XX | XXII |
LIBER VIGESIMUS PRIMUS
recensereDuo principia confitemur, sed unum ex his Deum vocamus, alterum hylen aut daemonem.
- FAUSTUS dixit: Unus Deus est, an duo? Plane unus. Quomodo ergo vos duos asseritis? Numquam in nostris quidem assertionibus duorum deorum auditum est nomen. Sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. Quia bonorum et malorum duo principia traditis. Est quidem quod duo principia confitemur, sed unum ex his Deum vocamus, alterum Hylen: aut, ut communiter et usitate dixerim, daemonem. Quod si tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate, duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem, duas easdem putabis copias. Quodsi et de albo et nigro disputante me, et frigido et calido, et dulci et amaro, dicas quia duo alba, et duo calida, et duo dulcia ostenderim, nonne videberis mentis impos, et cerebri minime sani? Sic et cum duo principia doceo, Deum et Hylen, non idcirco videri iam debeo tibi duos ostendere deos. An quia vim omnem maleficam Hylae assignamus, et beneficam Deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum vocemus Deum? Quod si ita est, poteris et venenum audiens et antidotum, nihil interesse putare, an utrumque vocetur antidotum, quia utrumque eorum vim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur: necnon et medicum audiens ac venenarium, utrosque vocabis medicos: et iustum audiens atque iniustum, poteris utrosque vocare iustos, quia uterque eorum aliquid agat. Quod si hoc facere absurdum est, quanto absurdius Deum et Hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? Quapropter inepta haec et viribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles invidiam. Nam nec diffiteor, etiam interdum nos adversam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, verum iuxta praesumptum iam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam imprudenter existimant deum: quemadmodum et Apostolus: Deus, inquit, saeculi huius excaecavit mentes infidelium 1. Deum quidem nominans, quia sic iam vocaretur a suis: sed adiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intellegatur non esse verus Deus.
Nullo modo dici potest alium Deum esse qui ostendit iram, et alium qui ostendit divitias in vasis misericordiae.
- AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in vestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es, quasi rationem reddens cur hoc dicatis: quia et Apostolus ait: Deus saeculi huius excaecavit mentes infidelium. Quam quidem sententiam plerique nostrum ita distinguunt, ut verum Deum dicant excaecasse infidelium mentes. Cum enim legerint: In quibus Deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt: Saeculi huius excaecavit mentes infidelium. Quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita verborum ordinem mutes: In quibus Deus excaecavit mentes infidelium saeculi huius, idem qui in illa distinctione sensus elucet. Potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quemdam modum pertinere ad verum Deum; quod non facit malitia, sed iustitia: sicut idem Paulus alibi dicit: Numquid iniquus Deus, qui infert iram 2? Item alibi: Quid ergo dicimus ? inquit numquid iniquitas est apud Deum? Absit 3. Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero 4. Cum ergo praemisisset, quod inconcusse est retinendum, non esse iniquitatem apud Deum, paulo post attende quid dicat: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, etc 5. Certe hic nullo modo dici potest, alium Deum esse qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in vasis quae perfecta sunt ad perditionem, et alium qui ostendit divitias in vasis misericordiae. Nam unum eumdemque Deum facere utrumque, apostolica doctrina testatur. Hinc est et illud: Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: et paulo post: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: item paulo post: Et quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensu 6. Ecce quomodo verus Deus et iustus excaecat mentes infidelium. Neque enim umquam in his Apostoli verbis quae commemoravi, alius Deus intellectus est, quam ille qui Filium suum misit dicentem: In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 7. Nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo Deus excaecet mentes infidelium. Praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi Deus agat iustissimum examen iudicii sui, ut quorumdam mentes excaecentur, quorumdam illuminentur: cui verissime dictum est: Iudicia tua abyssus multa 8. Cuius profunditatis impenetrabilem altitudinem Apostolus admiratus, exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius! etc 9
Occultum est quemadmodum Deus et damnet impium et iustificet impium: utrumque enim de illo Scripturarum sanctarum veritas loquitur.
