Contra Faustum Manichaeum/XIII

This is the stable version, checked on 20 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XIII

 XII XIV 

LIBER TERTIUS DECIMUS

recensere

Faustus reicit prophetias de Christo: non licet enim eas accipere et servare veritatem.

  1. FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis, Prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse venturus? Christum quidem nostrum, id est, filium Dei, Hebraeorum aliquos annuntiasse Prophetas, nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. Verumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? Illos manet haec reprehensio, qui ex Iudaismo forte ad Christianismum conversi sub testimoniis, ut perhibes, Prophetarum, postea neglexerint eos, ut beneficiorum ingrati. Porro autem nos natura Gentiles sumus, id est, quod Paulus praeputium vocat 1, sub alia nati lege, et praefatoribus aliis quos Gentilitas vates appellat, atque ex his postea sumus ad Christianismum conversi: non ante effecti Iudaei, ut merito Hebraicorum Prophetarum sequeremur fidem, euntes ad Christianismum, sed sola exciti fama, et virtutum opinione, atque sapientia Liberatoris nostri Christi Iesu. Unde si mihi adhuc in paterna religione moranti, praedicator adveniens, Christum vellet ex Prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem, qui Gentili mihi, et longe alterius religionis homini, de magis dubiis dubia conaretur astruere. Quid ergo opus erat, nisi ut ante Prophetis mihi credendum esse persuaderet, et tunc per Prophetas Christo? Quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis Prophetis, qui pro istis facerent fidem. Quapropter si tu Christum per Prophetas accipiendum putas, Prophetas per quem accipies? An dicturus eris: Per Christum, ut vicissim, id est, ut alter alterum commendet, Christus prophetas, et Prophetae Christum? Sed Paganus utriusque eorum conditione liber, nec Prophetis de Christo dicentibus crederet, nec Christo de Prophetis. Ita totum nulli alii, quam suae fidei debet, quicumque fit ex Gentibus Christianus. Atque ut exemplo fiat id quod dicimus apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari Gentilem, cui assidentes dicamus: Crede Christo, quia Deus est. Ille vero: Unde hoc mihi probatis, dicat? Et nos respondentes dicamus: Ex prophetis. Rursum illo quaerente: Quibus Prophetis? nos respondeamus: Hebraeis. Atque ille subridens dicat: Sed his ego minime credo. Nos autem respondeamus: Quid, quod eos Christus confirmat? Idem vero multo magis ridens, dicat: Quid, quod ego nec ipsi credo? Quid fiet, his ita transactis? nonne haerebimus, et ille risis nobis tamquam imprudentibus, remeabit ad sua? Ita nihil, ut dixi, Ecclesiae Christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex Gentibus quam ex Iudaeis. Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei, aliorumque in Gentilitate vatum, haec nos aliquanto ad fidem iuvare poterunt, qui ex Gentibus efficimur Christiani: Hebraeorum vero testimonia nobis, etiamsi sint vera, ante fidem inutilia sunt, post fidem supervacua; quia ante quidem eis credere non poteramus, nunc vero ex superfluo credimus.

Obiectio Fausti est ridicula iudicanti.

  1. AUGUSTINUS respondit: Prosit hoc nobis loco ad brevitatem respondendi superior tam prolixa responsio. Puto enim iam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem, et adhuc dicentem, Christum Filium Dei Hebraeos non praenuntiasse Prophetas: in qua sola gente nomen ipsum quod dicitur Christus, et in rege, et in sacerdote sacratissimum fuit 2; nec inde sublatum, antequam ipse venisset, qui in illis figurabatur 3. Respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. Si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae: cum Faustus reprehendat Romanos, et Graecos, vel alias Gentes, si Hebraeis Prophetis tamquam alienigenis de Christo crediderint; dicatque illis accommodatiora esse vaticinia Sybillae et Orphei, vel si qua forte alia sunt vatum Gentilium, ut credatur in Christum: nec attendat in nullis Ecclesiis illa recitari, cum Hebraei Prophetae in omnibus gentibus clareant, atque ad Christianam salutem tanta fidelium examina adducant. Dicere autem non esse aptam Gentibus Hebraeam prophetiam, ut credant in Christum, cum videat omnes gentes per Hebraeam prophetiam credere in Christum, ridicula insania est.

Christus quem nuntiant prophetiae est verus Christus.

