Prooemium LIBER II 

LIBER PRIMUS. recensere

5 CAPUT PRIMUM. (I. Reg. I, 1.) Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Helcana, filius Hieroboam, filii Heliu, filii Thau, filii Suph, Ephrathaeus. 1. Quem ergo vir iste nobis insinuat, nisi Dominum ac Redemptorem nostrum, qui et in infirmitate nostrae carnis apparuit, et tamen eamdem susceptae naturae infirmitatem vitae remissioris blanditiis non subegit? Vir quippe a virtute nominatur: Homo autem in paradiso conditus, bellum cum apostata angelo habuit, cui tamen per conditionalem virtutem resistere non curavit. 6 Fortis ergo conditus, sed hosti enerviter subjugatus, vir non fuit ex congressione, qui fuit ex munere. Sic itaque factus est fortis, ut damnata humana natura, victori hosti praevalere non posset, si hanc ille non assumeret, qui supra homines exstitisset. Factus est itaque praeliator noster, Conditor noster. Sed utrum vir fuerit, noscitur, si ex ostensa virtute consideretur. Assumpsit nostram naturam, quae dum in ipso vinceret, nobilitatem conditam repararet, et fieret in Redemptore infirma valida, quae in Adam facta fuerat fortis infirma (Matth. IV). Cui nimirum, dum jejunaret, in eremo tentator adfuit, antiquae victoriae suae tela reparavit, gulae, 7 elationis ac superbiae jacula intorsit; sed cum sibi per omnia resistentem reperit. Vir ergo claruit per victoriam, qui fortem jam victorem apostatam angelum superans, non ei potentiam suae divinitatis exhibuit, sed infirmitatem humanitatis. Hunc virum propheta Jeremias considerans, ait: Femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Hunc Zacharias monstrat, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Hunc beatus Petrus apostolus Judaeis praedicans, dicit: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis: hunc praefinito consilio, et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affigentes, interemistis (Act. II, 22 et 23). Hinc eidem Redemptori in via colloquens Cleophas, ait: De Jesu Nazareno, qui fuit propheta, potens in opere et sermone (Luc. XXIV, 19). Vir etenim fuit, qui et in hoc mundo ab Ecclesia expulit antiquum hostem, et in inferno, moriens, alligavit. Et quia qui moriens inferni vires comminuit, resurgens nobis aditum reseravit aeternitatis, magnitudinem virtutis suae non solum vivendo monstravit nobis, sed etiam moriendo et resurgendo. Quia ergo Redemptor noster per humanitatem, quam assumpsit, magnae virtutis opera egisse cognoscitur, recte is qui eum typo significat vir fuisse perhibetur.

