vnam primam, videlicet, quæ habet casus, neque tempora habet, vt docilis, facilis: in alteram, quæ tempora habet, neque casus, vt docet, facit: in tertiam, quæ vtraque habet, vt docens, faciens: in quartam, quæ neutrum, vt doctè. Ex hac diuisione singulis partibus tres reliquere dissimiles. Quare nisi in sua parte inter se collata erunt verba, si non conueniunt, non erit ita simile, vt debeat facere idem. In articulis vix adumbrata est analogia, & magis vocum, quàm rerum: in nominibus magis expressa: ac plus etiam in vocibus, ac similitudinibus, quàmi in rebus suam obtinet rationem. Etiam illid accedit, in articulis habere analogias ostendere sit difficile, quòd singula sint verba, hic contra facile, quòd magna sit copia similium nominationum. Quare non tàm hanc partem ab illa diuidendum, quàm illud videndum, vt satis sit verecundi, etiam illam in eandem arenam vocare pugnatum. Vt in articulis duæ partes finitæ, & infinitæ, sic in vocabulis duæ, vocabulum, & nomen. Non enim idem, oppidum, & Roma, cum oppidum sit vocabulum, Roma nomen: quorum discrimen in his reddendis rationibus alij discernunt, alij non. Nos sicubi opus fuerit, quid sit, & cur, adscribemus vniuscuiusque partis: quoniam species plures, de singulis dicam. Prima pars casualis diuiditur in partes duas, in nominatum, scilicet, quod finitum & infinitum est, vt hic, & quis. De his generibus duobus vtrum sumpseris, cum reliquo non conferendum, quòd inter se dissimiles habeant analogias. Nominatus vt similis sit nominatui, habere debet, vt sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu, & genere, vt si nomen est, quod conferas, sit nomen: specie simile, vt non solum, sed vtrumque sit virile aut fæmineum: casu simile, vt si alterm sit dandi, item alterum sit dandi: exitu, vt quas vnum habeat extremas litteras, easdem alteram habeat. Ad hunc quadruplicem fontem ordines diriguntur bini: vni transuersi, alteri directi, vt in tabula solet, in qua latrunculis ludunt. Transuersi sunt, qui recto casu obliqui declinantur, vt albus albi albo: directi sunt, qui à recto casu in rectos declinantur, vt albus alba album: vtrique sunt partibus senis. Transuersorum ordinum partes appellantur casus, directorum genera, vtrisque inter se implicatis, forma. Dicam prius de transuersis. Casuum vocabula alius alio modo appellauit: nos dicemus, qui nominandi caussa dicitur, nominandi, vel nominatiuum.
*Desvnt paginae tres*
& scopæ ditctur vna scopa. Aliter enimn natura, quòd priora simplicibus, posteriora coniunctis rebus vocabula ponuntur: sic bigæ, sic quadrigæ à coniunctu dictæ. Itaque non dicitur, v hæc vna, lata, & alba, sic vna biga & quadriga, sed vnæ bigæ & quadrigæ: neque dicitur, vt hæ duæ latæ & albæ, sic hæ duæ bigæ, & quadrigæ, sed binæ. Item figura verbi qualis sit refert, quòd in figura vocis aliàs commutatio sit in vno verbo in medio, vt curso cursito: aliàs in extremo, vt doceo docui: aliàs communis, vt lego legi. Refert igitur, ex quibus litteris quodque verbum constet, maximè extrema, quòd ea in plerisque commutantur. Quare in his quoque partibus similitudines ab aliis male, ab aliis bene: quod solent sumi in casibus conferendis rectè, an perperam, videndum.