  1. Displicet vobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus est: et tamen omnes populi Gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; accipiendo scilicet Evangelium, quod Deus ante promiserat, sicut Apostolus commemorat, per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 4. Unde propheta Isaias dixit: Erit radix Iesse, qui exsurget regnare in gentibus: in eum gentes sperabunt 5; et: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel 6, quod interpretatur, Nobiscum Deus 7: nec putent isti, hominem tantummodo Christum ab Hebraeis Prophetis praenuntiatum; hoc enim videtur tetigisse Faustus, cum ait " Christum quidem nostrum Filium Dei "; quasi Hebraei Christum suum non Filium Dei dicerent. Ecce nos ostendimus Deum Christum virginis Filium ex Hebraea prophetia. Nam utique et Iudaei carnales, ne hoc solum putarent esse Christum, quod propter nos factus est homo ex semine David, admonet eos ipse Dominus ex prophetia eiusdem David, quaerens ab eis quid eis videretur de Christo, cuius eum dicerent esse Filium. Qui cum respondissent, David; ne hoc solum, ut dixi, putaretur, et non respicerent ad Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus, et: Quomodo, inquit, ipse David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 8? Ecce, inquam, nos ostendimus ex Hebraea prophetia Christum Deum: vos ostendite aliquam prophetiam vestram, unde nomen Christi didiceritis.

Manichaeus non est apostolus Christi nec ulla fruitur auctoritate.

  1. Manichaeus enim vester non fuit propheta venturi Christi: apostolum quippe eius se dicit, impudentissima quidem fallacia; nam constat non solum post Tertullianum, verum etiam post Cyprianum hanc haeresim exortam. Omnes tamen eius epistolae ita exordiuntur " Manichaeus apostolus Iesu Christi ". Huic vos de Christo quare credidistis? Quemnam testem vobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum Christi, quod non scimus nisi in regno Iudaeorum in sacerdotibus et regibus institutum, ut non solum ille aut ille homo, sed universa ipsa gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni, cur iste invasit, cur usurpavit, qui Prophetis Hebraeis vos vetat credere, ut vos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax apostolus faciat? Postremo, ne diceretur ei: Mentiris, protulerit vobis aliquos et prophetas, secundum assertionem suam Christum praenuntiantes: quid facietis ei, qualem Faustus catechizandum sub exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere voluerit? An Apostolos nostros pro se testes vocabit? Non, opinor, homines producet, sed Libros aperiet: quos non pro se, sed contra se apertos reperiet. Ibi enim Christum natum ex Maria virgine, ibi Filium Dei factum ex semine David secundum carnem legimus et docemus 9. Quod si eos infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem oppugnabit: si autem alios, quos dicat Apostolorum nostrorum, codices protulerit, quomodo eis ipse auctoritatem dabit, quam per Ecclesias Christi ab ipsis Apostolis constitutas non accepit, ut inde ad posteros firmata commendatione transcurreret? Quomodo ille, cui non credo, profert mihi Scripturas quibus de illo credam; et eis ipse conatur dare auctoritatem, cum ego ipsi non credam?

Fama quam evocat Faustus, Faustum confundit si comparatur cum Christo.

  1. Si autem famae de Christo credidistis; hoc enim et Faustus magnis angustiis coarctatus, transeunter attigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est: ergo si de Christo famae credidistis, videte utrum fama idonea testis sit, diligenter considerate quo vos praecipitetis. Mala enim multa de vobis fama disseminat, cui credi non vultis. Quae igitur ratio est, hanc de Christo velle veracem, quam de vobis vultis esse mendacem? Quid quod etiam famae Christi contradicitis? Ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine David secundum Scripturas Hebraeas disseminato, implet, quod ibi scriptum est, promissum Abrahae, et Isaac, et Iacob: In semine tuo benedicentur omnes gentes 10. Quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? Nostrorum porro Librorum auctoritas, tot gentium consensione, per successiones Apostolorum, episcoporum, conciliorumque roborata, vobis adversa est: vestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur, et ab iis qui Deum et Christum mendacem colunt. Unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tamquam imitatores Dei et Christi sui mendaces habeantur. Fama vero etiam ipsa consulta, et vos pessimos iactat, et Christum ex semine David contra vos praedicare non cessat. Vocem Patris de coelo non audistis 11, opera Christi quibus de seipso testificabatur, non vidistis: codices in quibus haec scripta sunt, ut specie christiana fallatis, velut accipitis; ne tamen contra vos legantur, infalsatos dicitis. Profertis inde Christum dicentem: Si mihi non creditis, operibus credite 12; et: Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater 13: et non vultis contra vos inde proferri: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me; et: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 14; et: Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant eos 15; et: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei 16! Unde huc existis? unde confiditis? Scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis, etiam ipsa in vobis caveremus, praeinstruente nos Domino et dicente: Exsurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae, et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis 17. Usque adeo nihil credi voluit adversus confirmatam Scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec impleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiavit.