2. Sed quaerendum est, cur dicatur vir unus. Nam si unitas haec referatur ad numerum, superfluum videtur: unusquisque enim unus, et non duo, est. Et sanctus Samuel, a quo ista scribuntur, contra morem scriptorum sanctae Ecclesiae frustra inchoasse nullatenus credendus est. Nam scriptor illius voluminis, cum beati Job vitam ad exemplum fidelium duceret, sic exorsus est: Vir erat in terra Hus, nomine Job (Job I, 1). Evangelista etiam Lucas, cum in principio sui Evangelii justi sacerdotis praeconia diceret, ait: Fuit in diebus Herodis regis sacerdos nomine Zacharias (Luc. I, 5). Nam nec ille ait: Vir unus; nec evangelista: Fuit sacerdos unus. Quid est ergo quod electus propheta contra usum scriptorum, scribendi tale coepit exordium? Sed quia non solum scriptor erat, sed etiam propheta, noverat de quo historia diceret; et qui per historiam dicebatur, noverat quem signaret. Quod ergo de historia praeter usum narrat historiae, hoc ad usum catholicae fidei, in intellectu loquitur allegoriae. Unde et hac nova consuetudine, simul tota confitetur Ecclesia, quia Deus et homo unus est Christus. Dicit ergo: Fuit vir unus; quia de Deo homine loquebatur, ut deitatem, et humanitatem ejus assereret, et non aliam suscipientis verbi, et suscepti hominis personam, sed Dei et hominis unam, eamdemque esse apertius demonstraret: quae tamen unitas, ad excellentiam dignitatis ejus referri convenienter potest. Nam etsi Redemptorem alium sancta Ecclesia non habuit, ex virtutis ostensione viros nonnullos habuit. Dum ergo unus dicitur, incomparabilis demonstratur. 3. Nam aequalem non habuit, qui dum humano generi excellenti vita, et verbo consuluit, singulari munere dare potuit dona Redemptionis. Unde et Paulus ait: Abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes; in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Rom. V, 17). Hanc excellentiae suae dignitatem per semetipsum Judaeis improperans, ait: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent (Joan. XV, 24). Excellentiam quoque pulchritudinis ejus Psalmista considerans dixit: Speciosus forma 8 prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Ps. XLIV, 3). Singulare bonum Redemptionis Isaias in eo testificans, ait: Vere languores nostros ipse tulit, et iniquitates nostras ipse portavit (Isa. LIII, 4). Singularem quoque dignitatem ejus, aeternus genitor ostendens, a magnifica gloria clamavit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. (Matth. III, 17; XVII, 5; I Pet. II, 17). Unus vir erat, quem Petrus confitens, ait: Non est aliud nomen datum sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Hanc excellentiae ejus magnitudinem Paulus asserit, dicens: Dominus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 9). Et quia excellentia virtutis ejus non solum electos homines, sed etiam cunctos beatos angelos superat, Hebraeis hunc praedicans Paulus, dicit: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium (Hebr. I, 3, 4, 5). Recte ergo vir unus dicitur, cui nemo comparatur. Sed quem tantum agnovimus, audiamus jam unde esset. 4. De Ramatha Sophim, de monte Ephraim. Ramatha, Sophim et Ephraim, Hebraica nomina sunt, quorum primum in lingua nostra sonat, Visio consummata, secundum vero, Specula; tertium denique, Frugifer, sive fructificans, interpretatur. Quae autem est visio consummata, nisi Dei omnipotentis cognitio perfecta? Hanc profecto consummatam visionem doctor Gentium insinuat, dicens: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Et quid specula, nisi illa angelorum sublimitas intelligitur? Specula quippe in sublimi, ad clariorem visionem eligitur. Ramatha autem Sophim recte dicitur: quia illa Conditoris nostri perfecta cognitio, a solis illis beatis civibus haberi potest, qui in superna illa sublimitate consistunt. Jubar quippe aeterni luminis in sui plenitudine, non in imo praesentis exilii, sed de statu respicitur aeternae sublimitatis. Unde bene Ramatha Sophim in monte Ephraim sita perhibetur. Quis est enim mons Ephraim, nisi coelum? Mons quippe est frugifer, qui aeternae pulchritudinis flores, et fructus indeficientis gaudii, semper profert. Bene autem, et Ramatha, et Sophim in Ephraim monte sita perhibetur, quia illa omnipotentis Dei aeterna visio, et altitudo illa civium beatorum, non in terra habetur, sed in coelo. De Ramatha namque se esse insinuans, ait: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem (Joan. X, 15). Hinc iterum dicit: Nemo novit Filium nisi Pater, et Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27; Luc. X, 22). De specula, hoc est sublimi fuit, qui et Judaeos increpans, dicit: Vos de deorsum estis, ego autem de supernis sum: vos de hoc mundo estis, ego autem non sum de hoc mundo (Joan. VIII, 23). De monte Ephraim fuit, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). De monte Ephraim eum fuisse Joannes Baptista affirmans, ait: Qui de coelo venit, super omnes est (Joan. III, 31). Hinc Psalmista ait: A summo coelo egressio ejus (Ps. XVIII, 7). Hinc Gentium doctor ait: Secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Vir ergo, qui unus fuisse asseritur, de Ramatha Sophim de monte Ephraim exstitisse 9 perhibetur: quia qui inter omnes natus supra omnes enituit, inde tantus in terra apparuit, quia de coelo venit. De Ramatha quippe Sophim fuit, quia etsi incomparabilis hic refulsit, magnitudo tamen excellentiae ejus non capitur, nisi ubi ejus perfecta cognitio aeternis civibus exhibetur. Nam hic eum in excellentia virtutis aspexerat, quid dicebat: Quod vidimus, et audivimus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae (I Joan. I, 1). Sed quia magnitudinem excellentiae ejus non viderat, in Ramatha eam nobis repromittit, dicens: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum; sicuti est (I Joan. III, 2). 5. Potest autem hujus montis nomine, beatissima semper virgo Maria Dei Genitrix designari: mons quippe fuit, quae omnem electae creaturae altitudinem electionis suae dignitate transcendit. An non mons sublimis Maria, quae ut ad conceptionem aeterni Verbi pertingeret, meritorum verticem supra omnes angelorum choros, usque ad solium deitatis erexit? Hujus enim montis praecellentissimam dignitatem Isaias vaticinans, ait: Erit in novissimis diebus, praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isa. II, 2). Mons quippe in vertice montium fuit, quia altitudo Mariae supra omnes sanctos refulsit. Nam sicut mons altitudinem, ita domus designat habitationem. Mons quippe et domus apte dicitur, quae dum incomparalibus est illustrata meritis, Dei unigenito, in quo recumberet, sacrum praeparavit uterum. Nam mons in vertice montium Maria non fieret, si supra angelorum altitudinem, hanc divina fecunditas non levaret. Et domus Domini non fieret, si in ejus ventre, per assumptam humanitatem, verbi divinitas non jaceret. Sed recte mons frugifer dicitur, de qua optimus fructus, id est novus homo generatur, quam certe in fecunditatis suae gloria pulchram, ornatamque propheta respiciens, ait: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI, 1). De hujus namque montis fructu, David Deo exsultans, ait: Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum (Ps. LXVI, 6). Terra quippe fructum suum dedit, quia quem Virgo peperit, non concepit materiali opere, sed sancti Spiritus obumbratione (Luc. I, 35). Hinc eidem regi et prophetae a Domino dicitur: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Hinc Isaias ait: Erit fructus terrae sublimis (Isa. IV, 2). Nam quem Virgo genuit, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. De hoc fructu ad eamdem beatam Virginem, Elisabeth salutante, dicitur: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui (Luc. I, 42). Recte igitur mons Ephraim dicitur, quae dum ineffabili dignitate divinae generationis attollitur, in ejus fructu, arida humanae conditionis germina revirescunt. Vir igitur de Ramatha Sophim factus est de monte Ephraim: quia qui per divinitatis suae potentiam angelos condidit, de carne praecelsae Virginis, formam suscepit humanitatis. Et quia per humanitatem, quam assumpsit, non ex infidelibus, sed ex fidelibus nasci voluit, sequitur: Filius Hieroboam, filii Heliu, filii Thau, filii Suph. 6. Quatuor quippe patrum nomina assignantur: quia dum ex fideli populo Dominus carnem sumpsit, eos per humanitatem patres habuit, quos totidem principalium virtutum gloria illustravit. Unde et non ad infidelem aliquem, sed ad fidelem Abraham divina promissione dicitur: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Gen. XXII, 18). Hinc evangelista Matthaeus 10 generationis ejus ordinem texens, ait: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). Hinc per semetipsum Samaritanae mulieri loquitur, dicens: Salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22). Hinc Paulus ait: Quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 4 et 5). Quibus profecto, quia et prudentia adfuit in cognitione rerum; justitia, qua cognita disponere recta cuperent; fortitudo, qua exequi quae vellent, bona potuissent; temperantia, per quam discrete cuncta perficerent, apte quaternario numero designantur. 7. Sequitur: Ephrathaeus. Qui autem de Ephraim monte asseritur, cur Ephrathaeus esse perhibetur? Sed hoc ad litteram patet, quia videlicet de Ephraim monte esse aliquis potuit, qui de tribu Ephraim natus non fuit. Dicitur ergo Ephrathaeus, ut qui ex loco ostenditur, de stirpe etiam propaginis agnoscatur. Quia vero Ephrathaeus fructificans dicitur, recte hoc personae Redemptoris adscribitur, qui prophetae vaticinio praedicatur: Erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo (Psal. I, 4). Nam in praefinita apparens plenitudine temporum, coelestis doctrinae flores, in poma vertit electorum; et quotquot sibi conjunxit ex humano genere, quasi tot fructus protulit ad aeternitatem: quo in loco dum Redemptoris vita describitur, latenter etiam diaboli perditio demonstratur. Nam de monte Ephraim fuit, et tamen Ephrathaeus non fuit: quia de coelo quidem cecidit, sed arbor pessima bonum fructum non dedit. (Vers. 2.) Qui habebat duas uxores, nomen uni Anna, nomen secundae Phenenna: fueruntque Phenennae filii, Annae vero non erant liberi.

