Contra Faustum Manichaeum/XX

This is the stable version, checked on 20 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XX

 XIX XXI 

LIBER VIGESIMUS

recensere

Solem colitis quia estis Pagani et Gentium schisma.

  1. FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis Pagani et Gentium schisma, non secta? Igitur non ab re fuerit et hoc ipsum quaerere, quo manifestius videre possimus, uter nostrum hoc nomine debeat appellari. Et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis referam, videar fortasse excusationis causa id fingere, aut divinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. Sed tu quidem utcumque volueris accipe: me tamen dixisse non poenitebit, vel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt, religionem nostram nihil cum Gentibus habere commune.

Patrem ipsum lucem incolere credimus; Filium in hac secunda ac visibili luce consistere; et Spiritus sancti aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur.

  1. Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii eius, et Spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen: sed Patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem vocat 1: Filium vero in hac secunda ac visibili luce consistere; qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum Apostolus novit, Christum dicens esse Dei virtutem et Dei sapientiam 2; virtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam vero in luna: necnon et Spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diversorium; cuius ex viribus ac spiritali profusione, terram quoque concipientem, gignere patibilem Iesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. Quapropter et nobis circa universa, et vobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamvis eorum acerrime oderitis auctores. Haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaveris, audies; quamvis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod vel tu, vel quilibet alius rogatus, ubinam Deum suum credat habitare, respondere non dubitabit: In lumine: ex quo cultus hic meus omnium pene testimonio confirmatur.

Cur nos non sectam, sed schisma Gentium nuncupasti?

  1. Sed nunc ad illud, quia nos non sectam, sed schisma Gentium nuncupasti. Schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio. Secta vero est longe alia opinantem quam caeteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu divinitatis instituisse culturam. Quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam Paganorum. De tuis postea videbimus. Pagani bona et mala, tetra et splendida, perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et divina unum habere principium dogmatizant. His ego valde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor Deum, contrariis vero Hylen: sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. Item Pagani, aris, delubris, simulacris, victimis, atque incenso Deum colendum putant. Ego ab his in hoc quoque multum diversus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile Dei templum puto: vivum vivae maiestatis simulacrum Christum Filium eius accipio: aram, mentem bonis artibus et disciplinis imbutam, honores quoque divinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono: quomodo ergo schisma sum Paganorum?

Constat vos atque Iudaeos schismata esse Gentilitatis.

  1. Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem Deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter assumit, cum non considerares rituum diversitatem, qua a me coleretur Omnipotens, et a Iudaeis; si tamen Omnipotentem Iudaei colunt. Sed interim de opinione tractamus, quae sic et Paganos de solis cultura fefellit, ut de Omnipotentis Iudaeos. Sed nec vestrum quidem schisma si me dixeris, verum est, quamvis Christum venerer et colam: quia alio eum ritu colo et alia fide quam vos. Schisma vero aut nihil immutare debet ab eo unde factum est, aut non multum: ut puta vos, qui desciscentes a Gentibus, monarchiae opinionem primo vobiscum divulsistis, id est, ut omnia credatis ex Deo: sacrificia vero eorum vertistis in agapes, idola in martyres, quos votis similibus colitis: defunctorum umbras vino placatis et dapibus; solemnes Gentium dies cum ipsis celebratis, ut calendas, et solstitia: de vita certe mutastis nihil; estis sane schisma, a matrice sua diversum nihil habens nisi conventum. Necnon et priores vestri Iudaei, segregati etiam ipsi a Gentibus sculpturas solum dimiserunt: templa vero, et immolationes, et aras, et sacerdotia, atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt, ac multo superstitiosius quam Gentes. De opinione vero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a Paganis: quare constat vos atque Iudaeos schismata esse Gentilitatis; cuius fidem tenentes et ritus, modice quamvis immutatos, de sola conventuum divisione putatis vos esse sectas. Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est, Gentium, et nostra, qui eis longe diversa sentimus. Ita quidem oppositi invicem nobis, ut est veritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. Vos vero nec erroris secta estis, nec veritatis: sed schisma tantum; nec ipsum veritatis saltem, sed erroris.

Vos Paganis estis longe deteriores, quod illi ea colunt quae sunt, vos, autem, quae vestrarum fallacium fabularum vanitate finguntur.

  1. AUGUSTINUS respondit: O imperita pestis, et vanitas versipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit cum quo agat? Neque enim vos Paganos dicimus, aut schisma Paganorum; sed habere cum eis quamdam similitudinem, eo quod multos colatis deos. Verum vos eis esse longe deteriores, quod illi ea colunt quae sunt, sed pro diis colenda non sunt: sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. Et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. Ipsa etiam daemonia, unde dicit Apostolus: Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo 3; utique sunt quibus illos immolare dicit, et quorum nos socios esse non vult. Iam vero coelum et terra, mare et aer, sol et luna, et caetera sidera, omnia haec manifesta oculis apparent, atque ipsis sensibus praesto sunt. Quae cum Pagani tamquam deos colunt, vel tamquam partes unius magni dei; nam universum mundum quidam eorum putant maximum deum: ea colunt quae sunt. Cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus quod nulla sint, sed quod colenda non sint: eisque colendum horum omnium conditorem Deum invisibilem suademus, cuius solius participatione beatus homo fieri potest; quod omnes velle nemo ambigit. Sed quia nonnulli eorum invisibilem et incorpoream creaturam colunt, quod est et anima mensque humana; tamen quia nec eiusmodi creaturae participatione fit homo beatus; ille non solum invisibilis, verum etiam incommutabilis Deus, id est, Deus verus colendus est: quia solus ille colendus est, quo solo fruens, beatus fit cultor eius; et quo solo non fruens, omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. Vos autem cum ea colatis quae omnino non sunt, sed vestrarum fallacium fabularum vanitate finguntur, propinquiores essetis verae pietati ac religioni, si saltem Pagani essetis, vel in eorum genere qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen vera. Unde vos verius dixerim nec solem istum colere, ad cuius gyrum vestra oratio circumvolvitur.