Insulsitas Manichaearum fabularum et invitatio ad Ecclesiam.

  1. Restat ut rationem vos exhibere dicatis, tam certam et invictam, ut per seipsam declarata veritate, nullam testis auctoritatem, nullam miraculi veritatem requirat. Quid dicitis? quid profertis? quam rationem, quam veritatem? Fabula illa est longa et vana, puerile ludibrium, et muliebre iocamentum, et aniculare deliramentum, continens initium truncum, et medium putridum, et finem ruinosum. Cum enim vobis ex eius initio dictum fuerit: Immortali, invisibili, incorruptibili Deo, quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? et de medio eius: Quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis Deus, cuius membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis ut purgetis? et de fine eius: Quid fecit anima misera, ut in globo tenebrarum perpetuo vinculo puniatur, quae non suo vitio, sed alieno maculata, Deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est? haesitantibus vobis, et quid respondeatis non invenientibus, conspiciuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi codices vestri; et multum dolentur labores antiquariorum, et saccelli miserorum, et panis deceptorum. Si ergo nec Scripturarum auctoritatis antiquitas, nec miraculorum potestas, nec morum sanitas, nec rationis veritas, vos asserit; abite confusi, et redite confessi, ipsum esse Christum omnium in se credentium Salvatorem: cuius nomen et cuius Ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt; non per quemlibet de cavernosis latebris procedentem, sed quadam gente, et quodam regno ad hoc propagato et instituto, ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, et ibi per Prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per Apostolos praedicata praesentarentur?

Homo paganus facilius christianus fit si considerat quam saepe vices praesentes figurae sint veterum prophetiarum.

  1. Proinde constituite vobis aliquem catechizandum gentilem, in quo Faustus defecisse nos risit: ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. Si enim dixerimus homini gentili, crede Christo, quia Deus est; et responderit: Unde credo? prolataque auctoritate Prophetarum, eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus; ostendimus fidem Prophetarum ex iis quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret, quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio: aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris memoriaeque mandatas, ei facile probaretur: quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente: Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversum Christum eius; quod non de ipso David fuisse dictum, in eodem ipso psalmo facile apparet. Ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 18: quod genti Iudaeorum in qua regnavit David, non esse concessum; Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante, nemo dubitat esse completum. Credo moveretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. Videret etiam ipsos reges terrae Christi imperio iam salubriter subiugatos, omnesque gentes eidem servientes: et legeretur ei de Psalmo tanto ante praedictum: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei 19: totumque psalmum ipsum, qui figurate tamquam in Salomonem dicitur, si legere vellet, inveniret Christum vere regem pacificum; hoc enim Salomonis nomen interpretatur: in quo cognosceret completa omnia quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israel. Illum itidem psalmum, ubi Deus unctus a Deo dicitur, et utique Christus ipsa unctione declaratur; idemque Christus Deus apertissime ostenditur, cum Deus unctus insinuatur 20: si considerare vellet quae ibi de Christo, quae de ipsa Ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum impleta conspiceret; videret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum, idque ipsum a Prophetis praedictum esse disceret: audiret Ieremiam dicentem: Sic dicetis illis: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant a terra, et de sub coelo 21. Item alio loco cum eumdem prophetam dicentem audiret: Domine, fortitudo mea, et adiutorium meum, et refugium meum in die malorum: ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! si faciet homo deos et ipsi non sunt dii. Propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis, et virtutem meam, et scient quoniam ego Dominus 22. Haec audiens de Scriptura prophetica, et cernens in universa terra, quid dicam quemadmodum moveretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam, et his temporibus impletam, corda fidelium sic firmari cognoscimus?

Deus-homo praedictus est a Prophetis.