8. Quid per Phenennam, nisi Synagoga exprimitur? Et quid per Annam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Phenennae quippe filii fuisse referuntur: quia cum Redemptor noster in carne apparuit, per Legem, quam dederat, per prophetas, quos miserat, editos in fide synagogae filios invenit. Annae autem non erant liberi, quia novitia tunc, et coelesti sponso nuper conjuncta sancta Ecclesia, praedicando adhuc nequaquam pariebat. Unde et ei ejusdem sponsi voce in Cantico dicitur: Soror nostra parvula est, et ubera non habet (Cant. VIII, 8). Vel certe non pro inaequalitate aetatis filios non habuisse dicitur, sed per infecunditatem sterilitatis. Quae est ergo sterilitas Annae, nisi obduratio Judaeae? Quae enim dura corda Judaeorum ad Redemptoris fidem convertere non potuit, nimirum sterilis fuit. Sed notandum, quia Phenenna, quae prius parere dicitur, uxor secunda nominatur. Prius quippe synagoga in fide filios edidit, sed tamen dignitate sanctae Ecclesiae minor fuit. Secunda igitur uxor exstitit, non tempore conjugalis copulae, sed inaequalitate praerogativae. Sequitur: (Vers. 3) Et ascendebat vir ille statutis diebus de civitate sua, ut adoraret et immolaret Domino Deo exercituum in Silo.

