admonitio | LIBER II |
LIBER PRIMUS
Praemissa Dei invocatione, recolit vitae suae primordia ad annum decimum quintum. Infantiae peccata agnoscit et pueritiae; atque hac aetate in lusum et puerilia quaeque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur.
CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus. 1. Magnus es, Domine, et laudabilis valde (Psal. CXLIV, 3): magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Et laudare te vult homo aliqua portio creaturae tuae; et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, et testimonium quia superbis resistis (I Petr. V, 5): et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? (Rom. X, 14.) Et laudabunt Dominum qui requirunt eum (Psal. XXI, 27). Quaerentes enim invenient eum, et invenientes laudabunt eum. Quaeram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te: praedicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium praedicatoris tui.
CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo. 2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit coelum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero coelum et terra quae fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego jam in inferis, et tamen etiam ibi es. Nam etsi descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Non ergo essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36)? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? Quo enim recedam extra coelum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit: Coelum et terram ego impleo? (Jerem. XXIII, 24.)
CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat. 3. Capiunt ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quae imples, continendo imples? Non enim vasa quae te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum effunderis super nos, non tu jaces, sed erigis nos; nec tu dissiparis, sed colligis nos. Sed qui imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit?
CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles. 4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? (Psal. XVII, 32.) Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, nunquam vetus; innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos, et nesciunt: semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. Amas, nec aestuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles, irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et vae tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt.
CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam. 5. Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis mihi dabit ut venias in cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum amplectar te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te jubeas a me, et nisi faciam irascaris mihi, et mineris ingentes miserias? Parvane ipsa est, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi. Dic animae meae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, Domine; aperi eas, et dic animae meae: Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc, et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam.
6. Angusta est domus animae meae quo venias ad eam; dilatetur abs te. Ruinosa est; refice eam. Habet quae offendant oculos tuos; fateor et scio: sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo, Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo? (Psal. XVIII, 13, 14.) Credo, propter quod et loquor (Psal. CXV, 10); Domine, tu scis. Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, Deus meus; et tu dimisisti impietatem cordis mei? (Psal. XXXI, 5.) Non judicio contendo tecum qui veritas es (Job IX, 2, 3); et ego nolo fallere meipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi (Psal. XXVI, 12). Non ergo judicio contendo tecum; quia si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? (Psal. CXXIX, 3.)
CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem. 7. Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem. Sine tamen loqui; quoniam ecce misericordia tua est, non homo irrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed conversus misereberis mei. Quid enim est quod volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc, in istam dico vitam mortalem, an mortem vitalem, nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meae, ex quo et in qua formasti me in tempore, non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea, vel nutrices meae sibi ubera implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiae, secundum institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius quam dabas; et nutrientibus me dare mihi velle quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis; quod non ex eis, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, Deus; et ex Deo meo salus mihi universa. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi per haec ipsa quae tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram, et acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae; nihil amplius.
8. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram; quia illae intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset, indignabar non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores mei.
9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine, qui et semper vivis, et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deus es Dominusque omnium quae creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant causae; et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines; et omnium irrationabilium et temporalium sempiternae vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo, Deus, et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui aetati meae mortuae successerit infantia mea: an illa est quam egi intra viscera matris meae? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est, et praegnantes ipse vidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus? fuine alicubi, aut aliquis? Nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista quaerentem, teque de hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri me tibi?
10. Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conjicere, et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, jam in fine infantiae quaerebam. Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? An quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos, Domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est; quia summe esse, atque summe vivere idipsum es? Summus enim es, et non mutaris; neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent vias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam anni tui non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et utcumque existent! Tu autem idem ipse es; et omnia crastina atque ultra, omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat? Gaudeat et ipse, dicens: Quid est hoc? Gaudeat etiam sic; et amet non inveniendo invenire, potius, quam inveniendo non invenire te.
CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia. 11. Exaudi, Deus. Vae peccatis hominum! Et homo dicit haec, et misereris ejus; quoniam tu fecisti eum, et peccatum non fecisti in eo. Quis me commemorat peccatum infantiae meae? Quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job. XXV, 4). Quis me commemorat? An quilibet tantillus nunc parvulus, in quo video quod non memini de me? Quid ergo tunc peccabam? An quia uberibus inhiabam plorans? Nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar justissime. Tunc ergo reprehendenda faciebam: sed quia reprehendentem intelligere non poteram; nec mos reprehendi me, nec ratio sinebat. Nam exstirpamus et ejicimus ista crescentes. Nec vidi quemquam scientem, cum aliquid purgat, bona projicere. An pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subjectis hominibus, liberis et majoribus, hisque a quibus genitus est, multisque praeterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus; feriendo nocere niti quantum potest, quia non obeditur imperiis quibus perniciose obediretur? Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. Vidi ego et expertus sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Quis hoc ignorat? Expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. Nisi vero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante, opis egentissimum, et illo adhuc uno alimento vitam ducentem, consortem non pati. Sed blande tolerantur haec, non quia nulla vel parva, sed quia aetatis accessu peritura sunt. Quod licet probes, cum ferri aequo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur.
