PSALMI I-X | PSALMI XXI-XXX |
TITULUS PSALMI XI. 1. Ideo tituli praeponuntur psalmis, quoniam in titulis ostenditur, quid in textu psalmorum contineatur. Titulus hujus psalmi est, In finem, pro octava Psalmus David. Iste psalmus est David, id est, perfectae animae tendentis in finem, id est, in Christum, et in hoc psalmo agentis et orantis, pro octava, quod intelligitur pro aeterno saeculo, quod post hoc tempus (quod septem diebus volvitur) dabitur sanctis. Agitur autem in hoc psalmo de sanctorum defectu, et diminutione veritatis, de adventu Christi et claritate divinae eloquentiae, de salute justorum et interitu reproborum. Iste ergo vir sanctus videns mundum positum in malignitate (1. Joan. 5.), et nos in multis constitutos miseriis, formam orandi nobis proponere intendit: quatenus suo exemplo, sic per temporalia transeamus, ut ad aeternam vitam pertingamus. Ait ergo: PSALMUS XI. 57 2. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Ad illud tempus videtur prospicere, quo non erat dux neque propheta in Israel: et unusquisque quod bonum erat in oculis suis, faciebat (Dan. 3.). Unde in Osee dicitur: Diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus (Osee 3.). Quod autem ait, Diminutae sunt veritates; non ideo ait (Ex Augustino), quod veritates diversae sint, quoniam veritas una est, qua illustrantur animae sanctae. Sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt: sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent. 3. Ubi autem deficit veritas, ibi necesse est abundet vanitas. Unde et sequitur: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. Proximum (Ex eodem) omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est cum quo sit operandum malum. Et dilectio proximi malum non operatur (Rom. 13.). Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat. Ex his ergo verbis ostenditur, filios hominum ita esse a veritate diminutos, ut vanitati et duplici falsitati studerent deservire. Cujus vanitatis dispersionem et destructionem per adventum Christi futuram, orando et prophetando denunciat, cum subjungit: 4. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Universa dicit (Ex eodem), ne quis se exceptum putet: sicut ait Apostolus, In omnem animam operantis malum (Rom. 2.). Lingua magniloqua est lingua alta et superba loquens. Haec autem verba competunt superbis, quae sequuntur: 5. Qui dixerunt, Linguam nostram magnificabimus: Labia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est? Hoc superbi habent proprium, ut inquantum possunt, domini videri appetant: dominium magistratus super se despiciant: magnifice loquantur: quicquid ex suo sensu traxerunt, ex tumore superbiae quasi ex ratione defendant. Cavendum est ergo nobis vitium loquacitatis et superbiae, et ne in his quae a nobis proferimus, velimus pertinaciter permanere: ne (quod absit) ex eorum numero simus, quos propter hujusmodi vitia disperdidit Dominus. Superbia enim confusionem habet, sicut econtrario humilitas exaltationem. Scriptum est enim, Quoniam superbis resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (Jacob. 4.). Unde nunc ex persona Dei Patris subjectum est: 6. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Ipse (Ex Augustino) misericors Pater propter inopes et pauperes, id est, inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum dignatus est mittere. Inde autem incipit sermo ejus apud Matthaeum in monte, cum dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Matth. 5.). Unde secutus adjunxit, Ponam in salutari, fiducialiter agam in eo. Non dicit quid poneret. Sed quia in salutari dixit, id est, in Christo (secundum illud, Quia viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. 2.] ), 58 ideo illud intelligitur in eo posuisse, quod ad miseriam inopum auferendam, et gemitum pauperum consolandum pertinet. In eo etiam fiducialiter egit, juxta illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens (Matth. 7.), non sicut scribae eorum (Marc. 1.). De cujus potestate Daniel sic locutus est, Videbam (inquit) in visu noctis, et ecce in nubibus caeli filius hominis veniebat Et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum, et omnes populi, tribus, et linguae servient ei. Et potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum ejus quod non corrumpetur (Dan. 7.). 7. De cujus luce eloquentiae subjunctum est: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septulum. Casta dicit (Ex Augustino) sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum hujus saeculi. De talibus dicit Apostolus, quoniam Christum annunciarent non caste (Philip. 1.). Bene autem argento igne examinato comparantur, quia sicut argentum examinatur igne, ut purum et clarum sit: ita nimirum divina eloquia igne Sancti Spiritus sunt examinata. Unde ipse Dominus ait, Verba quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt (Joan. 14.). Et idem Psalmista alibi dixit, Ignitum eloquium tuum vehementer (Psal. 118.). Recte autem probatum terrae dicitur: quia divinum eloquium a fidelibus sanctae Ecclesiae rectum et verum esse comprobatur. Quod purgatum est septuplum, per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam (Isai. 11.). Septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte, Dominus exequitur. Beati pauperes spiritu, Beati mites, Beati lugentes, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, Beati misericordes, Beati mundo corde, Beati pacifici (Matth. 5. Luc. 6.). De quibus septem sententiis totum illum sermonem prolixum productum esse animadverti potest. Nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Quid autem adventus Christi cum examinato eloquio perfecerit, ostenditur, cum subinfertur: 8. Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. A generatione hac prava et perversa nos custodies, ne vita eorum et moribus corrumpamur: et servabis in aeternum, ut tecum in perpetuum laetemur: hic nos custodies (Ex Augustino), tanquam inopes et pauperes: ibi servabis tanquam opulentos et divites. Haec ad electos verba tantum pertinent. Nam de reprobis subjunctum est, 9. In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Bene in circuitu impii ambulare dicuntur: quia in temporalium rerum cupiditate rotantur, quae septem dierum repetito circuitu, tanquam rota volvitur: et ideo non perveniunt in octavum, id est, in aeternum, pro quo iste Psalmus intitulatus est. Ita et apud Salomonem dicitur: ventilator est enim rex sapiens, impiorum: et immittet illis rotam malorum. Est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit a bonitate Dei. Unde corpus quod corrumpitur aggravat 59 animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9.). Multiplicantur autem justi secundum altitudinem Dei, quando eunt de virtute in virtutem (Psal. 83.). TITULUS PSALMI XII. 1. Titulus hujus psalmi est, In finem, psalmus David. Apostolus dicit, Finis legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. 10.). Illi credimus, quando incipimus viam ponam ingredi. Ipsum videbimus, cum pervenerimus. Et ideo ipse finis Psalmus constitutus est ad laudandum Deum. Et quia in his versibus psallitur Deo: ideo non immerito appellatur psalmus, textus hujus operis. Psalmus autem. ex motu digitorum et consonantia vocis solebat fieri. Percutiebat chordas, resonabat organum, et cum organo pariter ipse verba cantabat (1. Paral. 15.). Hoc significat quod in nobis consonare debent bona operatio, et laudatio. Ad hoc nos hortatur iste psalmus, qui inscribitur David, qui personam tenet Ecclesiae vel cujuscumque perfectae animae. Igitur vir sanctus intendit in hoc psalmo nos commonere, ut hujus exilii mala suo exemplo continue deploremus, et ad visionem coelestis gloriae ardenter anhelemus: et oremus, ne in mortifera peccata corruamus, et ne diabolo nobis insultandi occasionem demus: et de hac constantia, non nobis, sed Deo gratias referamus. In fine quoque ostendit se in Domino corde exultare, et ei laudando et bene vivendo cantare et psallere. Orat ergo sic: PSALMUS XII. 2. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? Sicut! (Ex Augustino) non obliviscitur Deus, sic nec faciem suam avertit. Sed more nostro Scriptura loquitur. Quasi nos obliviscitur Deus, cum in hac peregrinatione diu nos permittit laborare. Quasi faciem suam avertit, cum a nobis manifestationem suae visionis abscondit. In his ergo verbis duo nobis insinuantur genera compunctionis. Unum, quo deflere debemus miseriam in qua sumus. Aliud, quo debemus flendo suspirare ad caelestis patriae gloriam, in qua non sumus.
3. Alia quoque compunctionis genera demonstrantur, cum subjungitur: Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Per diem, continuationem significat. Consilio autem non opus est, nisi in adversis. Consilium in anima per diem ponere, est suggestiones et peccata quibus corrumpitur anima, sollicite et continue praevidere atque cavere. Consilium in anima sua ponebat, qui dicebat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. 118.). Dolorem vero in corde per diem habere est de perpetratis malis continuo dolore cor afficere. Oportet ergo, ut in hoc nostro consilio et dolore plangamus praeterita, et caveamus futura. Sed quia haec nobis colluctatio adversus spiritualia nequitiae (Ephes. 6.): et corpus quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9.): hos inimicos anima intuens et gemens subjungit. 4. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Totiens exaltatur super nos inimicus, quotiens peccare convincimur. Dicit Apostolus, 60 Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. 7.): haec ad exaltationem pertinent inimici. Unde idem gemens adjungit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sed quid sequitur? Gratia Dei per Jesum Christum (Ibidem). 5. Hanc gratiam implorat iste, cum dicit: Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Respice, refertur (Ex Augustino) ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo oblivisceris me in finem? Et bene ait, Domine Deus meus. Domine, id est, Salvator: Deus, id est, Creator omnium, Deus per potentiam: meus autem per gratiam. 6. Unde et subditur: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: nequando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum. Deus est lux cordis nostri, peccatum mors animae. Unde scriptum est, Anima quae peccaverit ipsa morietur. Ab hoc somno mortis excitat Apostolus, dicens, Evigilate, justi, et nolite peccare (1. Cor. 15.). Orandum ergo est nobis, ut ab illo, qui est lux vera, illuminentur oculi nostri cordis, ne unquam in morte peccati per negligentiam dormiamus: ne quando nobis insultet hostis antiquus, et dicat se nobis praevaluisse, si nos sibi potuerit per peccatum subjicere. Gaudebit enim princeps tenebrarum, si in nobis potuerit perturbare rectitudinis statum. Unde et subjungit: 7. Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero: ego autem in misericordia tua speravi. Ad hoc enim nos tribulant, ad hoc innumeris tribulationibus frequenter inquietant, ut a statu rectitudinis nos suis perturbationibus amoveant. In hujusmodi ergo periculis constituti, nec debemus desperare, nec rursus de nostris viribus praesumere. Sed tota spes nostra in ipsius figenda est misericordia, qui potest nos et illuminare, ne erremus: et roborare, ut firmiter stemus. 8. Et quia spes in Deo laetitiam cordis generat, recte subditur: Exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino, qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi. Tria hic nobis commendat: exultat corde: cantat voce: psallit opere. Ex quibus verbis nobis innuitur perfectio divinae laudis. Si enim Dominum Deum nostrum pure et perfecte laudare cupimus, totum quod in nobis est, ad ejus laudem referre debemus, ut cuncta nostra in ejus laude resonent: scilicet vita, lingua, conscientia: tum quia per salutare suum, id est, Christum, nos salvat: tum quia nobis bona temporalia et spiritualia incessanter praestat: tum quia nomen ejus est altissimum. Quia enim altiorem et meliorem Dominum invenire non possumus, justum est, ut in ejus laude, amore, servitio perseveremus. TITULUS PSALMI XIII. 1. Psalmi hujus titulus est idem qui superius. Agit autem de errore Gentium, et de infidelitate Judaeorum, qui Dominum Christum Deum esse negaverunt (Joan. 19.): et ideo ipsi per errorem et morum pravitatem corrupti, et inutiles facti, alios quoque secum 61 corrumpere atque ad errorem suum adducere conati sunt. Quibus a Domino reprobatis, in generatione just a habitare se perhibet, atque de Sion mittere Salutare suum, ut plebem suam convertat a captivitate; ut in eo exultet Jacob et laetetur Israel. Et haec ideo nobis scripta sunt, ut eorum attendentes damnationem, et fidelium salutem: illos caventes, et istos imitantes, permaneamus in fide Domini Jesu, qui est finis et merces nostra: ad quem cum venerimus, spiritualiter facti Jacob atque Israel, in eo perfecte gaudebimus. Haec est psalmi hujus intentio, atque utilitas. Materia est ipse insipiens. PSALMUS XIII. 2. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Gentilis populus potest intelligi, qui in tantum a naturali lege quam acceperat desipuit, quod ipsum a quo creatus est, Dominum esse non credidit. Unde Apostolus ait: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in imaginem corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. 