9. Quae enim spiritalis civitas Redemptoris, nisi Scriptura sacra exstitit? Haec nimirum civitas suis civibus tot defensionum munimina contulit, quot praecepta; tot arma eis praebuit, quot consilia salutis. Quid autem fuit Redemptori nostro ascendere, nisi in humanitatis forma, divinitatis suae alta revelare? Et quia in sacra Scriptura cognoscitur, 11 de civitate sua recte ascendere perhibetur. Statuti vero dies sunt promissiones de se, in sanctis Scripturis positae. Dies quippe sunt, quia ad cognoscendum eum, electis lucent. Statuti quoque dies sunt, quia ab antiquis Patribus in eodem sacro eloquio eos esse positos non ignoramus. Diem namque ascensus ejus praefigebat Moyses, cum dicebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus de filiis vestris, tanquam me ipsum audietis (Deut. XVIII, 18). Diem quoque statuebat, qui dicebat: Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Diem hujus ascensus statuens, ait Michaeas: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2). Hinc Isaias ait: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14). Quotquot enim de illo Legis et prophetarum promissiones sunt, tot statutos dies ad ejus ascensum intuemur. Nam velut in statutis diebus ascendebat, cum Judaeis dicebat: Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis aeternam habere vitam, quia ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Hinc iterum dicit: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit (Ibid., 46). Statutis ergo diebus ascendit, quia promissionum insignia, quae in sanctis Scripturis posuit, apparendo monstravit. Possunt autem statuti dies intelligi promissi in adventu ejus splendores miraculorum. Quos nimirum dies propheta Isaias statutos intuens, ait: Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus noster ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc saliet, sicut cervus, claudus; et aperta erit lingua mutorum (Isai. XXXV, 4-6). Sed qui dies statutos ad ascensum Redemptoris agnovimus, utrum in eis ascenderit, videamus. Requisitus namque a Joanne, si ipsum, an alium exspectarent, respondit missis discipulis, et ait: Ite et dicite Joanni quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur; et beatus homo, qui non fuerit scandalizatus in me (Luc. VII, 19). Statutis ergo diebus ascendit, qui ut ab electorum suorum cordibus vetusti erroris caliginem pelleret, tot promissorum miraculorum splendoribus radiavit. Sed ascendit, ut adoraret et immolaret, quia ad hoc cognosci voluit, ut moriendo redimeret, quos vivendo docuisset. Adoravit quippe, quia in exemplum electorum se Deo Patri totum humilem, et abjectum per obedientiam praebuit. Immolavit autem, quia qui nobis exempla humilitatis vivendo dedit, se Deo Patri in ara crucis oblationem et hostiam tradidit, et quos vivendo docuit, moriendo redemit. Utrumque enim nobis valde necessarium novit, et ideo alterum sine altero non impendit. Nam cum natus esset in Bethlehem Judae, eum fraude Herodes ad interficiendum quaesivit (Matth. II, 13); sed si tunc Redemptor moreretur, immolaret utique, et non adoraret: quia victima moriendo fieret, sed quos morte debebat liberare, nequaquam vivendo docuisset. Et si vivendo nos docens, mori contemneret, profecto adoraret et non immolaret. Ut ergo adoraret, persequentem se regem in Aegyptum fugit, et ut immolaret, dissuadenti Petro exprobravit, dicens: Vade retro, satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 23). Adorare namque se insinuans, ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. VI, 38). Hinc item dicit: Quae ei sunt 12 placita, facio semper (Joan. VIII, 29). Immolare etiam se insinuans, ait: Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 17, 18). Et paulo ante: Ego sum Pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus meis (Ibid., 11). Immolare eum Paulus intuens ait: Tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Ascendit ergo, ut adoraret, et immolaret: quia ad hoc se tot miraculis ostendit, ut nos verbis et exemplis instrueret, et mortem nostram moriendo superaret. 10. Sed notandum, quia cum ad immolandum Ephrathaeus ascendere dicitur, Deus omnipotens, cui immolat, Deus exercituum nominatur. Cur hoc fieri cognoscitur nisi quia Redemptoris morte non unus Judaicus populus, sed omnes Gentes redimebantur? Quid enim sunt fideles multitudines nationum, nisi Dei omnipotentis exercitus? Hos nimirum exercitus ad regis sui triumphum Psalmista exsultare cohortans, ait: Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis (Psal. XLVI). Hos convenire item intuens, dixit: Omnes gentes, quascunque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et honorificabunt nomen tuum (Psalm. LXXXV, 9). Dicitur ergo Dominus exercituum, quia profecto per mortem Dominicam non solum electa Judaea colligitur, sed omnes gentes ad Dei omnipotentis servitium perducuntur; quae dum contra occultos hostes fideles acies virtutum armis robustas ducunt, per gloriam triumphi ad superna regna perveniunt. 11. Locus etiam immolationis declaratur, quia dicitur: In Silo. Silo enim missus, sive missio interpretatur. Quid namque per hanc missionem, nisi summi Patris injunctum unigenito praeceptum obedientiae designatur? quid est etiam quod in Silo immolare dicitur, nisi quia non aliter se morti dedit, quam a Patre mandatum habuit? Non quippe immolaret in Silo, si aliter moreretur, quam praeceptum a Patre habuisset. Unde et per semetipsum dixit: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio (Joan. XIV, 31). Hinc Paulus ait: Factus obediens Patri usque ad mortem crucis (Philip. II, 8). In Silo igitur et adoravit, et immolavit: quia tam vivendo, quam moriendo, Patris sui voluntatem fecit. Sequitur: (Vers. 3.) Erant ibi duo filii Heli, Ophni, et Phinees, sacerdotes Domini.