Solem navim quandam esse dicitis et eum triangulum perhibetis.

  1. Nam et de ipso tam falsa, et tam detestanda iactatis, ut si suas vindicaret iniurias, iam flammis eius vivi arderetis. Nam primo eum navim quamdam esse dicitis: ita non tantum, ut dicitur, toto coelo erratis, sed et natatis. Deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat, eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit; vos eum triangulum perhibetis, id est, per quamdam triangulam coeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit ut ad istum quidem solem dorsum cervicemque cur vetis; non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam navim per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. Quam profecto faber ille non faceret, si quemadmodum emuntur ligna, quibus navigiorum tabulae compinguntur, sic emerentur et verba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. Verum haec tolerabilius vel ridentur vel flentur in vobis: illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa navi puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi, et ad masculos feminae; ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tamquam de tetris sordidisque compedibus dei vestri membra solvantur. Et his obscoenissimis pannis vestris conamini assuere ineffabilem Trinitatem, dicentes Patrem in secreto quodam lumine habitare; Filii autem in sole virtutem, in luna sapientiam; Spiritum vero sanctum in aere!

De Patris secreto lumine: lumen vero cogitare non potestis nisi quale videre consuestis!

  1. In qua tripartita vestra, vel potius iam quadripartita fabula, de Patris quidem secreto lumine, quid vobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale videre consuestis? Hoc enim conspicuum et omni carni, non tantum hominum, verum etiam bestiarum et vermiculorum notissimum lumen intuentes, ex illo conceptam corde phantasiam in immensum soletis augere, et eam lucem dicere ubi Deus Pater habitat cum regnicolis suis. Quando enim discrevistis lucem qua cernimus, ab ea luce qua intellegimus, cum aliud nihil umquam putaveritis esse intellegere veritatem, nisi formas corporeas cogitare, sive finitas, sive ex aliquibus partibus infinitas; quae inania phantasmata esse nescitis? Proinde cum tantum intersit inter cogitationem qua cogito terram luminis vestram quae omnino nusquam est, et cogitationem qua cogito Alexandriam quam numquam vidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam qua cogito Alexandriam incognitam, et eam qua cogito Carthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione qua certa et nota corpora cogito, longeincomparabiliter distat cogitatio qua intellego iustitiam, castitatem, fidem, veritatem, caritatem, bonitatem, et quidquid eiusmodi est: quae cogitatio dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia quae hoc non sunt, et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur: et tamen etiam hoc lumen, non est lumen illud quod Deus est; hoc enim creatura est, Creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum vult quod nolebat, et scit quod nesciebat, et reminiscitur quod oblitum erat, illud autem incommutabili voluntate, veritate, aeternitate persistit; et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et irrationalibus animantibus natura qua vivunt, vigor quo sentiunt, motus quo appetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura ut subsistant, numerus ut ornentur, pondus ut ordinentur. Itaque lumen illud Trinitas inseparabilis, unus Deus est, cuius vos nullo corpore adiuncto, per se ipsam incorpoream, spiritalem, incommutabilemque substantiam etiam locis dividitis. Nec saltem Trinitati loca tria datis, sed quatuor: Patri unum, id est, lumen inaccessibile, quod prorsus non intellegitis, Filio duo, solem scilicet atque lunam; Spiritui sancto rursus unum, id est, aeris hunc omnem ambitum. De Patris ergo inaccessibili lumine, quia veram fidem tenentibus non inde separatur Filius et Spiritus sanctus, hactenus in praesentia dixerim.

Quid placuit in sole ponere virtutem Filii, et in luna sapientiam?

  1. Vestrae autem vanitati quid placuit in sole ponere virtutem Filii, et in luna sapientiam? Cum enim in ipso Patre Filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab eius virtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna; cum per eiusmodi locos nisi corpora dividi separarique non possint? Quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. At in ea ipsa falsitate atque fallacia, quam incongrue, quam perverse sedem sapientiae minus lucere dicitis, quam sedem virtutis; cum ad virtutem pertinere videatur operari et efficere, ad sapientiam vero docere et ostendere: ac per hoc si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque invenissent ista figmenta verisimilitudinis nebulam, hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui nihil putant esse, nisi quod corporale cogitaverint; caloris enim violenta operatio est ad movendum, unde virtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor, ad demonstrandum, unde hanc sapientiae darent: cum vero lux longe in sole praecellat, quomodo ibi virtus, hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? O sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus, Dei Virtus et Dei Sapientia 4, Spiritus autem sanctus non ipse sit Christus; quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur Spiritus sanctus? Aerem quippe, quem sedem Spiritui sancto vestra fabula tribuit, totam mundi fabricam implere perhibetis. Unde sol et luna circuitus suos peragentes, semper cum illo sunt. A sole autem luna recedit, et ad solem rursus accedit: ita vobis auctoribus, vel potius deceptoribus, per dimidiam partem circuli recedit a virtute sapientia, et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit: et cum plena est, tum longe est a virtute sapientia; tunc enim tam longo intervallo a se disiuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol vergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente: ex quo fit, ut quoniam infirmantur omnia quae virtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. Si autem, quod veritas habet, et sapientia Dei semper tantumdem valet, et virtus Dei semper tantumdem sapit; cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus intervallisque separetis, cum et ipsas sedes eiusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum, et virtute ac sapientia ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter, nec valere sapienter? Itane vero, detestanda et anathemanda stultitia, Christus per solem lunamque distentus; hic virtute habitans, hic sapientia; nec hic perfectus et plenus, nec in sole sapiens, nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum, et masculis puellas? Haec legitis, haec creditis, haec docetis: ex hac fide doctrinaque vivitis; et miramini quia sic abominamini!

