There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXXIII XXXV 
XXXIV

Ōlim diēs erat clārus et in caelō erat lūx splendida. Tum Cornēlia ad flūmen parvum quod erat prope domum prōcessit. Ibi in grāmine in rīpā iacēbat atque caelum et arborēs et flōrēs spectābat atque sonitum flūminis audiēbat atque avēs quae in arboribus sedēbant audiēbat. Etiam ad flūmen īvit et pedēs in aquam posuit et laeta aquam in pedibus sēnsit. Deinde corōnam ex flōribus fēcit. Posteā in grāmine iacēbat. Prīmō in grāmine iacēbat ubi lūx erat splendida. Mox ubi arborēs umbram fēcērunt, ibi iacēbat quod erat paene aestās. Ut sīc in umbrā arborum iacēbat somnus oculōs eius paene superāvit, tanta erat pāx et quiēs locī. Deinde subitō clāmōrem audīvit! Per grāmina et flōrēs veniēbant puerī et puellae quī eiusdem scholae discipulī fuērunt et comitēs Cornēliae fuērunt.

“Venī, Cornēlia,” inquiunt. “Latrōnēs saevī sumus. Hoc nōn est flūmen parvum; est mare magnum. Prope mare castra mūniēmus quae nēmō oppugnābit quod ea bene dēfendēmus. Paucī ad castra nostra venīre audēbunt. Sī hostēs venient, eōs ex hīs locīs expellēmus. Sī nōn celeriter discēdent, eōs graviter vulnerābimus. Ego sum centuriō et hastam longam ferō. Spectā hastam meam. Difficile erit nōs vincere sī nōs bellum gerēmus. Nōs enim ācriter pugnābimus et nōs dēfendēmus.”

Cornēlia hoc facere voluit. Cum discipulīs igitur ad rīpam lūminis prōcessit et ibi castra posuērunt.

 XXXIII XXXV