12. De quibus recte quaeritur, cur dicantur sacerdotes Domini, qui non valde inferius Belial filii esse referantur? Sed si ad litteram simpliciter istud de Heli filiis quaeritur, facile respondetur: quia eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex deorum falsorum nominibus censebantur. Cum ergo dicuntur sacerdotes Domini, per insignia fidei, a simulacrorum cultoribus discernuntur. His enim verbis eorum fides, et non vita praedicatur: quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide Conditoris. Quod tamen et tempore divinae incarnationis Judaeae praelatis convenienter adscribitur. Qui nimirum sacerdotes duo esse referuntur, et hoc ipsum non refertur ad virtutis laudem, sed ad calliditatis reprehensionem. Unde et per semetipsum Dominus eis comminatur, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris videntur pulchra, intus sunt plena ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 27). 13 13. Sed quid est, quod ibi esse referuntur? Si enim Silo, id est missio, illam summi Patris praeceptionem significat, quomodo praelati Judaeae ibi fuerunt, qui eum, cui injuncta fuit, non recipiendo venerati sunt, sed expellendo peremerunt? Ibi tamen fuerunt, quia etsi crudeliter saevierunt in mortem Domini, ex illa tamen crudelitate non sunt consecuti, quod saeviendo statuerunt, sed aeterni Patris consilium in ejus unigeniti morte complebant. Consilium namque eorum fuit, ut eum ideo morti traderent, ne in ipsum populus credere potuisset; sed qui persecutores suos injunctae sibi paternae praeceptionis adjutores habebat, mortuus resurrexit, et omnis mundus in eum credidit. Ibi enim erant filii Heli, Ophni, et Phinees, id est in missione: quia Redemptor noster ad implendam Patris sui voluntatem, Judaeorum praelatos fautores habuit; quamquam ipsi se ei nequaquam favere crederent, quem occidere non pavissent. Unde et sequitur: (Vers. 4.) Venit ergo dies, et immolavit Helcana, deditque Phenennae, et filiis, et filiabus ejus partes.