De ceteris vestris fabulis. Habent et Pagani quaedam fabulosa figmenta, sed esse illas fabulas norunt.

  1. Verum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod vobis dementissime fingitis adoretis, quid de caeteris vestris fabulis dicam? Quis enim splenditenens suspendit mundum, et quis Atlas cum illo supportat? Haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt, et colitis ea. Hinc vos Paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis: eo vero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt quae sunt, sed dii non sunt; vos autem colitis ea quae nec dii, nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. Habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta, sed esse illas fabulas norunt; et vel a poetis delectandi causa fictas esse asserunt, vel eas ad naturam rerum vel mores hominum interpretari conantur: sicut Vulcanum claudum, quia ignis terreni motus eiusmodi est; et Fortunam caecam, quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur; et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora, praeteritum quod in fuso iam netum atque involutum est, praesens quod inter digitos nentis traicitur, futurum in lana, quae colo implicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum, tamquam per praesens ad praeteritum traiciendum est; et Venerem Vulcani uxorem, quia ex calore voluptas naturaliter nascitur, et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum volitantem ac sagittantem, quod irrationabilis et instabilis amor corda vulneret miserorum: et alia permulta in hunc modum. Quocirca hoc in eis irridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta, quamvis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. Ipsis quippe interpretationibus convincuntur, non se illum Deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam: nec solas virtutes ipsius creaturae, sicut Minervam, cuius fabulam quod de Iovis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit; sed etiam vitia, sicut de Cupidine diximus. Unde quidam eorum tragicus ait:

Deum esse amorem, turpis et vitio favens

Finxit libido 5.

Nam et corporalium vitiorum simulacra Romani consecraverunt, sicut Palloris et Febris. Ut ergo omittam quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent affectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi vident, tamquam deos timeant; illae ipsae interpretationes, quibus haec muta, et surda, et caeca, et exanima defenduntur, dignius accusantur: verumtamen et ista quoquo modo sunt, quamvis, ut iam dixi, ad salutem vel aliquam utilitatem nihil sint, et quae ex his interpretantur, in rebus inveniuntur. Vos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captivis corporibus gentis tenebrarum, aut potius de membris dei vestri victis atque subiectis, mundum fabricantem; et splenditenentem, reliquias eorumdem membrorum dei vestri habentem in manu, et caetera omnia capta, oppressa, inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abiciat, atque ita fabula vestra velut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium pervenire non possit: et alia innumerabilia pariter inepta et insana, nec pingendo aut sculpendo, nec interpretando demonstratis: et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis; et insuper Christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tamquam temere credulis insultatis. Ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica, etsi mihi difficile non esset, certe nimis longum est; hoc dico: si ista vera sunt, Dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. Hoc autem credere, plenum est sacrilegae insaniae. Illa igitur omnia vana sunt, falsa sunt, nulla sunt. Proinde vos Paganis istis, qui vulgo noti sunt, et antiquitus fuerunt, et in reliquiis suis iam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea quae dii non sunt, vos autem omnino quae non sunt.

Per alias et alias differentias, nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti.

  1. Itaque, si propterea vos putatis tenere veritatem, quia et errori Paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a vobis, quam a Paganis forte distamus: dicatur et mortuus ideo sanus, quia iam nec aegrotus est; et ideo reprehendatur qui sanus est, quia vicinior est aegroto quam mortuo. Aut si plerique Pagani non velut aegri, sed velut mortui deputandi sunt, laudetur in sepulcro cinis informis, quia iam nec formam cadaveris tenet; et membra viva culpentur, quia cadaveri sunt similiora, quam cineri. Sic et nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri Paganorum, quam cineriManichaeorum. Quamquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum dividi soleant, ut quod in hac erat parte, per alias differentias in alia parte inveniatur ubi ante non erat. Velut, verbi gratia, si quis omnem carnem dividat in volatilia, et ea quae volare non possunt; per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora, quam avibus; pariter enim volare non possunt. Rursus si quis per aliam differentiam dividat, ut dicat alia esse rationalia, alia irrationalia; iam quadrupedes avibus sunt similiores, quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. Hoc Faustus non cogitans, ait: " Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae; id est, Gentium, et nostra, qui eis longe diversa sentimus ". Videlicet quoniam dixerat eo maxime distare Gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant, addentes principium gentis tenebrarum. In hac differentia, quod fatendum est, plerique Pagani nobiscum sentiunt: sed non vidit quia item si quis ita dividat, ut dicat eorum qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum Deum colendum, aliis multos; per hanc differentiam et Pagani a nobis remoti sunt, et isti cum Paganis deputantur, nos autem cum Iudaeis. Potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putare. Hic forte dicatis quod vos multos deos vestros ex una substantia perhibetis: quasi Pagani multos suos non ex una asserant; quamvis diversa illis officia et opera et potestates attribuant: sicut etiam apud vos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum; alius desuper suspendit, alius subter portat; alius rotas ignium, ventorum, et aquarum in imo versat, alius in coelo circumiens radiis suis, etiam de cloacis membra dei vestri colligit. Et quis numeret omniadeorum vestrorum officia fabulosa, nulla veritate manifesta, nullis aenigmatibusfigurata? Porro, si alius ita dividat omnes homines, ut alios esse dicat qui credunt Deum humana curare, alios qui id omnino non credunt: in hac parte et Pagani nobiscum sentiunt et Iudaei, et vos et omnes haeretici, qui quoquo modo Christiani appellantur; in illa vero Epicurei reperiuntur, et si qui alii sunt qui ita senserunt. Parvane ista differentia est? Cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? An audebitis in hac differentia discedere a nobis, qui Deum praedicamus humana curare; et esse cum Epicureis, qui hoc negant? Hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. Sic per alias et alias differentias, nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti, vicissim omnes nobiscum, et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum, nec nos cum aliquibus eorum. Quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.