- Vos autem non valentes discernere quid faciat Deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore vestro longe est Psalterium nostrum, ubi dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 10; quidquid vos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et iudicio Dei veri: videlicet habentes paratum alterum deum malum, quem vobis non veritas ostendit, sed vanitas fingit, cui tribuatis non solum quidquid facitis iniuste, verum etiam quidquid patimini iuste; ita Deo tribuentes beneficia donorum, et ei auferentes iudicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus quod praeparaverit ignem aeternum malis 11, quam de illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 12. Unde hic tantam bonitatem, et ibi tantam severitatem ad unum pertinere Deum non intellegitis, nisi quia misericordiam et iudicium cantare non nostis? Nonne idem ipse qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, frangit tamen ramos naturales et contra naturam inserit oleastrum? Nonne de uno ipso illic dicit Apostolus: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate 13? Nempe auditis, nempe advertitis, quemadmodum nec Deo auferat iudiciariam severitatem, nec homini liberam voluntatem. Occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est, quemadmodum Deus et damnet impium, et iustificet impium: utrumque enim de illo Scripturarum sanctarum veritas loquitur. Num igitur ideo adversus divina iudicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia? Quanto convenientius, quanto accommodatius est modulo nostro, expavescere illic ubi Paulus expavit, et exclamare: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 14 Quanto melius est ita mirari quod investigare non sufficis, quam propterea velle alterum deum malum fingere, quia unum bonum non potuisti comprehendere? Non enim de nomine agitur, sed de opere.
Quantus error est vel materiem corporum dicere opificem corporum, vel opificem corporum negare Deum!
- Nam cito videtur Faustus se defendisse, cum ait: " Non dicimus duos deos, sed Deum et Hylen ". Porro autem cum quaesieris quam dicat Hylen, audies plane describi alterum deum. Si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis Hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. Nunc vero quantus error est, quanta dementia, vel materiem corporum dicere opificem corporum, vel opificem corporum negare Deum? Quia ergo quod Deus verus facit, id est, corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc vos dicitis nescio quem alterum facere quolibet eum nomine vocitetis, recte dicimini errore vestro deum alterum inducere. In hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea quae Deus facit, eum facere dicitis, quem Deum fateri erubescitis; sed nullo modo efficietis ut non sit Deus, nisi eum talia facere negaveritis, qualia non facit nisi Deus: iterum autem, quia ea quae bonus Deus bona facit, vos et a malo fieri, et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes quae poenalis mortalitatis imbecillitati non congruunt, et amantes quae congruunt. Proinde malum dicitis, qui fecit colubrum: istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a Deo, sed prolatum vel missum esse credatis. Deus autem verus, in quem nondum a vobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora, et solem inter alia superiora; et adhuc in sublimioribus non corporalibus coelestibus, sed iam in spiritalibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit: quanto magis vos, qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam vestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini? Neque enim potest in vobis esse cogitatio vel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur; vel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.
Ars divina, cum coelestia et terrena opera sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis est, quia perfecta est.
- Ut ergo ista in imo rerum opera Dei, terrena, infirma, mortalia, sed tamen opera Dei, qualia possumus videre, considerem, ineffabiliter moveor laude Creatoris illorum, qui prorsus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. Ars enim divina, qua coelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. Neque enim universum condit in singulis, sed ad universi complexum condens singula, universam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens atque disponens, et omnibus particulariter atque universaliter congrua tribuens. Ecce hic in isto quasi fundo infimo universae creaturae aspicite animalia, quae volant, et natant, et gradiuntur, et repunt. Nempe mortalia sunt: nempe vita eorum, sicut scriptum est, vapor est ad modicum apparens 15. Hunc enim modulum ab optimo Conditore perceptum, tamquam in commune conferunt universo pro sui generis portione complendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. Verumtamen attendite, et date mihi unum quamlibet abiectissimum animal, cuius anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foveat eam, motuque vitali vegetet et regat, et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam universum suum, ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. Quod enim rationalis anima castigat corpus suum, et servituti subicit, ne immoderato appetitu terrenorumimpediatur a perceptionesapientiae, etiam sic utique diligit carnem suam, quam sibi ad obediendum legitime subdit atque ordinat. Postremo vos ipsi, quamvis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem vestram, eiusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus, et casus, et intemperiem qua laeditur devitare, munimenta vero et salubritatem qua conservatur appetere: ita ostenditis praevalere naturae legem contra erroris vestri opinionem.
