LIBER I | LIBER III |
LIBER SECUNDUS.
Ad aetatem aliam progreditur, primum quae adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo studiis intermissis consumpserat genio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, severus admodum in dijudicando furto a se tunc temporis cum sodalibus perpetrato. CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit. 1. Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones animae meae: non quod eas amem; sed ut amem te, Deus meus. Amore amoris tui facio istud, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens me a dispersione in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te aversus in multa evanui. Exarsi enim aliquando satiari inferis in adolescentia, et silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus; et contabuit species mea; et computrui coram oculis tuis placens mihi, et placere cupiens oculis hominum.
CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum. 2. Et quid erat quod me delectabat, nisi amare et amari? Sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum quatenus est luminosus limes amicitiae; sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis, et obnubilabant atque offuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Utrumque in confuso aestuabat, et rapiebat imbecillam aetatem per abrupta cupiditatum, atque mersabat gurgite flagitiorum. Invaluerat super me ira tua, et nesciebam. Obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae; et ibam longius a te, et sinebas; et jactabar, et effundebar, et diffluebam, et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. O tardum gaudium meum! Tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura sterilia semina dolorum, superba dejectione, et inquieta lassitudine.
3. Quis mihi moderaretur aerumnam meam, et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum verteret, earumque suavitatibus metas praefigeret, ut usque ad conjugale littus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse, fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, Domine, qui formas etiam propaginem mortalitatis nostrae, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco; et, Bonum est homini mulierem non tangere; et, Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio junctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (1 Cor. VII, 28, 1, 32, 33, 34). Has ergo voces exaudirem vigilantior, et abscisus propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12), felicior exspectarem amplexus tuos.
4. Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te; et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes illicitas jucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione jucundari; et ubi hoc possem non invenirem quidquam, praeter te, Domine, praeter te qui fingis dolorem in praecepto (Ps. XCIII, 20), et percutis ut sanes, et occidis nos ne moriamur abs te (Deut. XXXII, 39). Ubi eram, et quam longe exsulabam a deliciis domus tuae, anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis, licentiosae per dedecus humanum, illicitae autem per leges tuas? Non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio; sed cura fuit tantum ut discerem sermonem facere quam optimum, et persuadere dictione.
CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito. 5. Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe jam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus praeparabantur, animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro haec? Neque enim tibi, Deus meus: sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et utquid hoc? Ut videlicet ego et quisquis haec legit, cogitemus de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est? Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum, quod ultra vires rei familiaris suae impenderet filio quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat: cum interea non satageret idem pater qualis crescerem tibi, aut quam castus essem; dummodo essem disertus, vel desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus verus et bonus Dominus agri tui cordis mei.
6. Sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum; et nulla erat eradicans manus. Quinimo ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem, et inquieta indutum adolescentia, quasi jam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit; gaudens vinolentia in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum, et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae in ima voluntatis suae. Sed matris in pectore jam inchoaveras templum tuum, et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus, et hoc recens erat. Itaque illa exsilivit pia trepidatione ac tremore; et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum, et non faciem.
7. Hei mihi! et audeo dicere tacuisse te, Deus meus, cum irem abs te longius. Itane tu tacebas tunc mihi? Et cujus erant, nisi tua, verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini ut monuerit cum sollicitudine ingenti ne fornicarer, maximeque ne adulterarem cujusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam; et te tacere putabam, atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me filio ejus, filio ancillae tuae, servo tuo. Sed nesciebam, et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos jactantes flagitia sua, et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent: et libebat facere non solum libidine facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego ne vituperarer, vitiosior fiebam; et ubi non suberat quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abjectior quo eram innocentior, et ne vilior haberer quo eram castior.
8. Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae, et volutabar in coeno ejus, tanquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et in umbilico ejus, quo tenacius haererem, calcabat me inimicus invisibilis, et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quae jam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in caeteris ejus tardior mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat, jamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, coercere termino conjugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. Non curavit hoc, quia metus erat ne impediretur spes mea compede uxoria; non spes illa quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque: ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania; illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adjumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. Ita enim conjicio, recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae, ultra temperamentum severitatis, in dissolutionem affectionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, Deus meus, serenitatem veritatis tuae; et prodibat tanquam ex adipe iniquitas mea (Psal. LXXII, 7).
CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum. 9. Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur aequo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci, nulla compulsus egestate nec penuria, sed fastidio justitiae, et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum quod mihi abundabat, et multo melius: nec ea re volebam frui quam furto appetebam; sed ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in vicinia vineae nostrae pomis onusta, nec forma nec sapore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam, nequissimi adolescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus; dum tamen fieret a nobis quod eo liberet quo non liceret. Ecce cor meum, Deus, ecce cor meum quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc ecce cor meum quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus, et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. Foeda erat, et amavi eam; amavi perire: amavi defectum meum; non illud ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi: turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium; non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.