Discutitur de longissima Fausti vaniloquia.

  1. Quid autem hinc dicam, quod ait: " Ex viribus sancti Spiritus ac spiritali profusione terram quoque concipientem, gignere patibilem Iesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno "? O demens, ut interim non discutiam de hac re vestra vaniloquia, potest ne terra de Spiritu sancto concipere patibilem Iesum, et Maria virgo non potuit? Compara, si audes, virginalia viscera tanta castitate sanctificata, cum omnibus terrae locis, ubi arbores herbaeque gignuntur. Itane in illa femina exhorrescis, aut horrescere te fingis uterum pudicitiae dedicatum, et in hortis omnibus circum quasque urbes ex cloacinis aquis Iesum gigni non exhorrescis? Quis enim quamlibet coenulentus humor non innumerabilia germina edit et nutrit? Sic praedicatis nasci patibilem Iesum, quem credere natum esse de virgine clamatis indignum. Si carnem putatis immundam, cur vobis non videtur immundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura carnis expurgat? An caro immunda est, et fimus qui carne egeritur mundus est? Non ergo attenditis, non videtis stercoribus laetari agros, quo fertilius fecundentur? Nempe ad id redit vestra dementia, ut de Spiritu sancto, quem carnem Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius et laetius terra concipiat, quanto studiosius fuerit carnis sordibus et squaloribus pinguefacta. An ut hoc defendatis, dicetis Spiritum sanctum incontaminabili ubique pollere praesentia? Respondetur vobis: Cur non ergo et in utero virginali? Sed ut de conceptu iam taceam, partum ipsum deinde respicite. Concipientem de Spiritu sancto dicitis terram gignere patibilem Iesum, quem tamen ita contaminatum omni ex ligno pendere perhibetis in frugibus et pomis, ut innumerabilibus animalibus animalium vescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea sola parte purgandus cui fames vestra subvenerit. Itaque nos Christum Filium Dei, Verbum Dei, incontaminabiliter carne indutum, corde credimus, ore confitemur; quia illa substantia contaminari nec carne potest, quae nulla re potest: vos autem secundum vestram fabulam, adhuc in arbore pendentem Iesum iam contaminatum dicitis, antequam carnem ingrediatur cuiusque vescentis: aut si non est contaminatus, quomodo vos eum manducando purgatis? Deinde cum omnes arbores crucem ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur " omni suspensus ex ligno "; cur non sicut illum verum Iesum, bonum opus faciens Ioseph ille ab Arimathia de cruce deposuit, ut sepeliret 6, ita et vos poma decerpitis, ut Iesum de ligni suspensione depositum vestro ventre sepeliatis? Aut unde pium est, Christum sepulcro condere, impium autem de ligno deponere? An, ut de vobis etiam concinat, quod de propheta ponit Apostolus: Sepulcrum patens est guttur eorum 7; ore aperto exspectatis quis inferat Christum, tamquam optimae sepulturae, faucibus vestris? Postremo, dicite nobis quot christos esse dicatis. Aliusne est quem de Spiritu sancto concipiens terra patibilem gignit, omni non solum suspensus ex ligno, sed etiam iacens in herba; et alius ille quem Iudaei crucifixerunt sub Pontio Pilato; et tertius ille per solem lunamque distentus? An unus atque idem, ex quadam sui parte ligatus in arboribus, ex quadam veroliber, eidem ligatae captaeque subveniens? Quod si ita est, ille quem sub Pontio Pilato passum esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis, nondum dico quemadmodum talem mortem sine carne perpeti potuerit; sed quaero cui naves illas reliquerit, ut inde descendens talia pateretur, qualia sine quocumque corpore fieri non possent. Secundum praesentiam quippe spiritalem nullo modo illa pati posset: secundum praesentiam vero corporalem simul et in sole, et in luna, et in cruce esse non posset. Proinde si corpus non habuit, non est crucifixus: si autem habuit, quaero unde habuerit, cum omnia corpora ex tenebrarum gente esse dicatis, quamvis substantiam divinam cogitare nisi corpoream numquam valueritis. Unde cogimini aut sine corpore dicere crucifixum, quo absurdius et dementius dici nihil potest: aut in phantasmate potius quam in veritate visum fuisse crucifigi; qua rursus impietate quid peius est? aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, sed esse etiam corpus divinae substantiae, quod tamen immortale non sit, sed possit ligno affigi et occidi; quod nihilominus plenum est dementiae: aut ex gente tenebrarum mortale corpus habuisse Christum, atque ita qui eius corporis matrem Mariam virginem credere timetis, gentem daemonum non timetis. Postremo, cum secundum sententiam Fausti, quam quidem ex illa longissima fabula vestra decerptam, quanta potuit brevitate perstrinxit: " De Spiritu sancto terra concipiens gignat patibilem Iesum, qui est vita et salus hominum, omni suspensus ex ligno "; cur ille Salvator pendenti pendendo congruit, et nascenti nascendo non congruit? Si autem propterea Iesum dicitis esse in arboribus, et Iesum crucifixum sub Pontio Pilato, et Iesum per solem lunamque distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia est; cur non et caetera millia numinum vestrorum hac appellatione concluditis? Cur enim non sit Iesus et ille splenditenens, et ille Atlas, et ille rex honoris, et ille spiritus potens, et ille primus homo, et quidquid aliud innumerabiliter per diversa nomina et diversa officia praedicatis?