Si cor non corruptum vanis fabulis haberetis, invisibilia Dei etiam per ista quae in hac infirma et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis.
- Quid in ipsa carne vitalia viscera, totius formae convenientia, membra operandi, vasa sentiendi, locis atque officiis suis cuncta distincta, et concordi unitate contexta, moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum, nonne indicant artificem suum Deum verum, cui vere dictum est: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti 16? Si ergo cor non perversum atque corruptum vanis fabulis haberetis, invisibiliaeius etiam per ista quae in hac infirmaet carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis 17. Unde enim istis haec quae commemoravi, nisi ab illo cuius unitate omnis modus sistitur, cuius sapientia omnis pulchritudo formatur, cuius lege omnis ordo disponitur? Quod si ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica vos ducat auctoritas.
Videte quemadmodum omne animal diligat carnem suam, sicut et Christus Ecclesiam!
- Apostolus enim, cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse debeat virorum in uxores, ex anima amantis sumpsit exemplum. Qui diligit, inquit, uxorem suam, se ipsum diligit: nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam, tamquam Christus Ecclesiam 18. Ecce in conspectu vestro est carnalis universa substantia; videte quemadmodum in omne animal sibi ad salutem conciliatum pertendat naturae ista communio, ut diligat carnem suam. Neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte vivunt, non solum consulunt saluti carnis suae, verum etiam carnales motus ad usum rationis edomant et refrenant: sed etiam bestiae fugiunt dolorem, formidant interitum; et quidquid illam membrorum compagem copulamque carnis et spiritus a concordi iunctura disicere ac dirimere potest, quanta valent agilitate devitant, nutrientes etiam ipsae ac foventes carnem suam. Nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit, inquit, ac fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Videte unde, quo ascenderit: intuemini, si potestis, quam vim ducat a Creatore creatura, ab ipsis coelestibus apparatibus usque ad carnem et sanguinem universitatis plenitudine terminata, formarum varietate decorata, rerum gradibus ordinata.
Unusquisque in semetipso consideret quam in parvo magna, et in extremo quam bona; quandoquidem ista in laude ponit Apostolus.
- Rursus idem Apostolus, cum de spiritalibus diversis muneribus, et tamen ad unitatem consonis, rem plane magnam et divinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cuius artificem Deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. Quod etsi longum est, tamen quia valde necessarium, totum ipsum locum ex eius ad Corinthios Epistola huic operi me inserere non pigebit. De spiritalibus autem nolo vos ignorare, fratres: scitis quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti. Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu: et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones autem donationum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, et idem ipse Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui omnia operatur in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii, sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem, fides in eodem Spiritu; alii, donatio curationum in uno Spiritu; alii, operationes virtutum; alii, prophetia; alii, diiudicatio Spirituum; alii, genera linguarum; alii, interpretatio sermonum, omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi; et omnes unum Spiritum potavimus. Etenim corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: Quia non sum manus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Vel si dixerit auricula: Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Nunc autem posuit Deus membra, singulumquodque eorum in corpore prout voluit. Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest autem dicere oculus manui: Opus te non habeo; aut iterum caput pedibus: Opus vobis non habeo: sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariorasunt; et quae videntur viliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent: quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, ut non esset scissura in corpore, sed idem ipsum, ut pro invicem sollicita sint membra: et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 19. Si ulla non dico fides christiana, ut credatis Apostolo, sed ullus sensus humanus in vobis est, ut manifesta cernatis; unusquisque in semetipso ista videat atque consideret, quam vera, quam certa sint, quam in parvo magna, et in extremo quam bona: quandoquidem ista in laude ponit Apostolus, ut per haec infima corporalia quae videntur, possint facilius illa sublimia spiritalia quae non videntur, intellegi.
