Cothvrnvlvs/Cremutius/Scaena III


This is the stable version, checked on 25 Maii 2020. Template changes await review.
Cremutius, Scaena III
1912
 Scaena II Vocabulary 
SCAENA III
Cremutius. Marcia.

Marc. Num re vera vales, mi pater? quam pallida es facie, quam infirmo pede! non bene tibi procedit, quod nunc semper solus es, solus bibis. oro te atque obsecro, mi pater, nitere ut vivas!

Crem. Non omnes re vera valent, mea filia, qui valere se credunt. ego vero re vera valeo. quid mihi cum facie, cum pedibus? haec mihi pro veste sunt: ego vero neque facie neque pedibus, quae humana sunt, consto; sed animo, cui divini aliquid inest.

Marc. Quam vereor, mi pater, ne me aliquid celes! quid tibi nunc in animo est facere? quae te spes, qui metus rapiunt?

Crem. Nunquam quidquam, filia mea carissima, te celavi, neque nunc faciam. optimas ego concepi spes: mox accusatores meos effugero; mox illud attigero, quod hominibus optimum detulit natura.

Marc. Quam haec timeo verba!

Crem. Saepe me dicere audiisti, mortem optimum naturae esse donum. nunc re expertus sum quam vera ista sint: quartum iam diem cibo careo. didici, quid ipse possim; libertas mihi in manibus est; curarum omnium finis adest.

Marc. Perdis me his verbis, pater, didicisti, quid ipse possis facere: nondum didicisti, quid ego tolerare non possim. adhuc est tempus; ad vitam, oro te, dum licet, revertere.

Cremutius. Lepidus. Seneca. Marcia.

Lep. Salve, Cremuti. neque temere hoc dico: salutem tibi adfero.

Crem. Immo salutem mihi mea unius opera iam paravi, nisi haec negat.

Lep. Seianum hodie, quamquam hominem non amo, adii. valde tibi iratus erat ob ea, quae de theatro dixisti. ego vero ei animum induxi, ut tibi parceret.

Crem. Quid si ego illi nolo parcere?

Lep. ‘Coram omnibus’ inquit Seianus ‘mihi male dixit, ego vero miti sum animo: si me vitam orabit, dabo. satis mihi erit tam sapientem virum mihi vitam debere.’

Crem. Abs te, Marcia mea, res pendet. ego quidem satis vixi, si liber morior: satis accusatores meos ultus sum, si eos effugio. tibi eligendum est, utrum patrem peius perdere velis, quam Seianus facere potuit.

Marc. (diu silet: tandem loquitur). Ego, pater, Romana nata sum: nulla mulier a me discat, viros a bono proposito deterrere. tibi, non mihi, res decernenda est.

Crem. Dis, quibuscum hodie bene cenabo, gratias ago, quod tali me filia beavere. corporis istud onus iam mihi excutere videor: mecum vivo: vici: vixi.

[moritur

Sen. Hunc aeterna nunc manet requies! ossa et cineres, pessimas eius partes, hic aspicimus: ipse integer effugit. paulum supra nos morabitur, dum expurgatur et inhaerentia ei vitia exuruntur; tum inter felices curret animas, Scipiones Catonesque, inter contemptores vitae et mortis beneficio liberos. minime periit; eo praemissus est, quo nos quoque tempore nostro sequemur. non reliquit ille nos, sed antecessit. non extremus hic ei dies est: aeterni aevi natalis est.

[Exeunt Lepidus et Seneca: Marciam corpus patris flentem relinquunt.
Finis.