LIBER I |
Prooemium.
recensere1 Post Moysi et Jesu Nave libros, et Judicum, octavus sive nonus in canone sanctarum Scripturarum primus liber Regum ostenditur. Qui profecto liber, sicut et pleraque volumina sacri eloquii, quod a sanctae Ecclesiae doctoribus nondum sit expositus, nonnulli simpliciores hunc non esse mysticum arbitrantur, et eo sublimiora per spiritum nulla dicere, quo planiora per litteram videtur enarrare. Sed si ea, quae in aliis explanationum libris doctores sancti locuti sunt legerent, hujus quoque historiae quam sit immensa profunditas invenirent. Nam plerumque in illorum expositionibus quod hic planum per litteram dicitur valde esse arduum per spiritalem intelligentiam declaratur, et aperte insinuant quia longe sublimius de sacra historia intelligunt quam in ejus superficie foris legunt. Planum namque est quod Elcana vir Ephrataeus uxores duas habuisse describitur (I Reg. I, 1, 2); quod Heli sacerdos, dum a censura correptionis filiorum affectione dissolvitur, de sella cadit, et fracta cervice interit (Ibid., IV, 18); quod rex Saul obedire Deo in Amalecitarum demolitione noluit (I Reg. XV, 9), sed non multo post et vitam et regnum amisit (I Reg. XXXI, 5). Sed haec nimirum plana, sicut placet 2 simplicioribus, doctores sancti, ut digna sublimitate perciperent, eorum intellectum non in simplicitate quaesierunt litterae, sed in volatu allegoriae. Hinc est enim quod cum sanctus Augustinus (L. XVII de Civit. Dei, c. 4) duas Elcanae uxores per historiam legeret, in planitie lectionis spiritalem altitudinem intuens, Synagogae typum una, altera vero quia figuram sanctae Ecclesiae haberet, exposuit. Sanctus quoque Hieronymus (Advers. Pelag., lib. I, c. 8; et contra Jovin. lib. I, c. 10) Heli sacerdotis et Saul mortem, non ad hoc solum in sacra historia positam, ut inobedientes praepositos eorum terreret poena, sed etiam ut, dum veterum et transgressorum rectorum repulsio legitur, antiquae legis et sacerdotii interitus designetur. Sacra igitur Regum historia non idcirco spiritalibus sacramentis vacua credenda est, quia a venerabilibus patribus seriatim non est exposita, sed eo altior et profundior, quo, velut immensi vastitas fluminis, ex parte quavis exigua hauriri exponendo potuit, et repletis eorum vasculis, suae plenitudinis impetu quotidie implendis aliis decurrit. Dum ergo quaedam hujus sacrae historiae ad robur suorum operum tollerent, plenitudinem vero illius in suae sublimitatis secreto indiscussam praeterirent, quid aliud agere visi sunt, quam de immenso amne aliquid capere, quod sitientibus fidelium 3 mentibus propinarent?
2. Quorum profecto morem nos quoque in praesenti opere sequimur, qui ad ingentem hanc historiam gratia aperiendae intelligentiae ejus accedimus, cujus tamen universitatem exponendam suscipere non audemus, hoc videlicet a praefatis venerabilibus Patribus distantes, quia non sparsim et de diversis locis eligimus quod exposituri sumus, cum illi non ex ordine aliquam sacrae hujus historiae partem, sed sparsim testimonia quaedam susciperent, quae ad eruditionem fidelium exponere habuissent. Dei ergo omnipotentis adjutorio confisi, a principio voluminis usque ad David regis unctionem explanare proponimus, ut brevi isto, quod cernitur, experiri possimus si ultra progredi exponendo debeamus. Plerique etenim dum immoderata proponunt, exsecutores propositi sui fieri nunquam possunt, maxime cum tractator sacri eloquii morem gerat viri in alta specula consistentis, Scriptura vero sacra silvae vastioris similitudinem. Qui profecto vir in alto situs, etsi acuta visione nemoris vastitatem considerat, tamen dum summa montium, dum extrema collium, dum arborum celsa, in quadam aequalitate sibi convenientia respicit, quam magnae valles, quam distentae planities in medio lateant, non attendit. Sed si perambulare quod ei breve videtur coeperit, repente cognoscit quia qui se totum vidisse putaverat, valde plura remanserant quae non viderat. Unde et saepe immoderatus viator decipitur, ut tanto periculosius iter expleat, quanto et eum in via, expleto die, noctis error intercipit, qui velut in parvi itineris spatio nec diei partem se explere cogitavit. Sic sic nimirum, dum sacrae historiae intellectum in quadam sensuum ejus summitate consideramus, omnipotentis Dei gratia, velut altos opacioris silvae vertices de quadam sublimitate attendimus. Sed quia dum iidem sensus subtilius considerari et proferri coeperint, alios se multipliciores gignunt, velut in superficie, ut videtur, totius inspecti nemoris, at vallium concava et distenti Matini latent spatia, quae non videntur. Tutius ergo gradimur, si sic metimur ea quae cernimus, ut etiam ea quae procedendo visuri sumus percurrenda esse cogitemus. Itaque dum ingentis historiae parvam partem explanare proponimus, pro modulo imbecillitatis nostrae cursum itineris in vicinio terminamus, tam videlicet ingenii tenuitate diffisi, quam sacri voluminis profunditate perterriti. 