There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXXIX Suggestive Questions on Each Chapter 
XL

Apud virōs antīquōs equitēs magnō honōre habēbantur. (Notāte bene, discipulī: eques nōn est equus; nōn est bēstia; est vir!) Equitēs domō exīvērunt et per tōtum rēgnum, etiam per omnēs terrās īvērunt ubi eōs quī iniūriās tulerant petīvērunt. Quandō eques pervēnit, eī quī iniūriam ferēbant aut fūgērunt aut id quod iniūriā cēpērunt restituērunt. Sī malī hās rēs restituere nōlēbant, eques secūrim sūmpsit et impetum fēcit. Eques numquam sē recēpit. Aut malum secūrī cecīdit aut malum pepulit aut eques ipse caesus est. Nisi ā multīs et malīs virīs circumventus est, eques numquam occīsus est, sed victōriam reportābat.

Fābulās eius generis dē equitibus Cornēlia saepe legēbat et multum amābat. In quādam fābulā hoc lēgit: “Per ignem, per gladiōs, per aquam hī equitēs tūtī ībant.” Hoc nōn intellēxit Cornēlia quod equitēs sunt hominēs atque ignēs et gladiōs iniūriam ferre sciēbat.

In aliā fābulā saepe dē equite quī album īnsigne in galeā gerēbat legēbat Cornēlia. Haec fābula ita incēpit: “Utrum est melius sī homō pācem vult, bonus gladius an bona vīta?” Hic eques nūllōs vigilēs disposuit, nocte erant nūllae vigiliae, mīlitēs aliīs mīlitibus ad vigiliās numquam successērunt, pontēs nōn frēgērunt, quod hic eques nōn erat eques Rōmānus. Erat eques Gallicus quī erat rēx et rēgnum magnum regēbat. Ubi regere coepit, multī et nōbilēs equitēs convēnērunt. Ad suās domōs numquam rediērunt sed semper cum hōc rēge mānsērunt. Eum summō honōre habēbant. Sī īnsigne album vīdērunt, ad eum locum ībant et numquam sē recipiēbant. Intereā malī virī fugiēbant et bonī rēs meliōrēs spērāre coepērunt. Sī hic eques pugnābat, victōriam reportābat, sed nōn saepe pugnābat. Pācem hostēs volēbant quod eques erat fortis et sapiēns et nōbilis. Multum eum timēbant. “Utrum est melius, sī homō pācem vult, bonus gladius an bona vīta?”

eques
 XXXVIII Suggestive Questions on Each Chapter