XIII | XV |
LIBER QUARTUS DECIMUS
recensereFaustus Moysen improbat propter maledictionem intempestive usitatam.
- FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? Amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. Quis enim irreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri? Quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum nulli umquam divinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc exsecramur, quod Christum Filium Dei, qui nostrae salutis causa pependit in ligno, diro devotionis convicio lacessivit: utrum volens, an casu, tu videris. Neutro enim horum excusatus erit aut commendatus, ut debeat accipi. Ait enim maledictum esse omnem qui pendet in ligno 1. Hunc ergo tu vis ut accipiam, huic ut credam: cum si divinus fuit, constet eum scientem volentemque maledixisse Christo; si vero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse divinum. Tu ergo elige utrumvis, aut Moysen prophetam non fuisse, et imprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit, nesciens blasphemaverit et Deum; aut fuisse quidem divinum, nec futura haec ignoravisse, sed invidentem tamen nostrae saluti, quae futura erat ex ligno, in eius auctorem maledici oris sui venena prompsisse. Et quis ergo credat hunc vidisse aut cognovisse Patrem, qui sic laceraverit Filium: hunc adventum Filii potuisse praedicere, qui ascensionis eius ignoraverit exitum? Huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum convicium, quamque multa comprehendat et violet: ut omnes etiam tangat iustos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt vita, ut Petrus, et Andreas, ac reliqui eiusdem sortis. Quos nisi Moyses aut ut non propheta, nescisset, aut ut malignus odisset, si fuit propheta, non tam crudelis devotionis contumelia lacerasset. Neque enim vulgo saltem eos maledictos dicit, id est, apud homines tantum, sed maledictos Deo. Quod si ita est, unde iam benedictionis relinquetur spes vel Christo, vel Apostolis, vel ipsis nobis, si nominis eius causa crucifigi contingat? Quam denique imprudens erat et vacans inspiratione divina, ut cogitare nequiverit diversis ex causis homines in ligno suspendi; alios quidem ob iniquum facinus, quosdam vero iustitiae causa, et propter Deum: idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem coniecit maledictum: cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam divinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et impium omnem qui pependisset in ligno; ut esset discretio aliqua inter iustos et iniustos: quamquam ne sic quidem vera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxerit in paradisum Patris sui 2. Ubi est ergo: Maledictus omnis qui pendet in ligno? An Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Iudaeorum rogatu emissus e carcere 3, magis fuit benedictus, quam ille qui cum Christo de cruce ascendit in coelum? Quid denique, quod etiam eum maledictum vocat, qui solem adoraverit, aut lunam 4? Si ergo sub gentili positus rege, solem adorare cogar, et cum restitero, maledictum hoc metuens iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit qui pendet in ligno? An ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? Nos vero tanti devotiones eius aestimare debemus, quanti sunt stomachantium vetularum. Sic enim et Dei omnes pueros ac virgines pari devotatione prosequitur dicens, maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel 5. Quod aeque convicium principaliter quidem Iesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Iudaeis, nullam tamen inter eos servandae posteritatis causa sobolem suscitavit. Deinde et discipulos eius, quorum nonnullos quidem ab uxoribus seiunxit, quos copulatos invenerat: quosdam vero et coniungi vetuit, quos deprehendit intactos. Qua de re Moyseos impunitam hanc linguam, maledictorum iaculis Christum lumen, sanctimoniam, divina omnia petentem, iure nos cognoveris exsecratos. Ac ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum; nam et hoc in praesidium vobis defensionis soletis assumere; commentis hisce vestris Paulum audias praescribentem: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno 6.
Si Christus pependit de ligno, carnem habebat mortalem.
- AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse, et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. Interim, antequam aperiam in quam magno sacramento, et quam pie dictum sit: Maledictus omnis qui in ligno pependerit 7, istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi, quandoquidem maledictum eius ad Christum istorum non pervenerit. Si enim Christus pependit in ligno, clavis utique affixus est. Unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstravit 8. Quod si ita est, utique vulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. Si ergo et illa vulnera, et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. Non itaque potuit ad eum illa maledictio pervenire, non est quod succenseant ei a cuius ore processit. Itaque si ipsi irasci se fingunt ei qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim; quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum, sed quod est exsecrabilius, criminantur? Si enim non est accipiendus qui maledictum ingerit mortalitati; quomodo est detestandus qui fallaciam obiicit veritati? Sed iam videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.
Quomodo Moyses maledictio cadit in Christum.
- Mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur: non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro quae intra dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina: et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum quod movemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura quae fit per manum. Dicimus enim: Prolata est manus eius: Lecta est adversus eum manus eius: Habeo manum tuam: Recipe manum tuam. Manus utique proprie membrum est hominis: non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis, et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. Sic et peccatum, non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est; sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellata est. Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus: illud autem alterum, id est, mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen: ibi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum, damnatum est et nostrum peccatum ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.