Si quot nomina, tot personae sunt, quomodo unum numen, si diversa opera?

  1. Ipse denique Spiritus sanctus cur in tertia persona ponitur, cum sit inter innumerabiles? aut cur non sit etiam ipse Iesus? Et quid sibi iam vult in scriptis Fausti fallax textura verborum, ubi conatus velut congruere veris Christianis, a quibus longe nimiumque secluditur, ait: " Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii eius, et Spiritus sancti, unum idemque sub triplici appellatione colimus numen "? Cur enim sub triplici, ac non potius sub multiplici, non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae sunt? Neque enim sicut in armis una res est sub triplici appellatione, ensis, mucro, gladius, sicut unam rem dicitis, et lunam, et navem minorem et luminatorem nocturnum, et si quid aliud vocabuli eidem rei tribuitis; ita potestis dicere eumdem primum hominem, quem spiritum potentem, et quem splenditenentem, et quem Atlantem maximum: sed alius est ille, alius atque alius ille et ille, et neminem istorum Christum dicere soletis. Aut quomodo unum numen, si diversa opera? Aut cur non totum simul unus Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus, et in persecutione Iudaeorum Christus, et in sole ac luna Christus? Nempe vias omnes vestra phantasmata perdiderunt: nempe nihil aliud sunt, quam visa furentium.

Quomodo Faustus comparat panem et calicem nostrum, et parem religionem dicit errorem longe a veritate discretum?

  1. Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem et calicem nescio, cum Manichaeis vinum gustare non religio, sed sacrilegium sit. In uva enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus et inclusus offenderit. Noster autem panis et calix, non quilibet (quasi propter Christum in spicis et in sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt), sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis: nisi quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni eius munere, non solum spiritali, verum etiam corporali. Vobis autem per fabulam vestram in escis omnibus Christus ligatus apponitur, adhuc ligandus vestris visceribus, solvendusque ructatibus. Nam et cum manducatis, dei vestri defectione vos reficitis; et cum digeritis, illius refectione deficitis. Cum enim vos plenos reddit, resumptio vestra ipsum premit. Quod quidem misericordiae deputaretur, quando aliquid pro vobis patitur in vobis, nisi vos rursus inanes relinqueret, ut a vobis liberatus effugeret. Quomodo ergo comparas panem et calicem nostrum, et parem religionem dicis errorem longe a veritate discretum; peius desipiens quam nonnulli, qui nos propter panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? Quod ideo commemorandum putavi, ut advertatis ex qua vanitate veniat etiam illud vestrum, quod propter sabbatum Saturno dicatos fuisse patres nostros putatis. Sicut enim a Cerere et Libero Paganorum diis longe absumus, quamvis panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut in eo nobis pares esse volueritis, nostro ritu amplectamur; ita patres nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamvis pro tempore prophetiae sabbati vacationem observaverint.

Hylen Graeci materiem quamdam rerum definiunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem.

  1. Sed cur non etiam propter Hylen, quae in nonnullis libris Paganorum frequentatur, parem vos cum Paganis religionem habere dixistis? Quin immo propter hoc imparem longeque dissimilem voluistis intellegi, quia hoc nomine mali principium ac naturam theologus vester appellat. In quo quidem imperitia vestra magna deprehenditur: quia nec quid sit Hyle scitis, et hoc rei vocabulo, quam penitus ignoratis, etiam inflari velut docti affectatis. Hylen namque Graeci, cum de natura disserunt, materiem quamdam rerum definiunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem: quae quidem in corporum mutabilitate utcumque cognoscitur; nam per se ipsam nec sentiri nec intellegi potest. Verum in hoc errant quidam Gentilium, quod eam tamquam coaeternam Deo coniungunt; ut haec ab illo non sit, quamvis ab illo formetur: quod alienum esse a veritate, ipsa veritas docet. Ecce tamen quibus Paganis de hac ipsa Hyle invenimini esse consimiles, quod eam vos quoque suum habere principium, nec ex Deo esse perhibetis: et in hoc vos dispares esse dicebatis, nescientes quid dicatis. In illo vero, quod nulla est huic Hylae forma propria, nec nisi a Deo formari potest, nostrae illi veritati consentiunt: a vestra autem falsitate dissentiunt; qui nescientes quid sit Hyle, id est quid sit rerum materies, gentem tenebrarum eam dicitis, ubi non solum distinctas quinque generibus innumerabiles corporum formas, verum etiam mentem constituitis horum corporum formatricem; et, quod est imperitius, vel potius dementius, ipsam magis mentem dicitis Hylen, quam non formari, sed formare perhibetis. Nam si esset ibi mens quaedam formans, et elementa corporea quae formarentur, illa elementa dicenda essent Hyle, id est, materies quam formaret eadem mens, quam mentem principium mali esse vultis. Hoc si diceretis, non quidem multum erraretis in eo quod est Hyle, nisi quod ipsa quoque elementa, quamvis in alias formas formanda, tamen quia iam elementa essent, et speciebus propriis distinguerentur, Hyle non essent, quia illa est prorsus informis; verumtamen tolerabilis esset imperitia vestra, quia eam quae formaretur, non eam quae formaret, Hylen diceretis: sed tamen etiam sic eo teneremini vani atque sacrilegi, quia nescientes omnem modum naturarum numerumque formarum et ordinem ponderum non esse posse, nisi a Patre et Filio et Spiritu sancto, principio mali tantum bonum tribueretis. Nunc vero cum et quid sit Hyle, et quid sit malum ignoretis, o si possem vobis persuadere, ut a seducendis imperitioribus vos compesceretis!

