VIII | X |
Nunc Cornēlia nōn est in scholā nostrā. Nōn est in viā. Nōn est in silvā. Est in casā. Ibi cēnam nōn parat. Puella nōn labōrat. Rosās nōn cūrat. Fābulās nōn legit. Linguam Latīnam nōn discit. Cornēlia est aegra. Nunc medicum exspectat. Pater Cornēliae in agrō nōn labōrat. Pater cum medicō ambulat. Pater est miser quod Cornēlia est aegra. Cāra agricolae est Cornēlia. Cornēlia nōn est laeta. Haec quoque est misera. Amīcōs nōn videt sed patrem interdum videt.
Nunc nox est. Noctū puella est sōla. Fenestra nōn est clausa; est aperta et puella lūnam videt. Lūna est parva, sed clāra et pulchra. Interdum Cornēlia lūnam spectāre cupit sed nunc est misera. Nunc lūna obscūra, nōn clāra, est, et Cornēlia stellās, nōn lūnam, videt. Saepe stellae et lūna sunt grātae Cornēliae sed nunc puella est misera quod est aegra. Nox est tarda; nox nōn properat, et Cornēlia est sōla. Nunc pater, vir benignus, ad iānuam ambulat; nunc ad Cornēliam properat. Puella patrem nōn videt quod nox est obscūra sed nunc nōn est sōla et laeta est.
VIII | X |