There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 Prooemiolum Liber I 
Ad lectorem humanissimum
1700-1704

editio: ex Operele Principelui Demetriu Cantemiru vol. VI, Societatea Academică Română, Bucurescĭ, 1883
fons: librum vide

Parva dicere, magna discere sapientum nobilissimam esse artem recusabisne charissime Lector? cum parva sapientum vel dictis, vel scriptis omnia prolixitatis superent montium cacumina, nam infima quasi ab aliis audiri altissima autem ab ipsis detonare erumpunt fulmina. parva quidem eorum dici patiuntur ea quae tàm speculative, quàm practicae magnitudinis sub se congregatam continent quantitatem, et ad quae grandia, vel omnia supplicantur ingentia. Quos et ipso ut potè sectator (nondum actu, sed potentia) imitatus, quaeque ex particula actu, en tibi universae Logicae compendiolum dedicatum profero, pauca enim plurima, particulaeque totum comprehendentes (ni fallor) te in ipso repirire existimo, eóque hilaritèr suscepto, ab antiquitate traditarum thesauri disciplinarum, brevi te (si incessanter compotem esse infallibilitèr sperato, et vale: – Devotissimus ac benevolus Ioannes Demetrius C. K. V. P. Terrarum Moldaviae.