Sed vbicumque commouentur litteræ, non solum hæ sunt animaduertendæ, sed etiam quæ proximæ sunt, neque mouentur: hæc enim vicinitas aliquantum potest in verborum declinationibus. In queis figuris non ea similia dicemus, quæ simileis res significant, sed quæ sa forma sint, vt eiusmodi res similia ex instituto significare plerumque soleant: vt tunicam virilem, & muliebrem, dicimus non eam, quam habet vir, aut mulier, sed quam habere ex instituto debet: potest enim muliebrem vir, virilem mulier, habere, vt in scæna ab actoribus haberi videmus: sed eam dicimus muliebrem, quæ, de eo genere est, quo indutu mulieres, vt vterentur, est institutum. Vt actor stolam muliebrem, sic Perperna, & Cæcina, & [2]Spurina figura muliebria dicuntur habere nomina, non mulierum. Flexuræ quoque similitudo videnda ideò, quòd alia verba quam vim habeant, ex his verbis, vnde declinantur, apparet, vt quemadmodum oporteat, vt à prætor consul, prætori consuli. Alia ex transitu intelleguntur, vt socer macer, quòd alterum sit socerum, alterum macrum: quorum vtrumque in reliquis à transitu suam viam sequitur & in singularibus, & in multitudinis declinationibus. Hoc fit ideo, quòd naturarum genera sunt duo, quæ inter se conferri possunt: vnum, quod per se videri potest, vt homo & equus: alterum sine adsumpta aliqua re extrinsecus perspici non possit, vt eques, & equiso: vtrumque enim dicitur ab equo: quare hominem homini similem esse, aut non esse, si contuleris ex ipsis homini animaduersis scies. Ac duo inter se similitérne sint longiores, quàm sint eorum fratres, dicere non possis, si illis breuiores, cum quibus conferuntur, quàm longi sint ignorentur. Sic latiorum, atque altiorum, item cetera eiusdem generis, sine adsumpto extrinsecus aliquo perspici similitudines non possunt. Sic igitur quidam casus, quòd ex hoc genere sunt, non facile est dicere similes esse, si eorum singulorum solum animaduertas voces, nisi adsumpseris alterum, quo flectitur in transeundo vox. Quod ad nominatuum similitudines animaduertendas arbitratus sum satis esse [3]tangere, hæc sunt. Relinquitur de articulis: in quibus quædam eadem, quædam alia. De quinque enim generibus duo prima habent eadem, quod sunt & virilia, & muliebria, & neutra: & quòd alia sunt, vt significent vnum, alia vt plura, & de casibus, quos habent quinos. Nam vocandi voce notatus non est. Proprium illud habent, quòd partim sint finita, vt hic hæc: partim infinita, vtq uis & quæ: quorum quòd adumbrata, & tenuis analogia, in hoc libro plura dicere non necesse est. Secundum genus, quæ verba tempora habent, neque casus, sed habent personas, eorum declinatuum species sunt sex. Vna, quæ dicitur temporalis, vt legebam, gemebam lego, gemo. Altera personarum, vt fero, meto, feris, metis. Tertia rogandi, vt scribóne, legóne, scribísne, legísne? Quarta respondendi, vt fingo, pingo, fingis, pingis. Quinta optandi, vt dicerem, facerem, dicam. faciam. Sexta imperandi, vt cape, rape, capito, rapito. Item sunt declinatuum species quattuor, quæ tempora habent sine personis in rogando, vt foditúrne? feritúrne? & fodietúrne? feretúrne? Ab respondendi specie eadem figura fiunt extremis syllabis demptis. Optandi species, vt viuatur, ametur, viueretur, amaretur. Imperandi declinatus sintne, habet dubitationem: & earum sitne hæc ratio, paretur, pugnetur, parari, & pugnari. Accedunt ad has species à copulis diuisionum quadrinis ab infecti, & perfecti, emo, edo, emi, edi: à semel & sæpius, vt lego, scribo, legitaui, scriptitaui: faciendi, & patiendi, vt vro, vngo, vror, vngor. A singulari & multitudinis, velaudo, culpo, laudamus, culpamus. Huius generis verborum, cuius species exposui, quàm late quidque pateat, & cuiusmodi efficiat figuras, in libris, qui de formulis verborum erunt, diligentius expedietur. Tertij generis quæ declinantur cum temporibus & casibus, ac vocantur à multis ideo participalia, hoc est, gerundi sunt hæc
* Desvnt paginae tres. *
quemadmodum declinamus, quærimus casus eius, etiam si is, qui finxit poëta aliquod vocabulum, & ab eo casu ipse aliquem perperam declinauit, potius eum reprehendimus, quam sequimur. Igitur ratio, qumn dico, vtrobique est in his verbis, quæ imponuntur, & in his, quæ declinantur: neque non etiam tertia illa, quæ ex vtroque miscetur genere. Quarum vnaquãque ratio conlata cum altera, aut similis, aut dissimilis, aut sãpe verba alia, ratio eadem, & nonnunquam ratio alia, verba eadem. Quæ ratio in amor amori, eadem in dolor dolori, neque eadem in dolor dolorem: & cum eadem ratio, quæ est in amor & amoris, sit in amores & amorum: tamen ea, quòd non in ea, quæ oportet, confertur materia, per se solum efficere non potest analogias, propter disparilitatem vocis figurarum. Quod. verbum copulatum singulare cum multitudine, ita cum est proportione, vt eandem habeat rationem, tùm denique, ea ratio conficit id, quod postulat analogia, de qua deinceps dicam.