14. Quem diem istum esse credimus, nisi quem Scripturae sacrae testimonio Isaias statuit, dicens: Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram se tondente obmutescet, et non aperiet os suum (Isai. LIII, 7)? Venit quippe dies, cum claritas promissi oraculi tempus ostendit Dominicae passionis. Tunc immolavit Helcana, quia se Redemptor noster aeterno Patri in sacrificio nostrae absolutionis per mortem crucis obtulit. Tunc Phenennae et filiis et filiabus ejus dedit partes, quia nimirum electos Judaeae, quos apud inferos reperit, ad paradisi gaudia reportavit. Partes quippe eorum, sunt dona gaudiorum perennium. Unde et Psalmista sortis suae situm eligens, ait: Portio mea, Domine, sit in terra viventium (Ps. CXLI, 6). Bene autem seorsum Phenenna et filii et filiae seorsum in accipiendis partibus nominantur. Phenenna quippe doctores Judaeae significat, filii vero validiores auditores ejus, filiae autem infirmiores, ipsius subditos designant. Seorsum ergo mater, et filii, et filiae memorantur: quia propter disparia electorum veterum merita, aequalia eorum praemia non fuerunt. Sequitur: (Vers. 5.) Annae autem dedit partem unam tristis: quia Annam diligebat.

15. Quid est, quod cum partes Phenennae, et filiis, et filiabus dedit, tristis nequaquam fuit: cum vero partem unam Annae tribuit, tristis fuisse perhibetur? Sed quid est una pars Annae, nisi temporalis afflictio sanctae Ecclesiae? Hanc namque ei partem dabat, cum dicebat: Amen amen dico vobis, quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini (Joan. XVI, 20). Hanc partem ei dabat, cum Ananiae Paulum commendaret, dicens: Vade, quia vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel: ego enim ostendam ei, quanta eum oporteat pro nomine meo pati (Act. IX, 15 et 16). Unde in ejus acceptione idem doctor Gentium gloriatur, dicens: Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in corpore meo (Col. I, 24). Hinc iterum dicit: Ego stigmata Jesu in corpore meo porto (Galat. VI, 17). Hinc ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Ibid., 14). Unam quippe partem a sponso susceperat, qui gloriari in sola cruce disponebat. Cum ergo partes Phenennae tribuit, Helcana tristis non fuit; quia Redemptor noster electos synagogae, post mortis triumphum; 14 paradisi gaudiis jam laetus reddidit. Annae autem partem tristis tribuit, quia non compati ei non poterat, quam mortis conjugem relinquebat, et crucis haeredem. Unde et patiente Stephano, apertis coelis, Jesus stare perhibetur (Act. VII, 55). Stare enim ejus compati est. 16. Quod autem subditur, quia Annam diligebat, utriusque rei causa intelligi convenienter potest. Nam sive hunc ideo tristem esse quis accipiat, quia Annam diligebat, sive idcirco ei partem unam tribuisse, a bono intellectu non vacat. Si enim non diligeret, compati ejus passionibus nequaquam vellet. Nam cur illa de Aegypto educitur, nisi quia ad passionem invitatur? Sed ei lacte, et melle emanantia loca promittuntur. Bene igitur cum ei partem unam dare dicitur, diligere eam perhibetur: quia nimirum Redemptor noster sanctae Ecclesiae, etsi crucis suae laborem credidit, excellentiora ei valde in coelo constituit dona retributionis. Cujus nimirum passionis incrementa edisserens subdit, atque ait: (Vers. 6 et 7.) Dominus autem concluserat vulvam ejus. Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat in tantum, ut exprobraret ei, quia concluserat Dominus vulvam ejus.

