There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXXVII XXXIX 
XXXVIII

Cornēlia lēgerat dē fēminīs nōbilibus, sapientibus, potentibus, quae temporibus antīquīs usque ad locum ubi Cornēlia nunc habitābat pervēnerant atque ibi paene in silvīs prīmīs novās domōs cōnstituerant. Paene exsulēs hae fēminae fuerant. Vōcem nūllam audīvērunt nisi vōcēs virōrum suōrum et līberōrum suōrum. Diēbus illīs numquam conventum est quod aliud tēctum longē ab aliō aberat et magnus erat labor. Equīs sōlīs itinera facta sunt. Nūllī pontēs erant. Flūmina equīs trānsita sunt. Ubīque erant barbarī. Sī vir tergum vertit, tēlum coniciēbātur et vir occīdēbātur. Deinde necesse erat fēminam et līberōs sōlōs domum antīquam redīre aut sōla fēmina labōrem tōtum facere coepit. Interdum barbarī impetum magnā vī fēcērunt ubi nēmō in cōnspectū fuit atque omnēs occīdēbantur. Salūtem omnēs spērābant sed paucī reperiēbant. Sī barbarī nōn vēnērunt, saepe nūllō modō cōpiam satis magnam cibī fēmina reperīre poterat.

Quantī erant labōrēs illōrum diērum! Multae fēminae animōs magnōs ostendērunt, at, heu, multīs victōria sērō vēnit. Dēfessae, nihil facere nisi morīrī potuērunt. Fortūna nihil aliud eīs sinēbat.

Duās fābulās Cornēlia maximē amābat. Altera erat dē fēminā fortī quae cum barbarīs pugnāvit atque tēctum et līberōs servāvit ubi vir longē āfuit; altera erat dē fēminā quae barbarōs vulnerātōs iūvit et eōs amīcōs fēcit. Utraque fēmina fortis erat et hās Cornēlia amāvit.

 XXXVII XXXIX