3. Sed et primum non tam instituere quam obsecrare lectorem censui, ut inanitate expositionis meae pondus sacrae historiae nequaquam penset, quia divina eloquia ex mensura tractatorum nunquam aestimanda sunt. Nam nec idcirco sunt vilipendenda, quia non subtiliter considerantur; nec celsa et venerabilia ideo, quia facunde et subtiliter exponuntur. Alia quippe virtus est quae apud saeculi sapientes tanta habetur, quantum eam extollere possunt praeclara ingenia. Sacra vero Scriptura, quia divinitus inspirata est, tanto sublimius etiam praeclara hominum ingenia superat, quanto ipsi praeclari homines Deo inferiores sunt, et nihil in illa spiritali sublimitate conspiciunt, nisi quod eis ipsius divinae dignationis bonitate revelatur. Nemo igitur in ejus scientia ita perfectus est, 4 ut proficere ultra non possit, quia inferior est omnis profectus hominis, divinitatis altitudine eam inspirantis. Unde et per Psalmistam de Domino dicitur: Qui tegit in aquis superiora ejus (Ps. CIII, 3). Si enim aquarum appellatione illae supernae designantur profundae intelligentiae angelorum, dum sacri eloquii altitudinem Deus in aquis tegere dicitur, constat nimirum quia homo semper illa sit inferior cui solum ejus inferiora revelantur. Hinc etiam per Moysen praecipitur ut agni residuum igne comburatur (Exod. XII, 10), quia videlicet Scripturae sacrae, quae ad cognoscendum Redemptorem sunt editae, pro sublimitatis suae dignitate venerandae tunc etiam sunt cum non intelliguntur. Itaque etsi nihil pensatur quod a me dicitur, nihilominus pensandum est quia haec sacra Scriptura, quae a me indigne exponitur, ei cui omnipotens Deus secreta aperire voluerit bona et sublimia multa dicit. Scriptura etenim sacra tam mirabiliter ab omnipotente Deo condita est, ut etsi multipliciter videatur exposita, non desunt tamen ei secreta quibus servet occulta, quia fere nunquam sic exponitur, ut ei non plura remaneant quae quotidie exponantur. Qua profecto ejus incomprehensibilitate omnipotens Deus humanae mutabilitati magna dispensatione consuluit; nam, ut vilescere nota non possit, sic mire disposita est, ut cognita nesciatur, et eo legatur gratius, quo quotidie discitur; ac dum semper recentia intimat, suavius oblectet. 4. Historia ergo Regum, quia eo spiritu condita quo et caetera Scripturae sanctae volumina cognoscuntur, non debet credi eis esse minor sacramentis, quibus non est inferior titulo auctoritatis. Nam omnes scriptores ejus prophetae fuisse referuntur, qui cum historica narrant, spiritualia signant; exteriora loquuntur, et intima innuunt; terrena proponunt, ut coelestia exsequantur. Unde et hic liber primus et secundus ejusdem historiae ad hoc prophetae Samueli ascribitur, ut ex auctoris titulo sentiatur historia quam scribit, non tam historia quam prophetia; simplex veraque littera, sed alta nimis et multiplicitate occultorum sensuum profunda. Nos autem de tanto ejus pondere pro modo pusillitatis nostrae assumimus ferenda quae possumus. Nam cum suavis sit in superficie litterae, altior in typis allegoriae, moribus instruendis utilis, lucida in exemplis exhibendis, in locis tamen singulis et historica asserere, et typica proferre, et conferre moralia, et proponere exempla refugio; quanquam alia sub uno intellectu, adjuvante Domino, sim expositurus, alia vero sub pluribus. Maxime cum his temporibus scribendi operam dare censuerim, in quibus dum cordibus quorumdam ecclesiasticorum virorum vetus sollicitudo mundanae intentionis immergitur, nova scribendi studia eo esse superflua judicant, quo et doctorum venerabilium abundare vetera non ignorant. Qui nimirum ratione convincendi essent, nisi signum calumniae, exposita fronte, praetenderent. Nam qui nova velut nova contemnunt, illa quae probant vetera, curarum saecularium saturitate fastidiunt. Quos