CAPUT V. Neminem peccare sine causa. 10. Etenim species est pulchris corporibus, et auro, et argento, et omnibus; et in contactu carnis congruentia valet plurimum, caeterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis, et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictae aviditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Et vita quam hic vivimus habet illecebram suam propter quemdam modum decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum charo nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter universa haec atque hujusmodi peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, Domine Deus noster, et veritas tua, et lex tua. Habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut Deus meus qui fecit omnia; quia in ipso delectatur justus, et ipse est deliciae rectorum corde.
11. Cum itaque de facinore quaeritur qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicujus illorum bonorum quae infima diximus, esse potuisse apparuerit, aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et decora, quanquam prae bonis superioribus et beatificis abjecta et jacentia. Homicidium fecit. Cur fecit? Adamavit ejus conjugem aut praedium, aut voluit depraedari unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere, aut laesus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret, ipso homicidio delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est vecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat, praedicta est tamen causa: Ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus (Sallustius, de Bello Catil., cap. IX). Quare id quoque? cur ita? Ut scilicet illa exercitatione scelerum, capta urbe, honores, imperia, divitias assequeretur, et careret metu legum et difficultate rerum, propter inopiam rei familiaris, et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur Catilina amavit facinora sua; sed utique aliud cujus causa illa faciebat.
CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta. 12. Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? Non enim pulchrum eras, cum furtum esses; aut vero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, Deus bone, Deus summum bonum, et bonum verum meum: pulchra erant illa poma; sed non ipsa concupivit anima mea miserabilis. Erat enim mihi meliorum copia; illa autem decerpsi tantum ut furarer. Nam decerpta projeci, epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar fruens. Nam et si quid illorum pomorum intravit in os meum, condimentum ibi facinus erat. Et nunc, Domine Deus meus, quaero quid me in furto delectaverit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia; sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante vita; neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiva species et umbratica vitiis fallentibus.
13. Nam et superbia celsitudinem imitatur; cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam; cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? Et saevitia potestatum timeri vult: quis autem timendus, nisi unus Deus? Cujus potestati eripi aut subtrahi quid potest? quando, aut ubi, aut quo, vel a quo potest? Et blanditiae lascivientium amari volunt; sed neque blandius est aliquid tua charitate, nec amatur quidquam salubrius, quam illa prae cunctis formosa et luminosa veritas tua. Et curiositas affectare videtur studium scientiae; cum tu omnia summe noveris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia, simplicitatis et innocentiae nomine tegitur; quia te simplicius quidquam non reperitur. Quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? Et ignavia quasi quietem appetit: quae vero quies certa praeter Dominum? Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu autem es plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Avaritia multa possidere vult; et tu possides omnia. Invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira vindictam quaerit: te justius quis vindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit, rebus quae amantur adversantia, dum praecavet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? aut ubi, nisi apud te, firma securitas? Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas; quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.
14. Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te, et quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Perverse te imitantur omnes qui longe se a te faciunt, et extollunt se adversum te. Sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae; et ideo non esse quo a te omni modo recedatur. Quid ergo in illo furto ego dilexi? et in quo Dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus imitarer faciendo impune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine? Ecce est ille servus fugiens Dominum suum et consecutus umbram. O putredo, o monstrum vitae, et mortis profunditas! Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?
CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit. 15. Quid retribuam Domino, quod recolit haec memoria mea, et anima mea non metuit inde? Diligam te, Domine, et gratias agam, et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti. Gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amavi? Et omnia mihi dimissa esse fateor; et quae mea sponte feci mala, et quae te duce non feci. Quis est hominum qui suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam; ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te? Qui enim vocatus a te secutus est vocem tuam, et vitavit ea quae me de meipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est ut non aegrotaret, vel potius ut minus aegrotaret: et ideo te tantumdem, imo vero amplius diligat; quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari.
CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium. 16. Quem fructum habui miser aliquando in iis quae nunc recolens erubesco (Rom. VI, 21), maxime in illo furto in quo ipsum furtum amavi? Nihil aliud; cum et ipsum esset nihil, et eo ipso ego miserior. Et tamen solus id non fecissem, sic recordor animum tunc meum; solus omnino id non fecissem. Ergo amavi ibi etiam consortium reorum cum quibus id feci? Non ergo nihil aliud quam furtum amavi; imo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est revera? Quis est qui doceat me, nisi qui illuminat cor meum et discernit umbras ejus? Quid est quod mihi venit in mentem quaerere, et discutere, et considerare? Quia si tunc amarem poma illa quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset committere illam iniquitatem, qua pervenirem ad voluptatem meam; nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae. Sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.
CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali. 17. Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis; et vae mihi erat qui habebam illum. Sed tamen quid erat? Delicta quis intelligit? (Psal. XVIII, 13.) Risus erat, quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui haec a nobis fieri non putabant, et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quod id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile; sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum, vel sensibus occurrit, vel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, Deus meus, viva recordatio animae meae. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur: Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem.
CAPUT X. In Deo omne bonum. 18. Quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem? Foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam videre. Te volo, justitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate. Quies est apud te valde, et vita imperturbabilis. Qui intrat in te, intrat in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21); et non timebit, et habebit se optime in optimo. Defluxi abs te ego, et erravi, Deus meus, nimis devius a stabilitate tua in adolescentia, et factus sum mihi regio egestatis.