XVI XVIII 
XVII

“Audī! Aliquid audiō. Quid est hoc?”

Virī currunt. Subitō aliquis ad iānuam venit. Pater, quī est fortis vir, ad iānuam it. Ante casam stat mīles quī ex bellō vēnit. Arcum et sagittās nōn habet; in manū duo pīla nōn portat. Pater mīlitem in casam venīre nōn invītat, sed mīles venit.

“Eram mīles bonus,” inquit mīles. “Perīculum nōn timeō, fortiter pugnō. Sed dēfessus sum. Domum īre cupiō. Dux nōn est benignus quod perīculum est magnum, nūllum auxilium habet, nūllōs sociōs habet, satis magnās cōpiās nōn habet. Domum eō. Īre nōn dēbeō. Hoc intellegō. Sed dēfessus sum. Crās sum parātus morīrī, sī necesse est. Dux mē monet. ‘Sī tū ībis,’ inquit dux, ‘aliī mīlitēs quoque ībunt.’ Audīte! Virī currunt. Mē capere cupiunt.” Ad dextram, ad sinistram, omnia loca spectat. “Ubi est locus tūtus?” rogat. Tum ex casā post hortum per agrōs properat.

“Hic mīles nōn est bonus," inquit pater Cornēliae. "Cum dux monet, nōn audit. Īre nōn dēbet. Sī dux sociōs nōn habet, auxilium omnium mīlitum habēre dēbet. Hunc mīlitem nōn amō. Miser sum quod est prope casam."

Manē posterō diē pater fīnitimum videt. (Fīnitimus est vir quī prope habitat.) Pater dē mīlite nārrat. “Ita,” inquit fīnitimus. “Quattuor mīlitēs hunc mīlitem habent. Ad aedificium magnum mīlitem portant. Mīlitem miserum! Numquam iterum pugnābit. Nōn audit sī dux monet et nōn est bonus.”

Ubi pater trāns viam venit, prīmum cum equīs et carrō ad stabulum properat, tum Cornēliae et mātrī dē omnibus rēbus nārrat.

 XVI XVIII