sane plures sub unius denotatione Scriptura exponit, dicens: Anima saturata calcabit favum (Prov. XXVII, 7). Favus quippe mel novum continet. Quasi ergo dicat: Dum terrenarum rerum cura immoderatius pascitur, in ea 5 quae valde placere solet recenti Scripturarum dulcedine non laetatur. Sed quia hujus sacrae historiae commenta veterum nulla reperiunt, rectius agunt, si opus nostri laboris ea charitate qua ad utilitatem parvulorum sanctae Ecclesiae impenditur amplectantur, et pro reprehensionum molestia nobis in tanta Scripturae profunditate velut altissimo pelago laborantibus praesidia orationum ferant. Hinc nimirum nostri sudoris fructum suum faciunt, quia dum ex benignitate diligunt, ad aeternae remunerationis sibi cumulum vertunt, et quod tantis temporibus tam clausa et inexposita Scriptura ad communem intelligentiam ducitur, et quod parvuli sanctae Ecclesiae dum in veteris Scripturae tegminibus novae religionis splendorem suscipiunt, in profectu suae devotionis adjuvantur. 5. Sed quia in diversis sanctorum Patrum operibus diversa hujus historiae testimonia inveniuntur exposita, notare lector debet quia aliquando eorum sensus tractando subsequor, aliquando autem enodare historiam aliter insudo, ut et opus quod spe divinae inspirationis aggredior, et antiquorum patrum auctoritate sit validum, et lectori nequaquam fastidiosum, dum inter ea quae novit vetera ea etiam ei quae non novit nova repraesentat. Ad quam profecto sententiarum pronuntiationem aliquando ex necessitate ducor, quia et Patres venerabiles si seriatim cuncta exponerent quae ex parte tetigerunt, eam seriem locutionis quam tenere visi sunt observare nequaquam potuissent. Dum igitur sanctorum Patrum intellectus praetereo, necessitate aliquando, aliquando commoditate utor, quia et fastidium lectori amoveo, et dum totum seriatim discutio, multa ex mediis contra me veniunt quae illorum sequi sententias non permittunt. In quo sane opere lectorem flagito, ut non verba ex eloquentium oratorum sanctae Ecclesiae comparatione consideret, sed sententiarum intellectus ex ecclesiasticae disciplinae rationibus penset, quia etsi juxta Dei prohibitionem in ejus domo nemus plantare nescio (Deut. XVI, 21), regulam tamen, qua sancta Scriptura fideliter exponitur, in nullo derelinquo. Sed et ubi 6 minus placet quod peritus lector invenerit, consideret quod dum spiritalem historiam et altis sensibus profundam, velut magni pelagi procellas nauta peregrinus aggredior, reprehensibile valde non est si gubernaculum dicendi pulchre non ducitur, cum spumantes undarum vertices irruunt, qui peritissimum regimen saepe solvere clavum cogunt. Sic sic nimirum nec silvosa colere devotus arator ingrediens rectas sulcorum disponit lineas, si ea prius reducto vomere saepius non rescindat, quia artem facilitas nulla sequitur, si eamdem arandi peritiam consuetudo culturae praeire nulla videatur. Verum nec planitiem historiae quis hac aestimatione consideret, quia plerumque tanto difficilius ad spiritalium sensuum secreta pertingimus, quanto in littera planiori secretorum adituum situm longius videmus; et eo ejus tangere summa non possumus, quo gradus est inferior unde tangere summa cogitamus. Quid enim est intellectus divinitatis, nisi ineffabilis quaedam summa celsitudinis? Et quia omnipotens Deus per Scripturas agnoscitur, quid est eadem sacra Scriptura, nisi gradus quidam, qui conscenditur ut illa sublimitas contingatur? Quoties ergo historia planior est, sed altior intellectus, quid est aliud, nisi quia talem gradum illa sublimitas habet a quo facile contingi non potest? Si ergo aliquid indecens etiam in planioris historiae explanatione lector inspexerit, tanto benignius dare veniam poterit, quanto rationabilius agnoscit quia, dum a plano quod cernitur ad illa sublimia ultra non tendimus, facile vacillamus. Priora igitur voluminis, quia tam sanctae Ecclesiae sacramenta continent, quam mores electi hominis demonstrant, positi in studio bonae conversationis, sub utroque intellectu sigillatim edissero, ut cum in actibus veterum novae fidei rationes agnoscimus, in eis etiam conversationis nostrae aedificationem capiamus. Sed et quia in salute fidelium fides operibus prior est, typicam significationem, velut solidum fundamentum, praemittimus, cui totius suscepti operis fabrica in morali vel historica expositione imponatur vel subsequatur.