XXIX | XXXI |
Hodiē in scholā est Cornēlia. Ibi quod puella celeriter labōrāvit, tandem fābulās legit. Fābulae quās legit sunt dē urbibus Etrūscōrum. Etrūscī erant populus Italiae quī prope Rōmam sed in ulteriōre rīpā flūminis Tiberis habitābant. Multae et splendidae urbēs Etrūscīs erant. Semper in collibus summīs urbēs aedificābant. Collēs erant paene montēs quod tam altī erant. Montēs, tamen, nōn appellābantur; collēs appellābantur. Pars hārum urbium neque moenia neque vālla neque portās habēbat quod collis est locus idōneus urbī et collis ipse urbem validam facit. Aliae urbēs tamen moenia habēbant et semper vigilēs ex moenibus prōspectābant quod multōs hostēs habēbant et exercitūs hostium semper exspectābant. Longē agmen hostium vidērī poterat sī iter ad urbem faciēbat. Deinde mīlitēs excitābantur et cum virtūte pugnāre parātī erant. Mīlitēs, quod tam saepe superāvērunt, deum ipsum sē iuvāre putāvērunt.
Sī hostēs erant fortēs et virtūtem magnam habēbant et fortiter impetum faciēbant, tum Etrūscī ad sociōs nūntium mittēbant et auxilium rogābant. Post fīnem bellī sociōs domum mīsērunt. Semper eīs partem praedae dedērunt.
Gentēs quae temporibus antīquīs in locīs aliīs habitābant erant novae Cornēliae et fābulās dē eīs laeta lēgit.
XXIX | XXXI |