There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XV XVII 
XVI

Hodiē Cornēlia et pater ad oppidum eunt. Duōs equōs et carrum habent. In carrō sunt multa quae ad oppidum portantur. Nōmen prīmī equī, quī ā dextrā stat, est “Pulcher.” Secundus equus est “Dux.” Dux ā sinistrā stat. Manē domō eunt quod pater māne domum venīre cupit. Per viam eunt et post ūnam hōram prope oppidum sunt. Multa et magna aedificia in oppidō vident et Cornēlia est laeta quod multa videt.

Equī timent et currunt

Bene eunt equī. Nunc in mediā viā ante equōs est aliquid albī. Rēs est alba; nōn est nigra. Subitō animal parvum trāns viam it et post animal it rēs alba quae est in mediā viā. Nunc est prope capita equōrum. Equī timent et currunt. Pater numquam timet. Cornēlia timet et lacrimat. Mox trēs virī ex magnō aedificiō currunt. Nunc equī stant. Equī timent sed nōn currunt. Benignī virī Cornēliam et patrem ad aedificium invītant sed Cornēlia nunc nōn timet et fortiter cum patre manet. “Benignī estis omnēs,” inquit pater. “Laetus sum quod in hōc locō sumus. Tūtī sumus cum benignī virī sunt prope. Omnēs sunt tūtī quī bonōs amīcōs habent. Nunc vōs amīcī estis. Hī equī meī numquam currunt, sed equī rēs albās timent. Nunc ad oppidum ībimus. Grātiās agō quod ad nōs venītis et ad aedificium invītātis. Nōbīs bene facitis.”

In carrō nunc est agricola et ad oppidum it. Cornēlia nunc nōn timet. Laeta est et novum cōnsilium capit. “Sagittārius sum,” inquit. “In manū dextrā est sagittā. In manū sinistrā est arcus. Iaculum quoque habeō. Iaculum est tertium tēlum. Mīles Rōmānus nōn sum et in bellō nōn pugnō. In castrīs nōn habitō. Gladium lātum et pīlum longum nōn habeō. In silvam eō et animālia domum portō. Cum animal in mēnsā est, nōn trāns viam currit et equī nōn timent.”

 XV XVII