  1. Iam vero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. Ibi enim sequitur et dicit: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor eius: et erit sicut tamarix quae in deserto est; non videbit cum venient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa quae non inhabitabitur; et: Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes eius: eritque tamquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum venerit aestus, et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit, et non deficiet faciendo fructum 23. Hic certe cum maledictum diceret eum qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret; et benedictum qui in Domino confideret, eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret; turbaretur fortasse ille, quomodo ei, ne spem suam in hominem poneret, Deum Christum annuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. Sic enim quidam Deum credendo Christum, et hominem negando erraverunt: et rursus quidam hominem putando, et Deum negando, aut contempserunt, aut in homine spem suam ponentes, in illud maledictum inciderunt. Hic ergo iste gentilis si turbaretur, et diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse: quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo Deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam Mediatorem Dei et hominum hominem Iesum 24; istum autem Deum tantum dixisse, de natura vero humana nullam fecisse mentionem: ibidem eiusdem prophetae vocem audiret se admonentis et corrigentis: Grave cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum? 25 Ideo quippe homo, ut graves corde per formam servi ex fide sanarentur, et eum agnoscerent Deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine Deo. Et tamen, grave cor per omnia, et homo est: formam servi accipiens. Et quis agnoscit eum? qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 26. Et homo est: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 27. Et quis agnoscet eum? quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 28. Et vere grave cor per omnia; nam et in discipulis eius ipsum grave cor fuit, cum eis dicebat: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quid est enim: Tanto tempore vobiscum sum, nisi quod hic dicitur: Et homo est? Quid est autem illud: Et non cognovistis me? nisi quod hic dicitur: Et quis agnoscet eum? Quem, nisi eum qui dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem 29? Ut spes nostra non sit in homine, propter illud per prophetam editum maledictum: sed sit in homine Deo, id est, in Filio Dei Salvatore Iesu Christo, Mediatore Dei et hominum; et quo Pater maior est propter formam servi, et qui Patri aequalis est propter formam Dei.

Ruina idolorum secundum Prophetas.

  1. Dicit et Isaias: Humiliabitur et cadet contumelia hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die: et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cavernis terrae, a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum surrexerit confringere terram. Illa enim die proiiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia 30. Et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: " Non credo Prophetis Hebraeis ", aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca, aut in scissura petrae, aut in caverna terrae, aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse, aut in civitate, vel in fundo suo scit factum esse a facie timoris Domini, qui per reges terrae, secundum eamdem prophetiam, iam sibi servientes seque adorantes, severissimis legibus terram confringit, id est, terreni cordis frangit audaciam. Quomodo ergo dicat: " Non credo Prophetis Hebraeis ", cum et in se ipso completum forte cognoscat, quod olim praedictum est a Prophetis Hebraeis.

Falsum est Christianos prophetias composuisse ut ante divinitus praedictae putarentur.

  1. Magis verendum erat, ne tanta rerum evidentia circumfusus, fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, Christianos has Litteras composuisse, ut ante divinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. Hoc verendum erat, nisi esset late sparsus lateque notus populus Iudaeorum: Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur 31, et ille Cham servus fratrum suorum 32 portando Libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. Per eorum quippe codices probamus, non a nobis tamquam de rerum eventu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque servata, nunc autem manifestata et impleta: in quibus et ea quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 33, iam nunc illustrata solvuntur; et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, iam factarum luce manifestantur.

Explicatio Iudaeorum excaecationis.

  1. Forte etiam hinc se diceret permoveri, quod ipsi, in quorum Libris haec inveniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur impleta, non nobiscum tenent eiusdem Evangelii societatem. Cum vero doceretur etiam hoc ab eisdem Prophetis esse praedictum, quantum moveretur ad fidem; quis tam demens est, ut non videat? quis tam impudens ut se videre dissimulet? Quis enim dubitet hoc de Iudaeis fuisse prophetatum, cum Isaias dicat: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit 34; aut illud quod Apostolus commemorat: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem 35; et maxime illud: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant et non intellegant 36; et multa huiusmodi? Quod si diceret: " Quid ergo peccaverunt Iudaei, si Deus illos excaecavit ne agnoscerent Christum? ", quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis Deo cognitis, venire iustam poenam huius caecitatis: quod non solum dixisse Apostolum de quibusdam: Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum, vel in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt 37, volentem ostendere quaedam peccata manifesta, ex poena venire quorumdam occultorum; sed nec ipsos hoc tacuisse Prophetas demonstraremus. Nam ne pergam longius, idem Ieremias eo ipso loco, ubi ait: Et homo est, et quis agnoscet eum? 38 ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognoverunt: Si enim cognovissent, sicut Apostolus dicit, numquam Dominum gloriae crucifixissent 39; sequitur, et ostendit occulti eorum meriti fuisse ut non cognoscerent. Ait enim: Ego Dominus, interrogans corda, et probans renes, ut dem unicuique secundum vias eius, et secundum fructum studiorum eius 40.

