PSALMI XI-XX | PSALMI XXXI-XL |
TITULUS PSALMI XXI. 1. In finem psalmus David, pro susceptione matutina. Iste psalmus attribuendus est David, Id est, manu forti Christo, qui diabolum expugnavit, 94 et mortem devicit (Rom. 1.). Qui ideo dictus est David, quia factus est nobis ex semine David secundum carnem. Et ipse nos dirigit in finem, id est, in suae resurrectionis glorificationem. Et est psalmus pro assumtione matutina, id est, pro resurrectione facta mane. Matutina enim fuit prima sabbati resurrectio ejus, qua susceptus est in aeternam vitam: cui mors ultra non dominabitur (Rom. 6.). Dicuntur autem ista in persona crucifixi. Nam de capite psalmi hujus sunt verba, quae ipse clamavit, cum in cruce penderet (Matth. 27. Marc. 14, Luc. 23. Joan. 19.): personam etiam servans veteris hominis, cujus mortalitatem portavit. Nam vetus homo noster affixus est cruci cum illo. Intendit autem nos invitare suo exemplo ad passionem et patientiam. Sicut enim ait Apostolus, Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (1.Petr. 2.). Orat autem pro se et pro membris suis: dicit quam despectus fuerit a Judaeis: passionem suam narrat: et liberari animam suam postulat. Invitat nos ad Dei laudem, praedicit gentium conversionem, et quod annuntiabunt coeli, id est Apostoli, justitiam ejus, populo qui nascetur spiritualiter, quem fecit, id est, reformavit Dominus. PSALMUS XXI. 2. Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Istud verbum in cruce audivimus. Ibi dicit Dominus, Heli, Heli, lamasabactani (Matth. 27.). Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum Hebraice dixisse, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Joan. 10 et 14.)? Quid voluit dicere Dominus? Non enim dereliquerat eum Deus, quia semper Filius est in Patre, et Pater in Filio: sicut scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1.). Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est. Suscepit mortem pro nobis, et nos fecit corpus suum, pro quo orat ad Patrem, cum dicit, Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? ac si diceret, O Deus omnium per potentiam, specialiter autem Deus meus per gratiam, respice in me, idest, in meos, respectu tuae misericordiae. Quare me, idest, meos dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum. Quomodo dicit delictorum meorum, qui peccata non fecit, nisi quia ille pro delictis nostris precatur, et delicta nostra sua fecit, ut justitiam suam nostram faceret?
3. Deus meus, clamabo per diem: et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. Dixit hoc de me, de te, de illo. Corpus enim suum gerebat, idest, Ecclesiam. Clamabo per diem in rebus (Ex Augustino) prosperis hujus vitae, ut non mutentur: nec exaudies, quia verbis delictorum meorum ad te clamabo. Et nocte, idest, in adversis hujus vitae clamabo, ut prosperentur: et similiter non exaudies. Neque hoc facis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam, quid me clamare velis. Non verbis delictorum, nec [Al. ex] desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam. Multi clamant et non exaudiuntur; sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamavit Paulus, ut auferretur ab eo stimulus carnis: et non est exauditus. Dictum est ei, Sufficit tibi gratia mea. 95 Nam virtus in infirmitate perficitur (2. Cor. 12.). Ergo non est exauditus, sed non ad insipientiam, imo ad sapientiam: ut intelligat homo medicum esse Dominum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus ureris, secaris, clamas: non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad sanitatem: 4. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In illis habitas, quos sanctificasti. Non enim habitas in corpore subdito peccatis. Quoniam (inquit Sapiens) in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. 1.). Illi qui sunt justi, qui sunt casti, et puri, et sancti ipsi sunt habitaculum Dei. Talem ergo te exhibe, ut in te habitet Deus. Munda cor tuum, sanctifica temetipsum, ut ex his esse merearis, de quibus dicit Apostolus, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (1. Cor. 3. et 6.). Et bene ait, laus Israel. Israel enim interpretatur videns Deum. Illi Deum laudare nesciunt, qui eum non vident, non intelligunt: nec est speciosa laus in ore peccatoris (Eccles. 15.). Sed ab his veraciter laudatur, a quibus spiritualiter videtur, idest, creditur, intelligitur, amatur. Esto et tu spiritualiter Israel, ut laus tua sit Deus. 5. In te speraverunt patres nostri. Nec eos fefellit Spes. Non enim in se illam posuerunt, sed in te. Bonum enim est sperare in Domino, quam sperare in principibus (Psal. 117.). Et alibi: Speret Israel in Domino (Psal. 130.). Et rursus: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi (Psal. 118.). Speraverunt, et liberasti eos. Ab inimicis, a tentationibus, a tribulationibus. 6. Ad te clamaverunt. In tempore tribulationis. Et salvi facti sunt. In te speraverunt, et non sunt confusi. Speraverunt ut dares eis terram promissionis, et acceperunt. Novimus et legimus, quam multos patres nostros sperantes in se eruit Dominus. Eruit populum Israel de terra Aegypti (Exod. 12.): eruit tres pueros de camino (Dan. 3.): eruit Danielem de lacu leonum (Dan. 14.): eruit Susannam de falso crimine (Dan. 13.). Speraverunt, clamaverunt, et salvi facti sunt. Et illi peccatores et puri homines fuerunt. 7. Ego autem sum vermis et non homo. Ego autem (Ex Augustino) non jam ex persona Adam loquens, sed ego proprie Jesus Christus, sine semine incarnatus, sum vermis, quia mortalis, quia de carne natus, quia sine coitu, et sine semine generatus. Non homo, subaudis tantum, sed Deus, ut essem in homine ultra homines. Ego talis, sine semine, sine peccato, factus sum Opprobrium hominum et abjectio plebis. Ecce, tot patres speraverunt et clamaverunt, et continuo liberati et salvati sunt. Ipsi tamen (ut dixi) puri homines erant, et peccatores. Dominus autem flagellabatur, colaphis caedebatur, sputis deturpabatur, spinis coronabatur, levabatur in lignum, clamabat, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. 27.)? et nemo subveniebat. Quare hoc? Nunquid ea virtute, qua Deus erat, liberare se non poterat? Poterat plane, sed nolebat. Volebat mori, volebat nos redimere, volebat nos exemplo suo informare: ut vel sic dignaretur humana superbia humilitatem Dei imitari: quia cum in forma Dei esset, humiliavit semetipsum factus obediens non 96 usque ad mortem aliquam vulgarem et communem: sed ad mortem crucis (Philip. 2.) ignominiosissimam simul et crudelissimam. Propter hoc Deus homo voluit fieri opprobrium hominum, et abjectio plebis. Opprobrium hominum, propter crucem: abjectio plebis, quia abjecerunt eum, et petierunt Barrabam, qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem (Matth. 25.). Petierunt autem sibi donari homicidam: auctorem vero vitae crucifigentes abjecerunt. Factus est igitur abjectio plebis Judaicae. Sed jam audiamus in psalmo, quanta passus sit Christus. 8. Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Omnes, subaudis, illi qui venerant ad videndum, ad crucifigendum, habuerunt me derisui in corde suo: et labiis locuti sunt derisoria verba: ut est illud, Ave rabi. Et moverunt caput, dicentes, Vah, qui destruis Templum Dei, et in tribus diebus reaedificas (Matth. 26. et 27.). Huic prophetiae concordat Evangelista, ubi ait, Et praetereuntes illudebant (Ibidem). Et moventes capita sua locuti sunt labiis haec: 9. Speravit in Domino, eripiat eum. Hinc Evangelista ait, Confidit in Deum, liberet eum si vult (Matth. 28.). Salvum faciat eum, liberando: quoniam vult eum. Sicut ipse dicit, haec ironice de Christo dicebant Judaei, et verum tamen dicebant: 10. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre. Non solum (Ex Augustino) de illo ventre Virginali (nam omnibus hominibus lex ista nascendi est, ut de ventre extrahantur), sed etiam de ventre Judaicae gentis, cujus tenebris obtegitur, et nondum in lucem Christi natus est, quisquis in carnali observatione sabbati et circumcisione caeterorumque talium salutem ponit. Spes mea ab uberibus matris meae. Spes mea Deus, non ex quo uberibus Virginis lactari caepi (nam et ante quoque), sed ab uberibus Synagogae, sicut de ventre dixi extraxisti me, ne carnalem consuetudinem sugerem. 11. In te confirmatus sum ex utero. Ipse est (Ex Augustino), uterus Synagogae, qui me non pertulit, sed jactavit me. Non autem cecidi, quia constituisti me. De ventre matris meae, Deus meus es tu. Non effecit uterus matris meae, ut tanquam parvulus oblitus essem tui. Et ideo: 12. Ne discesseris a me: Quia semper mecum eris. Et oportet: Quoniam tribulatio proxima est. Unde in Evangelio, Surgite, eamus: Ecce appropinquabit qui me tradet (Matth. 26.). Et non est qui adjuvet. Neque Angelus, neque homo, nisi tu solus. 13. Circumdederunt me vituli multi. Judaei pingues, luxuriantes, indomitae cervicis. Tauri pingues obsederunt me. Anna et Caiphas caeterique majores. Tauri quidem, quia superbi: Pingues autem, quia malitia pleni erant. 14. Aperuerunt super me os suum. Palam et alta voce blasphemantes. Sicut leo rapiens et rugiens. Sicut leo rapit praedam, ita ipsi ex malitia et crudelitate rapuerunt me ad passionem, rugientes atque irrationabili fremitu, et clamore sonantes, Tolle tolle, Crucifige eum. Reus est mortis (Joan. 19. Luc. 22.). 15. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt 97 omnia ossa mea. Aqua effusa pedibus labentibus homines in se multotiens cadere facit. Effusus sum sicut aqua, scilicet ad lapsum et ruinam eorum. Ossa Christi Apostoli sunt, quibus corpus ejus, quod est Ecclesia, sustinetur, et roboratur. Haec autem dispersa sunt, quia relicto eo, omnes fugerunt: sicut scriptum est, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. 26. Zachar. 13.). Aliter, aqua quae funditur, aut abluit, aut rigat. Effusus est Christus, sicut aqua. Abluti sunt sordentes, rigati sunt sitientes. Ossa dispersa Apostoli sunt, missi ad praedicationem. Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Pro mortis dolore hoc intelligi potest, quia dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem: atque prae angustia factus est sudor illius tanquam guttae sanguinis decurrentis usque in terram: ita ut necesse fuerit eum ab Angelo caelitus misso confortari (Matth. 26.). Accessit enim (ait Evangelista) Angelus de caelo, confortans eum. Vel cor meum, idest (Ex Augustino), sapientia mea, quae in sanctis libris de me conscripta est, et tanquam dura et clausa non intelligebatur. Postquam ignis meae passionis accessit, tanquam liquefacta manifestata est, et excepta in memoria Ecclesiae meae. Inde et velum Templi scissum est (Luc. 23.), postquam Christus exspiravit, quia quod velabatur, revelatum est (I. Petr. 2.). Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. Aruit, quia se mortuum et sine vigore ostendit, neque seipsum, qui aliis auxiliari solebat, defendit. Lingua quoque adhaesit faucibus ejus, quia sicut ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum (Isai. 53. Joan. 19.). Et in pulverem mortis ductus est, videlicet in locum sepulturae. Vel tanquam testa aruit virtus ejus, quia quod in ipso erat debile, infirmius factum est ex tribulatione. Et quomodo testa ante ignem mollis est, et post ignem fortis: sic Domini virtus ante passionem contemnebatur, post passionem honorificabatur: et qui prius mortalis et corruptibilis erat, postea factus est immortalis et incorruptibilis (2. Cor. 15.). Et quomodo lingua in nobis non valet nisi ad loquendum, sic praedicatores suos, linguam suam dixit adhaesisse faucibus suis, idest duobus Testamentis, ut de interioribus caperent sapientiam. In pulverem quoque mortis dicit se deductum (Psal. 1.), qui pulvis significat impios et sceleratos, quos projicit ventus tentationis a facie terrae, idest, a fide Ecclesiae. Nec mirum si haec passus sum, quae praedixi. 17. Quoniam circumdederunt me canes multi. Idest, Judaei, latrantes contra veritatem. Concilium malignantium obsedit me. Scilicet principum, Scribarum et Pharisaeorum, qui consilium fecerunt in unum, ut Jesum dolo tenerent et occiderent (Matth. 26. Joan. 19.). Unde et subditur, Foderunt, id est, clavis confixerunt, manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Extendendo me in cruce quasi dinumerabilia ea esse ostenderunt. 18. Ipsi vero consideraverunt, et inspexerunt me. Idem ipsi, et non mutati ab iniquitatis proposito, considerabant, et considerando apud semetipsos inquirebant quis essem. Et nihil in me inspexerunt, nisi purum hominem. 98 19. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Quod vestimenta diviserunt (Matth. 21.), suam discordiam et errorem, regnique divisionem significaverunt. Quod vero inconsutilem et meliorem non diviserunt, Ecclesiae concordiam figuraverunt, quae macula caret et ruga (Ephes. 5.). Vel vestimenta divisa Scripturas, et caetera sacramenta significant, quae per haereses dividi potuerunt. Sed erat ibi tunica supertexta, quam nemo divisit. Quae est (Ex Augustino) ista tunica, nisi caritas, nisi unitas, supertexta de caelo a Patre, a Spiritu sancto, quam nemo potest dividere? Sacramenta sibi haeretici dividere potuerunt, caritatem non diviserunt: et quia dividere non potuerunt, recesserunt: illa autem manet integra. Sorte obvenit quibusdam. Qui habet hanc, securus est. Nemo illum movet de Ecclesia catholica. Et si foris illa incipiat habere, intromittitur: quomodo ramus olivae a columba, quam cum emisisset Noe, reversam gaudens, in arcam rursus intromisit (Gen. 8.). 20. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me. Non in fine seculi (Ex eodem), sicut caeteros, quos judicaturus in sede majestatis tuae venies: sed statim resuscita me. Quod factum est: die enim tertia solutis inferni doloribus, victoque diabolo, resurrexit. Nam si usque ad generatem resurrectionem distulisset, tota nostra spes decidisset. Ad defensionem meam conspice. Nequid mihi noceat. Attende in his verbis humilitatem et patientiam Christi. Haec enim omnia propter te et patitur, et loquitur. Vide ergo quomodo totum auxilium suum et defensionem suam non in se, sed in Patre constituit, cum ipse sit Dei virtus, et Dei sapientia (1. Cor. 1.). Vult te informare suo exemplo, ut cum positus fueris in tribulationibus sive tentationibus, humiliter et patienter sustineas, et divinum auxilium postules dicens, Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice. Unde et subditur, 21. Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam. Frameam vult intelligere mortem: quia framea gladius est, et gladio interficiuntur homines. Et ne intelligeremus mortem carnis, ideo non ait, Erue corpus meum, sed, Erue animam meam. Magis enim debemus orare pro vita animae in aeternum victurae, quam pro vita corporis in terra putrescentis. Per unicam suam, designat Ecclesiam. Per canem, Judaicum populum latrantem, discordantem, mordentem, irascentem. De cujus manu, idest, potestate, eam postulat liberari. Quisquis litigat, discordat, mordet, irascitur, canis est. Hinc etiam dicitur, Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Talium noli quaerere societatem, ne ab eis tandem sis morsus et laceratus: sed ora Deum, ut ab eis te eruat. 22. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Leo significat diabolum, de quo dicit Apostolus, Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide (1. Petr. 5.). Qui cum occulte insidiatur, draco est: cum aperte saevit, leo. Quia ergo ad apertam saevitiam ad occidendum Christum frenduerat, 99 recte dictum est, Salve me ex ore leonis. Unicornes autem dicit superbos. Ideo subjecit, Humilitatem meam. A cornibus (inquit) unicornium, idest, a sublimitate superborum, se singulariter erigentium, consortesque non ferentium salvam fac humilitatem meam. In illis quidem latebat invisibilis leo. Per illos a parte fremebat, a parte saeviebat. Rapiebat praedam, Dominicam lacerando carnem. Audivimus quae passus est Christus, et quid oravit: attendamus modo quare passus est. Audi fructum. 23. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Qui sunt isti fratres, nisi invicem diligentes Discipuli? Illis dictum est a Domino: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Joan. 15.). Hos designat in Evangelio ipse Dominus, quando dictum est ei, Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. At ipse respondens dicenti sibi ait, Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendit manum suam in Discipulos, dicens, Ecce mater mea, et fratres mei. Quicunque (inquit) fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est (Matth. 12.). Et mater mea, et fratres mei, hi sunt qui verbum Dei audiunt, et faciunt (Luc. 8.). Bene autem ait, In medio Ecclesiae laudabo te: quia non occulte, sed palam venit Christus Patrem suum praedicare. Ait enim, Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga, et in templo quo omnes Judaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil (Joan. 18.). Et alibi idem Servator ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aure locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis (Matth. 