1.). Propter quod et tradidit eos Deus in passiones ignominiae, ut contumeliis afficerent corpora sua in semetipsis. Quibus verbis concordant verba quae sequuntur: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Corrupti sunt in vitiis et peccatis, et abominabiles facti sunt, mutando naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Ibid.). Et bene vitia eorum et peccata vocat studia, quia non ex ignorantia, aut ex infirmitate tantum, sed (quod gravius est) ex studio et ex voluntate ea perpetrabant. Ex his non est unus qui faciat bonum, qui nolunt credere in unum Deum (Rom. 1.). Quoniam absque fide impossibile est placere Deo (Hebr. 11.). Unde ipsa Veritas dicit: Sine me nil potestis facere (Joan. 15.). Quia prius peccaverunt in corde, ideo postmodum peccaverunt in opere, et ex merito erroris puniti sunt poena corruptionis. Servanda est itaque omni custodia mens nostra, ne a quolibet vitio corrumpatur: quoniam ante Dei oculos nequaquam vacuae transvolant cogitationes nostrae. Intus videt quod foris punit: occultam videlicet culpam sequitur aperta percussio, ut malis exterioribus interna puniantur, et cor publice corruat, quod latenter peccabat. 3. Ad Judaeos autem videntur pertinere, quae sequuntur. Ait enim: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Super Judaeos (Ex Augustino) potest intelligi, ut honoratius eos dixerit filios hominum propter cultum Dei, ad differentiam gentilium, qui propter cultum lapidum, corrupti et abominabiles facti sunt. Prospicit ergo Dominus super filios hominum per animas sanctas suas, quod significat hoc, quod ait, de coelo, ut videat, idest, videri faciat, si est aliquis Deum intelligens corde, aut requirens opere. Vel per filios hominum possumus imitatores carnalium intelligere (Ephes. 6.), sicut econtrario imitatores Dei filii Dei nuncupantur. Per justos enim homines prospicit Deus peccatores, et per bonos redarguit malos, et per sanctorum vitam, et doctrinam facit innotescere pravorum errorem atque injustitiam: de quibus nequitiae subditur: 62 4. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Non est intelligendum, ita omnes declinasse, ut in humano genere non esset vel unus qui bonum ageret: cum paulo post dicat, Dominus in generatione justa est. Sed eorum videlicet, qui sunt imitatores carnalium, quorum corrupta est vita et continentia, non est aliquis qui faciat bonum. Quandiu enim homo malus est, bonum facere non potest. Quantum autem a via veritatis declinaverint, verba quae sequuntur, ostendunt. Dicitur enim: Sepulcrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Bene patenti sepulcro comparantur: quia sicut sepulcrum patet, ut mortua cadavera recipiat: ita illi inhiabant, ut simplices animas sibi attraherent, atque per errorem extinctas sibi incorporarent. Bene autem postquam dixit, linguis, addidit, suis: ut significaret malis. Mali enim malas linguas habent. Tunc Judaei linguis suis dolose egerunt, quando Dominum interrogaverunt, utrum liceret censum dari Caesari, an non (Matth. 22.). Dolum quidem habebant in ore, sed malitiae venenum occultabant in corde: ut si diceret, Licet: statim eum redarguerent de lege, in qua praecipitur, ut soli Domino serviatur (Deut. 6.). Rursum si diceret, Non licet: adduxerant Herodianos, qui eum statim apprehenderent, et regale tributum prohibentem condemnarent (Matth. 22.). Recte autem aspidi comparantur, quia sicut aspis obturat aurem suam ad vocem incantantis (Psal. 57.), ita ipsi obturabant aures suas ad vocem praedicationis (Act. 6.). Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Maledictione os eorum plenum fuit, quando dixerunt, Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et Daemonium habes (Joan. 8.)? Amaritudine quoque repleti fuerunt, cum dixerunt ad Pilatum, Crucifige eum, Reus est mortis (Matth. 27. Marc. 15. Luc. 23. Joan. 19.). Veloces fuerunt pedes eorum ad effundendum sanguinem, quando eum extra civitatem duxerunt et occiderunt. Unde contriti sunt ab inimicis, et ad infelicitatem captivitatis perducti. Et ideo subditur: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (1. Cor. 2.). Non est timor Dei ante oculos eorum. Haec fuit caussa duritiae cordis ipsorum, quia Dominum non timuerunt, ideo obduraverunt corda ad credendum, et evenit eis juxta quod scriptum est, Qui autem mentis est durae, corruet in malum (Prov. 28.). Horum malitiam increpat propheta, cum subjungit:
5. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Nesciebant quid faciebant, qui Dominum occidebant. Unde ipse orans ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. 23.). Sed cognoscent in judicio, quando videbunt in quem pupugerunt (Zachar. 12.). Quando conspicient martyres sanctos, quos occiderunt (Apoc. 1.), quos tanquam cibum panis devorare describuntur, ut illorum affectus denotetur. Quomodo enim dulcis est panis ad comedendum, ita dulcis erat illis persecutio Sanctorum. Unde non manducare, sed devorare descripti sunt; ut in hoc designetur eorum non solum voluntas, sed etiam aviditas. 6. Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quid mirum si 63 illi trepidaverunt, qui Dominum non invocaverunt (Rom. 10.)? Quis securus sine Domino? Dixerunt enim, Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem (Joan. 11.). Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor: et amiserunt regnum caelorum, quod timere debuerant. Et hoc de omnibus temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem dum timent homines, ad aeterna non perveniunt. Hoc etiam non cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, quod sequitur. 7. Quoniam Dominus in generatione justa est. Non utique in prava. Quare non in illis Dominus? subjungit causam: Consilium inopis confudistis: quoniam Dominus spes ejus est. Dixistis enim, Confidit in Deo, liberet nunc eum si vult. Contemsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam seculi. Quia speravit in Deo, despectus est a vobis, quibus terrena magis placent, quam caelestia. 8. Quis dabit ex Sion Salutare Israel? Subauditur, nisi ille, cujus humilitatem contemsistis? Ipse enim in claritate venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, regnumque justorum, ut quoniam isto humili adventu facta est caecitas ex parte in Israel, ut plenitudo gentium intraret: illo alio fiat, quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. 11.). Pro Judaeis enim Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accepit, quo dictum est: Veniet ex Sion, qui avertat impietatem ab Jacob (Isa. 57.). Huic concordat, quod dicitur: 9. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exultabit Jacob, et laetabitur Israel. Per Jacob designantur pugnantes et reluctantes contra vitia. Jacob enim supplantator interpretatur. Per Israel vero intelliguntur illi, qui post pugnam vitiorum usque ad contemplandum Deum profecerunt: quoniam Israel, Deum videns, dicitur. Quandiu corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. 9.), in captivitate sumus. Sed cum converterit Deus captivitatem nostram (quod tunc fiet, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [1. Cor. 15.] ), tunc erit exultatio in corpore et in animo, his qui fuerint spiritualiter Jacob, id est, qui vitia supplantaverint. Et erit laetitia in mente his, qui fuerint spiritualiter Israel, qui in amore et contemplatione divinitatis exarserint. Ibi finietur justorum labor, perficietur amor. Ibi activa et contemplativa vita gaudio aeternitatis remunerabitur. Ibi proficientium et perfectorum merces sempiterna recompensabitur. TITULUS PSALMI XIV. Quartus decimus Psalmus praescribitur, Psalmus David. David autem noster Christus est, ut saepe diximus. Deinde legimus in Exodo, quia quartadecima die agnus immolatur, quando luna plena est (Exod. 12.), quando ei nihil deest de lumine. Quandam ergo lucis plenitudinem, quandam beatam satietatem nobis significat iste psalmus, cujus 64 intentio est nobis ostendere regiam viam, qua per Christianam militiam tendamus ad patriam. Ait autem de perfectis mandatis justitiae, quibus nos docet ad coelestia posse introire (Matth. 19.): quibus etiam minora adjungit ut in eis se infirmitas inchoantum exercere atque ad altiora tendere possit. Sed jam quid propheta dicat, audiamus:
PSALMUS XIV. 1. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Non prius in monte, et postea in tabernaculo: sed prius in tabernaculo, et postea in monte. Tabernaculum non est firma domus, non habet fundamentum: belli res est, huc illucque mutatur, et cum transmigrante migrat. Significat Ecclesiam praesentis seculi. Non enim hic permanemus habitantes (Hebr. 13.), sed alio migraturi sumus. Montes autem firma habent fundamenta. Montis ergo nomine soliditas patriae futurae designatur. Quoniam ergo de tabernaculis ad montem migraturi sumus, debemus discere, qui sunt isti, qui migraturi sunt in montem sanctum Dei. Audiamus itaque, interroganti prophetae, quid Spiritus Sanctus respondeat. 2. Qui ingreditur (inquit) sine macula, et operatur justitiam. Qui ingreditur, in via est. Non dixit qui pervenit ad finem sine macula; sed qui adhuc in itinere est, et maculam non habet. Dicere aliquis poterat: Non habeo maculam, non feci malum. Non sufficit nobis malum non facere, nisi fecerimus et bonum. Sed quis potest esse sine macula? Cum Apostolus dicat, In multis offendimus omnes (Jacob. 3.). Et, Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (1. Joan. 1.). Sed apud misericordem Dominum sine macula reputatur, cui jam culpa per delectationem non dominatur. Unde idem propheta, cum ab occultis et ab alienis delictis mundari exoraret, adjunxit: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero (Psal. 18.). Primus ergo ingressus ad justitiam est, immaculatum se custodire a peccato: praeventio autem perfectum esse in bono. Studeamus ergo ingredi sine macula peccati, atque exercere opera justitiae. Justitia non novit patrem, non novit matrem: veritatem novit, personam non accipit, Deum imitatur. 3. Audiamus opera justitiae, quae sequuntur: Qui loquitur veritatem in corde suo. Multi loquuntur veritatem in labiis, non in corde: qui videntur verum dicere, sed cor eorum labiis non consonat. Tanquam (Ex Augustino) si aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat, Si hac ieris, tutus eris a latronibus, et contingat, ut vere non inveniantur latrones: verum ille loquutus est, sed non in corde suo. Aliud enim putabat, et nesciens verum dixit. Ergo parum est, verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua sua. Lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud corde tegitur. Dolum in lingua non agit, qui id, quod mente tractavit, sermone protulit. Nec fecit proximo suo malum. Proximum, omnem hominem intelligere debemus (Luc. 10.): et ideo scriptum est, 65 Quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris (Matth. 22.): ut nemini faciamus malum, quod utique nobis ab aliquo fieri nolumus (Luc. 6.). Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Grandis res dicitur. Nunquam, inquit, vicinus murmuratus est contra eum (Tob. 4.). Nunquam invenit aliquam occasionem detrahendi ei. Haec virtus excedit humanam conditionem: Dei gratia est. 4. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Et si Imperator est, et si Praefectus est; et si Episcopus est, et si Presbyter est (in Ecclesia enim istae sunt dignitates), quicunque malus est, in conspectu Sancti pro nihilo computatur. Et statim sequitur: Timentes autem Dominum glorificat. Iste sanctus qui ingreditur sine macula, qui potentes despicit, quia mali sunt: si quem viderit timere Deum, licet pauper sit, tamen illum glorificat. Sicut (Ex Augustino) superiora pertinent ad perfectos, ita ea, quae nunc dicturus est, pertinent ad incipientes. 5. Qui jurat proximo suo, et non decipit, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Omnino non jurare perfectorum est (Matth. 5.). Fallaciam cavere in juramento, et si non est perfecta virtus, est tamen aliquis profectus pertinens ad incipientes. Similiter pecuniam suam non dare ad usuram, non est magna virtus, sed tamen inchoatio virtutis est. Nam si perfecti esse volumus, omnia nostra largiri debemus (Matth. 19.). Rursus: Non est magnum, munera super innocentes non accipere; nam debemus, si possumus, et innocentes liberare. Quid est ergo, quod Sanctus Spiritus perfecta mandata, etiam minima adjungit, nisi quod in hoc infirma nostra misericorditer fovere intendit? Ut videlicet si adhuc ad perfecta non possumus attingere, vel parva prout possumus, studeamus exercere. Si enim pro posse nostro a parvis ad majora tendimus, et si ad ea pertingere statim, quae desideramus, non possumus: non tamen deesse poterit merces laborantibus. Unde et sequitur: Qui facit haec, non movebitur in aeternum. Id est (Ex Augustino), perveniet ad illa majora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas. TITULUS PSALMI XV. Antiquitus solebat fieri, quod quando aliquis de hoste suo triumphum habebat, faciebat sibi arcum construi, qui triumphalis dicebatur: in quo describebatur illa victoria (1. Reg. 15.). Unde Aurasicae in arcu triumphali Massiliense bellum sculptum habetur, ob signum victoriae Caesaris. Similiter Deus Pater per victoriam passionis jam devicto diabolo, quasi triumphalem arcum de acquisito sibi regno totius mundi, titulum cruci fecit apponi, JESUS NAZARAENUS REX JUDAEORUM (Matth. 27. Marc. 15. Luc. 23. Joan. 19.).
