VII | IX |
Nunc Cornēlia, fīlia agricolae, nōn est in casā; rosās nōn cūrat; in silvā nōn ambulat; est in scholā. Iānua est aperta et Cornēliam vidēmus. Cum Cornēliā in scholā discipulī sunt. Magistra nōn est in scholā. Cornēlia magistram exspectat. Ibi est magistra. Magistra ad scholam properat. Cornēlia est laeta ubi magistram videt quod magistra est benigna et Cornēlia magistram amat. Cornēlia ad iānuam properat. Cornēlia magistrae rosās dat. Rosae sunt dōnum. Magistra Cornēliae grātiās agit. Magistra discipulīs rosās mōnstrat. Nunc magistra est in scholā et iānua est clausa. Fenestrae sunt apertae.
In scholā linguam Latīnam Cornēlia discit. Lingua Latīna nōn est lingua nostra. Lingua nostra est lingua Americāna. In nostrīs quoque scholīs linguam Latīnam discimus. Nōs quoque pictūrās spectāmus, et fābulās legimus. Magistrī nōbīs pictūrās ostendunt et dē Italiā fābulās nārrant. Cornēlia labōrat et multa discit. Semper puerī et puellae multa discunt ubi labōrant. Nunc ex scholā Cornēlia properat et patrem, agricolam, videt.
Laeta est Cornēlia, laeta in scholā et laeta in casā, quod scholam amat et casam amat. Pater Cornēliae Cornēliam exspectat et laetus est ubi Cornēliam videt. Schola est schola bona et grāta est agricolae. Estne grāta tibi? Fāma scholae est magna. Clāra est schola. Agricola scholam laudat. Agricola est amīcus scholae. Fāma scholae est cāra Cornēliae quoque.
VII | IX |