Haeretici et pernix: comparatio.

  1. Porro si hoc gentilis ille moveretur, cur etiam ipsi qui appellantur Christiani, in multas haereses variasque discedunt: neque hoc a Prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. Tamquam enim esset consequens, ut Iudaeis in sua caecitate demonstratis, hoc illi veniret in mentem, quod etiam multi sub nomine Christiano ab ipsa Christiana societate deviarent, ipse Ieremias, velut catechizandi ordinem nobis insinuans, continuo subiecit: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum iudicio 41. Perdix enim nimis contentiosum animal, notum est quanta aviditate ipsius contentionis currat in laqueum. Non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare impudentissima pervicacia, ut congregent, sicut hic dixit, quae non pepererunt. Christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, iam per ipsius Christi Evangelium natos inveniunt, et faciunt illos divitias suas: non sane cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intellegunt ibi esse veram et salubrem, et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separaverunt, quos ad suas divitias congregarunt. Et quia de talibus dicit Apostolus: Sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati; homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient, dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit 42: sequitur et hic Propheta, et dicit de perdice, qui congregavit quae non peperit: In dimidio dierum eius derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens 43: id est, qui primo tamquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est, apparebit insipiens. Eis quippe quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum apparebit, quia dementia eius nota erit omnibus.

Vera Ecclesia facile noscitur.

  1. Et tamquam ille quem et catechizamus, quaereret et diceret: Quo ergo signo manifesto adhuc parvulus, et nondum valens liquidam discernere a tot erroribus veritatem; quo manifesto indicio tenebo Ecclesiam Christi, in quem iam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione compellor? Sequitur idem propheta, et tamquam motus animi eius ordinatissime excipiens, docet eum Ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et apparet. Ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 44. Unde iste dicit: Sedes autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra 45. Propter hos enim motus parvulorum, qui possunt seduci ab hominibus, manifestationem claritatis Ecclesiae Dominus quoque praevidenss, ait: Non potest civitas abscondi supra montem constituta 46: quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non audiantur illi qui ad religionum scissuras traducunt, dicentes: Ecce hic est Christus, ecce illic 47. Partes enim ostendunt, dicentes: Ecce hic, ecce illic. Cum illa civitas super montem sit; quem montem, nisi eum qui secundum prophetiam Danielis ex parvo lapide crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam terram 48? Nec illi audiantur, qui sub nomine quasi secretae et apocryphae veritatis et hominum paucitatis dicunt: Ecce in cubiculis, ecce in deserto 49: quia non potest abscondi civitas super montem constituta, quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.

Paganus convincitur prophetiarum veritate.

  1. Cum ergo gentilis iste his atque huiusmodi aliis testimoniis Prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Iudaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum, de excellentia sanctae Ecclesiae verorum et germanorum Christianorum, ante praedicta et nunc impleta conspiceret; quid inveniret fide dignius, quam illos Prophetas, quibus de divinitate Christi eligeret credere? Etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili Prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum videret, merito fortasse diceret: Quid mihi est cum istis Prophetis, quos unde veraces probem, non mihi ostenditur? Cum vero tam magna et tam multa quae praedixerunt, iam ad effectum manifestationemque perducta sint; plane ille, si perversus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante, et tanto apparatu, praevidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos a quibus praevideri et praenuntiari potuerunt. Nullis enim prudentius credimus, vel de praeteritis quae olim facta sunt, vel de futuris quae nondum facta sunt, quam eis qui nobis fidem verborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta iam facta sunt, probaverunt.

Oracula pagana et praedictiones prophetiarum.