An vos non estis qui dicitis omnia membra vestra, totumque corpus a maligna mente fabricatum esse?

  1. Iam vero quod etiam inde vos Paganis vultis esse meliores, quod illi aris, delubris, simulacris, victimis atque incenso Deum colendum putant, vos autem nihil horum facitis, quis non irrideat? Quasi vero non satius sit vel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere, et victimam offerre, quam id quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare? Verum tu, qui rationabile Dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis? Placetne tibi ut templum Deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricaverit? An vos non estis, qui dicitis omnia membra vestra, totumque corpus a maligna mente, quam Hylen dicitis, fabricatum, eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei vestri? Quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum Dei templum, an Dei carcerem te dicere debuisti? Nisi forte animam tuam templum Dei dicis, quam ex terra luminis habes. At illam partem Dei, vel membrum Dei soletis dicere, non templum Dei. Restat ergo ut templum Dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricavit. Ecce quomodo templum Dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, verum etiam machinamentum diaboli, et ergastulum Dei. At vero Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos 8: et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est; audi expressius: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum est in vobis Spiritus sancti, quem habetis a Deo? 9 Vos autem fabricam daemonum Dei templum dicitis, et ibi " vivum ", sicut Faustus ait: " Vivae maiestatis simulacrum Christum Filium Dei " collocatis. Plane Christus vester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae vanitatis. Ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum vocari potest.

Mens vestra ara sane est, non Dei, sed daemoniorum mendaciloquorum.

  1. Ita et mentem tuam aram fecisti, sed vide cuius. Ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis apparet, quibus eam imbutam esse dixisti. Illae artes et disciplinae vetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara vestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram Domino destruente, qui ex Lege commemorat quali odore delectatur Deus, dicens: Misericordiam volo quam sacrificium 10. Ubi autem hoc Dominus commemoraverit, attendite: cum scilicet transiret per segetem, et esurientes discipuli eius vellerent spicas, quod homicidium esse vos dicitis ex disciplina vestra, qua imbuistis mentem vestram; aram sane, non Dei, sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia 11, homicidium appellans, quam Veritas innocentiam dicit. Ita enim Iudaeis ait, ubi vos quoque futuros percussit atque destruxit: Si sciretis quid sit, Misericordiam volo quam sacrificium, numquam condemnassetis innocentes 12.

Vestrae preces ad deum vestrum non possunt esse religiosae, sed invidiosae. Quid enim mali apud illum commiseratis? Quae autem debita vobis potest ille dimittere?

  1. Quas autem habere simplices et puras orationes, tamquam divinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia divina tanta indigna et turpia sentiatis, ut non solum vestris sacrificiis Deus verus non propitietur, sed in sacrificiis Paganorum deus vester immoletur? Neque enim in lignis solum, et in herbis, aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus vinculis colligatum esse censetis. Ipsa vero anima vestra, cui Deo laudem dicat, cuius particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans, quid aliud quam vituperat Deum, quem sibi alio pacto adversus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione, et tam turpi captivitate? Unde vestrae etiam preces ad deum vestrum non possent esse religiosae, sed invidiosae. Quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria voluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno eius compararetur? Nec saltem sicut obsides dari solent, cum honore custodiendi: nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias: pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula, non membrum suum; et plerumque ita, ut ante bestia capiatur, quam pecus laedatur. Vos autem membra dei dati estis hostibus, non valentes eorum a deo vestro compescere feritatem, nisi eorum contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili veneno tabefacti. Unde non potestis dicere in precibus vestris: Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum 13: sed dicitis: Libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. Haec vox accusatoria est, non deprecatoria. Nec illud potestis dicere, quod Magister veritatis docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 14. Qui sunt enim debitores vestri, qui in vos peccaverunt? Si gens tenebrarum, numquid ei dimittitis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? Quae autem debita vobis potest ille dimittere, quando ille potius in vos peccavit, cum ad ista vos misit, quam vos in illum, qui mittenti obtemperastis? Aut si propterea ille non peccavit, quia hoc necessitate fecit; maior est vestra necessitas, cum iam in pugna prostrati iaceatis, quam fuit illius antequam pugnaretis. Iam enim vos patimini commixtum malum, nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut vos mittere, pateretur. Itaque aut ipse potius vobis debet, quod ei dimittatis; aut si nec ipse vobis, multo magis nec vos illi. Ubi sunt ergo sacrificia vestra, simplices ac purae orationes vestrae, cum sint fallaces et impurae blasphemiae?

Verum sacrificium uni vero debetur Deo, quo eius altare solus Christus implevit.

  1. Et tamen volo mihi dicatis, unde ista omnia quae laudatis in vobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. Si enim vero Deo ista vera non debentur, cur laudabiliter in vera religione praedicantur? Si autem Deo vero verum sacrificium rite debetur, unde etiam divini honores recte appellantur, caetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cuiusdam veri sacrificii. Haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis quos deceperint, divinos honores exigentium, sicut sunt vel erant omnia in templis idolisque Gentilium; partim praedicamenta venturi unius verissimi sacrificii quod pro peccatis omnium credentium offerri oporteret, qualia erant praecepta divinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica unctio qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. Proinde verum sacrificium, quod uni vero debetur Deo, quo eius altare solus Christus implevit, in victimis pecorum imitata daemonia sibi arroganter exposcunt. Unde dicit Apostolus: Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo 15: non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem in victimis pecorum, quas offerebant Deo, multis et variis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant futurae victimae, quam Christus obtulit. Unde iam Christiani, peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrant, sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei vero nescientes quid damnandum sit in sacrificiis gentium, et quid intellegendum in sacrificiis Hebraeorum, et quid tenendum vel observandum in sacrificio Christianorum; vanitatem suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit, recedentes a fide, intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum.