Deus dictus est temperator corporis, quod ex multis membris corpus fabricavit, officia diversorum operum in unitatis compage servantibus.
- Horum ergo membrorum et corporis nostri, quae sic commendat, sic laudat Apostolus, quisquis artificem Deum negat, videtis cui contradicat, annuntians vobis praeter id quod accepimus 20. Quid igitur opus est ut a me redarguatur potius, quam ab omnibus Christianis anathemetur? Dicit Apostolus: Deus temperavit corpus 21: et dicit iste, Hyle, non Deus. Quid apertius his inimicitiis ante anathemandis, quam refellendis? Numquid et hic Apostolus, cum diceret: Deus, addidit, huius saeculi 22? Ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus: quibus qui consentiunt, iustitiae lumen amittunt, Deo retribuente quod iustum est. Haec omnia legimus in Scripturis sanctis: nam et illud dictum est de seductione extrinsecus veniente: Timeo ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo 23. Cui simile est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala 24: et illud quod et sibi quisque seductor sit: Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit 25: et illud de Dei vindicta, quod supra commemoravi: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt 26. Ita et in veteribus Libris, cum praedixisset: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum 27; paulo post: Invidia, inquit, diaboli mors introivit in orbem terrarum 28. Et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent: Impii autem manibus et verbis, inquit, accersierunt illam; et existimantes illam amicam defluxerunt 29. Alibi autem: Bona et mala, vita et mors, divitiae et paupertas a Domino Deo sunt 30. Hic perturbati homines non intellegunt in uno eodemque opere malo, non postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante vindicta, aliud venire de astutia suadentis, aliud de nequitia volentis, aliud de iustitia punientis; cum diabolus suggerit, homo consentit, Deus deserit. Quocirca in opere malo, id est, excaecatione infidelium, si intellegatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur, Deus huius saeculi, non mihi videtur absurdum. Neque enim sine additamento dicitur: Deus; cum adiungitur, huius saeculi, id est hominum impiorum, non nisi in hoc saeculo florere volentium: secundum quod dicitur, et malum saeculum, sicut scriptum est: Ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno 31. Tale est enim et illud: Quorum deus venter 32: nisi esset ibi: Quorum, nullo modo diceret, deus venter. Nec in Psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur, Gentium. Sic enim scriptum est: Quoniam dii Gentium daemonia 33. Hic autem, nec: Deus huius saeculi; nec, quorum deus venter; nec, dii Gentium daemonia: sed simpliciter positum est: Deus temperavit corpus; qui non potest intellegi, nisi Deus verus omnium creator. Illa enim cum vituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est. Nisi forte Deum temperasse corpus, non dispositione membrorum, hoc est, fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae, Faustus intellegit: ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui hoc fabricavit; Deus autem miscendo bonitatem suam, huius fabricae malitiam temperaverit. Talibus enim fabulis pueriles animas hebetant. Sed neque hoc eos posse dicere permisit subveniens Deus parvulis per ora sanctorum. Habes enim et paulo superius: Deus posuit membra, singulumquodque eorum in corpore prout voluit 34. Quis iam non intellegat secundum hoc Deum dictum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricavit, officia diversorum operum in unitatis compage servantibus?
O quam magna bona commixtione boni perdidit gens tenebrarum!