  1. Sibylla porro, vel Sibyllae, et Orpheus, et nescio quis Hermes, et si qui alii vates vel theologi, vel sapientes, vel philosophi Gentium de Filio Dei, aut de Patre Deo vera praedixisse seu dixisse perhibentur, valet quidem aliquid ad Paganorum vanitatem revincendam, non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam; cum illum Deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere ausi non sunt. At illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum, imperante et adiuvante Deo, propagaverunt atque rexerunt, ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. Itaque si qui illic in cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur, ipsis suae reipublicae legibus, aut liberrimo tonitru coercebantur propheticis vocibus. Unus enim ab eisdem colebatur Deus, qui fecit coelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est, significativo futurorum; qui ritus aboleretur, cum illa venissent quae per eum significabantur esse ventura: quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex, et sacerdos mystica significatione ungebantur 50; quod non ante, ipsis quoque Iudaeis ignorantibus, ac per hoc invitis ablatum est, nisi cum venisset ille gratia spiritali unctus Deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum 51, idem verus rex consulendo nobis, et idem verus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. Quamobrem quantum distat de Christi adventu inter praedicationem Angelorum et confessionem daemoniorum, tantum inter auctoritatem Prophetarum et curiositatem sacrilegorum.

Exiguus numerus fidelium; zizania toleratur inter florida frumenta.

  1. His et talibus, quae nunc breviter tangimus, tunc forte pro necessitate depellendi veternosi erroris aliquanto latius disputatis, et robore uberioris probationis assertis, ille gentilis quem nobis catechizandum Faustus proposuit, si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moveretur ad fidem: qua imbutus et in Ecclesiae catholicae gremio fovendus collocatus, consequenter etiam moneretur quos mores tenere deberet. Neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inveniret quae observare iuberetur: quamvis cum eo corporaliter congregarentur in Ecclesiam, et eadem Sacramenta perciperent. Sciret cum paucis haereditatem Dei, cum multis autem signacula eius participanda: cum paucis communicare sanctitatem vitae, et donum caritatis diffusae in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 52, ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem Sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 53, qui autem manducare contemnit, non habebit in se vitam 54, et ideo non perveniet ad vitam aeternam. Eosdemque paucos, in comparatione multitudinis malorum, paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum, crescentes inter zizania, et cum palea usque ad diem messis et ventilationis 55. Hoc in Evangelio dictum est, hoc a Prophetis ante praedictum. Ante enim praedictum est: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 56. Ante praedictum est: Inhabitavi in tabernaculis Cedar; cum his qui oderant pacem, eram pacificus 57. Ante praedictum est: Signa in fronte eos qui gemunt et moerent ob iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum 58. Itaque iste gentilis, quem tali alloquio firmaremus, iam factus civis sanctorum et domesticus Dei, nec iam alienus ab Israel 59, sed verus Israelita, in quo dolus non esset 60, disceret etiam ista verba ex corde simplici dicere, quae subsequenter contexit idem ipse Ieremias: Patientia Israel, Domine; universi qui te derelinquunt, terreantur. Cum enim de perdice dixisset, qui clamat et congregat quae non peperit, commendavit excellentiam civitatis super montem positae quae abscondi non potest, ut ab Ecclesia catholica hominem haeretici non separent, dicens: Sedes autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra 61. Deinde quasi veniret in mentem: Quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium?, subiecit statim: Patientia Israel, Domine. Patienter enim ferendum est quod ait: Sinite utraque crescere usque ad messem 62: ne impatientia tolerandi malos, relinquantur boni, qui proprie sunt corpus Christi; et ideo cum ipsi relinquuntur, ille relinquitur. Unde subiecit atque addidit: Universi qui te derelinquunt, terreantur: confundantur qui recesserunt in terram. Terra est enim homo de se praesumens, atque alios ut de ipso praesumatur inducens: et ideo sequitur: Evertentur, quoniam dereliquerunt fontem vitae Dominum 63. Quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem vitae, ad quem congregati recedant a Christo, Christi promissione decepti, cuius nomine iam tenebantur imbuti? Non enim quos peperit, congregat: sed ut congreget quos non peperit, dicit: " Salus quam Christus promisit, apud me est; ego dabo ". Sed vide quid iste dicat: Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Unde Apostolus dicit: Nemo glorietur in homine 64: et iste subiungit: Quoniam gloriatio mea tu es 65. His modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta Apostolorum et Prophetarum 66.

Qui non credit in Christo ne quidem in Manichaeo credere potest.