Gentes non usque adeo ad falsos deos sunt delapsae, ut opinionem amitterent unius veri Dei; vos, autem, in eo quod eis dissimiles estis, vani estis.

  1. Discat ergo Faustus, vel potius illi qui eius litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex Gentibus nos habere; sed Gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius veri Dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. Sapientes enim eorum - quia, sicut dicit Apostolus: Invisibilia Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles - cognoscentes Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedium, et serpentium 16. Haec sunt enim simulacra Gentium, in quibus interpretandis non habent exitum, nisi ad creaturam quam condidit Deus; ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum iactare atque inflare consueverunt, hoc in eis fiat quod paulo post idem apostolus dicit: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 17. Vos autem et in eo quod eis dissimiles estis, vani estis; et in eo quod eis similes estis, peiores estis. Ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi verum credunt, ut ipsius unius Dei substantiam expugnabilem corruptibilemque credatis; quod est impiae vanitatis: in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, vobis multa phantasmata.

Vobis daemonia mendaciloqua persuaserunt abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum fidelibus et his qui cognoverunt veritatem.

  1. Nec sacrificia eorum vertimus in agapes: sed sacrificium illud quod paulo ante commemoravi intelleximus, dicente Domino: Misericordiam volo quam sacrificium. Agapes enim nostrae pauperes pascunt, sive frugibus, sive carnibus. Pascitur enim creatura Dei de creatura Dei, quae humanis dapibus congrua est. Vobis autem quia daemonia mendaciloqua persuaserunt, non ad regendam carnem, sed ad exercendam blasphemiam: Abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur 18: ingrati Creatori, et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam Christianorum similem dicitis sacrificiis Paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes estis. Propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas animas in ea revolvi arbitramini, quod in quorumdam gentilium philosophorum libris invenitur: quamquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur. Verum in hoc etiam multo deterius erratis: illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum suum; vos autem deum vestrum, cuius membra esse etiam pecorum animas arbitramini.

Populus christianus memorias martyrum religiosa sollemnitate concelebrat. Differentia inter sacrificia Paganorum et Hebraeorum.

  1. Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola convertisse, non tam me movet, ut huic calumniae respondeam, quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam ab ipsius Manichaei vanitatibus exorbitare voluisse, et in vulgarem atque poeticam Paganorum opinionem, a quibus se alienissimum cupit videri, nescio quomodo incautum incidisse. Cum enim dixisset nos vertisse idola in martyres: " Quos votis ", inquit, " similibus colitis, defunctorum umbras vino placatis et dapibus ": sunt ergo umbrae defunctorum? Numquam hoc in vestris sermonibus audivimus, numquam in litteris legimus: imo contradicere soletis talibus opinionibus, asserentes animas mortuorum malas minusve purgatas, aut in revolutiones ire, aut in graviores aliquas poenas; bonas autem in naves imponi, et in coelo navigantes transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando perierant: ita nullas animas circa suorum corporum sepulcra detineri: unde igitur umbrae defunctorum? quae substantia earum? qui locus? Sed maledicendi cupiditate Faustus quid profiteretur, oblitus est: aut forte dormitans umbras somniando dictavit; nec, cum verba sua legeret, evigilavit. Populus autem christianus memorias martyrum religiosa solemnitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur, atque orationibus adiuvetur: ita tamen ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memoriis martyrum, constituamus altaria. Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari, aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriane: sed quod offertur, offertur Deo qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit; ut ex ipsorum locorum admonitione maior affectus exsurgat, ad acuendam caritatem et in illos quos imitari possumus, et in illum quo adiuvante possumus. Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum esse sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius post certaminasuperata: quanto etiam fidentiore laude praedicamus, iam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. At illo cultu, quae Graece dicitur, latine uno verbo dici non potest, cum sit quaedam proprie divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatriadicitur eorum qui hoc etiam idolis exhibent; nullo modo tale aliquid offerimus, aut offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam angelo: et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut caveatur. Etiam ipsi enim sancti, vel homines, vel Angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt. Apparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum commoti miraculis quae per eos facta sunt Lycaonii, tamquam diis immolare voluerunt: conscissis enim vestimentis suis, confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi fieri vetuerunt 19. Apparuit et in Angelis, sicut in Apocalypsi legimus, angelum se adorari prohibentem, ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum 20. Ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra Gentilium. Quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est: sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. Unde sanctus Daniel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam deo peteretur, nisi a rege solo, Deum suum, hoc est, unum et verum Deum adorare deprecarique deprehensus est 21. Qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis approbari possunt, cum eos, etiam si in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? Sed aliud est quod docemus, aliud quod sustinemus, aliud quod praecipere iubemur, aliud quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare compellimur. Alia est disciplina Christianorum, alia luxuria vinolentorum, vel error infirmorum. Verum tamen et in hoc ipso distant plurimum culpae vinolentorum et sacrilegorum. Longe quippe minoris peccati est, ebrium redire a martyribus, quam vel ieiunum sacrificare martyribus. Sacrificare martyribus dixi: non dixi: Sacrificare Deo in memoriis martyrum; quod frequentissime facimus, illo duntaxat ritu quo sibi sacrificari Novi Testamenti manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur, et uni Deo debetur. Sed quid agam, et tantae caecitati istorum haereticorum quando demonstrabo, quam vim habeat quod in Psalmis canitur: Sacrificium laudis glorificabit me, et illic via est, ubi ostendam illi salutare meum 22? Huius sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudinum promittebatur; in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur; post ascensum Christi per Sacramentum memoriae celebratur: ac per hoc tantum interest inter sacrificia Paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem, et praefigurationem praenuntiantem. Sicut autem non ideo contemnenda vel detestanda est virginitas sanctimonialium, quia et Vestales virgines fuerunt; sic non ideo reprehendenda sacrificia Patrum, quia sunt et sacrificia Gentium: quia sicut inter illas virginitates multum distat, quamvis nihil aliud distet, nisi quae cui voveatur atque reddatur; sic inter sacrificia Paganorum et Hebraeorum multum distat, eo ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: illa scilicet superbae impietati daemoniorum idipsum sibi ob hoc arrogantium, quo haberentur dii, quia divinus honor est sacrificium; illa vero uni Deo, ut ei offerretur similitudo promittens veritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita veritas in passione corporis et sanguinis Christi.