- Dicant ergo Manichaei utrum animalia, quae secundum deliramenta eorum Hyle fabricaverat in gente tenebrarum, antequam illis Deus lucem suam miscuisset, non habebant istam membrorum concordiam, quam sic laudat Apostolus: utrum ibi diceret caput pedibus, aut oculus manui: Opus te non habeo 35. Numquam hoc dixerunt, nec dicere potuerunt: tales enim eis actus et opera tribuunt; repebant, ambulabant, natabant, volabant, quaeque pro suo genere; videbant quoque, et audiebant, caeterisque sensibus sentiebant, alimentis et temperamentis congruis nutriebant et fovebant corpora sua. Hinc etiam prolis fecunditas suppetebat: nam et coniugia tribuunt eis. Haec certe omnia quae tamquam Hyles opera vituperat Manichaeus, fieri non possunt sine membrorum concordia, quam laudat et Deo assignat Apostolus. Dubitatis adhuc quisnam sectandus, et quisnam anathemandus sit? Quid, quod erant ibi quaedam, quae etiam loquebantur, ut eis concionantibus omnia serpentia, quadrupedia, volatilia, natatilia, audirent, intellegerent, consentirent? Miranda haec et omnino divina eloquentia; et neminem grammaticum aut rhetorem audierant, nec inter lacrymas ferularum atque virgarum ista didicerant. Nempe iste Faustus ut has vanitates diserte garriret, ad disciplinam faciendi sermonis etiam serus accessit; et quamvis esset acer ingenio, tamen legendo stomachum rupit, ut ei loquenti tam pauci assentirentur. O miserum, qui in ista luce, ac non in illis tenebris natus est! illic enim eum contra lucem concionantem, omnis bipes, omnis multipes, omnis etiam serpens a dracone usque ad cochleam libenter audiret, alacriter obediret: hic autem contra tenebras disputantem, plures eloquentem, quam doctum, multi autem seductorem perversissimum nominabant: inter paucos vero Manichaeos tamquam magno magistro plaudentes, nullum ei pecus annuebat, nec ex illa doctrina saltem caballus eius aliquid sciebat, tamquam omnibus animalibus ad hoc pars divina concreta sit, ut stolida fierent. Quid est hoc, rogo? Evigilate aliquando, miseri, et comparate in fabula vestra omnium animantium prius tempus et praesens, tunc in terra sua, nunc in hoc mundo; tunc firma erant corpora, nunc infirma sunt, tunc acris acies oculorum ad videndum cum delectatione invadendi regionem Dei, nunc ita obtusa, ut a solis radiis avertatur; tunc auctae mentes animalium ad intellegendum concionantis sermonem, nunc hebetes et ab huiusmodi capacitate penitus alienae; tunc naturalis tam magna et tam potens eloquentia, nunc tanto studio ac labore vix parva et exigua. O quam magna bona commixtione boni perdidit gens tenebrarum!
Quomodo bonum et malum Faustus posuit in contrariis.
- Iste ipse Faustus in hoc ipso sermone, cui nunc respondeo, multa sibimet contraria eleganter opponere visus est, sanitatem et infirmitatem, copiam et egestatem, album et nigrum, calidum et frigidum, dulce et amarum: in quibus omitto de albo et nigro aliquid dicere: aut si ullum momentum boni et mali est in coloribus, ut album dicant ad Deum pertinere, nigrum autem ad Hylen; cum omnia genera volatilium Hylen creasse perhibeant, si album colorem plumis eorum Deus aspersit, ubi latebant corvi, quando cygni candore perfusi sunt? Item de calido et frigido disputare non opus est: utrumque enim temperanter adhibitum, salubre, intemperanter autem, perniciosum est. Caetera videamus. Bonum et malum, quod in primis forte ponere debuit in iisdem contrariis ita videtur posuisse, ut tamquam generalia vellet intellegi, scilicet ut ad bonum pertineat sanitas, copia, album, calidum, dulce; ad malum autem, infirmitas, egestas, nigrum, frigidum, amarum: quam imperite et inconsiderate, videat qui potuerit. Ego autem ne homini calumniari puter, nihil obicio de albo et nigro, calido et frigido, de dulci et amaro, sanitate atque infirmitate, Si enim album et dulce duo bona sunt, nigrum autem et amarum duo mala, quomodo plurima uva, omnisque oliva nigrescendo dulcescit, id est, mali amplius habendo fit melior? Item si duo bona sunt calor et sanitas, duo vero mala frigus et infirmitas, cur calescendo corpora aegrescunt? An forte sana febriunt? Non ergo haec obicio, quae forte non cautus, aut pro quibuslibet contrariis potius, quam pro bonis et malis commemoravit: praesertim quia ignem gentis tenebrarum numquam frigidum fuisse dixerunt, sed calorem eius utique malum.