10. Luc. 12.), idest, palam et coram omnibus. Narrat nomen ut cognoscatur: praedicat laudem, ut ametur: quatenus per fidem et dilectionem a fratribus spiritualibus intra Ecclesiam colatur Deus. 24. Deinde ad ipsius laudem nos invitat, cum subjungit: Qui timetis Dominum, laudate eum, universum semen Jacob glorificate eum. Timeat eum omne semen Israel. Tres ordines comprehendit hic, inchoantium, proficientium, perfectorum. Sed nonnulli qui peccatorum suorum magnitudine territi, divino judicio pavefacti, mala quae gesserunt, corrigunt: et plus timore poenae, quam amore justitiae ad Dominum redeunt: tales hic admonentur, ut Deum voce et moribus laudare studeant, quem prave vivendo antea blasphemabant. Et sunt nonnulli ad altiora promoti, qui jam student se spiritualibus studiis exercere, bonis operibus desudare, concupiscentias carnis rigore spiritus reprimere, vitia virtutibus supplantare. Ipsi sunt semen Jacob, qui supplantator dicitur. Hi Dominum de suis profectibus glorificare jubentur, ut videlicet tanto plus proficiant, quanto non in seipsis, sed in Domino gloriantur. Et sunt plerique, qui jam culmen perfectionis obtinent, qui ea quae retro sunt, penitus obliviscentes, mentis oculos in aspectum veri luminis intentos habent: cuncta terrena transcendunt, animo solis caelestibus commorantur, carnalia in se desideria exstinguunt (Galat. 2.), mundo mortui Deo vivunt (Coloss. 3.). Hi 100 sunt spiritualiter semen Israel, qui videns Deum, interpretatur: qui carnis et animae inquinamenta fugiunt, ut Deum videre mereantur. Hi admonentur, ipsum quem amant, indesinenter timere: non servili timore, quo peccatores timent Deum, ne puniantur: sed timore casto, quo perfecti Deum timent ne deserantur. 25. Quare autem timendus et glorificandus sit Dominus, ostenditur, cum subinfertur: Quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis. Non sprevit, ut repelleretur, neque despexit, ut vilipenderetur, deprecationem pauperis, idest humilis. Nec avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad eum, exaudivit me. O mira omnipotentis Dei clementia! venit aliquis pauper ad divitem, potentem deprecatur humiliter, clamat pro necessitate, postulat adjutorium, aut petit subsidium. Quid facit dives superbus? Despicit humilem personam, avertit faciem suam, non dignatur attendere, fastidit audire. Quod superbus homo contemnit humilis Deus suscipit. Excelsus enim Dominus humilia respicit (Psal. 112.), pauperes misericorditer attendit, pie exaudit. Dicatur ergo merito quod subditur: 26. Apud te laus mea in Ecclesia magna, vota mea reddam in conspectu timentium eum. Parva erat Ecclesia, cum in una gente tantum, idest, in Judaea notus erat Deus (Psal. 75.), Modo magna est, quia toto terrarum orbe diffusa: in ea quotidie laudes Deo referuntur, vota et sacrificia persolvuntur: non in abscondito, propter timorem persequentium: sed in manifesto, in conspectu credentium. Unde et subditur: 27. Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi. Qui jejuni erant pabulo veritatis: qui esuriebant et sitiebant justitiam, modo pascuntur divinis Scripturis: reficiuntur caelestibus sacramentis: laudant, qui requirunt eum: nam laus est Domini, eructatio saturitatis illius. Inde vivunt corda eorum in aeternum, quia cibus ille cordis et animae est, de quo scriptum est, Qui manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. 6.). Et, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur (Matth. 5.). Non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. 4.). Quod autem Ecclesia magna sit, ostenditur ex verbis quae sequuntur. Dicitur enim, 28. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium. In eo quod ait, Universi fines terrae, et, Universae familiae gentium, insinuat in omni parte mundi, et in omni gente coli et adorari Dominum. Praevidebat vir sanctus futurum, quod nos modo videmus adimpletum. Reminiscuntur enim Deum, cnjus obliti erant: et convertuntur ad eum, a quo aversi erant, cum terrena appeterent, et aeterna non intelligerent, et servirent creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. 1.). Et adorant eum qui idola adorare consueverant. 29. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Expulsus est diabolus (Joan. 12.), recuperavit haereditatem suam Christus: regit populum suum spiritualiter, possidet eum tanquam 101 regnum suum, dominabitur in gentibus potestate perpetua. Et quia dixerat, familias gentium Dominum adorare, adjunxit de potestatibus, dicens, 30. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae. Qui sunt pingues terrae, nisi divites et abundantes in saeculo? Gustaverunt et probaverunt, quoniam suavis est Dominus (1. Petr. 2.); et ideo adoraverunt. Quod autem ait, universos fines terrae, et universas familias gentium, et omnes pingues terrae converti et adorare Dominum: non sic intelligendum est, ut nullus remaneat in terrae terminis, sive in familiis, sive in principibus, qui Deum non colat: sed in omni parte terrarum, ab omni genere familiarum, ab omni genere potestatum accipiendum est credi et adorare Deum. Nam quod multi debeant reprobari, ostenditur, cum subinfertur: In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. In terram descendere, est statum mentis ad terrena concupiscenda inflectere. Sed, sicut dicit Apostolus, Uniuscujusque opus quale fuerit, ignis probabit (1. Cor. 3.). Deus manifeste veniet, vivos et mortuos judicaturus. Ibi cadent reprobi in infernum, ibi resurgent electi ad caelum. Audituri sunt illi, Ite, maledicti in ignem aeternum. Audituri sunt isti, Percipite regnum vobis praeparatum (Matth. 25.). Unde et subditur: 31. Et anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Illi jam vivere incipiunt, qui cum Apostolo dicunt, Nostra autem conversatio in caelis est (Philip. 3.). Hinc ipse ait, Vivo ego, jam non ego: vivit vero in me Christus (Galat. 2.). Ideo sancti viri abnegant semetipsos, et quasi perdunt animas suas in hoc mundo, ut in vita aeterna custodiant eas (Joan. 12.). Semen autem eorum sunt ipsorum opera bona, sive hi qui per eos convertuntur et serviunt Deo. Semen suum misit Christus in terra, cum praecepit Apostolis Evangelium praedicare omni creaturae (Marc. 16.). Missa sunt pauca grana, et crevit messis multa (Luc. 10.). Annuntiaverunt enim, et locuti sunt, et multiplicati sunt super numerum. Quod cum vir sanctus praevidisset futurum, subjunxit: 32. Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Generatio ventura, generatio est novi Testamenti, quae nos sumus: annuntiata Domino, idest, ad honorem Domini, ut ipsius haereditas maneamus. Hinc Apostolus ait, Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (1. Petr. 2.). Caelorum autem nomine Apostoli designati sunt, qui justitiam Dei annuntiaverunt populo nato ex fide, creato a Deo in operibus bonis. Si ergo annuntiati sumus Domino, credamus in ipsum, et illuminati per justitiam (Joan. 5.), qua sciamus declinare a malo et facere bonum (Psal. 33.); et nati in eo per gratiam, ut filii ejus esse mereamur, facti ab eo nova creatura (2. Cor. 5.): justum est ut in hac novitate vitae maneamus (Rom. 6.), et ser viamus Deo nostro in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus vitae nostrae (Luc. 1.). TITULUS PSALMI XXII. Psalmus David. Loquitur Ecclesia, per totum hunc psalmum gaudens et gratias agens, 102 pro impensis sibi caelitus beneficiis. Potest ad personam uniuscujusque fidelis referri, qui consecutus gratiam baptismatis in sanctificatione Spiritus sancti mundatus, refert gratias Deo. Intentio Ecclesiae est, in hoc loco infirmiora membra sua informare, ut si aliquod bonum eis completum est, vel complendum, sive in hac vita, sive in futura, divinae gratiae, et non meritis suis studeant imputare. Et per totum hunc psalmum fit commendatio divinae gratiae. Ait ergo:
PSALMUS XXII. 1. Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit. Dicitur in alio psalmo, Reges eos in virga ferrea (Psal. 2.), idest, in inflexibili justitia. Ad hoc enim rex constitutus est, ut spiritualiter Ecclesiam suam regat secundum bonos mores et virtutes: quatenus suo regimine gubernata ab inopia praesentis miseriae deducatur ad pascua aeternae vitae. Ibi nihil ei deerit, ubi Deus erit omnia in omnibus (1. Cor. 13.). Ibi est locus pascuae, qui in hoc mundo incipit a fide, ibi proficitur in contemplatione. Hinc Veritas ait, Per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. 10.). Ingredietur, videlicet ad fidem: egredietur ad contemplationem. In veniet pascua, quando implebitur quod in alio psalmo dicitur, Satiabimur cum apparuerit gloria tua (Psal. 16.). Sed quia per Redemptorem nostrum dicitur, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. 3.): recte subjungitur: 2. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Aqua refectionis aqua est baptismatis: hoc sacramentum regenerationis est et salutis exordium: ibi anima reficitur, et educatur cum a peccatis abluitur, fide imbuitur, moribus innovatur. Ibi convertitur a diabolo ad Deum, a malo ad bonum, a morte ad vitam, ab iniquitate ad justitiam. Unde et subditur, 3. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Quid per semitas, nisi arctiora justitiae praecepta designantur, quibus fideles animae ad caelestia regna deducuntur? Arcta enim ad angusta est via, quae ducit ad caelos (Matth. 7.). Nec sufficeret aquis refectionis educari, nisi contingeret operibus justitiae perfici. Teste enim Apostolo fides sine operibus mortua est (Jacob. 2.). Et ne videretur haec ascribere suae justitiae, ideo ait, Propter nomen suum: ac si diceret, Non propter meritum meum. Non enim ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. 3.). Deinde non solum justitia perfectam, sed etiam inter adversa se esse intrepidam ostendit haec fidelis anima, cum subjungit: 4. Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Mortis umbrae sunt omnes reprobi, imitatores diaboli. Ipse enim hoc nomine appellatus est, sicut Joannes ait, Et nomen illi mors (Apocal. 6.). In medio umbrae mortis erant, quibus Paulus dicebat, In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis tanquam luminaria, verbum vitae continentes (Philip. 2.). Quare autem non 103 timuerit in medio pravorum constitutus ostendit, dicens, Quoniam tu mecum es. Magna est securitas, secum habere Deum. Unde Apostolus, Si Deus, inquit, pro nobis, quis contra nos (Rom. 8.)? Ubi divina praesentia est, ibi impossibile est vitia interesse. Ubi est virtus divina, omnia superat adversa. Et quia eos quos inhabitat Deus, aliquando utiliter exercet flagellis, aliquando misericorditer spiritualibus et temporalibus refovet bonis: recte subjunctum est: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Quia virga percutimur, baculo sustentamur: per virgam intelligimus disciplinam, per baculum, consolationis sustentamentum. Utroque modo nos consolatur Dominus, flagellis videlicet et donis. Ad hoc enim modo nos flagellat, ut in futuro nihil in nobis inveniat, quod puniat. Ad hoc corripimur, ut probemur, et emundemur, ut emendetur negligentia, probetur patientia, tribuatur corona. Unde scriptum est, Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jacob. 1.). Virga Domini consolabatur Apostolum, cum diceret, Gloriamur in tribulationibus (Rom. 5.). Et quia sancti viri, dum foris tribulantur, gratia Dei pleni interius gloriantur, bene subjunctum: 5. Parasti in conspectu meo mensam. Ut jam (Ex Augustino) non lacte alar, velut parvulus: sed velut major cibum sumam, firmatus. Adversus eos qui tribulant me. Vel per mensam possumus intelligere sacram Scripturam, quae in conspectu nostro parata est atque exposita: quae praesentat nobis diversarum sententiarum fercula, ut eis reficiamur tanquam cibis spiritualibus, ne inter mundi hujus adversa deficiamus. Unde Paulus ait, Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. 15.). Et quia ipsa Scriptura nihil prodest sine gratia, subjunctum est, Impinguasti in oleo caput meum. Idest, laetificasti gaudio spirituali mentem meam. Recte per caput, mens intelligitur: quia sicut capite reguntur membra, ita mente cogitationes disponuntur. Caput ergo in oleo impinguatur, quotiens infusione sancti Spiritus mens nostra inungitur. Vel paravit mensam Dominus, quando in sacramento suo nobis dedit carnem suam ad manducandum, et sanguinem suum ad bibendum (Matth. 26. Marc. 14.). Hinc est, quod in coena paschali, quando Dominus traditus est, coenantibus discipulis, accepit Jesus panem, et benedixit ac fregit, deditque Discipulis suis, dicens, Accipite et manducate: hoc est enim Corpus meum (Luc. 22. 1. Cor. 11.). Obtulit et calicem sanguinis sui, ut biberent ex illo, in remissionem peccatorum. De hoc calice subditur: Et calix meus inebrians quam praeclarus est! Vere praeclarus, quo sanguis offertur immaculatus. Hoc poculo fidelium inebriatur affectus, et laetitiam induit de remissione peccatorum: quod significat oleo caput impinguatum. Hoc pane cor justi confirmatur, hoc oleo laetificatur, hoc calice inebriatum mutatur a peccatis, per misericordiam abluitur, virtutibus derivatur. Deinde per ejusdem misericordiae donum ad caelestem patriam anima fidelis sublevatur. Unde subjunctum est, 6. Et misericordia tua subsequetur me omnibus 104 diebus vitae meae. Misericordia Domini electos suos praevenit, et subsequitur. Nolentem praevenit, ut bene velit: volentem adjuvat, ut perficiat: operantem subsequitur, ut perseverare mereatur. Non enim qui caeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. 24.). Unde et subditur: Et ut inhabitem in domo Domini in longitudine dierum. In illa beata domo, ubi sanctorum est habitatio, nulla est dierum varietas: sed unus dies, et una aeternitas. Ibi enim splendet sol justitiae, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. 1.). Sed quia nos longa tempora dierum spatiis solemus mensurare, Scriptura sacra nostro usu loquens aeternam vitam dierum longitudine voluit designare. Ecce qualiter nos regit Deus noster, ut ad vitae pascua deducere possit. Aquis baptismatis nos abluit, animas nostras a vitiis, et a diabolo ad Deum convertit: Super justitiae semitas nos exaltat, inter adversa corroborat, disciplina castigat, consolatione sustentat, pabulo veritatis mentem satiat, gaudio spirituali replet, caritate inebriat. Ad ultimum perseverantiam usque in finem nobis tribuit, et post finem in caelesti domo perenniter et feliciter inhabitare facit. TITULUS PSALMI XXIII. 1. Velum praesentis tituli, juvante Domino, sublevemus, ut nobis penetralia psalmi clarius innotescant. Titulus ejus est, Psalmus David, prima sabbati. Significat diem Dominicum prima sabbati, quae prima est post sabbatum, qua die Dominus resurrexit a mortuis (Marc. 16.): quae propter excellentiam tanti miraculi proprie Dominica nuncupatur. Dicit psalmus quod Domini est terra, et ab ipso fundata. Intendit quosque fideles admonere, ut ascendant in montem Domini (Psal. 20.), montem justitiae: ut mundent se ab omni inquinamento carnis et spiri us, ut proficiant in operibus bonis, ut custodiant se ab omni dolo: quatenus accipere mereantur benedictionem et misericordiam a Domino (2. Cor. 7.). Item admonentur attollere portas virtutum ad introducendum Dominum, qui est fortis et potens debellator hostium et vitiorum, Dominus virtutum, et Rex gloriae. Vox est in hoc psalmo congratulantium Christo resurgenti, quasi victori de bello redeunti. Dicatur ergo: PSALMUS XXIII. 2. Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Si haec verba juxta historiam accipimus, ex rebus visibilibus intra nos pensare debemus, quanta sit dignus veneratione tantus ac talis Dominus, qui totum mundum suo dominio potuit subjugare, Quod si hoc spiritualiter accipimus, per terram Ecclesiam, per plenitudinem ejus, opera et virtutes intelligere possumus. Quae cuncta Domini sunt, idest a Domino facta atque disposita. Et ne quis tantum unam terram, aut unam gentem, scilicet Judaicam esse Domini aestimaret, subjunxit: Orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Cum clarificatus Dominus (Joan. 12.) annunciatur in fidem omnium gentium, gratia ejus abundanter distribuitur, longe lateque peccata dimittuntur. 105 Millia millium Domino reconciliantur, Et universus orbis terrarum fit Ecclesia ejus. Et merito: Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum. Terra vel orbis super maria fundari dicitur, quia aquis maris undique circumdatur: sicut dicimus aliquam civitatem super mare fundatam, non ut sub ea mare sit, sed quia in fine primo supereminet mari. Si autem aliud, quod ad nos magis pertinet, ista dicta significant: possumus intelligere per mare, mundum: per flumina cupidos homines, qui labuntur in saeculum. Etiam (Ex Augustino) istos superat Ecclesia, quae devictis per Domini gratiam cupiditatibus saecularibus, ad recipiendam immortalitatem caritate parata est. Super maria fundata est Ecclesia, qui juxta amaras hujus saeculi fluctuationes sita est. Sive super maria non sub mari fundatur: quia nullis impiorum tormentis superatur. Vel quia non ei vitia, sed ipsa vitiis dominatur. Super flumina quoque praeparatur, quia super populos, et super principes et potestates, qui fluminum nomine designantur, magistri atque praelati constituuntur. Ecce, Ecclesia posita est in sublimi: in alto locavit Dominus orbem suum, sicut Imperator palatium. Et quis miles ascendet illuc ad Imperatorem? 3. Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Ascendere multorum est, stare autem paucorum tantum et perfectorum. Ascendit Judas, sed minime stetit. Ascenderunt multi alii, sed conversi abiere retrorsum (Joan. 6. et 18. Luc. 8.). Quis ergo sic stabit, ut non cadat, ut in tempore tentationis non recedat? Sequitur et dicit, 4. Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Innocens manibus et mundo corde est, qui non operatur, nec cogitat malum. In manibus enim opera, in corde cogitationes intelligimus. In vano autem animam suam accipit, quisquis infructuose vivit. In vano animas suas acceperant, quibus paterfamilias dicebat: Quid hic statis tota die otiosi? Qui ne otio vacarent vanitatis, continuo audierunt, Ite, et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis (Matth. 20.). Quisquis ad bene operandum se praeparat, hic est qui non accepit in vano animam suam. Proximo suo in dolo jurare, est verum ei pro falso, aut falsum pro vero affirmare. In dolo proximo suo jurat, qui ea verba affirmando denuntiat, quibus eum decipiat. Qui ergo sic bona agit, ut in opere, in cogitatione, et in verbo innocuus sit, 5. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Inter illos enim erit, quibus in die judicii dicturus est Dominus, Venite, benedicti Patris mei (Matth. 25.). Et haec benedictio non erit ex meritis suis, sed ex misericordia sui Salvatoris qui non ex operibus justitiae nostrae, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. 3.). 6. Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob. Ex talibus, inquit, constituitur Ecclesia, sic nascuntur qui quaerunt eum: qui quaerunt faciem, idest, cognitionem Dei Jacob, minoris fratris, in quo Deus gratiam suam commendavit. Antequam enim 106 aliquid egissent boni vel mali, dictum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. 1. Rom. 9.). Sicut tunc minori fratri gratia divina data est, et majori non data: sic adhuc superbis, tanquam majoribus, resistit Dominus, humilibus autem, quasi minoribus dat gratiam suam (Jacob. 4.). Diapsalma. 7. Attollite portas principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quinque portas habet homo, quinque videlicet corporis sensus: visum, auditum, gustum, odoratum, et tactum. Hae autem portae, nisi singulis custodibus custodiantur, per eas diabolus frequenter ingreditur et regreditur. Oportet ergo, ut hae portae claudantur diabolo, et aperiantur Deo. Unde et recte hic principes appellantur, quia his corporalibus sensibus spiritualiter principantur. Qui student castigare corpus suum, et in servitutem redigere (1. Cor. 9.), ne regnet peccatum in eorum mortali corpore (Rom. 6.): hi jubentur attollere portas suas, scilicet sensus corporales, et portas aeternales elevare, quae sunt fides, spes, et caritas, caeteraeque virtutes: quae merito aeternales portae nominantur, quia per eas ingressus aeternae patriae aperitur. Per eas etiam portas Deus ad humana corda ingreditur. Unde dicitur: Et introibit Rex gloriae. Ipse est enim rex caeli et terrae, largitor gloriae, destructor superbiae: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (2. Cor. 10.). 8. Pavet admirans natura mortalis, et quaerit: Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Qui accepit formam servi (Philip. 2.), ecce Dominus est. Ante infirmus ex corruptione, modo fortis ex immortalitate. Ante quasi impotens, cum occideretur: modo potens in praelio (1. Petr. 2.), cum morte sua mortem destrueret, et resurgens a mortuis diabolum debellaret. Et quia duo populi erant, Judaicus videlicet et gentilis, qui per Dei gratiam salvandi fuerant: recte quod primum Judaico dicitur, postmodum gentili replicatur, cum subditur, 9. Attollite portas principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Rursus tremit humana fragilitas, et quaerit, 10. Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Notandum quod superius describitur Dominus fortis et potens in praelio: hic vero dicitur virtutum et Rex gloriae: quia videlicet apud Judaeos sustinuit certamen passionis, apud gentiles obtinuit gloriam virtutis. Apud eos in terra poenis afficitur, apud istos in caelo jam residens, virtutibus et miraculis declaratur. Nos autem honoremus Dominum et Regem nostrum, qui potenter aereas potestates debellavit (Eph. 2.): et referamus ei gratias, qui servis suis virtutem et gloriam misericorditer tribuit. TITULUS PSALMI XXIV. 1. Sequentis operis titulus est, Psalmus David. Quoniam quid sit Psalmus et quis intellectus sit per David, frequenter diximus: non oportet ut in his moram faciamus. Vox est fidelis animae in hoc psalmo de morte infidelitatis ad fidem conversae, perseverantia orantis. Intendit autem nos exemplo suo instruere, ut postquam ad fidem conversi fuerimus, ad vomitum non redeamus: sed ut 107 perseveremus in bono proposito, orationi insistamus. Vox Ecclesiae. PSALMUS XXIV. 2. Ad te, Domine, levavi animam meam, Deus meus, in te confido, non erubescam. Cum te desereret anima mea, carnalibus desideriis conculcabatur in terra. Homo enim recedens a Deo, statim vitiorum traditur potestati. Et ex eo, quod in me confidebam, perductus sum usque ad hanc quam patior aerumnam. Et qui, deserto Deo, sicut Deus esse volui, a paradisi gaudiis ejectus, de mea superbia male irrisus erubui. Et quia (Ex Augustino) mihi male erat sine te, conversus animam meam levavi ad te. Jam te Deum meum confiteor, in te fiduciam meam constituo. Non erubescam ulterius, corruptus a peccato. 3. Neque irrideant me inimici mei. Idest (Ex eodem), serpentinis atque occultis suggestionibus insidiantes non me dejiciant. Irrisione enim digni sunt, qui diabolicis decepti suasionibus, a bono proposito recedunt; qui post conversionem ad seculum redeunt, qui post virtutes ad vitia decidunt. Sed eum inimici non potuerunt irridere, quem in bono proposito divina bonitas fecerit permanere. Unde et subditur: Etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Deum sustinet, qui nullis ab eo tentationibus moveri valet. Hinc Veritas suis discipulis ait. Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. 22.). Hi profecto non confundentur, imo gloriabuntur, quia scriptum est, Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jacob. 1.). Quo contra de reprobis dicitur, Vae bis, qui perdiderunt sustinentiam (Eccles. 2.). Sustinentiam videlicet perdunt, qui dum diu se immorari in istis visibilibus aestimant, spem invisibilium derelinquunt: de quibus subjungitur: 4. Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Supervacue, inquam, reprobi agunt, quia nihil secum de fructu sui laboris deferunt. Alius namque adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat. Sed quia cuncta haec hic quisque moriens deserit, labores in vacuum perdidit, qui secum ante judicem nihil tulit. Tunc reprobus quisque confunditur, cum judex exterius cernitur, et omnis ante oculos culpa reducitur: cum accusator interius toleratur, et mens super gehennae incendia suo gravius igne cruciatur. Hoc etiam in confusione reproborum vertitur, quod electorum gloriam conspiciunt, ut ad majora reatus sui supplicia repulsi videant, quod perdiderunt: horum extrema confusio, aeterna damnatio est (Matth. 7.). Quam ne conversus iste per latam gradiendo viam incurrat, Dominum suum humiliter exorat dicens, Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Per vias latiora et minora praecepta justitiae possunt intelligi. Per semitas vero altiora et perfecta mandata. Ad latiorem justitiae pertinet viam, cum ex rebus possessis praecipimur decimam dare (Luc. 18.), pauperes recreare, nudos vestire (Matth. 25.), eleemosynis peccata redimere (Dan. 4.), et caeteris operibus 108 misericordiae deservire. Ad semitas autem pertinere videtur, cum omnibus, quae habemus, renunciare jubemur, cuncta quae mundi sunt, despicere, nosmetipsos abnegare, Deum ex toto corde diligere. Istas spirituales vias et semitas electis suis Dominus et in Scripturis exterius demonstrat, et interius in corde per gratiae aspirationem docere non cessat: quatenus eruditi et errorem vitate sciant, et dirigi in veritate. Et ideo subjungit: 5. Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus Salvator meus, et te sustinui tota die. Quia nihil in me habeo nisi tortitudinem peccati, et mendacium erroris, ideo necesse est, ut in veritate dirigas tortuosum, et doceas ignarum. Quod ideo debes facere, quia tu es Deus meus, qui me creasti, Salvator meus, qui me redemisti: quem tota die sustinui, id assidue expectavi. Unus dies non praeteriit, quin te sustinerem: nec prosperis nec adversis moveri potui, quin in te semper spem meam constituerem. Vel post cognitas vias et semitas, id est, post cognita latiora mandata, ut est, Non occides, non moechaberis, non furtum facies, et similia (Matth. 19.): et post cognita altiora mandata, ut est, Diliges proximum tuum, sicut teipsum (Luc. 10.), et, Quae vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. 7.), et, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth. 5.), etc. Postquam has vias et semitas monstraveris et docueris, Dirige me in veritate tua, idest, fac me rectum in operatione justitiae: Et doce me, id est, fac mihi notum, quia tu es Deus Salvator meus, id est, creator et redemptor. Ac si diceret, Doce me vias, quibus ad veritatem veniam: qua completa, ad teipsum, qui veritas es et vita (Joan. 14.), cognoscendum et perfruendum pertingam, et pertingendo sustineam. 6. Quod ut possit fieri, Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a seculo sunt. Nulla oblivio cadit in Deum, ut reminisci possit: ei enim, qui est vera sapientia, cuncta sunt praesentia. Sed humano usu loquitur, cum exorat Deum, ut reminiscatur. Quasi enim oblitus miserationum suarum Deus fuerat, cum tanquam iratus, subjacere peccato humanum genus permittebat. Orat ergo, ut reminiscatur miserationum et misericordiarum suarum, quae a seculo sunt praefinitae (Prov. 8.). Ab aeterno enim praeordinaverat Deus per suam misericordiam redimere humanum genus. Bene autem ait, miserationum et misericordiarum. Miserationes enim ad exhibitionem pertinent, misericordiae ad praefinitionem de multa sua misericordia. Multae sunt miserationes ejus (Psal. 111.). Unde in se est misericors, inde est miserator in nobis. Miserum ergo se cognoscit, qui misericordiam, qua parcatur sibi, reduci ad memoriam deposcit. Unde et subjungit: 7. Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Ideo ait, Juventutis, quia haec aetas magis semper est prona ad peccandum. Et in hac aetate potissimum corrigere quisque se debet, sicut scriptum est, Fili, a juventute tua excipe doctrinam (Eccles. 6.). Et sciendum, quia tribus modis fit omne peccatum. Id est, aut studio, aut infirmitate, aut ignorantia. Studio peccavit Judas, infirmitate Petrus, ignorantia 109 Paulus. Peccata studii et infirmitatis concludit, cum ait, Delicta juventutis meae. Juventus enim (ut diximus) prava est et infirma ad delinquendum. Peccata vero ignorantiae designat, cum subjungit, Et ignorantias meas me memineris. Ac si diceret, Delicta, quae feci, aut per studium, aut per infirmitatem, aut per ignorantiam, ne reducas ad memoriam, ne reserves ad vindictam: sed tanquam excidant tibi, et ut obliviscaris delicta mea, recordetur mei misericordia tua. Et hoc est quod subdit: Secundum misericordiam tuam memento mei tu. Non secundum iram, quam merui, Propter bonitatem tuam, Domine. Non propter meritum meum. Ego quidem miser, tu misericors: ego malus, tu bonus. Noli ergo me attendere ex me, sed ex te attende me. Nam ex me mihi damnatio, ex te mihi salvatio. Unde et sequitur: 8. Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via. In dulcedine mansuetudo, in rectitudine justitia signatur. Plerumque nos cum rectitudinem exsequimur, mansuetudinem relinquimus: et cum mansuetudinem servare cupimus, a rectitudine justitiae declinamus. Dominus vero ac Redemtor noster sic utrumque in se temperat, ut nec dulcedo rectitudinem, nec rectitudo dulcedinem in aliquo minuat. Sic dulcis est Dominus, ut peccata dimittat; sic rectus est, ut post vocationis et veniae gratiam ultimo judicio digna merita exquirat. Propter hoc lex data est delinquentibus in via: ut ex lege sibi ostensa recognoscat quisque in quo deliquerit, aut admissum qualiter emendare possit. Quia enim dulcis est Dominus, ideo non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. 33.). Rursus, quia rectus est, idipsum peccatum non dimittit impunitum. Propter hoc ergo lex delinquentibus datur, ut secundum legem aut corrigantur, aut judicentur. Cum audis quod Dominus tuus dulcis est, attende quid diligas. Cum audis rectus, attende quid timeas: ut amore et timore Dei excitatus, legem ejus custodias. Caritas enim implet legem (Rom. 13.): timor castus servat caritatem. Haec utraque virtus et vitia extinguit, et virtutes gignit. Unde et subditur: 9. Diriget mansuetos in judicio, docebit mites vias suas. Mansueti dicuntur, qui in se sunt quieti: qui non irascuntur, non contendunt, non rixantur. Mites sunt, qui aliorum contumelias, iras et injurias patienter sustinent. De talibus ipsa Veritas ait, Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. 66.)? Tales dirigit Dominus in judicio, quia ipsi spiritum Dei habent (2. Cor. 7.): et spiritualis omnia judicat, ipse vero a nemine judicatur (1. Cor. 2.). Tales non praesumunt regere semetipsos, et ideo diriguntur a Domino: faciunt enim eum rectorem suum, neque recalcitrant quando eis jugum suave imponitur et onus leve (Matth. 11.). Quas autem vias docebit eos, ostendit, cum subjungit: 10. Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus, et testimonia ejus. Has vias (Ex Augustino) docebit eos, idest, misericordiam, qua placabilis est: et veritatem, qua incorruptus est. Quorum unum praebuit, donando peccata: alterum merita judicando. Et ideo universae viae Domini. Duo adventus Filii Dei: unus miserantis, 110 alter judicantis. Intelligunt autem Dominum misericordem primo adventu, et secundo judicem: qui mites et mansueti requirunt testamentum ejus, quo sanguine suo nos in novam vitam redemit: et in prophetis atque Evangelistis requirunt testimonia ejus, quae eidem redemtioni testimonia perhibent. Et ideo subjungit: 11. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo, multum est enim. Quia via tua est misericordiae, ideo peccato meo propitiaberis non propter meritum meum, sed propter nomen tuum. Necessarium quidem nobis est, ut non solum delicta juventutis nostrae, et praeteritas negligentias non reminiscaris: sed et ut peccato nostro quotidiano propitieris. Multum est enim, teste Apostolo, qui ait, In multis offendimus omnes (Jacob. 3.). Quandiu enim hic mortaliter vivimus, sine multo non possumus esse peccato. Sed habemus propitiatorem Christum, qui interpellat pro nobis (Rom. 8.). Unde non oportet nos de nobis praesumere, sed timere. Timendo enim Deum incipimus vitare peccatum, relinquere iter erroris, et tenere viam veritatis. Et quia magnum est timere Deum, et pauci sunt qui timeant eum: inquirit quis timeat, et ostendit quis inde fructus procedat. Ait ergo, 12. Quis est homo qui timet Dominum? Ac si dicat, Quisquis ille est, magnus est, beatus est. Inde incipit venire ad sapientiam. Principium enim sapientiae timor Domini (Psal. 110.). Unde et subditur: Legem statuit ei in via quam elegit: Et non jam delinquenti, sed per timorem et humilitatem se ad Deum convertenti. Statuit Deus ad perseverandum, non legem literae, quae data est delinquentibus in via (propter transgressores enim tradita est lex [Jacob. 2.] ), sed legem gratiae, quae non solum data, sed statuta est, et immobiliter fixa proficienti, non in qualibet via, sed in via quam elegit, quae est Christus (Joan. 14.). In hac via ponitur timens Deum, atque ibi statuitur ei lex divina, qua spiritualiter vivat Deo. Unde et subjungit: 13. Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram. Delectatur enim legi Dei secundum interiorem hominem, coelestibus desideriis inardescit, spiritualibus studiis inhaeret, in bonis operibus se exercet. Cujus quidem semen opera bona sunt: unde Apostolus nos admonet dicens, Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes (Gal. 6.). Et iterum, Qui parce seminat, parce et metet (2. Cor. 9.). Recte autem dixit semen ejus terram haereditare: quia bonum opus, quod quasi seminat, cum agit: faciet eum caelestem haereditatem, et terram viventium possidere. Et ne videatur praesumere de bonis operibus tanquam per ea fortis sit, ideo subdit: 14. Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis. Per se quidem fragilis et infirma est Ecclesia: sed quia fundata est supra firmam petram (1. Cor. 3.), ideo et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. 18.). Sed quia hanc per gratiam suam sic confirmat, ipse ei in testamento suo promittit, ut et semetipsum ostendat. Hinc in Evangelio de diligenti se Veritas ait, Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. 14.). Merces nostri laboris est visio Dei: quem cum viderimus, nihil ultra erit quod quaeramus. Hinc Philippus ait, Domine, 111 ostende nobis Patrem et sufficit nobis (Ibid.). Et quia electorum Ecclesia quandiu hic corporaliter vivit, illic, sua desideria incessanter ostendit: ideo adjungit, 15. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Non sunt hic accipiendi corporales oculi. Neque enim corporali intuitu videtur Deus (Joan. 1. et 1. Joan. 4.). Per oculos ergo, interioris hominis sensus: per laqueum, quaeque tentatio: per pedes, animi affectus possunt inteligi. Ab hoc diversarum tentationum laqueo nemo evellitur, nisi cujus intentio et desiderium ad alta sublevatur. Noli ergo retro respicere, si vis aptus esse regno Dei (Luc. 9.). Sint ad Dominum Deum tuum oculi tui, sensus tui, cor tuum, desiderium tuum. Et ipse te evellet ab omni laqueo et impedimento, ab omni tentatione et deceptione. Et ideo orando subjungit: 16. Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. Ego attendo in te: tu respice in me: attende desiderando, respice miserando. Meum est enim (Ex Augustino) amare te, tuum est salvare me. Quia sum unicus tuus, unicae Ecclesiae tuae servans unitatem (quam nulla schismata, vel haereses tenent [Ephes. 4.] ) in una fide, spe et caritate perseverans sum, et pauper tuus, non quaerens aurum, vel argentum, non possessiones, aut divitias supra te. Non praesumens de meipso, non inflatus spiritu: sed humilis corde: nihil aliud quaerens, nisi te. Quamobrem respice unicum, miserere pauperi. 17. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me. Tribulationes cordis intelliguntur interiores animi passiones, ut sunt vitia et desideria prava, delectationes mentis et concupiscentiae, et alia hujusmodi quibus tribulatur cor (2. Cor. 6.). Necessitates ad corpus pertinent, quibus affligitur exterior homo: ut est in fame et siti, in frigore et calore, in infirmitate et corruptione carnis, et aliis similibus: quae ideo dicuntur necessitates, quia sunt quasi naturales, et velimus et nolimus, contingunt nobis. Ab his tribulationibus cordis, et necessitatibus corporis postulat vir sanctus erui: ut possit beata immortalitate vestiri. Et quia sunt nonnulli, qui cum talia sentiunt, impatienter ferunt: corde repugnant, lingua murmurant, flagella omnipotentis Dei despiciunt: et unde purgari debuerant, inde in deterius superbiendo tendunt, ideo subdit, 18. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Afflictio cordis et corporis, paena peccati est. Sed si haec humili et patienti corde sustinetur, mira omnipotentis Dei misericordia agitur, ut unde punitur culpa, inde sequatur venia. Propterea ergo humilitatem suam videri postulat, qua laborem patienter tolerat: quatenus ex tolerantia laborum mereatur veniam delictorum. Universa, inquit, dimitte: id est, praeterita, praesentia, et futura. Non illa tantum juventutis et ignorantiae meae antequam crederem, sed etiam ista, quae jam ex fide vivens, per infirmitatem, vel vitae hujus caliginem admitto. Ad majorem quoque cumulum tribulationis, quam patitur, adjungit, dicens: 19. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. Non solum enim 112 foris, sed etiam in ipsa intus Ecclesiae communione, non desunt inimici. Foris (Ex Augustino) sunt Judaei et pagani, intus haeretici, qui in fide errant, et falsi Christiani, qui fidem moribus impugnant. Isti sunt, qui iniquo odio Ecclesiam odiunt. Aequum odium est, cum oditur culpa, et diligitur natura. Iniquum vero est odium, quando culpa diligitur, et natura oditur. Vel odium iniquum est, quando quis odit amicum. Respice inimicos. Ac si dicat, attendendo eos, me protege. Ideo subdit: 20. Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. Custodi, ne pereat: erue, ut evadat: non erubescam, ut a proposito cadam. Et ideo haec debes agere, quoniam speravi in te. Hoc quod Ecclesia orat, quotidie in electis suis Dominus agere non cessat: quos quasi et custodiendo deserit, et deserendo custodit. Permittit corda tentationibus concuti: corpora necessitatibus affligi, pravorum odiis exerceri: sed dum haec hosti relaxat, animam sibi semper reservat. Hostis enim antiquus et per se et per membra sua, sanctos viros tentare maliciose appetit: quod omnipotens Deus fieri non nisi benigne permittit, scilicet, ut bonum, quod latet, appareat: et virtus per patientiam excrescat. Sed electi, dum maligni hostis tentamenta intus et exterius sentiunt, de se in nullo praesumentes, mox ad sui protectoris Dei auxilium recurrunt: ne erubescenda committant, humiliter exorant: et ut exaudiri mereantur, spei se fortitudine roborant. Quod cum perfecti faciunt, caeteros ad se per exemplum trahunt. Unde et subditur: 21. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. Innocentes moribus, recti fide. Innocentes in his, quae in imis agunt, recti in summis, quae sentiunt. Qui innocenter vivunt, qui caelestem patriam ex desiderio appetunt, sicut disjungi a malis, ita adhaerere cupiunt bonis. Sicut enim corrumpunt mores bonos colloquia mala (1. Cor. 15.): ita bonos mores aedificant colloquia bona. Et scriptum est, Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris (2. Reg. 22.). Adhaerent ergo sancti sanctis, innocentibus innocentes: ut sese invicem verbis et moribus aedificent, et bona propria per caritatem sibi communicent: quatenus in bono crescat, alter ex altero. Inter haec dum tot mala patienter tolerant, et dum in bonis operibus ardenter desudant, dum spei rectitudine solidantur, ne sustinentia vacuentur in tantis tribulationibus constituti: ut evadere valeant, liberatorem Deum suppliciter implorant, dicentes: 22. Libera Deus, Israel, ex omnibus tribulationibus suis. Israel interpretatur, vir videns Deum. Ac si dicat (Ex Augustino), Libera Deus populum, quem praeparasti ad te contemplandum, ex omnibus tribulationibus suis. Non solum ex his, quae exterius tolerant, sed ex his quae interius patiuntur. Studeamus et nos animas nostras ad Dominum levare, fiduciam nostram in ipso ponere, humilia et alta ejus mandata discere: ut mereamur in veritate dirigi, et sapientiam ipsam (quae Deus est) mente intueri: ut per ejus misericordiam a delictis juventutis et ignorantiae exuamur: ut mansueti et mites, vias misericordiae et veritatis sectemur, ut emundati, 113 per propitiatorem Dominum a quotidiano peccato, timeamus eum, atque in via constituti (quae Christus est) legem gratiae ejus possideamus, per quem in bonis demoremur, et haereditate perfruamur aeterna. Interim habentes firmamentum Deum, ad quem mentis oculos dirigamus: donec evellamur de laqueo hujus mundi, et per suam misericordiam a cunctis tribulationibus liberemur, Israel spiritualiter facti, contemplantes in sua majestate Dominum Deum nostrum. TITULUS PSALMI XXV. 1. Sequentis Psalmi titulus est, Psalmus David. Haec scriptura est attribuenda excellentiori membro Ecclesiae superius Deum oranti, et hic ostendenti se esse exauditum, et Divina misericordia adeptum innocentiam et perfectionem: de caetero oranti, ne a proposito suo dimoveatur. Et hoc facit, ut a quibus moraliter segregatur, ab his etiam aeternaliter separetur. Intentio ejus est, nos exemplo suo ad innocentiam et perfectionem invitare. Ait ergo: PSALMUS XXV. 2. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans non infirmabor. Qui culpam habet judicium timet. Ipse ergo perfectus est: quia caussam suam justam vidit, a Domino se judicari petiit. Bene autem in innocentia ingressum se fuisse commemorat: quia innocentia spiritualis via est, qua tenditur ad Deum: et innocenter vivere, ad interiorem pertinet hominem (Eph. 3.). Quod autem se innocentem pronunciat, non est superbia elati, sed confessio non ingrati. Ac si diceret: Post misericordiam (Ex Augustino), quam tu mihi praerogasti, innocentiae meae habeo aliquod meritum, cujus viam custodivi. Nec tamen etiam sic in me; sed in Domino sperans, non infirmabor in opere, sed permanebo: ut sicut incepi, ita perficiam. Si de se praesumeret, si in se gloriaretur, proculdubio infirmaretur. Sed quia spem suam ponit in Domino, jam infirmari non valet: quia ipse Dominus est ejus fortitudo. 3. Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos, et cor meum. Ego dixi, judica, sed si quid in me est purgandum, o Domine, hic tenta me, et corrige flagello filiorum, et sic proba me, id est, probatum redde: ure renes meos, id est, destrue delectationes carnis (quia in renibus maxime voluptates abundant) et cor meum, id est, pravas cogitationes. Ure renes meos et cor meum: ac si dicat, Exterioribus et interioribus vitiis spirituale adhibe medicamentum. Sancti viri etsi perfecte vivant, adhuc tamen paterna flagella desiderant: ut tanto perfectiores ad patriam tendant, quanto pie feriens disciplina eos quotidie etiam de minimis purgat. Et ideo sustinent disciplinam, ut consequantur misericordiam: de qua subditur, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Verax magister discipulum verberat mendacem: verberatus discipulus attendit, et petit a magistro misericordiam. Sic facit erga nos caelestis magister, et pius pater. Peccavimus, ideo flagellamur. Ille verberat, nos expectamus, 114 ut parcat. Misericordia tua (inquit) ante oculos meos est, disciplinam tuam patienter fero: sed ut miserearis indesinenter expecto. Et jam complacui tibi in veritate vindictae, quam merui, qui prius displicui in mendacio culpae, qua deliqui. Et quia lapsus merui iram, a te correptus inveni misericordiam. 4. Ex hoc autem apparet quoniam in innocentia mea ingressus sum: quia Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Cum concilio vanitatis sedent, qui conventui eorum commorantur, qui ex studio conveniunt, et vacant ad hoc, ut de vanitate loquantur. Cum iniqua gerentibus introire, est societati prave agentium se inferre, atque iniquis operibus, cum ipsis iniquis se ex voto ingerere. Tale est studium perversorum, atque carnalium. Aut enim vane loquacitati sedent et vacant, aut iniquae operationi desudant. Quo contra sancti viri, ut verbo et facto habeantur innoxii, et a vanitate restringuunt linguam, ei ab iniquo opere conservant vitam. Et quia prius est rem malam non diligere, demum etiam odire: recte subjungitur: 5. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Odivi non homines, sed praevaricatores, non naturam, sed culpam. Malignantes sunt, qui ad hoc laborant, ut conformes suos malitia antecedant. Impii sunt infideles, qui Dominum non colunt. Pietas enim proprie pertinet ad cultum Dei. Ab his omnibus quamvis non corpore, tamen vita et moribus separatur Ecclesia: videlicet a torpentibus otio, et vacantibus vanitati, ab iniqua operantibus, a malitiam suam studiose exaggerantibus, ab infidelibus. Et notandum quod prius dixit, Non sedi: hic inquit, Cum impiis non sedebo. Ibi inchoatio, hic perseverantia designatur. Opus est enim, ut bonum, quod incipitur, usque ad finem perducatur. Sed qui ab iniquis se separat, cum quibus adjungitur, audiamus. 6. Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum, Domine. Non aqua visibili lavas manus, quando pie cogitas de operibus tuis: et innocens es coram oculis Dei, qui est et altare coram oculis Dei, quo ingressus est sacerdos, qui pro nobis se primus obtulit. Est caeleste altare, quod non amplectitur, nisi ille qui lavat manus inter innocentes, factus et ipse innocens. Nam multi altare hoc tangunt indigni, et tolerat Deus pati injuriam ad tempus sacramenta sua. Sed non quomodo reciperis, cum malis intra parietes Ecclesiae, ita recipieris, cum malis in sinu Abrahae (Luc. 16.). Non ergo timeas: lava manus, et circumda altare Dei, ubi offers vota Domino, ubi preces fundis, ubi conscientia tua pura est, ubi dicis Deo, qui sis; et si aliud est, quod displiceat Deo, curat ille cui confiteris. Quare circumdas altare Dei, vir sancte? Sequitur, et dicit: 7. Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Audire vocem laudis, est intelligere intus: quia quicquid in te mali est, de peccatis tuum est: et quicquid boni, in justificationibus Dei est. Ita audies vocem laudis, ut non te laudes. Et quando bonus es, audis etiam divinas laudes intus, quas in te loquitur Dominus Deus tuus, et ibi audiendo dicis, ut enarres mirabilia ejus universa, corporalia et spiritualia, visibilia et invisibilia. Ad mirabilia Domini 115 pertinet, quando aliquis suscitatur in corpore. Ad majora vero pertinet mirabilia, quando aliquis suscitatur in anima. Grande miraculum est, cum resurgit vivus, qui erat mortuus. Majus est, cum resurgit pius, qui erat impius: cum resurgit castus, qui erat luxuriosus cum resurgit humilis, qui erat superbus. Exteriora ista mirabilia prosunt ad fidem: interiora ad morum aedificationem: laudes Domini ad dilectionem. Ad hoc laudatur Dominus Deus tuus: ad hoc mirabilis praedicatur, ut ames, credas et speres. Ama laudabilem, crede et spera in mirabili. Ad hoc pertinet quod sequitur. 8. Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Domus Dei est Ecclesia, decor ejus justitia, locus habitationis requies aeterna. Et recte praeposuit decorem domus, deinde locum habitationis: quia amando et sectando justitiam ad aeternae quietis pertingitur gloriam. Et quia electus quisque quantumcumque proficiat, adhuc tamen reprobari formidat, misericordem Deum humiliter exorat, dicens, 9. Ne perdas cum impiis Deus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Impii sunt odientes Deum, viri sanguinum odientes proximum. Nam qui odit fratrem suum, homicida est (1. Joan. 2. et 3.). Isti sunt Ecclesia malignantium, qui agunt concilium vanitatis, cum quo vir sanctus non sedisse se perhibet. Et notandum quod non ait, In concilio: sed, Cum concilio. Nam in concilio vanitatis potest quis sedere ad utilitatem, cum ad hoc ibi sedet, ut liberet innocentem, aut ut ipsam redarguat vanitatem. Cum concilio vero vanitatis sedere, est ipsi concilio consentire. Quod quia non fecit, orat nunc, ut qui particeps non fuit in culpa, non sit etiam particeps in poena. Et hoc est judicium quod postulat a Domino, ut discernatur a malis cum quibus habitat. 10. In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Sicut hoc quod in manibus tenemus, in promtu habemus: ita in manibus dicuntur habere iniquitates, quod in promtu semper habent mate agere. In eorum manibus iniquitates sunt, qui parati sunt ad homicidium, ad furtum, ad rapinam, et ad caetera mala facienda. Hi sunt qui acquirendis lucris insistunt ardenti studio, circumquaque exquirunt, ut dextera eorum repleatur muneribus. Sed quia non manus, sed dextera dicitur, aliquid nobis subtilius ex hoc nomine designatur. Usus quippe pravorum est, ut donum gratiae vertant in augmentum culpae. Bene ergo ait, Dextera eorum repleta est muneribus: quia (Ex Augustino) quod eis ad obtinendam aeternam salutem datum est, ad accipienda hujus saeculi munera converterunt, existimantes quaestum esse pietatem (1. Tim. 6.). Hi sunt qui sapientiam suam vendunt, pro justitia pretium requirunt, ipsis etiam spiritualibus studiis quandoque desudant, ut terrenum aliquid conquirant. Sed quia vir Dei manum suam ab omni munere excutit, et quicquid agit, pure et propter Deum agit: non ut hic thesaurizare appetat (Matth. 6.), sed ut ex hac captivitate liber evadat: Redemtorem suum suppliciter implorat dicens, 11. Ego autem in innocentia mea ingressus sum; 116 redime me, et miserere mei. Valeat (Ex eodem) mihi ad perfectionem liberationis tantum meum pretium sanguinis Domini mei: ut in periculis hujus vitae misericordia tua non deserat me. 12. Pes meus stetit in directo. Idest, affectus meus non recessit a justitia. Quare in directo? Quia superius dixerat, Et in Domino sperans non infirmabor. Ille titubat inter malos, qui non in Domino sperat. Hinc factum est, ut schismata fierent. Sed quid concluditur? In Ecclesiis benedicam te, Domine. Qui benedicit Domino lingua, et factis maledicit, non in Ecclesiis benedicit Dominum. Imo ex illis est, de quibus dicitur, Vae his per quos nomen Domini blasphematur (Isai. 52.). Hoc est ergo in Ecclesiis benedicere Dominum, sic vivere, ut per mores cujusque benedicatur Dominus. TITULUS PSALMI XXVI. Psalmus David, priusquam liniretur secundo. Psalmus iste est adscribendus David, hoc est, perfectae Ecclesiae. Psalmus (dico) agens de eo negotio, quod contigit priusquam liniretuzr secunda inunctione. Legitur David bis inunctus fuisse. Primum a Samuele in domo patris (1 Reg. 16.), quae praefiguravit secundam inunctionem. Deinde vero quando fuit susceptus a populo, et rex constitutus super Judam in Ebron (2. Reg. 2. et 5.), secundo inunctus fuit. Eodem modo fuit Christus bis inunctus, non corporali, sed spirituali unctione. Primum cum immunis a peccato, fuit Rex super Judaicum populum constitutus: post resurrectionem vero fuit inunctus, videlicet cum immortalis et impassibilis fuit factus. Et fuit sibi datum nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genuflectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. 2.). Eodem modo fideles bis inunguntur: primo in baptismo, quando accipiunt pignus Spiritus (2. Cor. 1, et 5.): quae inunctio est praefiguratio et quasi arrha inunctionis futurae. Et secundo post hanc vitam, quando immortalitatem et impassibilitatem consequuntur (Ephes. 1.). Et David post primam unctionem non confirmatus est in regno, donec Saule devicto. Et multos adversarios devicit, antequam secunda unctione ungeretur. Similiter fideles in hac vita multos habent adversarios, antequam inungantur secundo. Et nunquam confirmabuntur in regno, donec Saule devicto, id est, donec, diabolo superato penitus, et morte destructa. Et hoc modo titulus iste potest exponi de capite et membris. Intendit perfecta anima in hoc psalmo, suo exemplo unumquemque exhortari, qui pignus Spiritus sancti accepit: ut si beatus esse desiderat, in tentationibus vitae praesentis viriliter agat, et per beneficia in hac vita a Deo collata (quae in principio psalmi enumerantur, ubi dicit, Dominus illuminatio mea, et caetera) seipsum conformando, pondus diei et aestus pia longanimitate sustineat. Dicit itaque sic:
PSALMUS XXVI. 1. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Tria sunt quae dicit: illuminatio, salus, protectio. Ista tria reddunt intrepidum hominem contra adversa omnia. Si enim eum 117 illuminat Deus, ut recta videat: si sanat, ut recta quae viderit, opere compleat. Deinde si protegat, ne tentatus cadat: quid restat, quod formidare debeat? Venit lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1.). Redemit animam meam, illuminavit, protegit ne amittat, a quo trepidabo? Video hostes, video tyrannos incurrentes: sed neminem timeo Dominica fretus admonitione, qua dicitur, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. 10.). Unde subditur: 2. Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Appropinquant nocentes, invadunt me hostes, obsident inimici: ut carnes meas edant, ut me lacerent, et occidant, ut carnales et imperfectos decipiant, et nefario corpori suo conjungant. Vel carnes edere, est carnales affectiones igne tribulationis consumere: sed in eo infirmantur a propriis viribus, et victi cadunt, quo ad interiora animi irrumpere non possunt. Unde adhuc etiam subjungit: 3. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si impiorum exercitus, si vitiorum impetus, si daemoniorum coetus collectis viribus atque ordinata acie consurgat, nihil cor dubitat: quod omnipotens Deus illuminando, sanando, protegendo confirmat. Si exsurgat adversum me praelium, ut me debellare velint mimici supradicti, in hoc ego sperabo. In quo? Sequitur, et dicit: 4. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Valent nobis tentationes et tribulationes hujus saeculi ad consequendum regnum Dei. Unde sancta Ecclesia dum bella in imis sustinet, spem suam ad alta sublevat: et quanto graviora hic patitur, tanto ibi majorem mercedem exspectat. Hinc in Evangelio Dominus ait, Cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint propter me: gaudete in illa hora, quia merces vestra multa est in coelo (Matth. 5. Luc. 6.). Videamus ergo quam unam petit, qui inter adversa constitutus nihil timet. Quae est illa una? Ut inhabitem (inquit) in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Domus ea dicitur, ubi semper manebimus. In ista peregrinatione proprie appellatur tabernaculum, quod pertinet ad militantes et pugnantes contra hostem. Quid acturi sumus in illa domo, habes in alio psalmo, Beati (inquit) qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. 83.). Hac iste cupiditate ardens, et amore aestuans, desiderat per omnes dies vitae suae in domo Domini habitare. Dies, inquam, non finiendos, sed aeternos. Sic dicuntur dies, quomodo anni, de quibus dictum est, Et anni tui non deficient (Psal. 101. Hebr. 11.). Nam dies vitae aeternae, unus dies est sine occasu. Hoc ergo dicit, A Domino hanc concupivi, hanc unam petii, hanc requiram. Et quasi diceremus: Quid tibi facturus es? Ad quid hoc petis? Ut videam (inquit) voluntatem Domini, et visitem temptum ejus. Ecce quod amo. Ecce quare volui habitare in domo Domini, ut contempler delectationem ejus. Video enim nunc per speculum et in aenigmate: tunc autem 118 facie ad faciem. Nunc ex parte cognosco, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (1. Cor. 13.). Bene autem ait, et visitem templum ejus; qu a illa beata visio non implebitur, nisi in visione templi Dei, quod recte et domum nominat et templum. Domus dicitur, eo quod habitatur a sanctis. Templum, eo quod ibi laudes Domino persolvuntur. Ut autem illuc perveniam, unde mihi promitto: sequitur et dicit, 5. Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Dies malorum praesens vita est, in qua fit malum. Unde Apostolus ait, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. 5.). Tabernaculum est Ecclesia praesens, in qua militamus. Accepit de isto tabernaculo carnem Filius Dei, et factus est nobis absconditum tabernaculi. Abscondit nos in tabernaculo per fidem, protegit nos in Christo ad salutem: Filii Dei sumus, sed nondum apparet quod erimus (1. Joan. 3.). Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Mortui estis (ait Apostolus) et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. 3.). Et quia sic nos abscondit a vitiis, et protegit in Christo Deus, ut ipso nos exaltet ad virtutes; recte subjungit, 6. In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Dominus Jesus Christus et petra est, et caput (1. Cor. 10. Ephes. 1. et 2.). De hac petra ipse Dominus ait, Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. 18.). In hac petra firmiter fundata exaltatur de mundo ad coelum, de diabolo ad Dominum: ubi et nunc dum moratur et laborat corpus inter inimicos in terra, jam caput suum, idest, Christum exaltatum, dicit, Surrexit enim a mortuis, et sedet ad dexteram Patris in coelo (Ephes. 1. Marc. 16.). Confidant ergo membra nec timeant inimicos: cum jam nunc super eos caput suum videant exaltatum. Ubi enim caput est, ibi et membra secutura sunt. Sumus et nos cum illo sursum. Est et ille nobiscum deorsum. Ecce quale pignus habemus. Unde et nos fide et spe et caritate cum capite nostro sumus in coelo in aeternum: quia et ipsum bonitate, divinitate, unitate nobiscum est in terra usque in consummationem saeculi (Matth. 28.) Unde ei laudes et sacrificia non cessat immolare Ecclesia (Psal. 115.). Ideo subjungit, Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis: cantabo et psalmum dicam Domino. Consideravi fidem orbis terrarum, in qua exaltatum est caput meum, super eos qui me persequebantur. Et in ipso tabernaculo, id est in Ecclesia toto orbe terrarum diffusa, totis viribus laudavi Dominum. Vociferare est ingenti virtute vocem efferre. Immolamus Deo hostiam vociferationis (Psal. 118.), quando ei laudes offerimus cum magna devotione et contritione cordis. In hoc quod ait, Cantabo et psalmum dicam, frequentiam divini ministerii insinuat. Cantus pertinet ad jocunditatem laudis, Psalmus vero ad exercitium boni operis. Sic est laus nostra Deo acceptabilis, si voce, corde et opere laudemus eum. Deinde postulat ut exaudiatur, cum subjungit, 7. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te, miserere mei, et exaudi me. Gemamus modo, oremus modo. Gemitus non est nisi miserorum, Oratio non est nisi indigentium. Transiet oratio, succedet laudatio. 119 Transiet fletus, succedet gaudium. Interim modo, quando in diebus malorum sumus, non cesset oratio nostra ad Deum, a quo unam illam petamus. Et ab ipsa petitione non desistamus, donec ad illam, illo donante ac perducente, perveniamus, finiantur omnes cupiditates, una in corde sit et in postulatione. Unde et subditur: 8. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Deus requiram. Ac si dicat, Oratio mea non in solis labiis est, sed corde prolata. Exquisivit te facies mea, idest, intentio mea, fides mea, mens mea, in qua me cognoscis: faciem tuam Deus requiram. Non honorem, non gloriam, non divitias quaero, facies tua, pulchritudo tua, visio tua mihi est in desiderio. 9. Non avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Forte ab aliquibus declinat non in ira, quomodo a quibusdam, qui illi dicunt, Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. 50.). Quando a peccatis tuis avertit faciem suam, non in ira a te declinat. Avertat ergo faciem suam a peccatis tuis, sed non avertat faciem suam a te. Ira ejus non est nisi aversio vultus ejus. Adjutor meus esto: ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Ecce in via sum: petivi a te unam, liberum arbitrium: habeo. Recta quae agere debeam, cognosco: sed sine te nihil agere valeo (Joan. 15.). Esto ergo adjutor meus, ut proficiam: nec me derelinquas, ne cadam: neque despicias me, ne peream: quod debes facere, quia tu Deus meus es, qui me creasti, et salutaris meus, qui me redemisti. Non habeo adjutorem extra te. 10. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Exceptis illis duobus parentibus, de quorum carne nati sumus: habemus hic alium patrem, et aliam matrem, vel potius habuimus. Pater secundum saeculum diabolus est (Joan. 8.), et fuit nobis pater, cum essemus infideles. Nam dicit Dominus infidelibus, Vos a patre diabolo estis (Ibidem). Iste est pater omnium impiorum, ipse operatur in filiis diffidentiae (Ephes. 5.). Mater est illa Babylonia societas omnium perditorum, ab oriente usque in occidentem. Ipsa habet regnum terrenum. Haec prima fuit mater nostra: in hac nati sumus. Cognovimus alium patrem Deum (Matth. 6. et 23.), reliquimus diabolum. Cognovimus aliam matrem Jerusalem coelestem, quae est sancta Ecclesia (2. Cor. 5.) cujus portio peregrinatur in terra: reliquimus Babyloniam. Separati sumus a mundo et diabolo. Assumsit nos Dominus ut Pater, quia condidit, quia vocat, quia jubet, quia regit. Assumsit ut mater, quia lovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Sed assumtus a Domino quid petat, audiamus: 11. Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. Via Domini in hoc loco fides potest intelligi: semita recta, caritas: de qua Apostolus discipulis suis ait, Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (1. Cor. 12.): et coepit loqui de caritate. Inimici sanctae Ecclesiae sunt carnaliter viventes, et haeretici: qui male vivendo, et prave docendo comprimunt servos Dei. Postulat ergo vir sanctus legem sibi poni in via, et dirigi a Deo in semitam: quatenus per legem instructus recte credat, et per gratiam directus, 120 amando et operando recte incedat. Et hoc facit, propter inimicos suos, qui eos quos minus eruditos aut imperfectos inveniunt, ad errorem sive iniquitatem (si possunt) trahunt. De quibus adhuc subditur: 12. Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Si tradideris carnem meam in manus eorum, non tradas me, idest, animam meam, in animas, idest, voluntates eorum, ut ex toto animum et desiderium suum expleant de me: ut si occidunt corpus, vel animam non occidant (Matth. 10.). Quoniam ut a te revocarent, insurrexerunt in me, testantes iniquitatem et falsitatem. Multotiens enim falsi testes (Matth. 26.) contra sanctos surrexerunt, qui eos praevaricatores legis, et seductores affirmarent. Sed iniquitas mentita est sibi (Act. 6.), non sanctis: quia mendacium eorum sibi versum est in poenam et damnationem, sanctis vero in gloriam. Quia in re notandum est, quia quae bona sunt, malorum impugnatione non solum non deficiunt, sed etiam magis esse bona noscuntur. Si doctrina Ecclesiastica simplex esset, et nullus exstrinsecus haereticorum dogmatum assertionibus eam stringeret: non poterat tam clara, et tam examinata videri fides nostra. Sed idcirco doctrinam catholicam contradicentium obsidet impugnatio, ut fides nostra non otio torpescat, sed exercitiis elimetur. Propter hoc denique et Apostolus dicebat, Oportet autem et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant (1. Cor. 11.). Inter nos, ipsum denique diabolum, et obluctantes adversum nos contrarias potestates, si auferas virtutes animi, sine obluctante non poterunt enitescere. Sic et fidelium gloria non poterit resplendere, nisi eam infidelium reprobatio et poena commendet. Post illum circuitum et jubilationem, post ista pericula et labores, inter manus tribulantium positus, aestuans, anhelans, laborans, firmus et certus, Domino suscipiente, deducente, regente, quid subjungat, audiamus: 13. Credo videre bona Domini in terra viventium. O bona Domini dulcia, immortalia, sempiterna! Quando vos videbo? Credo, inquit, videre. Justus enim ex fide vivit (Rom. 1.). Quid est fides? Credere quod non vides. Quae enim videntur, temporalia sunt, ipsa sunt in terra morientium. Quae autem non videntur, aeterna, ipsa sunt in terra viventium (2. Cor. 4.). Terra dicta est per similitudinem, propter stabilitatem. Nulius ibi perit, sed semper manet, et beate vivit. Sed quid dicit Apostolus? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. 8.). Recte ergo divina Scriptura nos admonet, dicens: 14. Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Hinc per Prophetam dicitur: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet (Abac. 2.). Si differtur, non aufertur. Multi negligunt exspectare Dominum, quia merces ejus in praesenti non datur, sed in futuro reservatur (Matth. 5.). Ideo fatigantur et remanent in via. Propterea divinitus admoneris, ut viriliter, idest, fortiter agas, et corde confirmatus patienter sustineas. Non enim sufficit bona viriliter agere, nisi ex virtute animi studeas et mala aequanimiter tolerare. Noli dissolvi, ne sis inter eos quibus dicitur, Vae his 121 qui perdiderunt sustinentiam (Eccles. 2.)! Qui sustinentiam perdit, effoeminatus est, perdit vigorem. Operare ergo viriliter, sustine patienter: ut bene vivendo sis justus, et patiendo perfectus. Sic bona quae credis, videbis. Sic recta opera ad finem perfectum perduces. TITULUS PSALMI XXVII. Psalmus ipsi David, id est, excellentiori membro Ecclesiae. Negotium est Ecclesiae clamantis ad Dominum, ut ejus sic exaudiat orationem, ne eam cum operantibus iniquitatem perdat: sed prout meruit, sibi tribuat: malos autem impunitos non deserat. Quod faciendo suadere intendit, ut quisque fidelis sui exemplo, cor suum ponat in Domino: quatenus ejus caro refloreat in ipso. Vel quia dicitur, ipsi David, ipsius mediatoris vox est, manu fortis in conflictu passionis. Quae autem videtur inimicis orare, non malivolentiae votum est, sed denuntiatio poenae. Non optat quae dicit, sed quid eis immineat praedicit. Ait ergo pro se et membris suis sic:
PSALMUS XXVII. 1. Ad te, Domine, clamabo, Deus meus, ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. Merito Dominum eum vocat, cui subjecta est omnis creatura: sicut scriptum est, Omnia serviunt tibi (Psal. 118.). Qui cum sit omnium Deus per creationem, proprie Filius Dei per naturam, vel specialiter Ecclesiae per gratiam: ad quem clamare est toto desiderio, toto affectu orare. Ne sileas (inquit) a me: quantum ad exteriorem eruditionem. Et ne aliquando taceas a me, quantum ad interiorem inspirationem. Oportet enim ut misericors Deus, sicut pro salute humani generis olim locutus est in Prophetis, novissime autem in Filio suo (Hebr. 1.): sic et nunc non sileat, sed per ejus vicarios verbo et gratia informatos incessanter nobis loquatur, nos erudiat, nos aspiret. Et si, inquit, tacueris, Assimilabor descendentibus in lacum. Si tacuisset Christus, similis apparuisset caeteris mortalibus. Sed quia in eo Deus locutus est, propterea dixit ei Petrus, Verba vitae aeternae habes (Joan. 6.), et, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. 18.). Fides enim ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. 10.). Rursus si taceat a doctoribus Ecclesiae, ejus tacere, nostrum perire est. Aliter, per hoc quod ait, Clamabo: notat se incessanter clamare ad Dominum toto tempore obedientiae suae. Per hoc quod subjungit, Ne sileas, notat affectionem piam inter Deum et hominem: quia ex quo homo clamare incipit, Deus audit. Hebraica veritas non habet hoc, nequando taceas a me; sed LXX. Interpretes addiderunt, nec tamen sine caussa: sed per hoc dant nobis intelligere eum clamasse de prima et secunda clarificatione. Prima clarificatio est ante resurrectionem, cum fuit immunis ab omni peccato, et per eum Deus miracula fecit, quae nemo alius facere potuit. Secunda clarificatio fuit in resurrectione, qua ejus humanitas impassibilitatem et immortalitatem suscepit. Et si sileas 122 remotus a me, tunc assimilabor, idest, similis ero descendentibus in lacum, idest, in hujus mundi miseriam. Si enim homo Dominicus a praesidio divini Verbi sibi uniti desereretur, similis utique aliis hominibus inveniretur. Bene dicit, Descendentibus: quia maximus descensus est a Deo deviare, et se ad hujus mundi miserias inclinare. Ascensus vero, relictis his miseriis, ad bona perpetua festinare. Ideo subjungit: 2. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Duo praetendit, pro quibus digne debeat exaudiri, dicens, Dum, idest, quia oro ad te. Et quia extollo manus meas in cruce, ad templum, idest, Ecclesiam construendam, ut sit templum sanctum Dei. Magnum meritum exauditionis fuit incarnatio et passio Redemptoris, qui factus est (ut Apostolus ait) propitiatio pro peccatis nostris in sanguine suo (1. Joan. 2.), quo lavaret nos a peccatis (Apocal. 1.), et aptaret sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. 5.). Attende et tu caput tuum: exemplo ejus disce orare, disce tolerare, disce amare. Extende manus tuas ad templum. Extende te ad bonam operationem propter regnum Dei. Audi et ora quod sequitur: 3. Ne simul trados me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Cum peccatoribus quidem fuit Christus: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1.), et cum impiis deputatus est (Isai. 53.). Sed tamen traditus simul cum peccatoribus non est, ut et ipse esset peccator: quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (1. Petr. 2.). Descendit in infernum, ubi descendunt impii. Sed cum operantibus iniquitatem non periit, quia et si ab iniquis occisus est, a morte tamen resurrexit, et nos moriendo redemit. Et sic mors illa non perditio, sed vita fuit. Ora et tu, ne simul tradaris cum peccatoribus, ne eorum cum quibus habitas, pravis moribus corrumparis, et cum operantibus iniquitatem, ne perdaris: ne videlicet cum iniquis in aeternum pereas, quorum persecutionem temporaliter toleras. Et non solum sunt iniqui actu, sed etiam in lingua. Nam subditur, Qui loquuntur pacem cum proximo suo. Qui dixerunt, Scimus quia a Deo venisti magister (Joan. 11.). Mala autem in cordibus eorum. Cogitabant enim, ut Jesum dolo tenerent et occiderent (Matth. 26.). Christus Judaeorum proximus dicitur (Matth. 15.), et secundum carnem, quia de germine eorum fuit: et secundum hoc, quod eis misericordiam facere venerat (Rom. 1.). Juxta quod de Samaritano in Evangelio legitur, quia proximus dicitur illi qui in latrones incidit, quia misericordiam ei fecit (Luc. 10.). Quam multi tales inveniuntur in Ecclesia Dei, qui persequuntur adhuc corpus Christi (Rom. 12.). Hi sunt qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. 7.). Et quia ipsi tales sunt: 4. Da illis secundum opera eorum. Et secundum modum culpae, sit retributio poenae. Sed dicit aliquis, Bona fuerunt opera eorum, etiam cum Christum occiderunt: quia sic humanum genus redemtum est. Ideo sequitur: Et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Ac si diceret, 123 Non dico ut secundum utilitatem, quae ex eorum operibus processit, reddatur eis: sed secundum nequitiam, quam se ad utilitatem suam invenisse putaverunt. Non enim ideo Christum occiderunt, ut genus humanum redimeretur: sed ne illi locum et gentem amitterent. Qua in re notandum est, quod eadem actio secundum diversas intentiones et bona dicitur, et mala. Nam Filium suum, quem Deus Pater tradidit, tradiderunt Judaei. Una ex utraque parte fuit actio: sed intentio diversa. Nam ad hoc tradidit eum Pater, ut nos resurgendo salvaret. Ad hoc tradiderunt eum Judaei, et morte turpissima condemnandum curaverunt, ut penitus deperiret. Non ergo justitia aut injustitia in actione est, sed in voluntate. Sequitur ergo, Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis. Quid per opera manuum eorum, voluit designari, nisi excellentem iniquitatem, quam fecerunt in mortem Domini? Cum apponit manum post opera, ostendit illos magnum studium et affectionem ad illud opus adhibuisse. Quod dicit manuum, tractum est ab artifice: quia illa opera vult dici suarum manuum, quae studiose fecit. Bene autem dicit, retributionem: quia cum Christus eis bona fecisset, ipsi ei malum retribuerunt. Ac si aperte dicat: Sicut ipsi retribuerunt mihi malum, redde ipsis malum similiter. Et merito: 5. Quoniam non intellexerunt opera Domini. Scilicet illa quae in Lege mystice scripta sunt, sive illa quae occulte postmodum operatus est per Filium suum: sicut est quod eum incarnari fecit de Virgine, quod eum pro nostra redemtione misit. Et in opera manuum ejus. Idest, in manifesta opera, subaudis, non intellexerunt. Hebraei habent, Non inspexerunt in opera manuum ejus. Quae sunt illa? Quod infirmos curabat, leprosos mundabat, mortuos suscitabat, et alta multa miracula, quae per Filium suum faciebat Pater. Hinc Veritas Judaeis aiebat. Si mihi non creditis, vel operibus credite. Opera enim quae ego facio testimonium perhibent de me (Joan. 10.). Excusabiles autem invenirentur in occultis, sed non invenirentur in apertis. Quia ergo in opera manifesta non intellexerunt, ut mente perciperent divina; ideo sequitur: Destrues eos, spiritualiter et corporaliter: sicut fuit in destructione Titi et Vespasiani. Et Propheta praevidens illam destructionem esse irreparabilem, addidit: Et non aedificabis eos, ulterius. In aliis enim destructionibus reparaverat eos Deus, ut in destructionibus Babylonis, et in captivitate Aegypti. Vel etiam si spiritualiter essent destructi, ut si sub aliquo duce essent idololatrae, per alium ducem Deus eos ab idololatria liberabat. De hac autem novissima excaecatione spirituali, non reparabuntur usque in finem: quando eorum reliquiae salvabuntur: corporaliter vero numquam restituentur. Ab hoc versu incipit agere gratias de sua exauditione. Ait enim, 6. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Quotiens exaudimur a Domino, debemus illum benedicere. Non enim habet homo quid tribuat Deo pro tantis 124 ejus beneficiis, nisi benedictionem et laudem. Nemo autem donis Dei fit beatus, si donanti existit ingratus. Sic autem colitur a nobis Pater luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit: scilicet sacrificio laudis et actionibus gratiarum. 7. Non tantum exaudivit de removendis malis, sed etiam, Dominus est adjutor meus, ad bene operandum: Et protector meus, ne laedar a telis persequentium. Et in ipso speravit cor meum; idest, intentio mea: speravit autem de resurrectione. Et ideo, Adjutus sum. Ad hoc nos adjuvat in bono, et protegit in malo omnipotens Deus, ut spem nostram constituamus in ipso. Quanto autem fidentius in ipso speramus, tanto ab ipso adjuvamur uberius. Unde fit, ut per Dei adjutorium spes in nobis generetur, et deinde per spei meritum Dei adjutorium augeatur. Et ostendit in quo adjutus sit Deus. Et refloruit caro mea. Ante floruerat Christi caro, cum fuit immunis ab omni peccato: refloruit quando impassibilitatem et immortalitatem resurgendo suscepit. Propterea sequitur: Et ex voluntate mea confitebor illi. Voluntariam confessionem diligit Deus: coacta autem servitia non recipit. Unde scriptum est, Servus non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum (2. Cor. 9. Joan. 8.). Servus est qui servit ex timore, filius est qui obedit ex amore. Ille a coelesti domo excluditur, quia servus est. Iste introducitur, quia filius est. Confiteamur ergo Domino tota voluntate, toto affectu: ut tanquam devoti filii consequamur haereditatem Dei. Illi namque debetur recte confessio, de quo subditur, 8. Dominus fortitudo plebis suae. Idest sibi devotae. Fortitudo Dei in eo est, quia homines de diaboli jugo eripit, et suos facit. Et ipse est protector salvationum Christi sui. Idest, illorum qui per Christum salvati sunt. Et hic manifeste notat, quod mysteria Christi prosunt hominibus ad salutem. Et quia Dominus est fortitudo plebis, ergo, Domine, fac quod tuum est. 9. Salvum fac populum tuum, Domine. Eripiendo de inimicorum potestate, dirigendo ad fidem. Et benedic, dando incrementum virtutum ipsi facto: Haereditati tuae: et rege eos, Secundum mores et virtutes: Et extolle illos, De virtute in virtutem, usque in aeternum. Idest, donec perveniant ad aeternitatem. TITULUS PSALMI XXVIII. 1. Psalmus David in consummatione tabernaculi. Remissa arca Domini a Philistaeis, et reducta in Jerusalem, cum prohiberetur a Nathan propheta ne faceret domum Domini, quia vir sanguinum erat: fecit tabernaculum de tentoriis, in quo reponeret arcam Dei (2. Reg. 6. et 7.). Quo consummato, invitavit multos, ut ad templum illud venirent (1. Paral. 17.): non vacuis manibus, sed ut ibi adductas hostias immolarent. Et post hanc consummationem scripsit psalmum istum: non quod de historiali consummatione scriberet, sed nobis consummationem Ecclesiae futuram per Spiritum Sanctum prophetaret: cujus consummatio, illius tabernaculi figura erat. Quod sciens Hesdras propheta David intellexisse, sic intitulavit. 125 Qui titulus sic legitur. Psalmus iste convenit David prophetae, qui hic loquitur. Psalmus dico, habitus in consummatione tabernaculi, id est, in consideratione consummationis Ecclesiae. Hanc recte tabernaculum appellamus, quia hic in ea tanquam in tabernaculo militamus. Ipsa est in hoc psalmo materia. Negotium prophetae sub persona Ecclesiae est, ostendere quomodo tabernaculum Dei compositum sit, id est, qua virtute, et qua magnificentia per septiformem gratiam Spiritus Sancti, quae concipitur ex voce Domini, septies repetita. Et haec faciendo intendit, ut qui filii Dei facti sunt per adoptionem, purae Deo mentis hostiam offerant. Ait ergo:
PSALMUS XXVIII. 2. Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum. Afferte Domino vosmetipsos, quos per Evangelium duces gregum Apostoli genuerunt, habentes tanquam duo cornua, duo Testamenta. Hinc Paulus aries spiritualis gregi suo dicit, Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (1. Cor. 4.). Et iterum: Filioli mei, quos iterum parturio (Gal. 4.). Deo nos afferimus, si devote agimus, quod per sapientiam audimus. Praebe (inquit) fili, cor tuum mihi (Prov. 27.). Sed necesse est, ut haec oblatio cordis etiam in completione se demonstret actionis. Unde et subditur: Afferte Domino gloriam et honorem. Tales vos exhibete, ut honoretur et glorificetur Deus in vobis. Juxta quod scriptum est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est (Matth. 5.). Afferte Domino gloriam nomini ejus. Gloriose per orbem innotescat. Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Hoc est, in dilatato et sanctificato corde vestro. Illi quippe nos ipsos debemus, a quo conditi sumus. Cui jure honor et gloria a nobis exhibetur pro tot et tantis beneficiis, quae in aedificationem spiritalis tabernaculi, id est Ecclesiae subscribuntur. Dicitur enim: 3. Vox Domini super aquas. Vox Domini super populos, qui per aquas recte designati sunt, quoniam aquarum more fluxu mortalitatis incessanter decurrunt. Deus majestatis intonuit. Deus de nube carnis terribiliter poenitentiam praedicavit. Ipse per seipsum intonuit, qui Deus est majestatis, potestatis et excelsae virtutis. Hinc est, quod in Canticis Ecclesia dicit, Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Cant. 6.). Intonuit etiam vox Domini super aquas: quia in Jordane super Christum vox Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus (Matth. 3.). Intonat nunc quoque super aquas baptismatis: quia in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti baptizantur credentes. Et quia ipse est, qui baptizat, recte subjungitur: Dominus super aquas multas. Scriptum est enim, Unus Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. 4.). Vel Dominus super aquas multas, id est, ipse Dominus Jesus, postquam emisit vocem super populos, et perterruit, eos convertit in se, et habitavit in eis. 4. Vox Domini in virtute. Ut est illud, Lazare veni foras. Vox Domini in magnificentia. Non enim loquebatur Jesus, tanquam Pharisaei, sed tanquam potestatem habens (Joan. 11.). Unde quidam ait, Nunquam loquutus est homo sicut 126 hic homo (Ibid.). Tanta hujus vocis Dominicae virtus erat, quod et mortuos suscitabat, caecos illuminabat, leprosos mundabat. Vel vox Domini in virtute et magnificentia fuit, cum prius Apostolos fidei virtute instruxit, et per eos postmodum magna fecit. Unde subinfertur: 5. Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani. Quid per cedros, nisi alti in superbia designantur? Et bene post cedros addidit, Libani. Libanus enim interpretatur candidatio. Vox autem Domini confringit cedros Libani: quia per eam etiam illi conteruntur, qui in honoribus et divitiis, et in nitore terrenae nobilitatis exaltantur. Unde Apostolus ait: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (1. Cor. 1.). Sed sciendum, quia duobus modis confringit cedros vox Domini: quosdam videlicet damnando, quosdam ad se trahendo et penitus humiliando: de quibus subjunctum est, 6. Et comminuet eas tanquam vitulum Libani. Et amputata superba celsitudine illorum, deponet eos ad imitationem humilitatis suae, qui tanquam vitulus per ipsam hujus seculi nobilitatem ad victimam ductus est. Astiterunt enim reges terrae, et principes convenerunt adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. 2.). Et dilectus, quemadmodum filius unicornium. Nam et ipse dilectus, atque unicus Patri exinanivit se nobilitate sua, et factus est homo, sicut filius Judaeorum ignorantium justitiam Dei, et superbe jactantium tanquam singularem justitiam suam. 7. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Id est, dividentis furentem iracundiam persecutorum suorum, ut alii dicerent: Nunquid forte ipse est Christus? alii, Non, sed seducit populum (Joan. 7.), atque ita praecedentis insanum tumultum eorum, ut alios trajiceret, alios in malitia eorum relinqueret. 8. Vox Domini concutientis desertum. Id est, commoventis ad fidem gentilem populum, qui quondam erat sine spe, sine Deo, sine propheta, sine praedicatore. Et commovebit Dominus desertum Cades. Id est, vere celebrari faciet Dominus sanctum verbum scripturarum suarum, quod a Judaeis non intelligentibus deserebatur. 9. Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa. Cervi Apostolos designant, qui praeparante eos Spiritu Sancto ad currendum, et Evangelium enunciandum agiles erant, quique mortifera venena diaboli et haereticorum, non timebant. His condensa revelavit, quia scripturas aperuit, et divina mysteria manifestavit. Hinc Paulus ait, Audivi arcana verba, quae non licet homini loqui (2. Cor. 12.). Et scriptum est, Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. 24.). Tunc eis revelavit opacitates divinorum librorum et umbracula mysteriorum, ubi cum libertate pascantur. Et quia per haec dona consummat Deus Ecclesiam suam, recte subjungitur: Et in templo ejus omnes dicent gloriam. Hoc est, in seipsis templum Dei factis Domino gloriam dicent, a quo bona perceperunt quae habent. 10. Dominus diluvium inhabitare facit. Quia electos suos, tanquam in area, ita in Ecclesia custoditos, mundum istum superare et despicere facit. Qui mundus recte per diluvium designatur: quia carnales intra se extinguit, spirituales supra se repellit. Et quia semper in Ecclesia sua Dominus regnabit post diluvium, bene subjunctum est: Et sedebit Dominus rex in aeternum. 127 Sunt enim sancti sedes Dei, et ipse rex eorum, defendens illos a potestate diaboli, et regens eos spiritualiter ne peccatum reguet in eorum mortali corpore (Rom. 6.). De quibus adhuc subditur: 11. Dominus virtutem populo suo dabit. Ne ab inimicis et vituis superentur. Dominus benedicet populo suo in pace. Ut post procellas et turbines istius seculi, requiescant feliciter in aeternitate. TITULUS PSALMI XXIX. 1. Psalmus cantici in dedicatione domus David. Psalmus iste est Cantici, id est, exultationis habitae in dedicatione, hoc est, in consideratione dedicationis domus David (2. Reg. 7.). Dedicatio domus David resurrectio Salvatoris intelligitur: in qua omnia vitae nostrae corpora dedicantur. Domus David aedificatur, quando humanitas assumitur. Domus David aedificatur, quando a mortuis resuscitatur. Domus Christi est humanitas. Sicut enim domus celebris fit in dedicatione: sic Christus celebrior factus est in resurrectione, assumpta impassibilitate et immortalitate. In prima parte psalmi est actio gratiarum de liberatione: in qua etiam hortatur sanctos, ut pro ea Deo grates reddant, quae liberatio eorum est, quia per eam liberati sunt. In secunda parte, quae incipit, Ego autem dixi in abundantia mea, ostenditur meritum, quare fuit dignum, ut liberetur. In tertia parte, quae incipit, Audivit Dominus, ostendit qualiter fiat ipsa dedicatio. Circa finem manifeste ponit resurrectionem. Materia est Christus. Intentio est hortari homines ad laudem Dei de sua liberatione, quae illorum est: Quod notamus ubi dicitur, Psallite Domino, sancti ejus.