Sequitur tertius locus, quæ sit ratio, & [4]proportio, quæ à Græcis vocatur ἀνάλογον, hinc dicta analogia. Ex eodem genere, quæ res inter se aliqua parte dissimiles, rationem habent aliquam, si ad eas duas alteræ res duæ conlatæ sunt, quæ rationem habeant eandem: quòd ea bina habent eundem λόγον, dicitur vtrumque separatim analogon: simul conlata quattuor, analoga. Nam vt in geminis cum simile dicimus esse Menæchmum Menæchmo, de vno dicimus, cum similitudinem esse in his, de vrtoque videatur. Sic cum dicimus eandem rationem habere in ære assem ad semissem, quam habet in argento libella ad sembellam: quid sit analogon, ostendimus, cum vtrobique dicimus, & in ære, & argento esse eandem rationem: cum dicimus de analogia, vt sodalis, & sodalitas, ciuis & ciutas, non est idem, sed vtrumque ab eodem, ac coniunctum. Sic analogon, & analogia idem non est, sed item est congeneratum. Quare, si homines substuleris, sodales sabstuleris: si sodales, sodalitatem. Sic item si substuleris λόγον, substuleris analogon, si id, analogiam: quæ cum inter se tanta sint cognatione, debebit subtilius audiri, quàm dici expectari; id est, cum dixero quid de vtroque, & erit commune, ne expectes, dum ego in scribendo transferam in reliquum, sed vt potius tu persequare animo, vt in numeris, si contuleris cum vno duo, sic cum decem viginti. Nam quam rationem duo ad vnum habent, eandem habent viginti ad decem. In nummis sic est ad vnum victoriatum denarius, sicut ad alterum victoriatum alter denarius. Sic item in aliis rebus omnibus proportione dicuntur, in quo est quadruplex natura, vt in progenie, vt est filius ad patrem, sic est filia ad matrem: & vt est in temporibus meridies ad diem. sic media nox ad noctem.
Hoc poëtæ genere in similitudinibus vtuntur: multum hoc acutissimè geometræ: hoc in oratione diligentius, quàm alij ab Aristarcho grammatici, vt cum dicunt proportione similia esse amorem amori, dolorem dolori. Cum item dissimile esse videant amorem dolori, quod est alio casu, item dolorem dolori: sed dicunt, quòd à similibus nonnunquam rationes habent implicatas duas, vt sit vna directa, altera transuersa: quod dico, apertius sic fiet.
Esto sic expositos esse numeros, vt in primo versu sit vnum, duo, quattuor, in secundo decem, viginti, quadraginta, in tertio centum, ducenta, quadringenta. In hac formula numerorum duo inerunt, quos dixi λόγος, qui diuersas faciunt analogias: vnus duplex, qui est in obliquis versibus, quod est vt vnus ad duo, sic duo ad quattuor: alter decemplex in directis ordinibus, quod est vt vnus ad decem, sic decem ad centum. Similiter in verborum declinationibus est biuium, quod ab recto casu in rectos: ita vt formulam similiter efficiant, quòd sit primo versu hic albus, huius albi, huic albo. Secundo hæc alba, huius albæ, huic albæ. Tertio hoc album, huius albi, huic albo. Itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiæ hoc genus.