Itane in illa gente tenebrarum non erat sanitas corporum? aut copia ibi non erat?
- Verum ut ista omittamus, illa videamus, quae ita commemoravit bona in his contrariis, ut nolit inde dubitari, sanitatem, copiam, dulcedinem. Itane in illa gente non erat sanitas corporum, in qua et nasci, et crescere, et gignere, et ita perdurare potuerunt illa animalia, ut quibusdam eorum gravidis, sicut desipiunt, captis, et in coelo colligatis, nec saltem pleni temporis, sed abortivi fetus de tamexcelso in terram cadentes, et vivere potuerint et crescere, et ista carnium, quae nunc sunt innumerabilia, genera propagare? aut copia ibi non erat, ubi arbores non tantum in aquis et ventis, sed etiam in igne et fumo et nasci potuerunt et tanta fecunditate ditari, ut ex earum fructibus sui cuiusque generis animalia gignerentur, et earum arborum feracitate nutrita atque pasta conservarentur, quorum saginae laetitiam prolis quoque fecunditas testaretur: maxime ubi nullus labor agriculturae, nec intemperies esset aestatis et hiemis; neque enim sol ibi circumibat, ut alternantibus temporibus anni transcurrerent? Proinde perpetua fertilitas erat arborum, quibus elementum et alimentum sui generis, sicut gignendis adfuerat, ita fetandis perpetuo suppetebat, et fructus numquam deesse faciebat: sicut videmus arbores citriorum toto anno flores et fructus parere, si iugiter irrigentur. Magna ergo illic copia, et eius habendae magna securitas: neque enim vel grando timebatur, ubi non erant luminis exactores, quos tonitrua commovere fabulamini.
Ita se res habet, ut pro cuiusque corporis congruentia vel delectet esca vel offendat.
- Dulces autem ac suaves si non haberent cibos suos, numquam eos appeterent, numquam eis corpora vegetarent. Ita enim se res habet, ut pro cuiusque corporis congruentia vel delectet esca vel offendat. Si delectat, dulcis aut suavis dicitur; si autem offendit, amara, sive aspera, sive aliqua insuavitate respuenda. Nonne ipsi nos homines ita sumus, ut plerumque alter appetat alimentum, quod alter exhorreat; sive pro temperatione naturae, sive pro usu consuetudinis, sive pro affectione valetudinis? Quanto magis longe diversi generis corpora bestiarum possunt illud habere iucundum, quod nobis amarum est! An aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? Nam sicut nonnulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suavis oleaster. Sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid valeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur; quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritalia. Itaque in gente tenebrarum, cum animal alicuius elementi eo vescebatur cibo, qui nascebatur in eius elemento, procul dubio suavitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis: quae offensio vel amaritudo vel asperitas vel insuavitas vel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena vi compagem corporis concordiamque disrumpat, ac sic interimat, aut vires auferat, etiam venenum vocatur, non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est: sicut panem, qui quotidiana esca nostra est, si accipiter sumat, exstinguitur; et nos, si helleborum, quo pecora pleraque vescuntur; cuius tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. Quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique venenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tamquam Deus sit antidotum, et Hyle venenum: cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta sive adhibita, vel prosit, vel noceat. Itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse venenum genti tenebrarum, cuius corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet: sed quia et lux ipsa capta, oppressa, corrupta est, invicem sibi venenum fuerunt.