  1. Faustus autem quomodo persuaderet divinitatem Christi, homini gentili, quem constituit dicentem. Nec Prophetis credo de Christo; nec Christo de Prophetis? An Christo crederet de se ipso dicenti, cui non crederet de aliis testificanti? Vere ridiculum est hoc putare. Quem semel enim dignum fide non duceret, aut omnino nihil ei crederet, aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet. Hic forte Faustus irrisus, Sibyllas homini legeret, et Orpheum, et caeteros huiusmodi, si quos alios Gentilium reperiret de Christo aliquid praenuntiasse? Sed non faceret: eos quippe sibi incognitos fassus est, dicens: " Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in Gentilitate vatum ". Horum ergo iste litteras nesciens, quandoquidem per famam putat esse aliquos tales, non eas utique legeret illi dicenti: Nec Prophetis credo, nec Christo. Quid igitur faceret? An proferret Manichaeum, et ex illo commendaret Christum? Numquam hoc fecerunt: sed potius de Christo, cuius iam nomen ubique dulciter clarum est, Manichaeum semper commendare conati sunt, ut hoc melle scilicet venenati sui poculi labra perungerent. Cum enim Christus promiserit suis, missurum se Paracletum, id est, consolatorem vel advocatum, Spiritum veritatis 67; per hanc promissionis occasionem, hunc Paracletum dicentes esse Manichaeum, vel in Manichaeo, subrepunt in hominum mentes ignorantes ille a Christo promissus quando sit missus. Qui autem legerunt canonicum librum, qui Actus Apostolorum inscribitur, vident illam Christi promissionem illic rursus commemoratam, et illic manifestissime impletam 68. Sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo? Puto enim neminem esse tam caecum, qui velit dicere: Manichaeo credo, cum dicat: Christo non credo. Deinde si non ridens, saltem stomachans diceret: Itane Persicis libris me iubes credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? Quomodo ergo capturus es, haeretice, istum hominem, nisi iam nomini Christi aliquo modo subditum inveneris; ut quia ille iam Christo credendum esse non dubitat, tamquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus acquiescat? Ecce est ille perdix congregans quae non peperit. Itane eum nondum derelinquitis, vos quos congregat, et nondum vobis apparet insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis, etiam si vera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem supervacua.

Quaedam absurda quae in doctrina Manichaei inveniri possunt.

  1. Abiciant ergo qui crediderunt, omnes libros per quos factum est ut crederent. Nam si hoc verum est, cur vel ipsum Evangelium Christi a fidelibus legatur, non video. Ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus, vel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo. Post fidem autem supervacuum, si etiam veris de Christo praeconiis iam superfluo creditur, cum in eum creditum fuerit. Hic forte dicetis: Sed Evangelium debet legere iam fidelis, ne obliviscatur quod credidit. Sic ergo, insani, etiam Prophetarum vera testimonia, ne obliviscatur quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse quod credidit. Aut proiicite iam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse Deus erat; et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris devoratam, et ligatam, et inquinatam, et dilaniatam: quam vos manducando recreatis, et solvitis, et purgatis, et sanatis, ut vobis merces retribuatur, ne cum illa quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. Hanc fabellam quotidie et moribus et vocibus cantatis: cur adhuc in ea quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus vestris aliena substantia consumatur, et Dei vestri ligata teneatur? Incendite omnes illas membranas, elegantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua vos oneret, et Deus vester inde solvatur, qui tamquam poena servili etiam in codice ligatus tenetur. Nam si possetis libros vestros vel elixatos comedere, quantum membris Dei vestri beneficium praestaretis? An et si fieri posset, carnis immunditia prohiberet paginas ab epulis vestris? Imputet ergo sibi encausti munditia, quae corio inhaesit agnino. Sed et hoc vos fecistis, qui tamquam primo bello vestro, id quod mundum erat in calamo, immunditiae membranarum scribendo affixistis: nisi quod colores contrario testimonio vos arguunt. Vos enim potius ad lucem candidarum paginarum, cum tenebris atramenti venistis. Nobis debetis irasci talia dicentibus, an vobis talia credentibus, ut, velitis, nolitis, ista consequantur? Nos autem et ad commemorationem fidei nostrae, et ad consolationem spei nostrae, et ad exhortationem caritatis nostrae, Libros propheticos et apostolicos legimus alterutris vocibus sibimet concinentes; et ea concinentia, tamquam coelesti tuba, et a torpore mortalis vitae nos excitantes, et ad palmam supernae vocationis extendentes. De Libris enim propheticis quiddam cum commemorasset Apostolus, sicut scriptum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 69; continuo subiungit utilitatem divinae lectionis: Quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum 70. Sed contradicit Faustus. Fiat ergo illi quod dicit Paulus: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 71.