Inscriptio tituli hujus psalmi est, Psalmus ipsi David. Ideo (Ex Augustino) addidit ipsi, quia ipse Rex noster in hoc psalmo loquitur in susceptione personae humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus emicuit [ Al. eminuit]. Intentio ejus est nos invitare ad suum regnum, quod nobis acquisivit per suam humanitatem, passionem, resurrectionem, unde hic agitur. Ait ergo:
66 PSALMUS XV. 1. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Non erat ei necessarium, quod pro se oraret: nam in eo, quod Deus erat, conservare seipsum poterat. Sed sicut incarnari venit pro nobis, ita pius Redemptor orare dignatus est pro nobis, transfigurans nos in sua persona; quia unum corpus fieri voluit, cum sua Ecclesia. Pro infirmantibus ergo membris suis, quae transformat in se, dicit: Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Nos enim qui puri homines sumus, et per peccatum perditi, conservari a Domino indigemus. Ipse enim est spes nostra, ipse est Deus noster. Nos indigemus ejus auxilio, non ipse nostro. Unde sequutus adjunxit: 2. Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Quod prius Pater per Filium suum nos redemit, sola charitate hoc fecit, non necessitate. Perfecta enim ejus gloria, nec augeri potest, nec minui. Unde magis debemus Dominum Deum nostrum, et ore confiteri, et corde credere, atque in ipso sperare, et ab ipso salutem quaerere, qui bona quidem nostra non quaerit, imo sua nobis largitur. Unde et subditur: 3. Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. Sanctis (Ex Augustino) qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus patriae coelestis, quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria figitur, quae recte Dei terra nominatur, quamvis in his terris carne versentur. His sanctis miras fecit omnes voluntates meas, in provectu eorum qui senserunt, quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis, ut morerer, et divinitas humanitatis, ut resurgerem. Et notandum, quod postquam ait, Mirificavit voluntates meas, protinus adjungit, in eis: ex quibus verbis colligendum est, ita voluntates suas sanctis miras ostendisse, ut easdem in ipsis faceret permanere. Neque enim sancti esse potuissent, si ab ejus voluntatibus cognitis discrepassent. Quod satis evidenter ex verbis sequentibus apparet, quibus dicitur: 4. Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Quanto enim patet divina voluntas, tanto multiplicius apparet humana infirmitas. Ex regula enim supernae justitiae deprehenditur fortitudo pravitatis nostrae. Hinc est, quod sancti viri quanto subtilius divina percipiunt, tanto districtius propria peccata plangunt: atque ex percepto superno lumine cognoscunt, quid in seipsis debeant emendare: et ideo dicitur, Postea acceleraverunt. Unde enim propriam cognoscunt infirmitatem, inde citius festinant ad salutem. Et quia infirmos et peccatores humiliter se confitentur, ideo se a coelesti medico sanari promerentur: propterea adjunctum est: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memor ero nominum eorum per labia mea. Quid sanguinum nomine, nisi peccata signantur? Unde scriptum est: Caro et 67 sanguis regnum Dei non possidebunt (1. Cor. 15.). Et bene ait, conventicula: Non enim omnes, qui vitiis subjacent, unam in peccatis voluntatem habent; nam alii conveniunt ad rapinam, alii ad avaritiam, alii ad luxuriam, alii ad superbiam. Quot sunt varietates vitiorum, tot sunt diversitates conventiculorum. Sed pius Dominus conventicula eorum de sanguinibus non congregat, quia conversos ad poenitentiam in judicio non accusat. Quae sunt autem nomina eorum, quorum non memor erit, nisi ea nomina, quae peccando sibi acquisierunt? Qui enim adulterium perpetrat, non immerito adulter dicitur: qui rapinam, raptor; qui perjurium, perjurius; qui superbiam, superbus. Haec nomina non reminiscitur, si culpae, pro quibus sunt nomina, corrigantur. Unde scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam (Sap. 1.). Hinc Apostolus ait: Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur (1 Cor. 11.). Quia ergo hi in haereditatem Domini transferuntur, ut et ipse Dominus sit haereditas eorum, recte subjungitur: 5. Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, tu es qui restitues haereditatem meam mihi. Possidebunt mecum haereditatem ipsum Dominum. Eligant (Ex Augustino) sibi alii partes, quibus fruantur, terrenas et temporales: portio Sanctorum Dominus est aeternus. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei, Dominus est. Tu restitues mihi haereditatem meam: ut nota sit et his, quos libero claritas, quae erat apud te, priusquam mundus fieret. Destructa erat haereditas Domini, quando humana natura et vitiis corrupta, et a diabolo tenebatur possessa. Missus est Salvator, deleta sunt peccata, restitutum est liberum arbitrium, ejectus est princeps hujus mundi foras, sanata est infirmitas, restituta haereditas. Unde et subditur: 6. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Sicut nos dividimus haereditatem nostram funibus, sic Deus fide, spe et caritate divisit haereditatem suam. Super quos ceciderunt isti funes, ipsi in haereditatem Domini pervenerunt. Non autem ceciderunt nisi in praeclaris, quibus magis placuit coelestis claritas, quam terrena: spirituales virtutes plusquam temporales honores. Multi in hoc mundo divitiis florent, potentia praeminent, honoribus gaudent, gloria temporali fulgent: habent claritatem, sed non permanentem. Qui autem terrena despiciunt, qui supernam gloriam appetunt, qui ad gaudia spiritualia inardescunt: isti proculdubio praeclari sunt. Unde nunc ait: Etenim haereditas mea praeclara est mihi. Et bene ait, Mihi. Non enim illis est praeclara haec spiritualis haereditas, quibus non est cognita. Si enim cognoscerent hanc, quam diligunt, claritatem: falsam non amarent. Gratias ergo Domino debent agere hi, qui ipsius dono valent invisibilia intelligere: et ideo apte subjungitur: 7. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum. Quod ait, Mihi, intelligere debemus membra sua, quae illi conjuncta sunt in unitate corporis. Hoc quod Dominus non cognoverunt, quod contemptis temporalibus, spiritualia intellexerunt, non eorum virtus fuit, sed donum Dei. Unde cum diceret Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. 16.), ne hunc intellectum 68 sibi attribueret, statim audivit: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelaverunt tibi, sed Pater meus, qui est in coelis (Ibidem). Ideo propheta alibi postulat, dicens, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam (Psal. 118.). Sed jam Dominica passio nobis commendatur, cum subditur: Insuper, et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Insuper ex hoc benedicam Dominum, quod renes mei, id est Judaei, ex quorum renibus patres mei, et ex quorum carne natus sum, increpando et blasphemando usque ad mortem, et in infernum ire compulerunt. Et bene ait, Insuper. Superior enim virtus est Dominum benedicere in adversis, quam in prosperis. Cum Deus bona sua largitur hominibus, solent benedicere boni et mali. Cum flagella irrogat, murmurant quidem mali, sed benedicunt boni. Ad hoc ergo nos iste versus instruit, ut laudemus Deum in donis suis, ne ingrati simus: et insuper in flagellis, ut perfecti simus: ut impleatur in nobis, quod in alio psalmo legimus: Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. 33.). 8. Huic sententiae concordant verba, quae sequuntur. Ait enim: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Beatus homo, qui Deum semper providet in conspectu suo. Hic neque extollitur in prosperis, neque frangitur in adversis. In cunctis, quae agimus, quae loquimur, quae cogitamus, si Deum semper providemus, non offendimus. Hinc scriptum est, In omnibus viis tuis cogita illum (Prov. 3.). Recte autem a dextris Filii dicitur esse Pater: quoniam aequalis Patri est Filius. Inde virtutem traxit, ut per humanam formam in passione positus commoveri nequaquam posset. Quod si exemplo nostri Redemptoris Dominum in conspectu nostro semper providemus, ut neque amore, neque timore alicujus rei ab ejus voluntate discordemus: erit utique a dextris nobis, ne commoveamur. Ipse enim ait, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. 28.). 9. Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe. Quid per laetitiam cordis et exultationem linguae, nisi interior atque exterior laetitia commendatur? Qui Deum a dextris habet, laetari debet intus in conscientia, foris in lingua. Hinc alibi dicitur, Laetetur cor quaerentium Dominum (Psal. 104.). Quod autem dicit, Et caro mea requiescet in spe: corpus Dominicum mortuum, atque in sepulcro positum, et tertia die resurrecturum significat. Quod si nos spiritualiter laetamur, et caput nostrum per passionem imitamur, spem certam habemus, quoniam simul cum ipso resurgemus (1. Thess. 3.). 10. Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Nec animam meam in inferis permansuram dabis, neque sanctificatum corpus (Ex Augustino), per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Et hoc dispositio, et gratia omnipotentis Dei fuit, ut anima Christi, nec diu in inferno moraretur, nec corpus ejus tandiu esset in terra exanime, ut corrumperetur. Si enim distulisset, tota nostra spes deperisset. Resurgere ergo sine dilatione voluit, atque ejusdem suae resurrectionis testes homines habere, sicut scriptum est, Et multa corpora 69 sanctorum qui dormierant, cum ipso resurrexerunt (Act. 1. et 10.); ut nos talibus testimoniis confirmati veram resurrectionem in nobis tam corporis quam animae crederemus: si nos membra ejus effecti, viam quae ducit ad patriam teneamus. Unde subditur: 11. Notas mihi fecisti vias vitae: adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. Prius ipsum caput vitae vias novit, quas nobis et factis ostendit, et verbis praedicavit. Quae sunt viae ejus, quibus ad vitam tendimus, nisi humilitas, caritas, patientia, obedientia, et caeterae virtutes? Ad has vias nos admonet propheta dicens: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. 4.). Hinc ipsa Veritas ait, Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Luc. 3.). Bene ergo ait, Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Non enim est plena laetitia cum isto mundo. Unde scriptum est, Vae vobis qui ridetis nunc (Luc. 6.). Non est hic plena laetitia neque bonis neque malis. Nam utrisque et tribulatio communis est. Sancti viri etsi gaudent in spe, gemunt adhuc in tribulatione. Sed tunc pleni erunt laetitia, quando Deum videbunt facie ad faciem (1. Cor. 13.), Et delectationes in dextera eorum usque in finem: quia hi qui a dextris ejus erunt, sine fine gaudebunt. Quorum delectationes erunt de Domini visione, de societate angelorum, de beata immortalitate, de aeterna felicitate. Studeamus ergo vitae vias observare, quatenus ad tantam laetitiam, et ad tantas delectationes valeamus pervenire. TITULUS PSALMI XVI. 1. Hujus Psalmi titulus est, Oratio ipsi David. Attribuitur ipsi significato David, qui re vera manu fortis venit expugnare aereas potestates. Sed cum in aliis quam plurimis psalmis orationes habeantur, mirum videtur, cur in isto psalmo magis quam in aliis talem titulum apposuerit. Sed quamvis alii psalmi breviter mixtas in se contineant orationes, iste tamen per quandam excellentiam principaliter oratio dicitur, quia tempore passionis suae instante hanc orationem Christus Domino suo cantavit. Intendit autem nos in hoc psalmo instruere, ut exemplo ipsius in nostris necessitatibus semper orare studeamus. Agitur autem de justitia Christi, de tribulatione passionis suae, de resurrectione, de satietate et manifestatione gloriae coelestis. Vox Christi ex persona sua dicentis. PSALMUS XVI. 1. Exaudi, Domine, justitiam meam: Intende deprecationem meam: auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1. Tim. 2.), quam justus, et quam sine peccato fuerit, sacra Scriptura testatur: quae dicit, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isai. 33. 1 Petr. 2.). Inter deprecationem et orationem hoc distare quidam dicunt ut deprecatio sit ad devitanda adversa, oratio autem in consequendis utilibus. Tamen utrunque indifferenter ponitur in niultis locis. Sic autem ait, Intende et Auribus percipe, ac si diceret: Cape quod audis, retine quod intelligis. Pra tendit ergo justitiam operis et puritatem cordis, ut in prece et oratione digne exaudiatur a Patre. 70 Ille bene orat, qui talem ad orandum se praeparat, ut in oratione justitiam suam praetendere valeat, et nihil nisi quod juste conferendum est orare praesumat: et non solum pro sua et amicorum, verum etiam inimicorum utilitate orare studeat. Ideo dicit se orare non in labiis dolosis. Labia enim dolosa essent, si ab intentione vel aequitate verba discordarent. De vultu tuo judicium meum prodeat: oculi tui videant aequitates. Purum cognoscit cor suum, qui judicium suum confert ad Deum. Christum Dominum scimus a Judaeis injuste esse judicatum. Sed in ipso quo manifeste judicaverunt, ipsi occulte judicati sunt. De vultu Dei judicium prodiit, quo injuste judicantes juste damnavit. Timeant ergo judices hominum, quia supra se habent judicem Deum: cujus oculi aequitatem vident, ut nihil impunitum maneat, et dignis digna rependat. Et hoc quidem sicut ad timorem malorum, ita ad consolationem dictum est bonorum: sicut in alio loco dicitur, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. 32. Rom. 12.). Debent ergo sancti viri semper examinare cor suum, ut illud ante oculos Dei habeant probatum, ne ille cujus oculi vident aequitatem, ullam in eis videre possit reprehensionem; quatenus in tribulatione aliquando positi, dicere cum suo capite possint quod sequitur. 3. Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Deus Pater Filium probavit, quando pati permisit: visitavit nocte, quia adjuvit in tribulatione: igne passionis examinavit, quia inde ad incorruptionem transtulit. Et non est in eo inventa iniquitas, quia (ut jam supra diximus) peccatum non fecit (Isai. 53. 