Priores nostri Iudaei non sola Gentium simulacra dimiserunt, sed uni Deo creatori omnium victimas obtulerunt.

  1. Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei segregati a Gentibus, cum templum haberent, et immolationes, et aras, et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est, idola: poterant enim sicut nonnulli, etiam sine idolorum sculpturis, arboribus, et montibus, postremo etiam soli ac lunae caeterisque sideribus immolare. Quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam Creatori servientibus, et ob hoc non parvo malo impiae superstitionis errantibus, nihilominus daemonia se praeberent ad eos illudendos, et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. Illi quippe superbi et impii spiritus, non nidore ac fumo, sicut nonnulli vani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis refectione, sed malevola delectatione cum quoquo modo decipiunt, vel arroganti fastu simulatae maiestatis cum divinos sibi honores exhiberi gloriantur. Non ergo illi patres nostri sola Gentium simulacra dimiserunt; sed neque terrae, neque cuiquam terrenae rei, neque mari, neque coelo, neque militiae coeli aliquid immolantes, uni Deo creatori omnium victimas obtulerunt: quas sibi offerri voluit, per earum similitudinem promittens victimam veram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliavit in Christo Iesu Domino nostro, cuius capitis corpus effectos fideles Paulus alloquitur dicens: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem 23. Sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum, et carceres quibus victus inclusus est Deus: unde longe aliud annuntiat Faustus, aliud Paulus. Sed quoniam: Quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 24; verum dicit Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto.

Manent ad formandam vitam fidelium tria haec, fides, spes, caritas.

  1. Qui etiam dicit, nihil nos mutasse de moribus Gentium, nesciens quid loquatur. Cum enim iustus ex fide vivat 25; finisque praecepti sit caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 26; maneantque ad formandam vitam fidelium tria haec, fides, spes, caritas 27: unde fieri potest ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? Qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est ut aliter vivat. Et si usus quarumdam rerum similis videtur nobis esse cum Gentibus, sicut cibi et potus, tectorum, vestimentorum, lavacrorum; et qui ex nostris coniugalem vitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, haereditandorum: longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert; et aliter qui ex his Deo gratias agit, de quo prava et falsa non credit. Sicut enim in ipso errore vestro, cum eo pane vescamini quo caeteri homines, et fructibus vivatis et fontibus, lana et lino similiter texto amiciamini, nec in his tamen parem ducitis vitam, non aliud edendo, aut bibendo, aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo, et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet vestri erroris atque vanitatis: ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum Gentibus vivimus, easdem res non ad eumdem finem referendo, sed ad finem legitimi divinique praecepti, caritatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium. In quo sane principatum tenetis, non intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad diversam vitam valere, si diversa sit fides, ut cum auditores vestri et uxores habeant, et filios quamvis inviti suscipiant, eisque patrimonia congerant vel custodiant, carne vescantur, vinum bibant, lavent, metant, vindemient, negotientur, honores publicos administrent, vobiscum eos tamen, non cum Gentibus computetis, cum facta eorum Gentibus videantur similiora quam vobis. Nam et quorumdam facta Gentilium cum magis vobis propinquent, quam quibusdam Auditoribus vestris; nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a vino et a carnibus et a concubitu temperant; potius Auditores vestros his omnibus utentes, et in eo vobis dissimiles, in Manichaei grege numeratis, quam istos eadem quae facitis facientes: potiusque feminam quae in Manichaeum crediderit, vestram dicitis, etiam parientem, quam Sibyllam nec saltem nubentem. At enim multi Christiani catholici vocantur, et sunt adulteri, raptores, avari, ebriosi, et quidquid aliud sanae doctrinae adversatur? Quid autem inter vos, in tam exiguo ac pene nullo numero vestro, nonne plerique sunt tales, et quidam in Paganis non sunt tales? Num ideo Paganos, qui tales non sunt, dicitis meliores vobis? Cum tamen propter sacrilegam vanitatem sectae vestrae etiam qui in vobis tales non sunt, Paganis etiam talibus deteriores sint. Unde manifestum est, non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi eius nomine censeri volunt, et per illam sanari nolunt. Agnoscenda est enim paucitas illa, quam Dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa 28: quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod saepe commendandum est, tamquam granorum in comparatione multitudinis palearum, paucitas dicitur; per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos vestros, quos pariter veritas reprobat, incomparabili multitudine superet. Ecce non sumus Gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius: sed nec vos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in peius.