XXXII | XXXIV |
Posterō diē iterum Cornēlia librum quem amāvit legēbat. Hoc patrī dīxit: “Pictūram herī vīdī quam iterum vidēre volō. Quīdam vir in equō erat. Equus celeriter currēbat. Splendida arma vir gerēbat et longam hastam ferēbat. Nōn difficile erat vidēre virum fortem esse. Quis erat vir?”
Pater respondit: “Erat quīdam vir quī latrōnēs expulit. Ōlim multī et saevī latrōnēs per viās Italiae errābant. Eī quī rūrī habitābant semper timēbant. Semper tēcta ā latrōnibus oppugnābantur et praeda capta est. Nēmō audēbat sē dēfendere. Sī virī tēcta sua dēfendērunt, latrōnēs saepe virōs interfēcērunt et tēcta dēlēvērunt, deinde discessērunt. Hī latrōnēs cōpiās suās exercitum appellāvērunt et imperātōrem et lēgātōs et centuriōnēs habuērunt. Saepe centum virī in ūnō locō habitāvērunt, deinde paucī ex eō locō ad praedam capiendam prōcessērunt. Sī graviter vulnerātī sunt aut vīctī sunt, reliquī comitēs eōs excēpērunt, deinde multī latrōnēs eundem locum oppugnābant. Cīvitās ipsa eōs inimīcōs esse sēnsit sed nēmō eōs vincere potuit; pugnāvērunt enim, deinde ad montēs cucurrērunt. Tandem hic vir eōs bonīs cōnsiliīs vīcit. Quod hoc fēcit, corōna eī ā cīvibus data est. Habetne corōnam in pictūrā?”
“Minimē,” inquit Cornēlia, “sed corōnam habēre maximē dēbet. Magnam virtūtem habuit et bonum cōnsilium cēpit.”
XXXII | XXXIV |