1. Petr. 2.). Nos quoque a Deo probamur, quotiens tribulationibus affligimur. Unde scriptum est: Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus (Sap. 3.). Sed in nocte tribulationis non deest gratia visitationis, teste Apostolo, qui ait, Fidelis est Deus, qui non permittet nos tentari supra quam ferre possumus: sed faciet etiam ex tentatione proventum (1. Cor. 10.). Hoc igne nos examinat, ut a maculis peccatorum mundos reddat. Utilis est ergo servis Dei tribulatio, tum quia probantur in corde suo, tum quia visitantur a Deo, tum quia purgantur a peccato. Non est, inquit, inventa in me iniquitas. 4. Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Dignus erat loqui opera hominum, qui in se non habebat peccatum (Joan. 8. Hebr. 7.). Et tanto justius debebat ab omnibus audiri, quo juste non poterat ab ullo reprehendi. Illi quoque qui vices Christi tenent in praedicatione, in quantum possunt, debent inreprehensibiliter vivere: quia valde sermo doctoris confunditur, si actione depravatur. Quod si propter verba labiorum Dei duras vias nos oportet custodire, consolatur nos Dominus apostolica auctoritate dicens, Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. 8.). Duras vias custodivit, qui usque ad mortem obediens fuit (Philip. 2.). Mundum relinquere, carnem domare, peccata lacrymis punire, adversa et aspera propter Deum tolerare: durae viae sunt, quae Dominica labia nobis praecipiunt. Sed si dura sunt quae jubentur, mira sunt quae promittuntur. Nam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit 71 Deus diligentibus se (Isai. 64. 1. Cor. 2.). Firmiter ergo teneamus viam, ut pervenire possimus ad patriam. Et ideo subditur: 5. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Quid per gressus, nisi bonorum operum actus? Quid per semitas, nisi perfectorum mandatorum Dei arctas et angustas intelligimus vias? Perfectos gressus in semitis Domini habuit, qui ait, Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. 5.). Cujus non sunt mota vestigia, quia a veritatis non recessit via: unde ipse ait, In his quae Patris mei sunt oportet me esse (Luc. 2. Joan. 8. Matth. 24.). Et nos perfectos gressus in semitis Domini habemus, si sic perfecta quae praecipit adimplemus, ut in eisdem immobiles maneamus. Neque enim sufficit perfecta agere, nisi contingat in ipsis firmiter permanere. Perfectos gressus habebat Paulus, cum diceret, Bonum certamen certavi, opus consummavi, fidem servavi (2. Tim. 4.). Firma vestigia habuit, cum ait, Quis nos separabit a caritate Dei? Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An gladius? Scimus quia neque instantia, neque futura, neque ulla creatura poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Jesu (Rom. 8.). Si quid autem boni in nobis habemus, illud Deo, non nobis, adscribere debemus, qui petenti se libenter tribuit (1. Cor. 4.), sicut ipsa Veritas ait: Petite et accipietis (Joan. 16.). Unde nunc subdit: 6. Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. Clamor ad Dominum, est nostrum desiderium. Quanto plus quisque desiderat, tanto amplius clamat. Sed quae est auris, quam inclinat Deus nobis peccantibus, nisi misericordia ipsius? Nisi enim ille inclinetur ad misericordiam, nos non erigimur ad justitiam. Sed quid est quod jam se exauditum dicit, et adhuc exaudiri verba sua quaerit? Sed fortasse ad aliquid erat exauditus, et ad aliquid non erat. Exauditus erat in se, exaudiendus in membris. 7. Ad hoc pertinent verba quae sequuntur: Mirifica misericordias tuas: qui salvos facis sperantes in te. Deum misericordias suas mirificare, est ex injusto justum facere. Quis non miretur misericordias Domini in latrone, in Paulo, in peccatrice muliere, in publicano? Cum pro amore Dei, ea quae mundi sunt, despicit avarus, ad humilitatem convertitur superbus, ad mansuetudinem iracundus, ad castitatem luxuriosus, nonne misericordias suas mirificavit Deus? Cum desperantes ad spem reducit, cum peccatori, qui aeternas poenas promeruit, aeterna praemia tribuit, nonne Deus misericordias suas miras facit? Unde protinus adjungit: 8. A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi. Pupilla oculi dicitur Christus, quia et omnibus carior est, et lumen quo omnes illuminantur. Ipse est et dextera Dei, quia aequalis est Patri, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1. 8. 10.). Possunt etiam per dexteram et pupillam intelligi electi, quia per eos fortia operatur Deus, et ipsi sunt lux mundi (Matth. 5.). Resistentes sunt infideles et persecutores. Rogat ergo Filius Patrem, ut a sibi resistentibus eum defendat ne justitiam injustitia premat, ne infidelitas fidem corrumpat. Sic nos exemplo nostri capitis Dominum 72 orare debemus, ut nos custodiat, ne qua impugnans adversitas frangat, ne qua obvians tentatio seducat, quae nos ab alis protectionis suae subtrahat. Ideo subditur: Sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt. Dilectio Dei et proximi, novum et vetus Testamentum. Justitia, caritas, et caeterae virtutes, alae Dei sunt, quibus sanctae animae ad Deum volare possunt. Istae spirituales alae et ab aestu refrigerant vitiorum, et afflictione temperant impiorum. Istis alis Dominus Christus cum ab impiis Judaeis affligeretur, protectus est: de quibus adhuc subjungit: 9. Inimici mei animam meam circumdederunt: adipem suum concluserunt, os eorum loquutum est superbiam. Haec in passione Christi facta sunt. Circumdederunt Judaei animam Christi, vitam enim ejus perdere volebant (Joan. 10.). Adipem suum concluserunt (Ex Augustino), idest, abundantiam suae superbiae intra se detinuerunt. Os eorum loquutum est superbiam, cum dixerunt, Ave rex Judaeorum (Matth. 27.), et caetera talia. 10. Projicientes me, nunc circumdederunt me. Ante crediderunt venturum, sicut in Scripturis suis legerunt: nunc, cum venit adimplere quod promiserat, cum deberent eum suscipere, adorare, projecerunt extra castra, et crucifixerunt. Oculos suos statuerunt declinare in terram. Quia eum non Deum, sed purum hominem existimarunt. 11. Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam. Comparabiles illi leoni, de quo scriptum est, Adversarius vester diabolus, tamquam leo circuit, quaerens quem devoret (1. Petr. 5.). Et sicut catulus leonis habitans in abditis. Catulus leonis et filius, est ille populus, cui dictum est, Pater vester diabolus est (Joan. 3. 8.). Et bene ait, habitans in abditis: quoniam qui male agit, odit lucem. Post tantam persecutionem secutus adjunxit: 12. Exsurge, Domine, praeveni eum, et supplanta eum. eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuae. Exsurge, quem dormire (Ex Augustino) arbitrantur, et iniquitates hominum non curare: ante exerceatur malitia, ut factum vindicta praeveniat. Vel eum populum praevenire, est poenam mali ante in ipsum quam in alium retorquere. Juxta quod scriptum est, Omnis qui peccat, non in alium prius peccat, quam in semetipsum (Eccles. 6.). Vel eum Dominus praevenit, quia ante ultimum judicium eum etiam temporaliter judicavit. Ejecit enim eos de terra sua, unde ait, Et supplanta eum. De terra enim illa lacte et melle manante, in qua plantaverat eos Deus, eradicati sunt. Animam autem Christi ab impio populo eripuit, quando a mortuis eum suscitavit. Cujus anima framea Dei Patris fuit, quam assumsit manus, idest, virtus ejus aeterna: ut per ipsam regna debellaret iniquitatis, et justos divideret ab impiis. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum. Disperge eos per orbem terrarum in ista vita, quam solam suam vitam putant, quia aeternam despiciunt. Et bene ait, A paucis: quoniam Judaicus populus minor est numero, quam omnis populus. Cujus malitiam adhuc ostendit, cum subjungit, Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Non solum ista poena consequetur eos visibilis, sed etiam 73 de peccatis, quae tamquam tenebrae absconduntur, a lumine veritatis tuae, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscantur Deum. Saturati sunt filiis: satisfecerunt desideriis. Et dimiserunt reliquias suas parvulis suis: dicentes, Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. 27.). 14. Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo. Ego qui (Ex Augustino) non apparui eis, qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae tuae videre non possunt, apparebo in justitia tua, id est, justis tuis manifestabor. Satiabor cum apparuerit gloria tua. Cum illi satiati sint immunditia sua, ut me intelligere non possent, Ego satiabor cum apparuerit gloria tua, in his qui me intelligunt. Ad hoc ergo tendat nostra oratio, nostraeque devotionis affectus, nostra opera, nostrae patientiae exercitia, ut gloria Domini saturari valeamus. Sit nobis noster Redemtor in exemplum, ad orandum, ad operandum, ad patiendum: et sit etiam comes ad gaudendum. TITULUS PSALMI XVII. 1. Sequentis Psalmi titulus talis est, In finem puero Domini, ipsi David quae locutus est Domino, verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu Saul, et de manu omnium inimicorum suorum. Verba cantici hujus, id est, verba significantia talem materiam, unde habendum est canticum, id est, spiritualis delectatio, quae in vera contemplatione habetur, sunt attribuenda David, id est, manu forti, Christo puero Domini propter simplicitatem et puritatem. David dico, fideles suos dirigenti in finem, id est, in summum bonum: quae verba loquutus est Domino Patri in aeterna sua locutione. Cantici dico, habiti in die, id est, in consideratione diei resurrectionis ipsius, vel consideratione temporis plenitudinis, qua humanum genus per resurrectionem Christi a nocte infidelitatis et ignorantiae, et peccatorum, ad lucem scientiae, et fidei, et virtutum exiturum est. Qua die resurrectionis, vel temporis plenitudinis, eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, id est, de potestate Judaeorum, et regis eorum quem sibi ipsi petierunt. Nam sicut David manu fortis, ita Saul petitio interpretari dicitur. Dicat ergo Christus et Ecclesia, id est, totus Christus, caput et corpus (Rom. 12.). PSALMUS XVII. 2. Diligam te, Deus, fortitudo mea. Dominus firmamentum meum, et refugium meum et liberator meus. Haec est magna caussa, quadiligendus est Deus: quia ipse est fortitudo nostra. Caritas Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. 5.): facit nos fortes ad toleranda adversa mundi, et ad expugnanda vitia et tentamenta diaboli ad exercenda bona spiritualia, ad contemnenda bona terrena. Propter hoc etiam diligendus est Dominus, quia ipse est firmamentum nostrum, in quo firmum fundamentum habemus, ne ventis tentationum moveamur: et refugium, ad quem refugimus, ne in hac miseria pereamus: et liberator, ut de servitute diaboli et peccati per eum liberati, ad veram libertatem veniamus. 74 3. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum. Deus meus, quia me creavit ex nihilo. Adjutor, quia me adjuvat in opere bono: et ideo sperabo in eum, per quem salvabor in futuro. Hoc distat inter Deum et Dominum, quod Deus nomen est naturae, et Dominus nomen est officii. Illud pertinet ad majestatem et dignitatem, quae ipse est: hoc pertinet ad potestatem et dominium quod in nobis exercet. Ibi ostenditur nobis quid amemus, hic autem quid timeamus. In utroque quid credamus, quid speremus, quid amemus. Et in primo versu commendatur nobis caritas et fides: in secundo vero spes. Et non immerito caritas prima, quia ipsa est virtutum regina, ipsa est initium bonorum, et radix virtutum. Sed quae sequuntur, et quae nos excitant ad amandum Deum, audiamus. Protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. Protegit enim nos a malis, et sicut cornu eminet, ita ipse eminens nostra salus, tanquam infirmos medicus ad sanandum, nos suscepit. Unde ipse Filius bono pastori ovem infirmam reportanti comparatus est (Luc. 15.): et ideo, 4. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Ecce quanta utilitas laudare Deum. Si et in prosperis et in adversis Deum toto corde laudaveris, nullus poterit tibi nocere inimicus. De tot et tantis bonis quae quotidie benignus Dominus confert nobis, non habemus quid rependere possimus, nisi laudem. Geminum autem donum confert homini laudatio Dei: tum quia in laude hominis Deus honoratur, tum quia ipsius merito laudis homo a malis liberatur. Unde ipse Dominus in alio psalmo nos admonet dicens, Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua, et invoca me in die tribulationis, et eruam te (Psal. 49.). 5. Circumdederunt me dolores mortis. Id est, Judaei inferentes mihi angustias passionis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me: quia ecce turba, et qui vocabatur Judas venit (Matth. 26. Luc. 22. Marc. 12. Joan. 18.). Venit torrens et iniquorum impetus ad discipulorum gregem conturbandum, quia, percusso pastore, dispergentur oves gregis (Zachar. 13.). 6. Dolores inferni circumdederunt me. Id est, illi, quos infernales dolores expectant. Praeoccupaverunt me laquei mortis: quia cum gladiis et fustibus undique supervenerunt (Matth. 26. Marc. 14. Luc. 22.). Laquei mortis ideo dicuntur, quia diabolicae deceptiones in eis erant. Sed a tantis persecutoribus circumdatus, tot doloribus et perturbationibus occupatus, ille qui omnes uno verbo poterat condemnare, et se ab omni angustia liberare, quid fecerit, audiamus. 7. In tribulatione invocavi Dominum et ad Deum clamavi. Non se vindicat, sed orat. Docet te patientiam imperator tuus. Si te circumdant dolores mortis, perturbationes iniquitatis, attende quanta pertulerit Redemtor tuus, et exemplo ejus omnia patienter sustine. Intus in corde tuo invoca Dominum, et toto cordis affectu clama ad Deum tuum. In ipso enim est potentia et divinitas (Coloss. 2.). Unde merito dicitur Dominus et Deus: cujus dominium et divinitatis imperium potest oppressos eripere ab omni tribulatione. Unde scriptum est, De quacunque tribulatione clamaverint ad me, eripiam eos, dicit Dominus (Jerem. 29.). Bene ergo subditur, Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus 75 in conspectu ejus introivit in aures ejus. Templum Dei est Christus. Templum Dei est Ecclesia. Hinc Paulus ait, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (1. Cor. 3. et 6.). Hoc spirituale templum inhabitat Deus, et ibi deprecantium voces exaudit. Et notandum quod ait, Et clamor meus in conspectu ejus: ibi quippe orandum est, ubi videtur Deus. Ideo dicitur in Evangelio, Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. 