Christus passus est poenam peccati sine peccato.
- Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam virgo Maria, quae peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso: Qua die tetigeritis, morte moriemini 9: hoc est maledictum, quod pependit in ligno. Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum. Qui autem confitetur et mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari, audiat Apostolum dicentem: Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est 10; et intellegat quem maledictum Moyses dixerit. Ideoque securus Apostolus ait de Christo: Factus pro nobis maledictum 11: sicut non timuit dicere: Pro omnibus mortuus est 12. Hoc est enim, mortuus est, quod maledictus; quoniam mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum.
Caro Christi similis videtur carni peccati.
- Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat, ut et dormientes excitet, et calumniantes offocet. Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne 13. Non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat: sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamvis ex virgine, tamen mortalis fuit; eo ipso quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum, consequenter dicens: Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso 14. Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc Propheta et praevidere debuit, et praedicere, paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit Prophetam dixisse, maledictum; cogitur reprehendere Apostolum dixisse, peccatum: nam utique maledictum comes peccati est.
Quomodo Christo maledictum est a Domino.
- Nec ideo maior invidia est, quod addiderit, Deo, ut diceret: Maledictus Deo omnis qui pependerit in ligno 15. Nisi enim Deus odisset peccatum, et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est Deo, quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur: Maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praevidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praevidit haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam veritate seiungerent. Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros haereticos, quam de longe clamat Moyses " sine causa tergiversamini ", quibus displicet veritas mortis Christi: Maledictus omnis qui pendet in ligno: non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius Dei? Etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis: inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille Filius Dei semper vivus in sua iustitia, mortuus autem propter delicta nostra 16, in carne suscepta ex poena nostra. Sic et semper benedictus in sua iustitia, maledictus autem propter delicta nostra, in morte suscepta ex poena nostra: ac per hoc additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum est, insipienti honorificentia separaretur.
Christo vere maledictum est quia vere mortuus est.
- Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex divinitate maiestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est; quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obiicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum: si negas mortuum, non iam contra Moysen, sed contra Apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Iam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae iustitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse Moysen, cum diceret: Maledictus omnis qui in ligno pependerit 17; nisi: Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit. Poterat enim dicere: Maledictus omnis mortalis; aut: Maledictus omnis moriens: sed hoc est quod asserit Propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent: Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo: Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem quo dictum est: Si tetigeritis, morte moriemini 18. Ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo deiecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere: et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in eremo quicumque illum attenderent sanabantur 19.
Vana distinctio imputabilis Manichaeis.
- Itaque fatemur ab imperitis dici, aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Iudam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se suspendit; quasi primo noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit, Apostolum non sinere aliud intellegere, quam de Christo esse praedictum. Sed talis imperitia nonnullorum Catholicorum, venatio Manichaeorum est. Tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire: tales in eos cecideramus, tales haeseramus; tales, non viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus.
Secundum Faustum Moyses omnibus hominibus et omnibus rebus semper maledixit.
- Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur dicens, quod " humanorum nulli umquam divinorumque pepercerit "? Dixit enim, et abit: nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse, et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia, iuste humana rexisse. Exigant isti ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint quod Faustus obiicit, caute quidem, ut erat acutus, sed ob hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. Felix enim cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit, hominum nulli umquam deorumque pepercerit, sed, humanorum, inquit, et divinorum. Si enim diceret eum Deo non pepercisse, facile convinceretur falsae criminationis; cum Moyses inveniretur ubique honorare ac praedicare Deum verum, qui fecit coelum et terram. Si autem diceret, nulli deorum pepercisse, proderet se Christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet: atque ita sub alas Catholicae matris pullis fugientibus non congregaret quae non peperit. Ut ergo insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque Christiani, aperto deorum cultu, fugere impietatem istorum nimis abhorrentem a religione christiana, et Pagani eis favere adversum nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos Gentium, quae sunt daemonia, multa vera et digna dixisse.
Manichaei, ut daemones, non amant veritatem.
- Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum vel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent, eo ipso solo quod essent haeretici. De talibus enim dixit Apostolus: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum 20. Qui enim nisi daemones, quibus est amica fallacia, istis persuaderent quod Christus fallaciter passus, fallaci ter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit; id est, non vere passus, nec vere mortuus sit, nec illae verae fuerint ex veris vulneribus cicatrices? Quae sunt evidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum, quam istae quibus persuadetur Filium Dei, id est ipsam veritatem, esse mendacem? Sed isti in doctrina sua habent et apertam, non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat Apostolus, dicens: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori 21.
Manichaei adorant solem et lunam.
