Idus Martiae | Scaena II |
Casc. Salve, Cicero. quid hic in hac tanta tempestate facis? nonne mecum domum ibis?
Cic. Salve, Casca. postquam tot horas libris vacavi, libenter ante cenam ambulo.
Casc. Cavendum tamen est, ne valetudo tibi imminuatur. quis enim patriae carior quam Cicero?
Cic. Quid tibi videtur, Casca? manetne nobis patria, cum respublica iam periit?
Casc. Illud me potius abs te audire decet. nonne in animo tibi est, ut librum de republica edas?
Cic. Ego pro ingenio meo, si quid in me ingeni est, rem meditatus sum. aiunt Graeci optimam rei publicae formam regnum esse: Romani vero hanc pessimam esse adfirmant.
Casc. Quam igitur illi formam pessimam credunt?
Cic. Illam, quam Graeco verbo tyrannida dicunt.
Casc. Mihi igitur videtur, quod illi tyrannida dicunt, idem esse atque illud, quod Romani regnum. quid tu ais?
Cic. Vix audeo dicere. quid si quis Romae vir bonus, clemens, belli peritus, prudens, tamen regnum exercere velit? numquis tyrannum hunc appellare velit? at tyrannus vir malus, crudelis, luxuriosus, perditus est.
Casc. Ille igitur et tyrannus sit et non sit. res ridicula et absurda est: hoc placet.
Cic. Ego vero timeo, ne nobis omnibus exitio sit.
Casc. Quare?
Cic. Quia si vir malus Romae regnare velit, nemo permittat; si vero vir bonus et populo carus, nemo ei obstare velit.
Casc. Abi, philosophia! non places mihi. ego sic a
matre didici, virum bonum esse bonum, virum contra malum malum esse, tu vero his contraria dicis. sed quis hic populi tumultus?Cic. Etsi vulgus non amo, propius accedamus.
Cives. Salve, Caesar dictator! salve, consul noster! salve in Parthos iture, et signa amissa relature!
Caes. Gratias vobis, cives, ago. sed iam longo diei labore fessus sum: orationem habere vix queo. audite potius, quae Antonius meis verbis usus pro me dicet.
Cives. Salve, Antoni! salve, consul noster!
Ant. Quid opus est verbis, cives? ipsi oculis hodie vidistis, qualis sit Caesar, aiunt invidi hunc regem fieri velle. quid vos dicitis?
Civis I. Regem Caesarem saluto. salve, rex Caesar!
Civis II. Non licet regem Romae fieri.
Ant. Vtrum Caesar rex fieri vult, an non? quid hodie vidistis?
Civis I. Tu Caesari coronam detulisti. ego plausum dedi.
Ant. Quid vero Caesar fecit?
Civis II. Reiecit Caesar, ut debuit. tum ego quoque plausum dedi.
Ant. Ttr ego detuli, ter reiecit Caesar, nunc iubet Caesar hanc rem in templo in aenea tabula inscribi, ne quis posthac credat regem Romae fieri posse.
Cives. Salve Caesar dictator! salve, quocunque nomine vis appellari! dis Romanis faventibus procede!
Vates. Audi, audi, magne Caesar. cave Idus Martias!
Caes. Somniat hie—procedamus.
Cicero. Casca.
Cic. Audistine, Casca?
Casc. Videntur mihi hi quoque philosophiae studere. Caesar vult rex fieri; Caesar non vult rex fieri; quod vult, nonvult; quod nonvult, vult.
Cic. Quid id est, quod nonvult?
Casc. Regnum; ita ait Antonius.
Cic. Equidem valde gaudeo. amo enim Caesarem.
Casc. Quid vero, si eras velit?
Cic. Qui regnare Romae vult, non potest civis esse, qui non civis est, hostis est.
Casc. Quid, Caesarne hostis est?
Cic. Non equidem dixi: sed si …
Casc. Perlonga illa philosophia est. ego iamdudum bene intellego, quo velis excedere. Brutum hac nocte videbo: illi dicam quae tu sentias.
Cic. Amicus Brutus Caesari est, patriae magis amicus.
Idus Martiae | Scaena II |