albius atrius, albio atrio: per directas declinationes albius, atrius, albia, atria: quæ scilicet erit particula ex illa ducenaria tia, quæ scilicet centenaria formula analogiarum, de qua supra dixi. analogia, quæ dicitur, eius genera sunt duo. Vnum diiunctum sicut est vnum ad duo, sic decem ad viginti: alterum coniunctum, sicut est vnum ad duo, sic duo ad quattuor: in hoc quod duo bis dicuntur, & tum conferimus ad vnumq. V. C. ad vnum, tum ad quattuor. & cum ad quattuor. Hoc quoque, natura dicitur quadruplex: sic à septem chordis citharæ, tamen duo dicuntur habere tetrachorda, quòd quemadmodum crepat prima ad quartam chordam, sic quarta ad septimam: media est alterius prima, alterius extrema. Medici, in ægrotis septimos dies qui obseruant quarto die ideo diligentius signa morbi aduertunt, quòd quam rationem habuit primus dies ad quartum, eandem præfagiunt habiturum, qui est futurus ab eo quartus, & qui est septimus à primo: quadruplices deiunctæ sunt in casibus vocabulorum, vt rex regi. Coniunctæ sunt triplices in verborum tribus temporibus, vt legebam lego legam: quòd quam rationem habet legebam ad lego, hanc habet lego ad legam. In hoc ferè omnes homines peccant, quòd perperam tribus temporibus hæc adiiciunt, cum proportione volunt pronuntiare. Nam cum sint verba alia infecta, vt lego & legis, alia perfecta, vt legi, & legisti: & debeant sui cuiusque generis in coniungendo copulari: & cum rectè sit ideo lego ad legebam, non recté est lego ad legi: quod legi significat quid perfectum, vt hoc, tutudi, pupugi, tundo, pungo, tundam, pungam, item necatus sum, verberatus sum, necabor, verberabor. Iniuria reprehendunt, quòd infecta inter se similia sunt, & perfecta inter se, vt tundebam, tundo, tundam, & tutuderam, tutudi, tutudero. Sic amabar, amor, amabor, & amatus eram, amatuis sum, amatus ero. Itaque reprebendunt, qui contra analogias dicunt, cur dispariliter in tribus temporibus dicantur quædam verba natura, cum quadruplex sit natura analogia: id nonnunquàm, vt dixi, pauciores videtur habere partes, sic etiam aliàs plureis: vt cum est, quemadmodum ad tria vnum & duo, sic ad sex duo & quattuor: quæ tamen quadripartita comprehenditur forma, quòd bina ad singula conferuntur, quod in oratione quoque nonnumquam reperietur. Sicut Diomedes confertur Diomedibus, sic Hercules Herculibus: & vt hæ hic ab vno capite, à recto casu in duos obliquos descendunt casus, sic contrà multa à duobus capitibus recti casuum confluunt in obliquum vnum. Nam vt ab his rectis hi Bœbij, hæ Bœbiæ, fit his Bœbiis: sic est ab his hi Cœlij, hæ Cœliæ, his Cœliis. A duobus similibus similiter declinantur: vt fit in his, nemus, olus, nemora, olera. Alia à dissimilibus similiter declinantur: vt in articulis ab hic, iste, hunc, istum.
Analogia fundamenta habet, aut à voluntate hominum, aut à natura verborum, aut re vtraque: voluntatem dico, impositionem vocabulorum: naturam, declinationem, quo decurritur sine doctrina. Qui impositionem sequetur, dicet: si simile in recto casu dolus, & malus, fore in obliquo dolo, & malo: si naturam sequetur, si sit simile in obliquis Marco, Quincto, fore vt sit Marcum, Quinctum: qui vtrumque sequetur, dicet, si sit similis transitus, vt est in seruus serue, fore vt sit item in ceruus cerue. Commune omnium est, vt quattuor figuras vocis habeat proportione declinatus. Primum genus est ortum ab similitudine in rectis casibus. Secundum ab similitudine, quæ est in obliquis. Tertium à similitudine, quæ est in transitibus de casu in casum. Primo genere ab imposito ad naturam proficiscuntur: in secundo contrà: in tertio ab vtroque. Quocirca etiam hoc tertium potest bifariam diuisum esse, tertium, & quartum dici, quòd in eo vt prosas, & rosas potest dici. Qui initia faciet analogiæ impositiones, ab his obliquas figuras declinare habebit: qui naturam, contra, qui ab vtraque, reliquas