- Proinde isti in phantasmatibus fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt: in sole autem et luna noverunt se servire creaturae; et quod putant se etiam Creatori servire, multum falluntur: phantasmati enim suo serviunt, Creatori autem nullo modo serviunt, quando ea negant Deum creasse, quae aperte Apostolus ad Dei creaturam pertinere demonstrat, dicens, cum de cibis et carnibus ageret: Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 22. Videte quid sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis. Quomodo Apostolus et creaturam Dei laudat, et ei tamen cultum religionis exhiberi vetat: sic et Moyses (qui vobis videtur nulli divinorum pepercisse, non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam vetuit adorari 23, ad quorum circuitum vos per omnes angulos vertitis, ut eos adoretis) solem et lunam vera laude laudavit, cum eos factos a Deo, et in coelesti ordine ad peragenda sua opera collocatos, sicut est, ita narravit: Solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis 24. Falsis autem vestris laudibus sol et luna non gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, praevaricatrix creatura. Potestates vero coelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari volunt: quarum illa vera laus est, qua Creatori illarum non fit iniuria. Fit autem cum dicitur quod partes eius sunt, aut membra eius, aut aliquid substantiae ipsius. Ille enim perfectus, et nullius indigens, et nusquam defluens, neque discissus, neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis, sibique sufficiens, se ipso beatus, propter abundantiam bonitatis per Verbum suum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt 25. Proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur Apostolus cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura Dei bona est; quanto magis coelestia, in quibus excellunt sol et luna, cum ipse Apostolus dicat: Corpora coelestia et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium 26.
De maledictionibus Moyses secundum Faustum nova confutatio.
- 1. Non ergo conviciatur Moyses soli et lunae, cum eos vetat adorari; sed eos laudat tamquam creaturam coelestem: Deum autem laudat tamquam creatorem coelestium et terrestrium; nec vult offendi Deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.
- 2. At quam sibi Faustus argute reprehendere visus est, quod etiam maledictum vocat Moyses, qui solem adoraverit ac lunam. "Si ergo ", inquit, " sub gentili positus rege, solem cogar adorare, et cum restitero, maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in ligno ". Vos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem, quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a vobis hoc vult fieri: sed sicut Creator ipse impios blasphematores suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa coelestia tolerant vanos adoratores suos usque ad iudicium Creatoris sui. Tamen mementote Christianum regem non posse cogere ut sol adoretur. De gentili enim rege exemplum Faustus proposuit, sciens profecto ad Gentiles pertinere quod facitis, cum solem adoratis. Non est ergo hoc christianum: sed ubique iam perdix nomen Christi ponit, ut congreget quae non peperit 27. Videte tamen quam facile respondeat veritas, et sana doctrina quam facile disrumpat hunc vestrae quaestionis tamquam inevitabilem et bicipitem laqueum. Ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. Si declinavero, inquis, maledictum, quod Lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud quod eadem Lex prompsit in eum qui pependerit in ligno. Ita vero turbaberis: sed tu, imo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. At vero Christianus aedificatus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum 28, attendit singulas causas, et singula maledicta: videt unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur; alterum ad animum, quo sol adoratur. Etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. Quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors est corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. Eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur: devitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. Hanc enim quaestionem nobis Dominus solvit, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis 29. Tamquam diceret: Nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter solvitur: sed timete maledictum spiritalis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. Ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio: Maledictus omnis qui pendet in ligno 30. Sic enim aufert Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. Sic ergo non blasphemavit Moyses dicendo: Maledictus omnis qui pendet in ligno: quomodo non blasphemaverunt Apostoli dicendo: Mortuus est 31; et: Vetus homo noster confixus est cruci cum illo 32; et: De peccato damnavit peccatum 33; et: Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit 34; et multa huiusmodi. Vos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini vos horrere mortem Christi. Ubi apparet vestra, non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem Christi corporis, animae vestrae morte non creditis. Quam tamen mortem Christi non veram, sed simulatam suadetis: quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.
Non spernit Moyses, ut ait Faustus, continentiam et virginitatem.
- Quod autem invidus continentiae vel virginitati Fausto Moyses visus est, quia dixit: Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel 35; legant Isaiam clamantem: Haec dicit Dominus spadonibus omnibus: Qui observaverint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et custodierint testamentum meum; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deerit illis 36. Aut si contrarium putant Isaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet; non est parum adversus istos. Nobis enim sufficit scire unum Deum locutum et per Moysen et per Isaiam: et maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel, sive tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate ad officium civicum pertinebat; sive nunc, ne quisquam spiritaliter natus, putet sibi debere sufficere, nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum, debet generare christianos. Ita illa divina sententia tempora utriusque Testamenti mira brevitate complectitur: Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel.