XXIII | XXV |
“Ōlim,” inquit avunculus Cornēliae, “ubi cum barbarīs pugnāvī et erat mora bellī, amīcum quī prope locum bellī habitābat vīsitāvī. Amīcus meus erat dominus et multōs servōs habēbat. Tēctum erat magnum et agrī erant lātī. Servī in agrīs labōrābant, tēctum cūrābant, līberōs dominī cūrābant. Etiam in silvās mittēbantur et ibi labōrābant. Neque urbs neque oppidum erat prope locum. Locus erat prope silvās magnās. Amīcus meus igitur erat paene rēx. Imperāvit sī aliquid cupīvit et servī pāruērunt. Nōn omnēs servī ita pāruērunt sed eius servī erant bonī. Paucī servī celeriter sē movent quod sunt miserī. Lignum et aquam portāre nōn cupiunt. Līberī esse cupiunt. Heu! Semper miserī sunt eī quī nōn sunt līberī. Hoc memoriā tenēre necesse est. Sī dominus nōn est bonus sed est malus, nōn est homō sed est ferus et servōs bēstiās esse putat, suōs servōs in vincula conicit, etiam terga servōrum vulnerat. Saepe eīs temporibus ubi erant servī, clāmōrēs servōrum vulnerātōrum audīvī. Ōlim clāmōrēs audīvī et ānserēs vidēre exspectāvī sed mox miserōs servōs repperī. Paucī servī erant laetī quod multī dominī erant perfidī et animī erant saevī. Post bellum dūrum omnēs servī līberī erant. Etiam dominī nunc sunt laetī. Līberī esse cupiunt omnēs, hominēs et animālia quoque.”
“Multa vīdistī, mī avuncule,” inquit Cornēlia. “Manē nōbīscum et semper fābulās nārrā.”
“Manēre cupiō, Cornēlia,” inquit avunculus. “Vestrum tēctum mihi grātum est; sed multa facere et ad multa loca īre necesse est. Crās ībō.”
XXIII | XXV |