Ait ergo: PSALMUS XXIX. 2. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Ampliabo nomen tuum per multas gentes, quoniam humanitatem meam Verbo tuo unisti. Nec delectasti, id est, nec delectari fecisti inimicos meos super me. Quia licet putarent se esse in passione super me, tamen illud gaudium in tristitia est conversum. Quod dicitur modo ex persona fundamenti, postmodum dicetur ex persona universae domus. Jam facta est dedicatio domus in capite, tanquam dedicatio fundamenti. Domus, id est, Ecclesia adhuc fabricatur: postea dedicabitur. Tunc apparebit gloria populi Christiani, quae modo latet. Saeviant modo inimici. Exultent in fabricatione domus: confundentur in dedicatione. Tunc enim stabunt justi in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt. Dicent autem inter se poenitentes, et prae angustia spiritus gementes, Quid nobis profuit superbia (Sap. 5.)? et divitiarum jactantia, quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra. Et quid dicunt de justis? Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? tunc implebitur, quod modo dicitur, Nec delectasti inimicos meos super me. 3. Domine Deus meus, clamavi ad te. Clamavit, cum dixit, Pater, clarifica filium tuum (Joan. 12.). Et sanasti me. Erat enim infirmus pro parte carnis. Sanavit igitur eum Pater, quia resuscitando 128 ipsam carnem immortalem et incorruptibilem fecit. Audi Apostolum, Vide veram sanitatem. Absorpta est (ait) mors in victoria. Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est contentio tua (I. Cor. 15.)? Subjungit aliam causam, qua debeat Dominum exaltare. 4. Domine, inquit, eduxisti ab inferno animam meam. Exspoliavit enim infernum, et animas Sanctorum secum in caelo duxit. Salvasti me a descendentibus in lacum. Id est, ex manibus Judaeorum me liberasti, qui sua sponte in infernum et mortem et fauces diaboli descendunt. Et quia ejus liberatio ad communem pertinet salutem, ideo nos admonet dicens: 5. Psallite Domino sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Ac si dicat, Vos per meam liberationem facti sancti ejus, psallite Domino: benedicite operando, et confitemini ore et corde, memoriae illius. Obliti enim eratis eum, sed ipse vos non est oblitus (Isai. 49.). Quod autem vestri memor extitit, non ex vestra, sed ex illius sanctitate processit. Et ex hoc etiam psallite, et confitemini. 6. Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. Vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis, et vitam aeternam, ad quam redire nullis vestris viribus possetis, quia voluit, dedit. Cum (Ex Augustino) audis quoniam ira in indignatione ejus, habes in Deo, quid timeas. Indignatur enim Deus homini, et infert iram pro peccato. Rursum cum audis, Et vita in voluntate ejus, habes in Deo, quid speres et diligas. Ibi justitia commendatur, hic gratia. Ad iram autem et vitam pertinet, quod subjungit: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Vespera fit, quando sol occidit. Vespera coepit, ubi sapientiae lumen recessit a peccante homine, quando morte damnatus est. Occiderat enim illi sol justitiae, non gaudebat ad praesentiam Dei. Inde inchoata est omnis vita ista mortalis. Ab ipso vespere moras habebit fletus, quandiu in laboribus et tentationibus populus Dei exspectat diem Domini. Deinde veniet matutinum, quo exultatio resurrectionis futura est. Tunc orietur fidelibus lux, quae occiderat peccatoribus. Ideo et Dominus Jesus in matutino surrexit de sepulchro, ut quod dedicavit in fundamento, hoc promitteret domui. In Domino nostro ( Ex eodem ) vespera fuit, quia sepultus est: et matutiuum, quia surrexit tertia die. Sepultus es et tu vespere in paradiso, et resurrexisti tertia die. Quomodo tertia die? Si seculum cogites, primus dies est ante Legem; secundus sub Lege; tertius sub Gratia. Quod triduo illo ostendit caput tuum, hoc triduo saeculi ostenditur in te. Sperandum est et laetandum, sed perferendum est modo et gemendum. Ostendit autem se contrarium Adae, cum subjungit: 7. Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Ille positus in paradiso voluptatis (Genes. 2.), abundans omnibus bonis, motus est ad persuasionem serpentis (Genes. 3.). Christus autem in abundantia virtutum, dixit, idest, deliberavit, ut non moveatur in aeternum, sed sit obediens Patri usque ad mortem (Philip. 2.). Nec hoc suis viribus attribuit, unde et subdit: 8. Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Quod decorus sum in justitia, fortis in patientia, non hoc habeo ex mea potestate, 129 sed tua voluntate. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Visus est enim avertisse faciem suam Pater a Filio, quando eum in passione dereliquit. Unde et Judaei dixerunt, Si Filius Dei est, liberet eum, si vult (Matth. 27. Luc. 23.). Factus est autem conturbatus, cum ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Luc. 23. Matth. 26.). Hic magnum meritum Christi ostenditur, qui nec sic probatus ab obedientia recessit. Tu avertis faciem tuam a me: sed ego non sum aversus a te. Nam sequitur: 9. Ad te, Domine, clamabo, et ad Dominum meum deprecabor. Clamabo de obtinendis bonis, deprecabor de removendis malis. Tu enim Dominus meus, qui regis me, et Deus meus, qui creasti me. Hic nobis ostenditur in capite nostro, quid agere debeamus. Si averterit a nobis faciem suam Dominus, et indignatus fuerit pro peccatis nostris: mox conturbari debemus per poenitentiam. Et ad pias ejus aures tandiu clamare, donec indulgentiam consequamur. Quid autem clamaverit Christus, ostendit, cum subjungit: 10. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendero in corruptionem? Quid proficiet mihi, vel aliis sanguis meus effusus, si ego in corruptionem descendo? si corpus meum putrescat in sepulcro? si tertia die non resurgo? Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Nunquid caro redacta in pulverem confitebitur tibi, id est, erit caussa confessionis et laudis tuae? Aut annuntiabit veritatem tuum, id est, erit caussa quare veritas tua annuntietur de reparatione generis humani, quam tu per me facturus es? Ab hoc clamore se exauditum insinuat, cum protinus addit: 11. Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. Misertus est mei, ne corrumperer. adjuvit, ut etiam resurgerem. Misericordia pertinet ad remissionem peccatorum. Adjutorium pertinet ad profectum bonorum operum et virtutum. Primum miseretur nobis sine praecedentibus meritis, ut liberati a peccato bonum velimus. Deinde nos adjuvat, ut bonum quod volumus, impleamus. Quod peccata corrigimus, misericordia Dei est. Quod ad virtutes resurgimus, adjutorium Dei est. In quo autem sit adjutus, ostendit, ex familiaritate se convertens ad Patrem, et dicens: 12. Convertisti planctum meum in gaudium mihi. Planctum passionis in gaudium mutasti resurrectionis; mihi, id est, ad utilitatem mei et meorum, Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. Saccus (Ex Augustino, 2. Enarrat.) de capris conficitur, et de hoedis. Et caprae et hoedi inter peccatores ponuntur. Dominus de numero nostro saccum solum accepit, non assumsit meritum sacci, quod est peccatum. Saccus autem est mortalitas. Saccum autem conscidit, quia mortalitatem destruxit, et insuper circumdedit eum laetitia: quoniam stola immortalitatis induit illum Dominus. Ad hoc autem circumdatus est laetitia, ut faciat, quod subjungit: 13. Ut cantet tibi gloria mea. Id est, resurrectio mea, atque beatitudo mea: Et non compungar, id est, non moriar. Nam Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur. Mors illi ultra non dominabitur (Rom. 4.). Quod factum est in capite, futurum est in corpore. Cantabit Deo gloria nostra, quando similes ei erimus, et videbimus 130 eum sicuti est (1. Joan., 3.). Fiet enim quod subditur: Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi. Haec est gloria mea, ut tibi confitear in aeternum, quoniam nihil mihi ex me, sed omnia ex te, qui es Deus, omnia in omnibus. Confitere ergo modo (Ex eod., Enarrat. 2.), quod tu fecisti in Dominum, id est, peccata: et confiteberis, quid tibi fecerit Deus, dimittendo peccata: ut ei confitens in aeternum non compungaris peccato. TITULUS PSALMI XXX. 1. Titulus psalmi sequentis hic est, In finem psalmus ipsi David, Ecstasis. Ascribitur psalmus ipsi David mediatori, manu forti in persecutionibus, qui loquitur hic non tantum pro se, sed etiam pro martyribus suis, dirigenti in finem. Ecstasis, quae addita est in titulo, excessum (Ex Augustino) mentis significat: quae fit, vel pavore, vel aliqua revelatione. Sed in hoc psalmo pavor maxime apparet perturbati populi Dei persecutione omnium gentium, et defectu per orbem fidei. Sed prior loquitur ipse mediator. Deinde redemptus sanguine ipsius populus gratias agit: ad extremum perturbatus diu, loquitur, quod ad ecstasin pertinet. Prophetae vero ipsius persona bis interponitur: Prope finem, et in finem. Materia habet duo opposita. Auxilium divinae pietatis, et miseriam humanae fragilitatis. Intendit homines admonere, ut neque desperent attendentes suas miserias, neque superbiant stulte de Dei misericordia praesumentes: et sic manifeste in finem, id est, in Christum nos dirigit.
Ait ergo: PSALMUS XXX. 2.