declinationes ab huiusmodi transitibus. Impositio est in nostro dominatu, nos in natura: quemadmodum enim quisque vult, imponit nomen, at declinat, quemadmodum vult natura. Sed quoniam, duobus modis imponitur vocabulum, aut re singulari, aut multitudine: singulari, vt cicer: multitudinis, vt scalæ. Nec dubium est, quin ordo declinatuum, in quo res singulares declinantur, solæ ab singulari aliquo casu proficiscantur, vt cicer ciceri ciceris: item contra in eo ordine, qui multitudinis erit solum, quin à multitudinis aliquo casu ordiri conueniat, vt scalæ scalis scalas. Aliud videndum est, cum duplex natura copulata, ac declinatuum bini fiant ordines, vt est Mars Martis. Vnde autem ratio analogiæ debuit ordir, vtrum ab singulari re in multitudinem, an contra? neque enim si natura ab vno ad duo peruenit, idcirco non potest amplius esse in docendo posterius, vt inde incipias, vt quod sit prius ostendas. Itaque illi, qui de omni natura disputant, atque ideò vocantur physici, tamen ex his ab vniuersa natura profecti, retro quæ essent principia mundi ostendunt. Oratio cum ex litteris constet, tamen eam grammatici de litteris ostenderunt. Quare in demonstrando, quoniam potius proficisci oportet ab eo, quod apertius est, quàm ab eo, quod prius est, & potius ab incorrupto principio, natura rerum, quàm ab libidine hominum: & hæc tria, quæ sequenda magis sunt, minus sunt in singularibus, quam in multitudine, commodius potest ordiri: quòd in his principiis minus, orationis verbis fingendis, verborum forma, facilius singularia videri posse, quàm ex singularibus multitudinis: hæc ostendunt trabes trabs, duces dux. Videmus enim ex his verbis trabes, duces, de extrema syllaba E litteram exclusam, & ideo in singulari factum esse trabs, dux. Contra ex singularibus non tam videmus, quemadmodum facta sint ex trabs trabes, ex dux, duces.
Si multitudinis rectus casus forte figura corrupta erit, id quod accidit rarò, prius id corrigemus, quàm inde ordiemur. Obliquis adsumere oporteret figuras eas, quæ non erunt ambiguæ, siue singulares, siue multitudinis, ex quibus id cuiusmodi debet esse, perspici possit. Nam nonnunquam alterum ex altero videtur, vt Chrysippus scribit, quemadmodum pater ex filio, & filius ex patre, neque minus in fornicibus propter sinistram dextra stat, quàm propter dexteram sinistra: quapropter, & ex rectis casibus obliqui, & ex obliquis recti, & ex singularibus multitudinis, & ex multitudinis singulares nonnunquam recuperari[5] possunt: principium id potissimum sequi debemus, vt in eo fundamentum sit in natura, quod in declinationibus ibi facilior ratio. Facile enim est animaduertere peccatum magis cadere posse in impositiones eas, quæ fiunt plerumque in rectis casibus singularibus: quòd homines imperiti, & dispersi vocabula rebus imponunt, quocunque eos libido inuitauit. Natura incorrupta est plerumque suapte sponte, nisi qui eam vsu inscio deprauauit. Quare si quis principium analogiæ potius posuerit in naturalibus casibus, quam in impofitiuis, non multa in consuetudine occurrent, & à natura libido humana corrigetur, non ab libidine natura: qui impositionem sequi voluerint, facient contra: sin à singulari qui potius proficisci volet, id illum facere oportebit ab sexto casu, qui est proprius: Latinis enim non est casus alius. His litterarum discriminibus facilius reliquorum varietatem discere poterit, quòd ij habent exitus aut in A, vt ab hac terra: aut in E, vt ab hac lance: aut in I, vt ab hoc leui: aut in O, vt ab hoc cœlo: aut in V, vt ab hoc versu. Igitur ad demonstrandas declinationes biceps vna hæc. Sed quoniam vbi analogia tria, vnum quod in rebus, alterum quod in vocibus,tertium quod in vtroque: duo priora simplicia, tertium duplex: animaduertendum hæc, quam inter se habeant rationem. Primum ea, quæ sunt discrimina in rebus, partim sunt quæ ad rationem non attineant, partim quæ pertineant. Non pertinent, vt ea, quæ obseruant in ædificiis, & signis faciendis, ceterisque rebus artifices, e queis vocantur vt aliæ harmonicæ, sic item aliæ nominibus aliis: sed nulla harum sit loquendo pars ad orationem. Quæ pertinent ad res, eæ sunt, quæ verbis dicuntur proportione, neque à similitudine quoque vocum declinatus habent, vt Iupiter Marspiter, Ioui Marti. Hæc enim genera nominum, & numero, & casibus similia sunt, proportione: similia inter se, quòd vtraque nomina sunt, & virilia sunt, & singularia, & casu nominandi & dandi. Alterum genus vocale est, in quo voces modo sunt proportione similes, non res: vt biga, bigæ, nuptia, nuptiæ. Neque enim in his res singularis subest vna, cum dicitur biga, quadriga: neque ab his vocibus, quæ declinatu sunt multitudinis, significant quidquam. Ideo quòd omnia multitudinis, quæ declinantur ab vno, vt à merula merulæ, sunt eiusmodi, vt fingulari subiungantur: sic merulæ duæ, caculæ tres, faculæ quattuor. Quare cum idem non possit subiungi: quod non dicimus vna biga, quadrigæ duæ, nuptiæ tres, sed pro eo vnæ bigæ, binæ quadrigæ, trinæ nuptiæ, apparet non esse biga, & quadriga, & bigæ, & quadrigæ: sed vt est huius ordinis vna duæ tres, principium vna: sic in hoc ordine altero, vnæ binæ trinæ, principium est vnæ. Tertium genus est illud duplex, quæ dixi, inquo & res, & voces similiter proportione dicuntur, vt bonus malus, boni mali: de quorum analogia & Aristophanes, & alij scripserunt. Est enim hæc denique perfecta, vt in oratione illæ duæ simplices inchoatæ analogiæ: de quibus tamen separatim dicam, quòd his quoque vtimur in loquendo. Sed prius de perfecta, in qua & res, & voces quadam similitudine continentur: cuius genera sunt tria, vnum vernaculum, ac domi natum, alterum aduenticium, tertium nothum, ex peregrino hic natum. Vernaculum est, vt sutor, & pistor, sutori, & pistori. Aduenticium est, vt Hectores, Nestores, Hectoras, Nestoras. Tertium illud nothum, vt Achilles, & Peleus: quo genere multum vtuntur, non modo poëtæ, sed etiam plerique: hæc primo omnes, qui soluta oratione loquuntur, dicebant, vt quæstorem, prætorem, sic Hectorem, Nestorem. Itaque Ennius ait: Hectoris natum de muro Troiano iactari. Actius hoc in tragœdiis largius à prisca consuetudine mouere cœpit, & ad formas Græcas verborum magis reuocare: & à quo Valerius ait: Actius Hectorem nollet facere, Hectora mallet. Quod aduenticia pleraque habemus Græca, secutum, vt de nothis Græcanicos quoque nominatus plurimum haberemus. Itaque vt hic alia Græca, alia Græcanica, sic analogiæ. E quibus quæ hic nothæ fiunt declinationes, de his alia sunt priscæ, vt Bacchides, Chrysides: aliæ iuniores, vt Chrysidei, Bacchidei: aliæ recentes, vt Chrysidas, Bacchidas: cùm his omnibus tribus vtantur nostri, maxime qui sequuntur media in loquendo, offendunt minimum: quòd prima parum similia videntur esse Græcis, vnde sint translata: tertia parum similia nostris.
Omnis analogia fundamentum similitudo quædãm, vt dixi, quæ solet esse, in rebus, in vocibus, & in vtroque: in quæ harum parte quæque sit inserenda, & cuiusmodi, videndum. Nam, vt dixi, neque rerum, neque vocis similitudo ad has duplices, quæ in loquendo quærimus, separatim satis est, quod vtraque parte opus est simili, ad analogias verborum exprimendas: quas ad loquendum vt perducas, accedere debet vsus. Alia enim ratio, qua facias vestimentum, alia quemadmodum vtare vestimento. Vsus species videntur esse tres: vna consuetudinis veteris, altera consuetudinis huius, tertia autem neutra. Vetera, vt cascus furus, casci furi: huius consuetudinis, vt albus caldus, albo caldo: neutra, vt scala falera, scalam faleram: ad quas accedere potest quarta, quæ est mixta, vt amicitia inimicitia, amicitiam inimicitiam. Prima est, qua vsi antiqui, & nos reliquimus. Secunda, qua nunc vtimur. Tertia, qua vtuntur poëtæ.
