There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 IV VI 
V

Nunc agricola est in casā et epistulam scrībit. Māter cēnam parat sed Cornēlia et frāter aquam portant. Cūr agricola epistulam scrībit? Haec est causa: hīc frāter agricolae nōn est. Frāter est nauta et hīc nōn habitat. Vīta nautae est perīculōsa. Nauta multās terrās videt sed amīcī nautae nōn saepe nautam vident. Saepe nauta terram nōn videt sed aquam videt.

Agricola frātrem nōn saepe videt quod frāter nōn in Americā habitat. America nōn est patria nautae. Nauta nōn est incola Americae. Ubi habitat hic vir? In īnsulā habitat. Est incola Britanniae et est nauta Britannicus. (Britannia est īnsula. In Britanniā viae nōn sunt longae. Multae viae sunt antīquae sed multae sunt novae.) Nunc agricola epistulam scrībit quod nauta epistulam cupit. Nauta nōn semper epistulās scrībit sed interdum scrībit. Interdum nauta scrībit et agricola est laetus quod nauta epistulam scrībit. Nautam laudat.

Agricola est bonus agricola. Agricolam amāmus sed magnam pecūniam nōn habet. Agricola labōrat sed pecūniam nōn habet. Nautae quoque pecūniam nōn habent. Quī quoque pecūniam nōn habent? Poētae pecūniam nōn habent. Fortūna nautae nōn est magna sed fāma est magna. Poētae quoque fāmam magnam habent. Sed fortūna agricolae nōn est magna et fāma quoque nōn est magna. Intellegisne?

 IV VI