IN te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Videtis quia timet, sed pavor iste non est sine spe. Si est aliqua in humano corde conturbatio, non recedit divina consolatio. Non negat, quin patiatur inimicorum insultationem, sed talis confusio non durat in aeternum. Illa confusio perhorrenda est, quae aeterna est. Nam est quaedam (Ex August., Enarr. 2.) confusio temporalis, utilis: perturbatio animi respicientis peccata sua, respectione horrentis, horrore erubescendo corrigentis. Unde dicit et Apostolus, Quam enim gloriam habuistis in his, in quibus nunc erubescitis (Rom. 6.)? Hanc confusionem non formidat Christianus, imo si hanc non habebit, aeternam habebit. Quae est illa? Ite maledicti in ignem aeternum (Matth. 25.). Et ideo secutus adjunxit: In justitia tua libera me. Nam si attendas ad justitiam meam damnas me. Fit autem justitia Dei et nostra, cum nobis donatur: quae ideo Dei justitia dicitur, ne homo se putet a seipso habere justitiam, et sic in seipso inaniter glorietur. Et quia vox mea non posset ascendere ad te,
3. Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Fecit hoc Deus, quando ipsum Christum ad nos misit. Auris inclinatio est assumtio humanitatis. Inclinat aurem suam ad nos Deus, misericordiam deponens super nos. Quae major misericordia, quam ut unicum suum daret nobis (1. Joan. 4.), non vivere nobiscum, sed mori pro nobis? Sed ut inclinata misericordia cito resurgat petit, cum subjungit: Accelera ut eruas me. Ac si dicat, Cito, fac me resurgere. Si enim usque in communem resurrectionem distulisset, 131 tota spes credentium decidisset. Vel ad hoc (Ex August. Enarr. 2.) positum est Accelera, ut hoc totum, quod nobis diu videtur, quandiu volvitur saeculum, punctum esse intelligamus. Non est enim diu, quod habet extremum. Transvolant tempora, et quod tibi tardum est, in oculis Dei breve est. Esto mihi in Deum protectorem, ne vulnerer telis inimicorum. Et in domum refugii, ut salvum me facias. Id est, in domum securitatis, in qua requiescam finitis laboribus istis, atque in aeternum salvus permaneam. Si vis evadere jacula tentationum, aestus vitiorum, furorem persequentium: invoca protectorem Dominum. Si ipse te protegit, non est, qui feriat. Si vis esse salvus et securus, fac de ipso refugium tuum. Nullum enim tam tutum potest tibi esse refugium, quam Deus tuus: de quo subditur, 4. Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu. Fortitudo, qua ego possim et mihi contra impugnantes resistere. Refugium in quo securus valeam permanere. Fortitudo in bello, refugium post triumphum. Fortitudo, qua vincimus, refugium in quo quiescam. Et propter nomen tuum, dilatandum et glorificandum, deduces me, ne aberrem: et enutries me, ne in via deficiam. Vel deducitur Christus, cum per Apostolos ubique nunciatur. Enutritur autem, cum parvuli lacte fidei et miraculorum gaudio refoventur. Domine Deus noster, dux nobis es, quo spiritualiter proficiscimur: et verus cibus, quo spiritualiter enutrimur. Ducit nos praeceptis, nutrit sacramentis. De quo adhuc subditur: 5. Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi. Per laqueum, deceptionem vult intelligi, quam Christo absconderunt Judaei. Hinc est, quod ei dixerunt, Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Dic ergo nobis si licet censum dari Caesari an non (Matth. 22.)? Ecce laqueus, quem absconderunt. Si dixisset, Licet: cecidisset in laqueum. Opposuissent enim illi, Contra legem agis, quae dicit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. 26.). Si dixisset, Non licet: in alium laqueum cecidisset. Dixissent enim Herodiani, Contra regem agis: reus es mortis (Matth. 26.). Vel educes me de laqueo, id est, de morte, quae ideo dicitur laqueus: quia per mortem putaverunt impedire nomen ejus: quem absconderunt, id est, latenter paraverunt, mihi, quem nullum latet secretum. Suos similiter eripit Deus de laqueis diaboli (Hebr. 4.), id est de tentationibus. Ideo scio, quod educes me. Quoniam tu es protector meus. Et non potest illaqueari, qui talem habet protectorem. Et ideo sequitur: 6. In manus tuas commendo spiritum meum. Hoc completum fuit, quando in cruce positus dixit, Pater in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. 23.). Ecce quomodo Prophetia et Evangelium in eodem sermone concordant. Intellige ergo, quia idem Christus, qui loquitur in Evangelio, locutus est etiam in psalmo. Qui protinus adjungit, dicens: Redemisti me Domine Deus veritatis. Redemta est anima Christi et aliorum per suam perfectam obedientiam (Philip. 2.). Et bene ait, Domine Deus veritatis; non enim fefellit in promissione, sed implevit fideliter, quod promisit. 132 Et ideo, quia tu es Deus veritatis, 7. Odisti observantes vanitates supervacue. Illi supervacue custodiunt vanitates, qui sic terrenis inhaerent, ut caelestium obliviscantur. Tales odit Deus, qui sperant falsam beatitudinem seculi istius. Ego autem non quomodo illi, qui sperant in vano, et qui observant vanitatem: sed in Domino speravi, qui non est vanitas. Ideo exultabo corpore, et laetabor spiritu in misericordia tua, quae donavit mihi, ut sperarem in te. Et merito exultabo: 8. Quoniam respexisti humilitatem meam. Id est, misertus es meae fragilitatis et meae afflictionis, ne a persequentibus superarer. Respiciendo autem humilitatem, Salvasti de necessitatibus animam meam. Id est, de corporalibus miseriis, quas in hac vita patitur anima propter culpam. Nisi prius te humiliares, non te exaudiret, qui te a necessitatibus liberaret. Humiliatus est, qui dixit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sed audi continuam salvationem: Gratia (inquit) Dei per Jesum Christum (Rom. 7.): unde sequitur: 9. Nec conclusisti me in manibus inimici. Quia neque ab his, qui sepulchrum custodiebant (Matth. 28.), neque a malignis spiritibus in inferno detentus est: sed potius, Statuisti in loco spatioso pedes meos. Quia non solum in Judaea, sed per omnia regna mundi Apostoli praedicabant (Rom. 10.): quibus in sola Judaea prius praedicare praeceptum fuerat (Matth. 10.). Vel statuisti pedes meos, id est, firmiter posuisti afflictiones meas in loco spatioso caritatis. Hic incipit enumerare miserias humanae fragilitatis, dicens, 10. Miserere mei, Deus, quoniam tribulor. Et ipsam tribulationem describit, cum subjungit, Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. Id est, intellectus meus, voluntas mea, memoria mea. Quamvis certus esset de promissione Dei, qui dixerat, Clarificabo (Joan. 12.): non ita dicimus intellectum Dei Christi, vel voluntatem, sive memoriam esse turbatam, ut aliquo modo deficeret: sed spontanee perturbari voluit, ut aliis exemplum relinqueret (1. Pet. 2.), ne si turbarentur, ideo desperarent. 11. Quoniam defecit in dolore vita mea. Post expertam iram Dei, qua dictum est primo homini, Morte morieris (Genes. 2.): multos defectus doloris habuit vita ista mortalis. Et quia vita ejus posset acta esse in dolore per unum diem, vel duos dies, quod non videretur magnum: ideo addidit, Et anni mei in gemitibus. Totum enim spatium praesentis vitae, sanctis labor et gemitus est (Job. 7.). Unde et subditur, Infirmata est in paupertate virtus mea. Id est, in consideratione meae paupertatis: quia nihil ex me habeo. Et ossa mea, id est, firmitas mea, vel robora corporis mei, Conturbata sunt. Cum Christus dicit se esse infirmum, et in corpore et in anima (Matth. 25.): ostendit a se remotam omnem superbiam, et quod aliquis non debet de se praesumere. Ponit item alias miserias dicens: 12. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde, et timor notis meis. Quid per notos nisi Apostoli? quid per vicinos valde, nisi illi, qui jam fidei ejus appropinquabant, designantur? Illis opprobrium et timoris caussa efficitur, cum a Judaeis in cruce suspenditur. 133 Recte super omnes inimicos suos se in opprobrium factum dicit, quia plus despectus apparuit ipse, qui sine culpa occidebatur, quam ipsi etiam iniqui, qui pro suis sceleribus damnabantur: unde et subdit: Qui videbant me, foras fugerunt a me. Videbant enim Apostoli Judaeos capere Christum, et relicto eo, omnes fugerunt (Matth. 26.). 13. Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. Obliti sunt me, tanquam mortuus sim a corde ipsorum. Factus sum tanquam vas perditum: quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. Vas perditum et confractum, nulli utilitati est idoneum. Quasi vasa perdita erant latrones, cum tanquam inutiles ad perditionem traderentur. Sic et Christus tanquam vas perditum factus est, quia etiam cum impiis deputatus est. Quantas autem a circumstantibus audierit vituperationes, ipsi qui passionem ejus legunt, agnoscunt. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. Dum simul (inquit) adversum me iniqui Judaei convenirent, in eo conventu nihil aliud consiliati sunt, nisi ut animam meam perderent. Quid haec verba nos docent, nisi contemtum mundi et mortis, nisi humilitatem et patientiam, et ut spem nostram habeamus in Deo? Unde et subditur, 15. Ego autem in te speravi, Domine; dixi, Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae. Recta est spes, quae in Deo est. In quocumque alio speraverit homo, frustrabitur spes ejus (Malach. 3.). Qui autem in Deo sperat, sicut Deus immutabilis est, ita spes ejus mutari non poterit. Dixi Domino, proposui, vovi, fixi in animo, Deus meus es tu. Tu enim non deficis. Tu non fallis. Et ideo in te speravi, quem Deum meum elegi. In manibus tuis, idest, in potestate tua, sortes meae sunt. Sors (Ex Augustino, Enarr. 3.) non aliquid mali est, sed res in dubitatione humana divinam indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt Apostoli (Act. 1.). De duobus discipulis consultus est Deus, quemnam illorum esse vellet Apostolum. Et cecidit sors super Mathiam (Ibid.). Sortis nomine in hoc loco gratia Dei designatur: quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur: Iste facit, iste non facit, merita considerantur. Et ubi merita considerantur, electio est, et non sors. Quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos salvos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus. Haec est sors. Gratia salvi facti estis per fidem (ait Apostolus) et hoc non ex vobis (Ephes. 2.). Hinc est quod Petrus Simoni dicit (Act. 8.), Quia existimasti donum Dei pecunia comparare, non est tibi pars neque sors in hac fide, idest, non pertines ad istam gratiam quam gratis omnes accepimus. Bene autem non sortem, sed sortes dicit: quia multae sunt divisiones gratiarum (1. Cor. 12.), quas credentibus Dominus distribuit. In manibus tuis sortes meae. Ac si aperte dicat: In potestate tua sunt omnes electi mei. Et ideo: 16. Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. Idest, de illorum potestate, qui me oderunt, et eorum qui mihi mala inferunt. Dicat hoc unusquisque de inimicis suis. Bonum est enim, et orare debemus, ut Deus nos eruat de manibus inimicorum nostrorum visibilium et invisibilium. 134 17. Inter hos gemens iste ait: Illustra faciem tuam super servum tuum. Confusio enim (Ex Aug., Enarr. 4.) quaedam putatur, cum omnes Christiani dicuntur: et qui male vivunt, et qui bene vivunt. Omnes uno charactere signantur. Omnes ad unum altare accedunt (Ephes. 4.). Eodem baptismate abluuntur: eamdem Dominicam orationem proferunt: iisdem mysteriis celebrandis intersunt. Quando discernentur? Quando illustrabit faciem suam Dominus super servos suos? in judicio. Tunc separabuntur boni a malis (Matth. 25.). Unde scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. 26.). Et ideo subdit: Salvum me fac in misericordia tua: non in justitia mea. 18. Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Quisquis modo Dominum invocat, idest, inter se vocat, corde puro, corde integro, devote orando, recte vivendo, voce, corde, operibus consonando: non confundetur in judicio. Confundentur autem illi, de quibus subditur: Erubescant impii, et deducantur in infernum. Judaei scilicet qui Dominum suum crucifixerunt: vel gentiles qui idola coluerunt: vel falsi Christiani, qui Dominum colere neglexerunt. Tunc utique erubescent, quando a Domino audient, Amen dico vobis, Nescio vos. Et rursus, Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. 25.). Tunc fiet quod subditur: 19. Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione. Superbe enim et abusive, idest, contra servorum usum, loquebantur Judaei adversus Dominum, dum, Reus est mortis, et Crucifige, clamabant (Matth. 26. Luc. 23. Isai. 52.). Quotidie modo clamant mali contra bonos, superbi contra humiles. Quotidie blasphemant, latrant, detrahunt, garriunt linguis malignis et dolosis: sed tunc efficientur labia eorum muta, quando sanctorum apparebit gloria, et sibi videbunt imminere tormenta. Strepitus verborum vertetur in luctum. Ibi enim fletus et stridor dentium (Matth. 8. et 13.). Quo contra sanctorum foelicitatem intuens, suavitatem regni caelestis admirando laudavit, dicens: 20. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Admirabilis est, delectabilis est. Verbis explicari non potest. Nam quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, praeparasti Deus diligentibus te (Isai. 64. 1. Cor. 2.). Abscondisti autem timentibus te. Quid est (Ex Aug. ibid.), abscondisti illis? servasti ut soli ad eam perveniant. Quandiu enim adhuc timent, nondum et ipsi pervenerunt: sed credunt se perventuros, et a timore incipiunt. Nihil enim dulcius est immortalitate sapientiae: sed initium sapientiae timor Domini (Psal. 110. Prov. 1.), quam abscondisti timentibus te: sed Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. Idest, eis perfecisti dulcedinem tuam, qui in conspectu filiorum hominum sperant in te. Quomodo dicit Dominus, Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego illum coram Patre meo (Matth. 10.). Ergo si speras in Domino, coram hominibus spera: ne forte abscondas ipsam spem tuam in corde tuo, et timeas confiteri, cum tibi pro crimine objiciatur, quia Christianus es. Si vis ambulare viam Dei, etiam in conspectu hominum spera in Dominum, idest, noli erubescere de spe tua. Quo modo vivit in corde tuo, sic habitet in ore tuo: quia non sine caussa signum suum Christus in fronte 135 nobis figi voluit, tanquam in sede pudoris: ne Christi opprobrio Christianus erubescat. Hoc ergo in conspectu hominum si feceris, si inde coram hominibus non erubueris, si in conspectu filiorum hominum, nec ore, nec factis Christum negaveris: spera tibi perfici dulcedinem Dei. Hanc autem dulcedinem incipit Deus dare fidelibus in hac vita, sed perficit in alia. De quibus adhuc subditur: Abscondes eos in abscondito faciei tuae. Idest, in secreto contemplationis divinae. A conturbatione hominum. Ut nullus eos jam valeat conturbare. Sed iterum cum peregrinantur in hoc saeculo (2. Cor. 5.), quia multas patiuntur linguas contradicentes, quid eis facis? sequitur et dicit, 21. Proteges eos in tabernaculo tuo. Scilicet in praesenti Ecclesia, in qua militamus, A contradictione linguarum. Ne linguae haereticorum contradicentes veritati valeant eos incorporare sibi. Deinde pro tantis beneficiis ad laudandum et benedicendum Deum erumpit, dicens, 22. Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. Inde est benedicendus et glorificandus Dominus, quoniam mirabilem ostendit misericordiam suam mihi, idest, ad utilitatem mei et meorum, in civitate munita, idest, in sanctis, qui dicuntur civitas: quia multi sub una divina Lege conjunguntur, et munita propter multas virtutes, et diversa dona sancti Spiritus, quibus muniuntur. Dominus sic mirificavit: ego autem habui miserias. Unde et subdit, 23. Ego autem dixi in excessu mentis meae, Projectus sum a faeie oculorum tuorum. Excessus dicitur, sive quando homo rapitur ad contemplationem divinorum (ut Paulus dicit, sive mente excedimus, Deo [2. Cor. 5.] ), sive quando aliquis prae tristitia seipsum excedit, nec remanet apud se. Sic et iste vidit se paventem nescio qua tribulatione magna, sicut non desunt. Attende cor suum pavidum et trepidum: et ait, Projectus sum a facie oculorum tuorum. Si in facie tua essem, non sic timerem. Si me attenderes, non sic trepidarem. Et quia confessus sum, et quia humilis fui, quia cor meum accusavi; quia trepidans clamavi: Ideo exaudisti vocem orationis meae. Et meritum quoddam exauditionis supponit, cum dicit, Dum clamarem ad te. Idest, quia clamavi. Clamor ad Dominum non est voce, sed corde. Multi silentes labiis, corde clamaverunt. Multi ore strepentes, corde averso nihil impetrare potuerunt. Si ergo clamas, clama intus, ubi audit Deus. Sed jam quid nos hortatur, audiamus: 24. Diligite Dominum omnes sancti ejus. Tanquam diceret (Ex Augustino, Enarr. 4.), Credite mihi. Ego sum expertus, habui tribulationes: invocavi, et non sum deceptus. Speravi in Deum, et non sum confusus. Cogitationes meas illuminavit, trepidationem meam firmavit. Diligite Dominum, qui non diligitis mundum, hoc est, omnes sancti ejus. Quoniam veritatem requiret Dominus. Licet permittat eam modo conculcari, tamen ipse requiret eam in suo tempore. A quibus requiret? Ab his qui eam contra falsitatem tenuerunt. Requiret autem ab illis, ut remuneret. Requiret etiam ab his qui eam superbe neglexerunt. De quibus subditur: Et retribuet 136 non modice, sed abundanter facientibus superbiam. Qui sunt qui superbiam faciunt, nisi hi qui veritatem Dei contemnunt? Ne ergo cum eis condemnemur, audiamus, et faciamus quod subinfertur: 25. Viriliter agite. Nolite laesas manus in tribulationibus dimittere. Et si in corpore est infirmitas vel lassitudo, sit in corde ad toleranda mala mundi patientiae fortitudo. Et hoc est quod subjungit: Et confortetur cor vestrum. Sed quibus hoc dicit? Numquid (Ex Augustino, ibid.) amatoribus mundi? Non. Sed audi quibus. Omnes qui speratis in Domino. Verba quae audistis in psalmo, fratres, in corde describite: in vobis transformate: in his Dominum laudate. Et si orat psalmus, orate, et si gemit, gemite: et si gratulatur, gaudete: et si sperat, sperate: et si timet, timete. Omnia quae hic scripta sunt, speculum nostrum sunt.