Analogia non item ea definienda, quæ dirigitur ad naturam verborum, atque illa, quæ ad vsum loquendi. Nam prior definienda sic: Analogia est verborum similium declinatio similis. Posterior sic: Analogia est verborum similium declinatio similis, non repugnante consuetudine communi. At quom harum duarum ad extremum additum erit hoc, ex quadam parte, poëtica analogia erit definita. Harum primam sequi debet populus, secundam homines singuli è populo,tertiam poëtæ. Hæc diligentius, quàm apertius dicta esse arbitror. Sed non obscurius, quam de re simili definitiones Grammaticorum sunt, vt Aristeæ, Aristodemi, Aristoclis, item aliorum, quorum obscuritates eò minus reprehendendæ, quòd pleræque definitiones re cognita propter summam breuitatem, non facile perspiciuntur, nisi articulatim sint explicatae. Quare magis apparebit, si erit apertum, quid dicatur verbum, quid similitudo verbi, quid declinatio, quid similitudo declinationis non repugnante consuetudine communi, quid ex quadam parte. Verbum dico orationis vocalis partem, quæ sit indiuisa, & minima, si declinationem naturalem habeat. Simile verbum verbo, tum, cùm & res, quam significat, & vocem, qua fignificat, & in figura transitum declinationis habet parilem. Declinatio est, cum ex verbo in verbum, aut ex verbi discrimine, vt transeat mens, vocis commutatio fit aliqua. Similitudo declinationis, cum item ex aliqua figura in figuram transit, vt id transit, cum quo confertur. Adiectum est, non repugnante consuetudine communi: quòd quædam verba contra vsum veterem declinata patietur, vt passa Hortensium dicere pro hae ceruices, ceruix: quædam non, vt si dicas pro fauces, faux. Vbi additur ex quadam parte, significat non esse in consuetudine in his verbis omneis partes, vt declinatum amo, iuuo, amor, iuuor. Quid videretur analogia in oratione, & quas haberet species, & quæ de his sequenda viderentur, vt breui potui, informaui. Nunc in quibus non debeat esse, ac proinde ac debeat, soleat quæri, dicam. Ea ferè sunt quattuor genera: primum in id genus verbis, quæ non declinantur, analogia non debet quæri, vt in his nequam, mox, vix. De his magis in alio, quàm in alio erratur verbo: dicunt enim non habere casus mox, & vix, nequam habere: quod dicamus hic nequam, huius nequam, huic nequam: cum intellegimus, aut hominis eius, quem volumus ostendere esse nequam, dicimus casus, & ei præponimus nomen, cuius putamus nequitiam. Quod vocabulum, vt ex non & volo, nolo, sic ex ne & quidquam, item media extrita syllaba, factum est nequam. Itaque vt eum, quem putamus esse non hili, dicimus nihili; sic in quo putamus esse nequidquam, dicimus nequam. Secundo si vnum solum habent casum in voce, quòd non declinentur, vt litteræ omnes. Tertio si singularis est vocabuli series, neque habet cum qua comparari possit, vt esse putant caput capitis capite. Quartum si ea vocabula, quæ conferuntur inter se, rationem habent, quam oportet, vt socer socrus, socerum socrum. Contra in quibus debeat quæri analogia, fere totidem gradus debent esse coniuncti. Primum vt sint res. Secundum vt earum sit vsus. Tertium vti hæ res vocabula habeant. Quartum vt habeant declinatus naturaleis. De primo gradu quod natura subest, & multitudinis, & singularis: dicimus hi asses, hosce asses, hic as, hunc assem: contrà quod in numeris finitis multitudinis natura singularis non est, dicimus hi duo, & hi tres: his duobus, his tribus. Secundo gradu si est natura, neque est vsus, id genus vt sit discriminandum, vt sit in faba, & id genus. Non enim opus fuit, quæ vt in seruis, item ex parte & vniuersa nominamus.
Liber octavus |