6.). Sic itaque debemus clamare, ut clamorem nostrum videat Dominus, atque in aures ejus introeat: qui utique clamor non tam vocis est, quam cordis. Unde Moysi dicitur, Quid clamas ad me (Exod. 14.)? Mentis nostrae desiderium clamor est in conspectu Dei. Sed quid deinde sequatur, audiamus. 8. Commota est et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis. Si hoc juxta literam accipimus, passo Domino terrae motus magnus factus est, et suo auctori testimonium dederunt etiam ipsa insensibilia elementa (Matth. 27.). Si autem per terram terrena carnalium corda, et per fundamenta montium, principes intelligimus populorum: quia videlicet in ipsis firmabantur caeteri, tanquam in fundamentis, postquam praedicantibus Apostolis iram se incurrisse omnipotentis Dei cognoverunt (Act. 3.), ex eo quod Filium ejus crucifixerunt, conturbati et conterriti propter culpam, statim commoti sunt ad poenitentiam. Qui Petro eos increpante, tanquam commoti dixisse referuntur, Viri fratres, quid faciemus (Act. 2.)? Quibus datum est consilium, ut per regenerationis lavacrum remissionem reciperent peccatorum. 9. De quibus adhuc subditur, Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit: carbones succensi sunt ab eo. Quid facies ejus, nisi notitiam? Quid fumus qui lacrymas excitat, nisi lacrymosam poenitentium compunctionem designat? Timentes iram lacrymis laverunt culpam. Et unde Deum per fidem noverunt, inde accepto spiritu in ejus amore suaviter arserunt. Et ab eo succensi sunt, ut ardentes existant, qui prius peccatores in carne tanquam carbones in cinere mortui jacebant. Ex his ergo verbis instruimur, quia per compunctionem ignis divinus accenditur, qui interiora mentis illuminat, atque peccatorum nigredinem penitus devastat: et quo ordine haec facta sunt, quae praedicuntur, verbis sequentibus demonstratur. 10. Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Prius sanctos et electos viros ad praedicandum ejus humilem adventum misit, quos deinde sequutus per semetipsum descendit. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1.). Unde autem humilis in carne apparuit, inde principem tenebrarum omnimoda subjectione prostravit, atque eundem Ecclesiae suae prosternendum dedit. Unde Apostolus ait, Dominus conteret Sathanam sub pedibus vestris (Rom. 16.) velociter. Ille autem qui paulo minus ab angelis minoratus est (Psal. 8.) per humanitatem, multo sublimior angelis declaratus est per divinitatem (Hebr. 1. et 2. Coloss. 2.). Unde subditur: 11. Et ascendit super Cherubim, et volavit. In eo enim quod Deus est, ipsas angelicas 76 dignitates plenitudine scientiae superavit. Volavit super pennas ventorum: quia celsitudine suae divinitatis transcendit virtutes supernorum spirituum: cui enim angelorum dixit aliquando Deus, Sede a dextris meis, aut, Ego hodie genui te (Hebr. 1.)? Super pennas ergo ventorum volavit, quia solus sedere ad dexteram Patris meruit. 12. Et posuit tenebras latibulum suum. Scilicet (Ex Augustino) obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium: ubi ipse lateret, nec suos desereret. Latibulum suum tenebras posuit, quia caeleste suum sacramentum nobis in obscuritate constituit. Hinc est quod sacramentum corporis et sanguinis Christi quotidie tractamus (1. Cor. 13.): nec tamen lucem, nec gloriam ejus, quam fide credimus, oculis adhuc videre valemus. In tenebris enim sumus quandiu per fidem ambulamus, et non per speciem (1 Cor. 10.). In circuitu ejus tabernaculum ejus. Multitudine enim credentium circumventus est. Recte autem Ecclesia in hac peregrinatione posita tabernaculum Dei dicitur, quia tabernaculum non habet fundamentum, est autem militantium atque transeuntium. Et Apostolus dixit, Quia non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. 13.). Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Quia obscura est scientia in prophetis, qui merito nubes aeris appellantur, quia in caelestibus sustolluntur per vitam et in imis fundunt pluviae doctrinam. Primum quidem in sanctis patribus obscurus fuit sermo divinus. Tecta erant omnia sub figura et umbra (Hebr. 10.). Nondum erat spiritus ad manifestationem datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. 7.). Sed deinde venit caelestis fulgor, ille qui est lux vera, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1.). Removit tenebras, exposuit Scripturas, misit praedicatores, audientium corda terruit et illuminavit. Unde subditur: 13. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis. Prae magnitudine fulgoris qui est in conspectu manifestationis ejus, nubes, idest, Apostoli divino lumine illustrati, a Judaeis, ad Gentes transierunt: sicut scriptum est, Vobis primum oportuit praedicari regnum Dei, sed quia repulistis, et indignos vos fecistis vitae aeternae, ecce convertimur ad gentes (Act. 13.). Et ipsi sunt facti grando et carbones ignis, clamando, minando, ubique ignem mittendo, futurum judicium praedicando, humana corda fidei ardore accendendo. 14. Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. Postquam dixit Dominus, adjungit, Altissimus: ut intelligas Deum Deorum, Dominum Dominorum, per semetipsum esse loquutum. Prius enim locutus est per patriarchas et prophetas, per antiquos patres: deinde per se (Hebr. 1.). Ipsa etiam Apostolorum praedicatio non tam Apostolica erat, quam Dominica. Sicut ipse Dominus testatur, dicens, Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. 10.). Quasi intonat Dominus, cum de judicio suo nos terret (Matth. 25.). Quasi dat vocem suam, quando humiliter demulcet. Quoddam terrens tonitruum esse videtur, quod per Joannem dicitur, Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira (Matth. 3.)? Quasi vocem dare est, cum subditur, Agite fructus dignos poenitentiae (Luc. 3.). Juxta ergo 77 capacitatem audientium modo minando intonat Dominus, modo ut grando contundens, modo ut ignis accendens. 15. Et misit sagittas suas, scilicet (Ex Augustino) Evangelistas, pennis virtutum recto itinere transvolantes, non suis sed ejus a quo missi sunt, viribus. Et disperdidit eos, ad quos missi sunt, ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (2. Cor. 2.). Fulgura multiplicavit. Id est coruscantia miracula. Et conturbavit eos. Bona conturbatione ad poenitentiam. 16. Et apparuerunt fontes aquarum. Scilicet dona Sancti Spiritus, a quibus omnis spiritualis scientia procedit. Vel per fontes aquarum, potest accipi vetus et novum Testamentum: quae apparuerunt auditoribus, ipso revelante, qui habet clavem scientiae. Qui nimirum spirituales fontes caeteros ex se Scripturarum rivulos emittunt. Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Revelati sunt Prophetae, qui non intelligebantur: super quos aedificaretur orbis terrarum credens in Domino. Quo autem ordine (Ex Augustino) haec facta sunt, ostenditur, cum subinfertur: Ad increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. Dicentis, Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul moriemini (Luc. 13.). Postquam dixit, Increpationem, adjunxit Inspirationem. Tunc enim utiliter foris increpamur, quando inspiramur intus, ut timeamus. 17. Hic inquit Christus. Misit de summo: hoc est de sinu Patris. Et accepit me. Scilicet caput Ecclesiae in aequalitatem sibi, ad dexteram suam. Et assumsit me. Id est Ecclesiam meam, quae est corpus meum. De aquis multis. Quia ex multis populis me instituit: vel quia ex multis vitiis me extraxit: sive quia ex multis tribulationibus me liberavit. Et hoc est quod sequitur: 18. Eripuit me de inimicis meis fortissimis. Qui sunt isti fortissimi inimici, nisi spiritus maligni? Horum proculdubio fortitudinem non possemus evadere, nisi omnium potentior Deus nos fragiles dignaretur eripere. Et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Subaudis, me eripuit. Qui sunt hi, qui oderunt Ecclesiam, nisi infideles atque haeretici? Qui intantum aliquando confortati sunt, ut quosdam etiam electos, aliquando occiderent in carne, aliquando errare facerent in fide. Sed eos pius Dominus eripere dignatus est, coronando occisos, atque ad viam veritatis errantes reducendo. Unde et subditur, 19. Praevenerunt me in die afflictionis meae. Id est praevaluerunt mihi in tempore tribulationis et persecutionis. Et factus est Dominus protector meus. Scilicet protegens me ab impugnatione persequentium. 20. Et quia carnales patiebar angustias, Eduxit me in spiritualem latitudinem fidei. Salvum me fecit, quoniam voluit me. Nullis meis praecedentibus meritis, sed sola sua benevolentia. Ipse est enim, qui operatur in nobis et velle, et operari pro bona voluntate (Philip. 2.). 21. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. Duo sunt in homine, secundum quae retribuit Dominus: scilicet secundum justitiam bonae voluntatis et fidei, et 78 secundum puritatem bonorum operum. Nec possunt pura esse bona opera, nisi deriventur ab intentione justa. Unde scriptum est, Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus (Genes. 4.). Prius quidem probavit fidei devotionem, unde postmodum sacrificii suscepit oblationem (Hebr. 11.). Et merito retribuet mihi: 22. Quia custodivi vias Domini. Id est latitudinem bonorum operum perseverando servavi. 23. Nec impie gessi a Domino meo. Id est postquam ad illum bene operando accessi, ab illo prave vivendo non recessi. Hinc est quod de sanctis animalibus per prophetam dicitur, Non revertebantur, cum ambularent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur (Ezech. 1.). Sic utique ad Deum directa debent esse nostra itinera, ut ultra non sint ad pravitatem operis distorta. Nec mirum si custodivit vias Domini, nec a Deo suo impie gessit: nam sequitur, Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo. Id est (Ex Augustino) et praemia justorum et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum perseveranti contemplatione considero. Ad custodiendam quippe justitiam, et impietatem evitandam, valde utile est extrema sollicite pensare. Unde scriptum est, In omnibus operibus tuis meditare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccles. 7.). Recte ergo subjunctum est, Et justitias ejus non repuli a me. Sicut illi, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. 8.). De quibus Apostolus Petrus, Quia melius est non cognoscere viam veritatis, quam post cognitionem retrorsum redire (2. Petr. 8.). 24. Et ero immaculatus, cum eo, secundum delectationem malae cogitationis. Et observabo me ab iniquitate mea. Id est ab iniquitate operationis. Tale debet esse nostrum studium, nostrum desiderium: ut intus simus immaculati, foris innocui: quatenus aeternam remunerationem consequamur, de qua subjungit: 25. Et retribuet mihi Dominus, secundum justitiam meam. Non solum propter latitudinem fidei, sed propter longitudinem perseverantiae. Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Non quo homines vident, sed quo ipse. Quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (2. Cor. 4.). Et homo videt in facie, Deus in corde (Luc. 11.). Bonorum quoque opera semper in conspectu Dei sunt, malorum vero non respicit (Prov. 10.). Unde alibi dicitur, Novit Dominus viam justorum, iter autem impiorum non novit (Psal. 1.). 26. Haec quae praemissa sunt, dicit Ecclesia, ad excitandum nos et promovendum ad fidem rectam, spem certam, operationem bonam, retributionem aeternam. Unde nunc quemquam nostrum admonet, dicens, Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Attende illum, qui est sanctus sanctorum, qui in seipso sanctus est, et alios sanctificare potest. Qui est vere innocens, agnus sine macula (Joan. 1.): qui cum malediceretur, non maledicebat (1. Petr. 2.): cum pateretur, non comminabatur. Qui est electus a Deo Patre (Hebr. 5.), sicut scriptum est, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene 79 complacui (Matth. 3. 17. Luc. 3.). Sociare illi, imitare illum, sit tibi bonum adhaerere Deo, et eris cum sancto sanctus, cum innocente innocens, cum electo electus. Quod si societatem perversorum dilexeris, et tu similiter perverteris. Ecce duae viae tibi ostensae sunt: una justorum, altera reproborum: una salutis, altera damnationis: una quam tenent humiles, et a Deo exaltantur; altera quam tenent superbi, et a Deo humiliantur. Unde et subditur: 28. Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Serva ergo humilitatem, recognosce te pulverem et cinerem, confitere peccata tua, esto vilis in oculis tuis, ut cum populo humili salvari merearis. Cave oculorum extollentiam, ne videaris tibi gloriosus, tibi sapiens, tibi magnus, ne ubi te altum videris, ibi te dejiciat, qui oculos superborum humiliat. Unde scriptum est, Vae, qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. 5.). Sit ergo oculus in te simplex, ut totum corpus tuum sit lucidum (Matth. 6.): et dic quod sequitur: 29. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine: Deus, Deus meus, illumina tenebras meas. Quia illuminasti me in his, quae scio, illumina in his, quae nescio. Vel, quia illuminasti lucernam meam, donando fidem, illumina tenebras operum meorum: ut quod teneo credendo, sequar operando. Quae sunt tenebrae nostrae, nisi iniquitates et negligentiae? In tantam caecitatem devenimus, ut nosmetipsos ignoremus, nec cito deprehendimus mala, quae agimus. Unde nobis petendum est a Domino, ut nostras tenebras illuminet, ut delicta et scelera nostra faciat nos videre: quatenus vitam nostram flendo, et poenitendo possimus emendare. 30. Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. In te, inquit, eripiar, non in me: in me enim infirmus sum (Psal. 6.), sed in te fortis. Tu es solus, qui eripis a tentatione (Philip. 4.), qui principem hujus mundi foras mittis (Joan. 12.), qui non permittis tentari servos tuos super quae ferre possunt: sed facis etiam ex tentatione proventum (1. Cor. 10.). In te transgrediar murum, vel duritiam cordis, vel obstaculum peccatorum, quem diabolus, ne ad te venire possem, mihi opposuit. Murum in Deo nostro transgredimur, quotiens per ipsius gratiam nobis inspiratam vitiorum congeriem superamus. 31. Hic incipit Deum suum Ecclesia commendare. dicens, Deus meus, impolluta via ejus: Eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. Ac sic dicat, Hic meus Deus non est sicut caeteri: namque via ejus impolluta, verba ejus in tribulatione probata, spes illius certa et firma, qui protegit sperantes in se, ne deficiant in tentatione (Hebr. 7.). Quid tam impollutum, tam mundum, quam Dei virtus, et Dei sapientia Christus (1. Cor. 1.)