Regnabat Deus in terra sua, regnabat Hyle in sua.
- Cur non ergo haec, aut duo bona dicitis aut duo mala, vel magis et duo bona et duo mala; duo bona apud se, duo mala in alterutrum? Postea si opus fuerit, quaeremus quid horum sit melius aut peius: interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur: Regnabat Deus in terra sua, regnabat et Hyle in sua. Sanitas regnantium et ibi et hic: copia fructuum et ibi et hic: fecunditas prolis utrobique: suavitas propriarum voluptatum apud utrosque. Sed illa gens, inquiunt, excepto eo quod vicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. Interim bona eius multa iam dixi, si et vos mala eius potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum: quaenam ergo huius mala dicitis fuisse? Vastabant se, inquit, invicem laedebant, occidebant, absumebant. Si ad hoc solum ibi vacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur? Erat ibi ergo et quies et pax. Verumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia: duo tamen bona ista multo accommodatius dixerim, quam unum bonum et alterum malum; ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimetipsis nocebant, nec invicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamvis invicem adversarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem, naturamque tuebatur. Verumtamen deo vestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo intervallo comparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta servierunt, quem concionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. Ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus obeditur. Huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est, bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium caeterorum genera subdita erant, et ad nutum eius convertebantur, faciendo quod iussisset, credendo quod suasisset. Haec dicentes, usque adeo putatis surda hominum corda, ut exspectent a vobis deum alterum nominari, quem vident plane aperteque describi. Si enim principis huius vires hoc poterant, magna potentia; si honor, magna claritas; si amor, magna concordia; si timor, magna disciplina. In his omnibus bonis si erant aliqua mala, num ideo iam mali natura dicenda est, nisi ab eis qui nesciunt quid loquantur? Porro, si propterea mali naturam putatis, quia non solum in alteram naturam mala erat, sed etiam in se ipsa habebat malum; nullumne malum esse arbitramini duram necessitatem, quam patiebatur deus vester ante commixtionem naturae contrariae, ut cum ea bellare, et in eius fauces sic opprimenda membra sua mittere cogeretur, ut non posset tota purgari? Ecce erat et in ipsa magnum malum, antequam ei misceretur quod solum dicitis malum. Aut enim laedi et corrumpi non poterat a gente tenebrarum, et propria stultitia patiebatur illam necessitatem; aut si poterat corrumpi eius substantia, non colitis Deum incorruptibilem, qualem Apostolus praedicat 36. Quid ergo? et ipsa corruptibilitas, qua quidem nondum corrumpebatur illa natura, sed tamen a quacorrumpi poterat, non vobis in deo vestro videtur malum?
Quis non videat quod aut praescientia in deo vestro non erat; aut si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat, sed aeternus timor?
- Illud etiam quis non videat, quod aut praescientia ibi non erat; ubi vestrum est iam cogitare, utrum nullum vitium Dei sit carere praescientia, et quid immineat omnino nescire: aut si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat, sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. An non timebat, ne iam iamque adveniret tempus, quo membra eius ita vastarentur et inquinarentur in illo praelio, ut vix cum tanto labore, nec tamen tota liberenturatque mundentur? Sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur; certe ipsa membra eius, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. An hoc futurum ipsa nesciebant? Ergo qualicumque parti substantiae dei vestri defuit utique praescientia. Numerate mala in summo vestro bono. An ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter praevidebant? Certe vel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo vinculis a suo regno noverant alienandos.
Sic delirant qui sanam doctrinam non sustinentes ad fabulas convertuntur!