12. Tu itaque, Domine Deus meus, qui dedisti vitam infanti, et corpus, quod ita ut videmus instruxisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti, proque ejus universitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti; jubes me laudare te in istis et confiteri tibi, et psallere nomini tuo, Altissime (Psal. XCI, 2): quia Deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius potest facere, nisi tu, une, a quo est omnis modus; formosissime, qui formas omnia, et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem, Domine, quam me vixisse non memini, de qua aliis credidi, et quam me egisse ex aliis infantibus conjeci, quanquam ista multum fida conjectura sit, piget me annumerare huic vitae meae, quam vivo in hoc saeculo. Quantum enim attinet ad oblivionis meae tenebras, par illi est quam vixi in matris utero. Quod si et in iniquitate conceptus sum, et in peccatis me mater mea in utero aluit (Psal. L, 7); ubi, oro te, Deus meus, ubi, Domine, ego servus tuus, ubi aut quando innocens fui? Sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi jam cum eo est, cujus nulla vestigia recolo?
CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit. 13. Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam; vel potius ipsa in me venit, et successit infantiae; Nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen jam non erat. Non enim eram infans qui non farer, sed jam puer loquens eram. Et memini hoc; et unde loqui didicerim post adverti. Non enim docebant me majores homines praebentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinae, sicut paulo post litteras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi, Deus meus, cum gemitibus et vocibus variis, et variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei ut voluntati pareretur, nec valerem quae volebam omnia, nec quibus volebam omnibus, praesonabam memoria; cum ipsi appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum, caeterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante affectionem animi, in petendis, habendis, rejiciendis, fugiendisve rebus. Ita verba in variis sententiis, locis suis posita, et crebro audita, quarum rerum signa essent, paulatim colligebam, measque jam voluntates edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam. Sic cum his inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa communicavi, et vitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate, nutuque majorum hominum.
CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris. 14. Deus, Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes! quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser, et tamen si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a majoribus, et multi ante nos vitam istam agentes, praestruxerant aerumnosas vias, per quas transire cogebamur, multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus autem, Domine, homines rogantes te; et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguae meae; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 3), ridebantur a majoribus hominibus, usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagae meae, magnum tunc et grave malum meum.
15. Estne quisquam, Domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi cohaerens? estne, inquam, quisquam? facit enim hoc quaedam etiam stoliditas: est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer, ut equuleos et ungulas, atque hujuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi per universas terras cum timore magno supplicatur, ita parvi aestimet, deridens eos qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut minus ea metuebamus, aut minus te de his evadendis deprecabamur: et peccabamus tamen minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. Non enim deerat, Domine, memoria vel ingenium, quae nos habere voluisti pro illa aetate satis; sed delectabat ludere: et vindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorum nugae negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, puniuntur a majoribus: et nemo miseratur pueros, vel illos, vel utrosque. Nisi vero approbet quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer, et eo ludo impediebar quominus celeriter discerem litteras, quibus major deformius luderem: aut aliud faciebat idem ipse a quo vapulabam; qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur, quam ego cum in certamine pilae a collusore meo superabar.
CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio. 16. Et tamen peccabam, Domine Deus, ordinator et creator omnium rerum naturalium, peccatorum autem tantum ordinator: Domine Deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula ludosque majorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc pene omnes optent parvulis suis: quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediantur a studio, quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. Vide ista, Domine, misericorditer, et libera nos jam invocantes te; libera etiam eos qui nondum te invocant, ut invocent te, et liberes eos.
CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt. 17. Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna nobis promissa per humilitatem Domini Dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale, jam inde ab utero matris meae, quae multum speravit in te. Vidisti, Domine, cum adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi repente aestuarem pene moriturus; vidisti, Deus meus, quoniam custos meus jam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui Dei et Domini mei flagitavi a pietate matris meae, et matris omnium nostrum Ecclesiae tuae. Et conturbata mater carnis meae, quoniam et sempiternam salutem meam charius parturiebat corde casto in fide tua, jam curaret festinabunda ut Sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, Domine Jesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset ut adhuc sordidarer, si viverem; quia videlicet post lavacrum illud major et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. Ita jam credebam, et illa et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non evicit in me jus maternae pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam illa satagebat ut tu mihi pater esses, Deus meus, potius quam ille: et in hoc adjuvabas eam ut superaret virum, cui melior serviebat; quia et in hoc tibi utique id jubenti serviebat.
18. Rogo te, Deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum ne tunc baptizarer: utrum bono meo mihi quasi laxata sunt lora peccandi, an non laxata sunt? Unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris, Sine illum, faciat quod vult; nondum enim baptizatus est: et tamen in salute corporis non dicimus, Sine, vulneretur amplius; nondum enim sanatus est? Quanto ergo melius et cito sanarer, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam? Melius vero. Sed quot et quanti fluctus impendere tentationum post pueritiam videbantur, noverat eos jam illa mater; et terram per eos unde postea formarer, quam ipsam jam effigiem committere volebat.
CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene. 19. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adolescentia metuebatur, non amabam litteras, et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. Nemo autem invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. Nec qui me urgebant, bene faciebant; sed bene mihi fiebat abs te, Deus meus. Illi enim non intuebantur quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. Tu vero cui numerati sunt capilli capitis nostri (Matth. X, 30), errore omnium qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam; meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. Ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi; et de peccante meipso juste retribuebas mihi. Jussisti enim, et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.
CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus. 20. Quid autem erat causae cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam, quam omnes graecas. Unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitae, quia caro eram, et spiritus ambulans et non revertens? (Psal. LXXVII, 39.) Nam utique meliores, quia certiores erant primae illae litterae, quibus fiebat in me, et factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cujus errores, oblitus errorum meorum; et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, Deus vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.
21. Quid enim miserius misero non miserante seipsum, et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aeneam; non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei, et panis oris intus animae meae, et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? Non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, euge. Amicitia enim mundi hujus, fornicatio est abs te; et Euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit. Et haec non flebam, sed flebam Didonem exstinctam, ferroque extrema secutam (Aeneid. VI, 456), sequens ipse extrema condita tua, relicto te, et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. Talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur, quam illae quibus legere et scribere didici.
22. Sed nunc in anima mea clamet, Deus meus, et veritas tua dicat mihi: Non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam ecce paratior sum oblivisci errores Aeneae, atque omnia ejusmodi, quam scribere et legere. At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum: sed non illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant. Non clament adversus me, quos jam non timeo, dum confiteor tibi quae vult anima mea, Deus meus, et acquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas. Non clament adversum me venditores grammaticae vel emptores: quia si proponam eis, interrogans utrum verum sit quod Aeneam aliquando Carthaginem venisse Poeta dicit; indoctiores se nescire respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. At si quaeram quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, verum respondebunt; secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. Item, si quaeram quid horum majore vitae hujus incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa figmenta; quis non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? Peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam, vel potius ista oderam, illa amabam. Jamvero unum et unum duo, duo et duo quatuor, odiosa cantio mihi erat; et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et Trojae incendium, atque ipsius umbra Creusae (Aeneid. II).
CAPUT XIV. Litteras graecas oderat. 23. Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus erat puero. Credo etiam graecis pueris Virgilius ita sit, cum eum sic discere coguntur, ut ego illum. Videlicet difficultas, omnino ediscendae peregrinae linguae, quasi felle aspergebat omnes suavitates graecas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram, et saevis terroribus ac poenis ut nossem instabatur mihi vehementer. Nam et latina aliquando infans utique nulla noveram; et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum, et joca arridentium, et laetitias alludentium. Didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, quae non possem, nisi aliqua verba didicissem, non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet majorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam necessitatem. Sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, Deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad tentationes martyrum, valentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines, revocantes nos ad te a jucunditate pestifera, qua recessimus a te.
CAPUT XV. Precatio ad Deum. 24. Exaudi, Domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua; neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus viis meis pessimis; ut dulcescas mihi super omnes seductiones quas sequebar; et amem te validissime et amplexer manum tuam totis praecordiis meis, et eruas me ab omni tentatione usque in finem. Ecce enim tu, Domine, rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid utile puer didici; tibi serviat quod loquor, et scribo, et lego, et numero: quoniam cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi; et in eis vanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa verba utilia; sed et quae in rebus non vanis disci possunt: et ea via tuta est in qua pueri ambularent.
CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae. 25. Sed vae tibi, flumen moris humani! Quis resistet tibi? quamdiu non siccaberis? quousque volves Evae filios in mare magnum et formidolosum, quod vix transeunt qui lignum conscenderint? Nonne ego in te legi et tonantem Jovem et adulterantem? Et utique non posset haec duo; sed actum est, ut haberet auctoritatem ad imitandum verum adulterium, lenocinante falso tonitruo. Quis autem penulatorum magistrorum audit aure sobria, ex eodem pulvere hominem clamantem et dicentem: Fingebat haec Homerus, et humana ad Deos transferebat; divina mallem ad nos? (Cicero, Tuscul. 1.) Sed verius dicitur quod fingebat haec quidem ille; sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed coelestes deos videretur imitatus.
26. Et tamen, o flumen tartareum, jactantur in te filii hominum, cum mercedibus ut haec discant; et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium; et saxa tua percutis et sonas dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita vero non cognosceremus verba haec, imbrem aureum, et gremium, et fucum, et templa coeli, et alia verba quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Jovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quamdam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec: Jovem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri? Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi coelesti magisterio: At quem deum ( inquit )? Qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Ego vero feci illud ita ac lubens. (In Eunucho, act. 3, scen. 5.)
Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur; sed per haec verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso verba, quasi vasa electa atque pretiosa; sed vinum erroris quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus: et nisi biberemus, caedebamur, nec appellare aliquem judicem sobrium licebat. Et tamen ego, Deus meus, in cujus conspectu jam secura est recordatio mea, libenter haec didici, et eis delectabar miser, et ob hoc bonae spei puer appellabar.
CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria. 27. Sine me, Deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum, praemio laudis, et dedecoris vel plagarum metu, ut dicerem verba Junonis irascentis et dolentis quod non posset Italia Teucrorum avertere regem (Aeneid. lib. 1, v. 36-75); quae nunquam Junonem dixisse audieram: sed figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis verbis, quale Poeta dixisset versibus; et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae personae, irae ac doloris similior effectus eminebat, verbis sententias congruenter vestientibus. Utquid mihi illud, o vera vita mea, Deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur prae multis coaetaneis et conlectoribus meis? Nonne ecce illa omnia fumus et ventus? Itane aliud non erat ubi exerceretur ingenium et lingua mea? Laudes tuae, Domine, laudes tuae per Scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda volatilibus. Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.
CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum. 28. Quid autem mirum quod in vanitates ita ferebar, et a te, Deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? Vides haec, Domine, et taces, longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid semper tacebis? Et nunc eruis de hoc immanissimo profundo quaerentem te animam, et sitientem delectationes tuas, et cujus cor dicit tibi: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Nam longe a vultu tuo, in affectu tenebroso. Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te, aut reditur ad te. Aut vero filius ille tuus minor equos, aut currus, vel naves quaesivit, aut avolavit penna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti? Dulcis pater quia dederas, et egeno redeunti dulcior (Luc. XV, 12, 32). In affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso, atque id est longe a vultu tuo.
29. Vide, Domine Deus, et patienter ut vides vide, quomodo diligenter observent filii hominum pacta litterarum, et syllabarum accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis negligant; ut qui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam, sine aspiratione primae syllabae, ominem, dixerit, displiceat magis hominibus, quam si contra tua praecepta hominem oderit, cum sit homo. Quasi vero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut vastet quisquam persequendo alium gravius, quam cor suum vastat inimicando. Et certe non est interior litterarum scientia, quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. Quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio, Deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates super illicitas cupiditates! Cum homo eloquentiae famam quaerit, astans ante hominem judicem, circumstante hominum multitudine, inimicum suum odio immanissimo insectans, vigilantissime cavet ne per linguae errorem dicat, Inter hominibus; et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus, non cavet.
CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt. 30. Horum ego puer morum in limine jacebam miser, et hujus arenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam si facerem, non facientibus invidere. Dico haec et confiteor tibi, Deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. Non enim videbam voraginem turpitudinis in quam projectus eram ab oculis tuis. Nam in illis jam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum, et magistros, et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria, et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperitante, vel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen vendentibus. In quo etiam ludo fraudulentas victorias, ipse vana excellentiae cupiditate victus, saepe aucupabar. Quid autem tam nolebam pati, atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam, et si deprehensus arguerer, saevire magis quam cedere libebat? Istane est innocentia puerilis? Non est, Domine, non est: oro te, Deus meus. Nam haec ipsa sunt quae a paedagogis et magistris, a nucibus, et pilulis, et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia; haec ipsa omnino quae succedentibus majoribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis majora supplicia succedunt. Humilitatis ergo signum in statura pueritiae, Rex noster, probasti, cum aisti: Talium est regnum coelorum (Matth. XIX, 14).
CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit. 31. Sed tamen, Domine, tibi excellentissimo atque optimo conditori et rectori universitatis, Deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses. Eram enim etiam tunc, vivebam atque sentiebam, meamque incolumitatem, vestigium secretissimae unitatis ex qua eram, curae habebam; custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipsis parvis, parvarumque rerum cogitationibus veritate delectabar. Falli nolebam, memoria vigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abjectionem, ignorantiam. Quid in tali animante non mirabile atque laudabile? At ista omnia Dei mei dona sunt; non mihi ego dedi haec: et bona sunt, et haec omnia ego. Bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi exsulto bonis omnibus quibus etiam puer eram. Hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis ejus, me atque caeteris, voluptates, sublimitates, veritates quaerebam; atque ita irruebam in dolores, confusiones, errores. Gratias tibi, dulcedo mea, et honor meus, et fiducia mea, Deus meus: gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serva. Ita enim servabis me; et augebuntur, et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum; quia et ut sim, tu dedisti mihi.