? qui ait, Ego sum via (Joan. 14.). Teneamus ergo hanc viam, et mundabimur: custodiamus ejus eloquia, et non errabimus: figamus in ipso spem nostram, et securi sub ejus protectione ambulabimus. Et merito sperandum est in illo: 32. Quoniam quis Deus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? Deus, qui nos creavit, Deus, qui nos regit, Deus quem amamus, Dominus quem timemus. Si inveniremus talem, aut meliorem, fortassis in illo esset sperandum. 80 Sed quia cunctis melior est, et sublimior (sicut ipse ait, Ego Dominus, et non est alius, extra me non est Deus [Isai. 43 et 45.] ) restat, in ipso, spes nostra fixa permaneat. 33. Qui praecinxit me virtute. Scilicet fide, spe et caritate. Et posuit immaculatam viam meam. Videlicet, ut innocenter vivam. Et notandum, quod non ait, Cinxit me, sed Praecinxit. Magnum quidem omnipotentis Dei donum est, cum ante quisque praecingitur, quam ad vitia relaxetur. Nec mirum si eorum viam immaculatam posuit, quos taliter praecinxit: quia ubi praecedit cingulum virtutum, non possunt impedire maculae et laxurae vitiorum. Hinc est, quod Dominus nos jubet lumbos nostros praecingere (Luc. 12.), ut ante quisque se restringere contra vitia debeat, quam laxatus et impeditus cadat. 34. Qui per fecit pedes meos tanquam cervorum. Id est (Ex Augustino), affectus animi, quibus tanquam pedibus sustentor et proficio, ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta hujus saeculi. Et super excelsa statuens me. Id est coelestibus regnis, ubi Sanctorum est habitatio. Unde Apostolus ait, Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. 3.). Sic proculdubio debemus affectus nostros, et gressus operum nostrorum in hac terra disponere, ut calcatis spinosis desideriis hujus saeculi, mentem nostram in coelestibus studeamus stabilire. 35. Qui docet manus meas ad praelium. Qui (Ex Augustino) docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. Et posuisti, ut arcum aereum brachia mea. Id est inlatigabilem intentionem bonorum operum. Usus prophetarum est, cito mutare personam. Modo ad Deum loquitur propheta, sive Ecclesia, modo ad proximum. Ad Deum, videlicet a quo accepit, quod loquitur. Ad proximum, cui expendat, quod accepit. Non sufficit nobis habere gressus rectos ad sectandam justitiam, nisi habeamus doctas manus ad pugnam. Neque enim retineri potest justitia sine pugna. Sunt autem multa genera praeliorum: nam est nobis colluctatio adversus principes, et potestates rectores tenebrarum (Eph. 6.). Est nobis pugna adversus saeculum: est in nobis ipsis discordia inter carnem et spiritum (Galat. 5.). Contra haec nos oportet doctos esse ad praelium, et pugnare armis justitiae a dextris et a sinistris (2. Cor. 6.): et habere fortem et inflexibilem intentionem, tanquam arcum aereum, ad feriendum et fugandum inimicum. Et recte intentiones brachiis comparantur, quia sicut in brachiis fortitudo, et manus adhaerent brachiis: ita fortis debet esse nostra intentio, et ab ipsa procedere robusta operatio. Sed quia nos fragiles, et inimici nostri nobis sunt robustiores: opus est, ut fiat nobis, quod sequitur: 36. Et dedistis mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me. Dat electis suis Dominus salutem suam, qua eos protegat, tanquam nudos. Dat dexteram suam, id est favorem gratiae suae, qua suscipiat eos, tanquam medicus aegrotos. Si timueris aestus vitiorum, et tela inimicorum invisibilium, sive adversitates persequentium hominum: postula protectionem divinae salutis. Si senseris te peccatorem et infirmum, multis vitiis et negligentiis corruptum: postula Dei misericordiam, et sublevantem dexteram, ut ab eo suscipiaris et saneris. Ipse enim 81 est vera salus, qui protegit suos ab exteriore persecutione. Ipse est sublevans misericordia, qui suscipit, et sanat a propria infirmitate corporis et animae. Et quia eosdem, quos protegit et curat, aliquando utiliter flagellat, recte subjunctum est: Et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. In hoc apparet, quod nos diligit caelestis Pater, quia nobis dare dignatus est disciplinam. Hinc Scriptura sacra nos admonet dicens, Fili, noli negligere disciplinam patris tui, et ne fatigeris cum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat omnem filium, quem recipit (Prov. 1. et 3.), Haec autem Domini disciplina ad duo est utilis: corrigit mores, docet scientiam. Bene morigeratum, bene doctum reddit hominem disciplina Dei. Sic autem corrigit et docet, ut mittat eum in finem, id est, in Christum, qui est finis laboris, et merces operis. Hac proculdubio disciplina correctus et doctus erat, qui dicebat: Gloriamur in tribulationibus, scientes, quia tribulatio patientiam operator, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit; quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. 5.). Unde apte subjungitur: 37. Dilatasti gressus meos subtus me. Ne impediant (Ex Augustino) carnales angustiae, quoniam latam fecisti caritatem meam, operantem hilariter, et de ipsis, quae subter me sunt, mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea. Id est, signa, quae impressi ad imitandum te. Dilatatos gressus habet subtus se, quisquis gloriatur in tribulationibus. Si foris est angustia doloris, intus est latitudo caritatis. In servorum Dei cordibus tanto crescit amor Dei, quanto foris impugnat adversitas mundi. Ejus autem non sunt infirmata vestigia, qui confirmat cor suum ad toleranda mala propter Deum, qui potest dicere cum Apostolo, Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Certus sum, inquit, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. 8.). Quisquis ergo talis est, ut supra dictum est, scilicet praecinctus virtute, perfectus opere, ad praeliandum doctus, in disciplina eruditus, perfectus in caritate, invictus in tribulatione: qui jam a nemine superatur, idoneus est, ut jam inimicos suos persequatur. Unde voce perfectorum subjungitur: 38. Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar donec deficiant. Persequuntur inimicos suos sancti viri, cum malignos spiritus, sive carnales affectus a se repellunt et reprimunt, orando, vigilando, carnem suam domando, spiritualibus studiis deserviendo. Inimicos autem comprehendere est, immundorum spirituum calliditates subtiliter inquirendo cognoscere, et cognitas evitare. Vel inimicos comprehendit, quisquis carnales animi motus sub jure rationis constringit. Nec converti debet ab hac intentione, ab hoc studio, donec deficiant, id est, penitus absumantur ea, quae illicite animo reluctantur. Recte ergo subjungitur, 82 39. Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. Si poteris confringere hostes tuos, si non permiseris regnare peccatum in tuo mortali corpore (Rom. 6.): si vires eis abstuleris, ut non praebeas membra. tua arma iniquitatis peccato (Ibidem). Sic etiam stare non poterunt, si mox ut senseris tentationem, a te repuleris, si statim, ut videris peccatum, emendaveris. Confringere inimicos nos docet Apostolus, cum dicit, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, et caetera (Coloss. 3.). Cadent etiam subtus pedes tuos, si vitia et concupiscentias in corde tuo abominatus fueris, et despexeris, et insuper affectus bonos et spirituales actiones apposueris. Unde alibi vir perfectus ait. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi (Psal. 118.). Haec duo faciunt perfecte superare diabolum et peccatum, scilicet amor Dei, et odium mali. 40. Et ne hoc videatur ascribere suis viribus, recte subinfertur, Et praecinxisti me virtute ad bellum: et supplantasti insurgentes in me subtus me. Si vis superbiam in te insurgentem supplantari subtus te, ora Deum, ut praecingat te humilitate. Si vis subtus te luxuriam supplantari, precare Dominum, ut praecingat te castitate (Sap. 8.). Quodcunque vitium contra te insurgere videris, postula a Domino virtutem contrariam illi vitio, qua illud debelletur, et fiat tibi, quod sequitur: 41. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum: Id est, retrorsum convertisti. Et odientes me disperdidisti. Quasi dorsum inimici dantur, cum illiciti appetitus et vitia penitus oblivioni traduntur; cum retro non respicitur per delectationem, et mentis oculus ad caelestia contemplanda, et ea, quae ante nos sunt appetenda, dirigitur. Disperdit autem odientes nos Dominus, quando repellit a nobis malignos spiritus, ne nos sentent, ne nobis noceant. Vel in eo, quod superius dictum est, Persequar inimicos meos, hostes sanctae Ecclesiae convenienter possumus intelligere, quos sancti et perfecti viri quotidie non cessant persequi, arguendo, increpando, vetando, excommunicando: et ex his quosdam comprehendunt, et attrahunt ad fidem, ad poenitentiam, ad conversionem: nec convertuntur a praedicatione, donec illi deficiant ab iniquitate. Confringunt a statu superbiae, atque sibi substernunt sub omnimoda humilitate, et praecincti armis virtutum sic supplantant eos a vitiis, ut qui insurgentes erant persequendo, subsequentes fiant poenitendo. Et qui praeibant minando, et trahendo, retrorsum fiant obediendo: de odio conversi ad caritatem, de conventione malitiae dispersi et divisi ab invicem. Et quia ex supradictis inimicis nonnulli a Domino reprobantur, quia videlicet, et toto corde non convertuntur, nec veraciter peccata sua confitentur, nec pure Domini misericordiam deprecantur: subjunctum est, 42. Clamaverunt, nec erat, qui salvos faceret: ad Dominum, nec exaudivit eos. Non enim omnis, qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum (Matth. 7.). Unde Apostolus quibusdam non recte clamantibus ait, Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jacob. 4.). Clamabunt etiam 83 reprobi in die judicii, dicentes, Domine Deus, aperi nobis (Matth. 25.). Et non erit, qui eos exaudiat: sed dicitur eis, Amen dico vobis, nescio vos (Ibid.). De quibus voce capitis subinfertur: 43. Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos. Quia aridi non receperunt imbrem misericordiae Dei, quia leves et mobiles ante ventum tentationis fuerunt, merito a terra viventium tollentur, atque in modum pulveris comminuentur, cum dicetur eis, Ite maledicti in ignem aeternum (Matth. 25.). Qui merito lutum platearum dicti sunt (Matth. 7.), quia in lata et spatiosa via, in immunditiis et vitiis vixerunt. Qui utique delebuntur a Domino, sicut scriptum est, Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. 68.). 44. Eripies me de contradictionibus populi. Qui dixerunt, Si dimiserimus illum vivum, seculum sequetur illum (Joan. 11. Matth. 21.). 45. Constitues me in caput gentium. Ut gentes in me credant, ut sim illis in Deum, ipsi sint mihi in populum (Osee 2.). Caecitas ex parte contingit in Israel, ut gentium multitudo salvaretur (Rom. 9.). Noluerunt enim Judaei recipere verbum fidei (1. Petr. 2.), unde eis dictum est: Vobis primum oportuit praedicari verbum Dei, sed quia repulistis istud, et indignos vos fecistis aeternae vitae: ecce convertimur ad gentes (Act. 13.), de quibus subditur, Populus, quem cognovi: Quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi, Praecepta mea custodivit. In auditu auris obedivit mihi. Oculis me non vidit, nomine meo tantum audito praedicatores meos recepit. Esto et tu ex populo isto fideli, ut si Christum non vidisti in carne, servias tamen ei in spiritu, et sis ei obediens in tota voluntate, ut beatus esse merearis, cum eis de quibus scriptum est, Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. 20.). Cave autem eorum exemplum, de quibus subditur: 46. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Filii Dei fuerunt Judaei, sed Christum interficientes filii diaboli facti sunt (Joan. 8.). In veritate non permanentes, Legis facti praevaricatores, mentiti sunt (Rom. 2.). In primi hominis peccato inveterati sunt, quia novum hominem recipere noluerunt: Et claudicaverunt a semitis suis, id est, a Lege et Prophetis, sive in suis intellectibus, vel in fide uno pede nitentes, id est, Patrem et non Filium adorantes: vel vetus et non novum Testamentum sequentes, sive literam et non spiritum tenentes. Inde est, quod ait Apostolus: Qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti: non litera, sed spiritu. Litera enim occidit, spiritus autem vivificat (2. Cor. 3.). His enim pedibus graditur sancta Ecclesia, his pedibus ad caelestia promovetur. Deinde ad nostram aedificationem, quid subjungat audiamus. 47. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae. Dii gentium non vivunt, nec aliquem salvare possunt. (Unde alibi Psalmista ait: Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt [Psal. 113.]). Et ideo nec benedicendi sunt, nec exaltandi. Nos autem talem Dominum et talem Deum habemus, qui in aeternum vivit, qui nos regit, ut Dominus, creavit, ut Deus: qui seipsum nobis tradidit, qui salutis nostrae auctor extitit. Unde recte a nobis benedicendus est, exaltandus, amandus, colendus et venerandus. 84 48 et 49. Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis. Et ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me. Non solum salutem praestat Deus electis suis, sed etiam vindictam tribuit de inimicis. Tantas vindictas dedit Deus Pater Christo filio suo de inimicis suis iracundis, scilicet Judaeis, qui tanto iracundiae et furoris zelo accensi sunt, ut contra Deum suum insurgerent, et tanquam vir unus et iniquus convenirent in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. 2.): tantas, inquam, vindictas dedit, ut eos quos susceperat regendos, et nutriendos tanquam filios, propter perfidiam et vesaniam illorum, reprobaret atque dejiceret tanquam alienos. A quibus liberatus est Christus, cum a mortuis resurrexit. Exaltatus est, cum ad dexteram Patris ascendit. Ereptus est, quando Verbum fidei, quod Judaeis ablatum est, gentibus tradidit. Unde bene dicitur, Et subdis populos sub me. Cum enim unum Judaicum populum, jugum fidei respuentem, dure judicando deseruit, multos nationum populos misericorditer vocando, eidem jugo subdidit. Unde subjungitur:
50. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam. Idest, per meos fideles ubique terrarum te laudabo, et in tuo nomine bona agent. In hoc loco confessio laudem significat. Psalmus vero bonam operationem. Ille Deum vere et integre laudat, cujus in laude ipsius lingua et vita concordat. Adhuc unde laudandus sit Deus, ostenditur, cum subinfertur: 51. Magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam Christo suo David, et semini ejus usque in saeculum. Nondum erant magnificatae salutes ejus, quando notus erat tantum in Judaea Deus. Sed tunc excrevit salutum ejus magnificentia, quando praedicatum est admirabile nomen ejus in universa terra, quando dictum est Apostolis, Ite, praedicate Evangelium omni creaturae. Tunc proculdubio fecit misericordiam Christo suo David quando aequalem sibi per divinitatem, voluit nasci ex semine David secundum carnem. Et semini ejus usque in saeculum, idest, in aeternum similiter misericordiam fecit, quando credentibus in eum remissionem peccatorum, et vitam aeternam donavit. Unde scriptum est, Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam (Rom. 9.). Et erit quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Johel. 2. Rom. 10. Act. 2.). TITULUS PSALMI XVIII. 1. Titulus (Ex Augustino) hujus Psalmi notus est, quia non Dominus Jesus Christus haec dicit, sed de illo haec dicuntur. In finem psalmus David. Negotium est commendare statum catholicae religionis, et praedicatores Ecclesiae, et illum a quo praedicationem acceperunt. Et hoc facit, ut intelligantur delicta, et corrigantur: et sic immaculatus homo complaceat Deo. Vox Prophetae per spiritum sanctum dicentis, vel Ecclesiae. PSALMUS XVIII. 2. Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Idest, Apostoli 85 et Evangelistae, qui merito dicuntur caeli, propter vitae celsitudinem, et firmamentum propter fidei et caritatis soliditatem; enarrant gloriam divinitatis, et annuntiant nobis opera humanitatis. Enarrat gloriam Dei Joannes, cum dicit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1.). Annuntiat opera Dei, cum subjungit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). De gloria quoque ejus subdit, dicens, Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Ibid.). Ex his duobus, scilicet divinitate et humanitate, consistit vera et catholica fides. Et quia haec cum discretione, juxta capacitatem audientium praedicanda sunt, recte subinfertur: 3. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies diei, idest spirituales spiritualibus: nox nocti, idest carnales carnalibus. Utrique enim audiunt, etsi non utrique similiter sapiunt. Isti tanquam verbum ructuatum, illi audiunt tanquam scientiam annuntiatam. Quod enim ructuatur, praesentibus ructuatur, quod autem nuntiatur, longe positis nuntiatur. Dies diei verbum eructat, cum dicit Paulus, Sapientiam loquimur inter perfectos (I. Cor. 2.). Nox nocti scientiam indicat, cum se minus intelligentibus, tanquam minus intelligens transformat, dicens, Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (Ibidem). Et iterum, Non potui loqui vobis tanquam spiritualibus, sed tanquam carnalibus lac potum dedi vobis, non escam (1. Cor. 3.). 4. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In apostolorum Actibus legitur, quomodo veniente super eos Spiritu sancto, omnes impleti sunt illo, et loquebantur linguis omnium gentium, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. 2.). Sed non ibi tantum, ubi impleti sunt, sonuerunt. 5. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ideo et nos hic loquimur. Sonus enim ille usque ad nos pervenit. 6. In sole posuit tabernaculum suum. Dominus (Ex Augustino) ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem, sed gladium missurus in terram (Matth. 10.): in tempore posuit tanquam militare habitaculum suum, hoc est dispensationem incarnationis. Vel in sole, idest, in manifestatione posuit tabernaculum suum, scilicet Ecclesiam suam, quae in hoc seculo non habet fundamentum. Unde ipsa ait, Nostra autem conversatio in caelis est. Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Idest, de utero virginali ubi Deus naturae humanae tanquam sponsus sponsae copulatus est: Verbum enim caro factum est (Joan. 1.), et in utero virginali thalamum invenit, atque inde, tanquam de castissimo procedens cubili, humilis misericordia infra omnes, fortis majestate supra omnes apparuit (Philip. 1.). Unde sequitur: Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Exsultavit sicut fortissimus, et caeteros homines incomparabili virtute praecedens, non ad habitandum, sed ad currendam viam (Psal. 1.). Non enim in via peccatorum stetit. Natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit. Cucurrit viam, non adhaesit in via. Vis audire, quantum cucurrit? 86 7. A summo caelo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus. A Patre (Ex Augustino) egressio ejus non temporalis sed aeterna, qua de Patre natus est: et occurrit plenitudine divinitatis usque ad aequalitatem ejus. A summo caelo egressio ejus, quia exivit a Patre, et venit in mundum (Joan. 16.). Et occursus ejus usque ad summum ejus, quia iterum reliquit mundum, et ivit ad Patrem (Joan. 10.). A summo ad summum est cursus ejus, quia deitate et potentia est aequalis Patri. Postea vero quam excurrit inde, et recurrendo remeavit, misit Spiritum suum: visae sunt illis, super quos venit, linguae divisae velut ignis (Act. 2.). Et ideo sequitur: Nec est qui se abscondat a calore ejus. Sicut ignis venit Spiritus sanctus foenum carnis consumturus, aurum cocturus, et purgaturus (Isai. 11.). Vel sic potest intelligi, Nec est qui se abscondat a calore ejus, idest, qui non habeat aliquem calorem, vel aliquam gratiam Spiritus sancti (1. Cor. 12.): cum omnes intellectum habeant et rationem. 8. Lex Domini immaculata convertens animas. Lex (Ex Augustino) Domini ipse est, qui venit legem implere, non solvere (Matth. 5.): et immaculata lex, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (1. Petr. 2.); non premens animas servitutis jugo, sed ad se imitandum in libertatem convertens. Vel Domini lex immaculata intelligi possunt divina mandata, de quibus dicit Apostolus, Lex quidem sancta, et mandatum justum, et bonum (Rom. 7.). Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Haec quidem lex, aspirante divina gratia, animas convertit, peccatores ad poenitentiam mittit, tepidos accendit, pigros excitat, immundos mundat, injustos justificat. Testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis: Eloquia divina non immerito dicuntur lex et testimonium. Lex, quia docent et praecipiunt: testimonium, quia in eis quantum nos diligat, Deus probare dignatur. Et ipsum testimonium est fidele, idest, credibile. Per hoc enim testimonium quod in illo videmus impletum, sicut lex divina docet: etiam futura erga nos, quae sempiterna promissa sunt, exspectamus et speramus implenda. Et ista lex et hoc testimonium sapientiam praestat parvulis, idest (Phil. 3.), humilibus. Unde scriptum est, Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. 66.)? Et rursus, Confitebor tibi Pater, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. 11.). Praestat ergo sapientiam parvulis, quia instruit humiles de divinis. 9. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Rectae sunt justitiae Domini (Deut. 26.), idest, inflexibiles: non declinant ad dexteram sive ad sinistram, non flectuntur in prosperis sive in adversis: corda observantium eas laetificant spirituali gaudio. Praeceptum quoque ( Ex Augustino ) Domini lucidum est, sine velamento carnalium observationum: illuminans oculos, idest, hominis interioris aspectum. 10. Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi. Timor Domini, non ille (Ex Augustino) sub lege paenalis, temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima fornicatur, 87 sed castus, quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto diligentius cavet offendere. Et ideo non foras mittit consummata dilectio timorem hunc (Joan. 4.), sed permanet in saeculum saeculi. 11. Judicia Domini vera, justificata in semetipsa. Judicia ejus (Ex Augustino), qui non judicat quenquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. 5.): vere justificata incommutabiliter. Neque enim, vel minatus, vel pollicitus Deus quenquam fallit, aut quisquam vel impiis supplicium ejus, vel piis praemium ejus potest eripere. Judicia Domini justificata sunt in semetipsa, idest per unitatem, non ad rixas divisionis, sed ad congregationem unitatis. Ideo linguis omnium loqui fecit, in quos primo venit: quia linguas omnium gentium se in unitate congregaturum esse nuntiavit. Quod tunc faciebat unus homo, accepto Spiritu sancto, ut linguis omnium gentium loqueretur, hoc modo unitas facit: linguis omnibus loquitur in omnibus gentibus. Et ipsa judicia Domini sunt Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum. Per haec duo, scilicet aurum et lapidem pretiosum, quae magis desiderantur in hoc saeculo, vult comprehendere omnes divitias. Et per alia duo, idest, mel et favum, quibus nihil in hoc mundo est dulcius, vult intelligere omnes dulcedines: ut tu intelligas nihil tam dulce, tam pretiosum, tam amandum, tam appetendum, quam divina judicia. Et cum ea tam cara esse intellexeris: diligas et custodias illa: quatenus mercedem inde caelestem et recipere merearis, et dicatur de te quod sequitur: 12. Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa. Quam dulcia ista sunt, custodiendo probat servus tuus. Non custodienti quidem amara sunt: et sequitur poena. In custodiendis autem (Ex Augustino) retributio multa: non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso, quo judicia Dei custodiuntur, multa retributio est, et gaudetur in eis. Inter haec autem judicia divina quae desiderat, et retributionem caelestem quam sperat, de propriis vir sanctus videtur expavescere peccatis, cujus subjungit: 13. Delicta quis intelligit? Et ideo sequitur oratio. Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Non est mirum si delicta sua quisque non intelligat, quia ipsa tenebrae sunt, et oculum cordis impediunt, nec lucem sinunt videre, nec se. Ergo (Ex August.) Deo dicamus, qui novit videre quid purget, novit inspicere quid sanet. 14. Illi dicamus, Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Delicta mea inquinant me, delicta aliena affligunt me. Ab his munda me, ab alienis parce. Tolle mihi ex corde malam cogitationem, repelle a me malum suasorem. Ista duo genera delictorum propria simul et aliena, primitus in exordio claruerunt. Diabolus suo delicto decidit. Adam alieno dejecit. Si mei non fuerint dominati, tunc 88 immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Non ait, si non fuerint in me delicta: sed, si mei (inquit) non fuerint dominati. Impossibile est enim hominem esse sine peccato, quandiu mortaliter vivit, teste Apostolo qui ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (1. Joan. 1.). Ergo et si habeamus peccatum in carne, et si pungat nos carnalis concupiscentia, si resistimus quantum possumus ex voluntate, si non consentimus ex spiritu, immaculati sumus apud Deum, nec imputabitur, quandiu non dominabitur nobis peccatum. Sed quod est maximum delictum, de quo ait, Et emundabor a delicto maximo? Proculdubio (Ex Augustino) superbia haec tam magnum est vitium, quod dejecit angelum, et ex angelo fecit diabolum, eique interclusit in aeternum regnum caelorum. Magnum hoc delictum est, et caput atque caussa omnium delictorum. Scriptum est enim, Initium omnis peccati superbia (Eccles. 10.). Et ne quasi leve aliquid contemnas, Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo (Ibidem). Non leve malum est hoc vitium, fratres mei: huic vitio in his personis quas videtis amplas, displicet humilitas Christiana. Propter hoc vitium dedignantur subdere colla jugo Christi, obligati arctius jugo peccati. Ab hoc vitio quod est caput omnium vitiorum (quia inde caetera nata sunt) facta est apostasia a Deo, eunte anima in tenebras, male utente libero arbitrio, peccatis etiam consecutis caeteris. Propter hoc vitium, propter hoc magnum superbiae peccatum Deus humilis venit. Haec caussa, hoc peccatum magnum. Iste morbus animarum omnipotentem medicum de caelo deduxit, usque ad formam servi humiliavit, contumeliis egit, ligno suspendit, ut ad salvantem medicinam curreret hic timor. Jam tandem ERUBESCAT homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Ita, inquit, mundabor a delicto maximo, quia Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam (Jacob. 4.). Vere ille immaculatus est, qui hoc delicto caret: quia hoc est ultimum redeuntibus ad Deum, quod recedentibus primum fuit. 15. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Sic complacebunt eloquia nostra, et meditationes in conspectu tuo semper: si prius delicta fuerint edomita, et extincta superbia. Ex his profecto verbis instruimur, ut Domino Deo nostro placere studeamus, in nostris sermonibus atque cogitationibus delicta illicita refrenando, atque a superbia nos emundando. Et ideo dicamus quod sequitur: Domine, adjutor meus et redemptor meus. Adjutor esto (Ex Augustino) in bonis, et redemptor in malis. Adjutor, ut habitemus in caritate tua: redemptor, ut liberes nos ab iniquitate nostra. TITULUS PSALMI XIX 1. In finem psalmus David. Iste psalmus attribuendus est Prophetae David, considerationem suam 89 dirigenti in finem, id est Christum, qui est finis, et completio legis: sicut ipse dicit, Non veni legem solvere, sed adimplere (Apocal. 1. Matth. 5.). Propheta ergo in hoc psalmo, non exorandi necessitate, sed ex magna affectione, ea quae ventura, plenus Spiritu sancto praevidebat, sub figura optandi cavit: hoc intendens, ut exposita nobis Christi resurrectione, cui venturae applaudit, confirmet nos, ut credamus nos resurrecturos, et in coelestibus consessuros (I Thess. 4. Joan. 12.): ut quo praecessit celsitudo pastoris, sequatur humilitas gregis. Et per hoc quod sub figura optandi hoc facit, desiderium et laetitiam, quam inde habuerit, ostendit. Dixit itaque Christo: PSALMUS XIX. 2. Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob. Quare non ait, in die pacis, vel prosperitatis, vel gaudii, sed in die, inquit, tribulationis exaudiat te? Placet quidem Deo, et utilis est justo tribulatio in hoc saeculo. Ipsa enim cor humiliat, atque ad orandum excitat, et facit dignum ut exaudiatur: unde alibi idem vir sanctus ait, In tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me (Psal. 17.). Dicit ergo Propheta optando et praenuntiando futura, Exaudiat te, o Christe, Dominus Pater in die tribulationis, idest, in tempore passionis tuae. Exaudiat, inquam, ut te resurgere faciat: protegat te immortalitate nomen Dei Jacob, idest, qui appellatus est Deus Jacob. Ad te enim (Ex Augustino) pertinet posterius natus populus, quia major serviet minori. 3. Mittat tibi auxilium de sancto. Videlicet de seipso. Ipse enim sanctus sanctorum est, a quo bona cuncta procedunt, teste Apostolo, qui ait, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jacob. 1.). Et de Sion tueatur te. Faciens (Ex Augustino) tibi sanctificatum corpus Ecclesiam de speculatione tutam, quae expectat quando venias a nuptiis. Sion quippe interpretatur speculatio. Et hi pertinent ad Sion et ad Corpus Christi, qui contemtis terrenis, mentis oculum dirigunt ad superna. 4. Memor sit omnis sacrificii tui: Hoc est (Ex Augustino), memores nos faciat omnium injuriarum et contumeliarum, quas pro nobis pertulisti. Et holocaustum tuum pingue fiat. Et crucem, in qua totus oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat. Holocaustum quidem ejus pingue apparuit, quando in cruce pendens, et seipsum pro nobis Deo offerens, pinguedine caritatis plenus pro suis persecutoribus exoravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. 23.). O dulcis Domine, quam pingue cor tuum fuit, quam suaviter arsit, quam mirabiliter nobis intus redolet! 5. Tribuat tibi secundum cor tuum. Qui scisti (Ex Augustino) quid utilitatis haberet passio tua. Et omne consilium tuum confirmet. Non solum quo animam tuam posuisti pro amicis tuis (Joan. 15.), ut mortificatum granum copiosius surgeret: sed etiam quo caecitas ex parte in Israel facta est, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. 11.). 6. Laetabimur in salutari tuo. Non in terrenis 90 divitiis, non in transitoria gloria, non in vanitate hujus mundi: sed in eo qui in aeternum salvare nos potest. Et in nomine Dei nostri magnificabimur. Non in nomine nostro, non in meritis, neque in viribus nostris: sed in nomine Dei nostri magnificabimur. Invocemus ergo (Ex August.) nomen Domini Dei nostri super nos, et confessio nominis illius non solum non perdet, sed etiam exaltabit nos. 7. Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Non solum (Ex eodem) quas habuisti in terra, sed etiam quibus in caelo interpellas pro nobis (Rom. 8.). Advocatum, inquit Apostolus, habemus apud Patrem Jesum Christum (1. Joan. 2.), et ipse interpellat pro nobis. Magna nobis fiducia est, quod ipse qui Judex noster futurus est, orare pro nobis non cessat (Hebr. 7.). Tantum caveamus ne ingrati simus, ne quod ipse misericorditer postulat, duritia cordis nostri a se repellat. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum. Ac si diceret Propheta, Ea quae praemisi, non ex diffidentia oravi: quia nunc tanto ante tempus certus sum, quoniam salvum fecit Dominus Filium suum, in passione confirmando, in obedientia conservando, a mortuis suscitando, ad caelos sublevando, ad dexteram suam collocando. Ideo ponit praeteritum pro futuro: quia illud quod futurum intelligebat de Christo, ita erat sibi certum, ac si esset praeteritum. Exaudiet illum de caelo sancto suo. Non (Ex Augustino) de terra tantum, ubi se petit clarificari, verum etiam de caelo, ubi jam ad dexteram Patris interpellans pro nobis, diffundit inde Spiritum sanctum super credentes in se (Joan. 14.). In potentatibus salus dexterae ejus. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus (2. Cor. 12.). Nam vana salus hominum, quae non dexterae, sed sinistrae ejus est. Hac enim tolluntur in magnam superbiam, quicunque peccantes temporaliter salvi facti sunt. 8. Hi in curribus, et hi in equis. Volubili (Ex Augustino) successione temporalium bonorum feruntur, et hi superbis trahuntur honoribus, atque in his exultant. Nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Nos autem spem figentes in aeternis, neque gloriam nostram quaerentes, in nomine Domini Dei nostri exultabimus. 9. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt. Et ideo (Ex Augustino) ipsi temporalium rerum cupiditate obligati sunt, timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum (Joan. 11.): et irruentes in lapidem offensionis et petram scandali (1. Petr. 2.), de spe caelesti ceciderunt, quibus caecitas in Israel ex parte facta est (Rom. 10.), ignorantibus Dei justitiam, et suam volentibus constituere. Nos autem surreximus et erecti sumus. Nos vero ut populus gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham (Matth. 3.), qui non sectabamur justitiam, apprehendimus eam: et resurreximus, nec viribus nostris, sed per fidem justificati erecti sumus (Rom. 5.). 10. Domine, salvum fac regem. Ut ipse qui nobis praeliandi exemplum passione sua monstraverit, offerat etiam sacrificia nostra sacerdos excitatus a mortuis, et in caelo constitutus (Hebr. 7.). Et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Quoniam nobis offeres te, Exaudi nos, in die, qua invocaverimus te. 91 TITULUS PSALMI XX. 1. In finem psalmus David. Propheta congaudens de exaudita oratione, dicit illum regem laetari in Domino. Et ostendit quot et quanta bona remuneratus est eum Deus Pater propter constantiam: et econtrario quanta mala adversariis suis daturus est. Et hoc facit ut omnes sperent in Domino, et in misericordia Altissimi: ne dextera ejus inveniat eos ad perdendum. Et hic notatur intentio, ubi dicit, Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, et caetera. Vox Prophetae canentis de Christo ad Patrem: PSALMUS XX. 2. Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exultabit vehementer. Ac si diceret (Ex Augustino), Domine Pater, in virtute tua, quod Verbum caro factum est (Joan. 1.), laetabitur homo Christus Jesus, qui est ante constitutus rex super Ecclesiam tuam, ad expugnandum diabolum, et regendum eam spiritualiter secundum bona opera, et virtutes, et super eam salutem, quam per eum eidem Ecclesiae tribuisti, vehementer exultabit. Laetitia ad animam pertinet: exultatio ad corpus. Intus laetabitur de divinitate conjuncta humanitati, foris exultare se ostenditur de Ecclesia sua per divinitatem et humanitatem redemta: unde et subditur: 3. Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Desideravit enim (Ex Augustino) manducare pascha, et ponere, cum vellet, animam suam, atque iterum sumere eam: et dedisti ei. Et non fraudasti eum, subtrahendo et voluntatem labiorum ejus. Quam voluntatem per labia sua manifestavit, sic dicens Deo: Volo Pater, ut ubi sum ego, illic sit et minister mens (Joan. 17.). Et iterum, Pacem meam, inquit, relinquo vobis (Joan. 14.). Est et aliud unde laetabitur rex, et exultabit vehementer. 4. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Prius enim quam homo fieret, ab omnibus patriarchis et prophetis benedictus est. Ab ipso etiam Angelo dicente ad Mariam: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui (Luc. 1.). Praevenit ergo Deus Pater Filium suum regem benedictionibus: quia priusquam fieret, benedictus est a pluribus. Et bene additum est., Dulcedinis, quia haec copia benedictionis ex dulcedine suae processit dilectionis. Mutavit amaritudinem irae in dulcedinem misericordiae, et peccatoris maledictionem convertit in peccatorum remissionem. Et haec est benedictio. In capite quoque ejus coronam de lapide pretioso posuit: quia (Ex Augustino) in principio sermonis ejus accedentes ambierunt eum lapides pretiosi, discipuli sui, a quibus exordium annuntiationis ejus processit. Vel per coronam positam in capite ejus, totam Ecclesiam ex omni parte Christum circumdantem intelligere possumus: quae constat ex vivis et pretiosis lapidibus, scilicet Apostolis, et martyribus, confessoribus, atque virginibus. Nec nos movere debet, quod non dicit, de lapidibus pretiosis, sed de lapide pretioso. Multi enim sunt in unitate fidei unum. Multi unum sunt in compage 92 caritatis: sicut scriptum est, Erat illis anima una et cor unum in Deo (Act. 4.). 5. Vitam petiit a te. Resurrectionem (Ex Augustino) petiit, dicens, Pater, clarifica Filium tuum (Joan. 12. et 17.). Et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi. Idest longa tempora saeculi hujus, quae haberet Ecclesia, et deinceps aeternitatem in saeculum saeculi. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. 6.). 6. Magna est gloria ejus in salutari tuo. Scilicet in eo quod eum salvasti, et resuscitasti, et de corruptibili incorruptibilem, et de mortali immortalem fecisti. Sed adhuc Gloriam et magnum decorem impones super eum. Cum in caelo ad dexteram tuam collocabis. Magna (Ex eodem) quippe Christo regi gloria est, a morte ad vitam resurgere: sed major est ei gloria ad dexteram Patris sedere. Et magnus decor est, hominem esse Dominum. Vel gloriam et magnum decorem impones, idest, gloriosos et decoros aedificabis super eum, qui Ecclesiae est fundamentum (Matth. 18.): de quo ait Apostolus, Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (1. Cor. 3.). Gloriam possumus referre ad immortalitatem, sive beatitudinem, sive ad divinitatem. Decorem autem ad opera et virtutes. Est et aliud, unde laetabitur rex. 7. Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi. Prius benedices ei, postea dabis eum in benedictionem populis: ut benedictus benedicat, sanctificatus sanctificet, glorificatus glorificet. Unde Abrahae dictum, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. 22.). Vel, Dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, ut a nobis benedicatur, et laudetur in hoc saeculo, et in futuro (Psal. 83. et 113.). Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Laetabitur enim Christus in die judicii, cum vultus et gloria Dei, quam ipse credentibus promisit (Matth. 25.), manifestabitur. Salus nostra, et visio Dei, erit laetitia sua. Et tunc erit perfectum gaudium capitis, et corporis, quando implebitur quod per Apostolum dictum est: Similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). Et in Evangelio, Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. 16.). Et merito debes eum laetificare, vel in se secundum humanitatem, vel in membris suis. 8. Quoniam rex sperat in Domino. Non superbit propter regalem dignitatem, sed humilis corde in te Domino et Patre suo spem suam constituit. Et in misericordia Altissimi non commovebitur. Non conturbabit (Ex Augustino) humilitatem ejus obedientia usque ad mortem crucis (Philip. 2.). Quid in hoc exemplo suo nobis commendat Dominus Deus noster (Joan. 13.), nisi spei fortitudinem et humilitatem? Si enim rex sperat in Domino, quanto magis nos in eo sperare oportet, qui sumus impotentes et fragiles homines? Si ille non commovetur in misericordia Altissimi (Isai. 52.), qui est sine labe peccati (1. Petr. 2.), quanto plus in eadem misericordia persistere debemus, qui tot vitiis et peccatis corrupti sumus? Cavendum est enim ne nobis eveniat quod sequitur: 9. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Quae est manus ejus, nisi Filius ejus? Ipse quoque est dextera ejus, secundum quod aequalis 93 est ei (Joan. 10.). Qui sunt inimici ejus, quos ipse odit, et hi qui eum oderunt: nisi illi quos ipse reprobavit, et qui in eum non crediderunt, aut credentes non obedierunt? Omnibus his in die judicii invenietur manus, idest, apparebit Christus secundum humanitatem. Inveniet eos dextera ejus, idest, idem Dominus Christus, ut destruat eos per divinitatis virtutem. Unde et subditur, 10. Pones eos ut clibanum ignis. Idest (Ex Augustino), constitues eos ardentes intrinsecus conscientia impietatis suae. In tempore vultus tui. Idest, in tempore manifestationis tuae in die judicii, cum facie ad faciem videbunt in quem pupugerunt (Zachar. 12.). Unde scriptum est, Et videbit omnis caro salutare Dei (Joan. 19. Isai. 40. Luc 3.). Tunc Dominus in ira sua conturbabit eos. Dicens, Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. 25.). Quid tunc fiet? Et devorabit eos ignis. Heu dolor et tristitia. Data sententia statim sequetur poena. Quam tremenda ira, quae tunc erit sine misericordia! Quam saeva conturbatio, ubi nulla esse poterit consolatio! Quam infelices animae illae, quas devorabit ignis qui non extinguetur (Isai. 26.)! Ubi est vermis qui non morietur, ubi est fletus et stridor dentium (Matth. 13.). 11. Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum. Si per fructum opus, per semen intelligimus cogitationem, utrunque perdes de terra viventium, et de societate sanctorum. Neque enim inimici tui essent, nec tantas poenas incurrerent, nisi opera et cogitationes inutiles habuissent. Et merito haec contigerunt eis. 12. Quoniam declinaverunt in te mala. Dicentes, Expedit nob s ut unus moriatur, et non tota gens pereat (Joan. 11.). Mala (Ex Augustino) quae sibi imminere te regnante arbitrabantur, in te occidendum detorserunt. Cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire. Cogitaverunt enim nomen tuum de terra delere. Cogitaverunt ut Christum occiderent, ne gentem et locum amitterent. Sed ideo amiserunt, quia occiderunt. Non potuerunt ergo stabilire consilium, quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Proverb. 21.). Atque ex hoc scio. 13. Quoniam pones eos dorsum. Ut respiciant retro, et non sint apti regno Dei: ut mente et desiderio terrena appetant et caelestia amittant. Sed nunquid omnes perdes? Absit. Caecitas enim ex parte contingit in Israel, ut multitudo gentium intraret (Rom. 9.). Reliquiae autem salvae fient. Unde et subditur: In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Idest vultum tuum et praesentiam tuam, quae fuisset eorum, si ipsi credidissent. Praeparabis in reliquiis tuis, idest, quos tu tibi salvandos reliquisti. Et ideo. 14. Exaltare, Domine, in virtute tua. Idest, resurge et mane in aequalitate Patris, ut ostendas potentiam tuam, et majestatem tuam: qui prius venisti in humilitate. Nos autem Cantabimus et psallemus virtutes tuas. Cantus ad laudem, psalmus pertinet ad bonam operationem. Ac si diceret: corde et opere celebrabimus, et nota faciemus mirabilia tua.