XXIV XXVI 
XXV

Hodiē Cornēlia ad scholam īvit et ibi puerum novum vīdit. Puer cum Mārcō quī erat discipulus sedēbat. Puer nōn erat discipulus. Posteā Cornēlia ad puerum cum aliīs puerīs puellīsque īvit. Puer multa dē sē dīcēbat et haec Cornēlia repperit.

Naves aedificantur

Hic puer in urbe ubi sunt multī hominēs habitābat. Hīc ad scholam īre nōn potest quamquam est puer quod pater mortuus est et māter, heu, nōn magnam pecūniam habet. Hic aut in aedificiō magnō aut in nūllō aedificiō sed semper prope rīpam flūminis labōrat. Ibi nāvēs et nāviculae aedificantur. Prīmō hic puer et aliī hominēs rēs multās in aedificiō faciunt; deinde in rīpā corpus nāvis aut nāviculae faciunt. Diū nāvis in rīpā stat et illō tempore ubi nāvis aedificātur multī clāmōrēs hominum et puerōrum audiuntur. Diū labōrant sed est nūlla mora. Nāvis ubi tōta facta est, rīpam relinquit et in flūmine natat. In flūmine sunt nūlla saxa et nāvis ibi tūta est. Nāvis numquam tam celeriter it sī in saxum coniecta est et vulnerāta est. Aliae nāvēs sunt angustae, aliae sunt lātae; omnēs sunt pulchrae. Nunc puer paucōs diēs rūrī vīsitat quod nūllī in aedificiō labōrāre possunt et hic igitur est līber.

“Nōs sumus rēgēs,” inquit. “Nūllus rēx labōrat neque nōs nunc labōrāmus. Mox iterum labōrābimus.”

Amīcus, Mārcus, ad hunc puerum tum ā tergō vēnit. “Dē nōminibus nāviculārum,” inquit, “hīs discipulīs nārrā.”

“Multa sunt nōmina,” inquit puer. “Alia est ‘Ānser’ et alia est ‘Stēlla Sōla’ et alia ‘Rēx.’ Etiam ūna parva nāvicula est ‘Paene Īnsula.’ Nōn omnia nōmina memoriā teneō.”

“Nōnne cupis ad scholam īre?” inquit Cornēlia.

“Ita,” respondit puer. “Per tōtum diem īre nōn possum, sed nocte eō et laetē eō.”

 XXIV XXVI