- An ibi caritas non erat, ut nulla esset fraterna compassio, pro his utique quorum peccato nullo praecedente impendebant aeterna supplicia? Quid, illae ipsae animae in globo ligandae, nonne et ipsae membra dei vestri erant? Nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem praescientes futurum sempiternum vinculum suum, nempe timebant, nempe moerebant. Aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei vestri provida erat, pars improvida: quomodo ergo una eademque substantia? Cum ergo tanta mala et ibi fuerint, antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tamquam puro et simplici et summo bono gloriamini? Ergo etiam apud semetipsas istas duas naturas, aut duo bona, aut duo mala fateri cogimini. Concedimus vobis, si duo mala dixeritis, ut quod volueritis horum peius dicatis: si autem duo bona, quodlibet horum melius dicite, erit postea diligentior consideratio; dum tamen vester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae; et plane duos deos, unum bonum, et alterum malum. Iam vero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, invicem sibi ista nocuerunt: fuerit una pars improbior, quia prior appetivit alienum. Una ergo malum inferre voluit, altera malum pro malo retribuit: et non lege talionis, tamquam oculum pro oculo 37, quod imprudenter et impudenterreprehendere soletis, sed multo gravius. Eligite ergo quam peiorem dicatis, quae prior nocere voluit, an quae amplius nocere et voluit et potuit. Ista enim pro modulo suo luce perfrui concupivit; illa eam funditus eradicavit. Ista si quod appetivit implesset, sibi certe nihil obfuisset: illa vero ut hostilem adversitatem penitus everteret, etiam suae parti graviter nocuit. Sicut est illa notissima, et quarumdam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: Pereant amici, dum inimici una intercidant 38. Missa est enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis vivus sepeliendus est: tantum enim timebitur et victus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei caetero deo tribuat qualemcumque securitatem. O magna innocentia bonitatis! Ecce faciet et deus vester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. Idipsum omnino in deo vestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur, et civis affigitur: imo vero superat in amplius nocendo, et alienis et suis, pars illa, quam dicitis deum. Hyle quippe non eradicare alienum regnum voluit, sed tenere; suos autem quosdam, etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per intervalla temporum suae vitae laetitia fruerentur: Deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat, et suos damnat: et quod mirabiliore dementia creditur, Hyle animalia sua laedit in pugna sua, Deus membra sua punit in victoria sua. Quid est, vani homines? Nempe recordamini verba Fausti de Deo tamquam de antidoto, et Hyle tamquam veneno: ecce plus nocet vestrum antidotum quam venenum. Numquid Hyle tam horrendo globo in aeternum, vel Deum includeret, vel sua viscera affigeret? Et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse videatur, quod eas purgare non potuit? Dicit enim Manichaeus in Epistola Fundamenti, ideo dignas illas animas fieri tali supplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit; si invitas, iniustus, ut cogeret; si volentes, ingratus, ut damnet. Quae se futuras inimicas origini suae, si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae, et in bello inexpiabiliter maculatae, et post bellum in aeternum damnatae, numquam beatae. Si autem praescire non potuerunt, et ante bellum improvidae, et in bello invalidae, et post bellum miserae, numquam divinae. Et utique quod ipsae, hoc Deus, secundum unitatem substantiae. Putamusne respicitis quam immaniter blasphematis? Et tamen aliquando volentes quasi defendere bonitatem Dei, etiam ipsi Hylae praestare dicitis aliquid boni, ut inclusa in semetipsa non saeviat. Habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? An forte sicut Deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita Hyle post bellum sine commixtione boni habebit cessationisbonum? Dicite ergo duo mala, sed unum altero peius: aut duo non summa bona, sed unum altero melius; ita sane, ut quod est melius, hoc dicatis miserius: nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut superata Hyle a propria vastatione et Dei membris affixis in globo, aliquid boni praestetur hostibus, et tantum mali infligatur civibus; cogitate quis vicerit. Sed videlicet venenum est Hyle, quae formare, firmare, nutrire, vegetare valuit animalia sua: et antidotum Deus, qui damnare potuit, qui sanare non potuit membra sua. Insani, nec illa est Hyle, nec ille Deus. Sic delirant, qui sanam doctrinam non sustinentes, ad fabulas convertuntur 39.