17. Vulvam quippe sanctae Ecclesiae Dominus clausit, quia summo ejus judicio repulsum Judaeorum populum in Redemptoris nostri fide generare non potuit. Quam nimirum ejus aemula afflixit, quia contra eam synagoga minis atque exprobrationibus saevit. Sed ei quam nec minae neque contumeliae fregerant, etiam tormento poenas inferebat. Bene itaque eam non solum affligere, sed vehementer angere perhibetur: quia repulsa Judaea contra electam Ecclesiam cum terrore minarum, movit, et plagis caedit. Unde et de persequente tunc Saulo, in Apostolorum Actibus dicitur: Saulus adhuc spirans minarum, et coedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum, ut si quos inveniret hujus viae viros, vinctos perduceret in Jerusalem (Act. IX, 1 et 2). Qui enim minas et caedes spirabat, nimirum eam, quam non bene aemulabatur, Ecclesiam non solum affligebat, sed etiam angebat. Nam ejus aemulum se fuisse fatetur, dicens: Audistis enim aliquando conversationem meam in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum (Galat. I, 13, 14). Et quia in tantae damnationis profundum Judaea cecidit, ut inde laetetur, quod aeterna Dei animadversione projicitur, subjunctum est: In tantum, ut exprobraret ei, quod dominus conclusisset vulvam ejus. Adhuc quippe pro magno habebat, quod converti ad fidem non praevalebit. Quasi ergo magnitudinem caecitatis ejus propheta admirans, ait: Tanta caligine erroris deprimitur, ut inde bonis insultet, quod ipsa bona fieri ultra non potest. Cui profecto pereunti quia sancta Ecclesia condoluit, sequitur: (Vers. 7.) Porro Anna flebat

18. Nam et doloris sui lamenta protulit, dicens. Tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: optabam quidem et ipse anathema fieri pro fratribus meis a Christo, qui sunt cognati mei secundum carnem (Rom. IX, 2, 3). Et quia de eorum conversione gaudium non recepit, subditur: 15 (Vers. 7.) Et cibum non capiebat.

Cibum denique caperet, si de Judaeae integra conversione laetitiae refectionem habuisset. Quae ergo flevit cibum non accepit, quia quae de pereunte Judaea doluit, de ejus salute gaudium non recepit. Sed cibus laetitiae, qui de Judaeorum conversione non datur sanctae Ecclesiae, per sponsi cohortationem porrigitur. Nam verba praedicationis ejus, etsi auditores non recipiunt reprobi, non tamen vacant a mercede retributionis. Omnipotens enim Deus, et hoc remunerat quod sine reproborum profectu reprobis impenditur; et quod electis praedicatoribus adversitatis ingerunt, per libram aequi examinis in lucro eis pensat retributionis. Unde apte subinfertur:

(Vers. 8.) Dixit ergo ei Helcana vir suus: Anna, cur fles? Et quare non comedis? Et quamobrem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi, quam decem filii?

19. Quasi ergo per internae inspirationis solatium menti doctoris Redemptor dicat: Frustra de amisso lucro praedicationis quereris, quae eo abundantiorem fructum recipis, quo affectum charitatis etiam inimicis impendis. Inde igitur doles, unde gaudere debuisses. Et quia ipse est electorum praemium, interrogat dicens: Numquid non ego melior sum tibi, quam decem filii? Decem namque filios Anna pareret, si primitiva Ecclesia Judaeorum populum sub decalogo Legis positum in fide genuisset. Et quia nonnulli praedicando prosunt aliis, qui per multa displicent Conditori, ratione ostenditur, quia melior vir suus Annae, quam decem filii sunt. Potest autem et per hoc quod cur fleat, inquiritur, ipsius Judaeae perditio designari. Quasi dicat: Otiose plangitur, cui justorum prece nequaquam indulgetur. Cum ergo subsequenter interrogat: Quare non comedis? Profecto ei gaudium de conversione gentilitatis intimatur. Quasi ergo dicat: Cum orbem universum parere debeas, frustra non gaudes, quod ea, quae projecta est, erroris tenebras non relinquat. Sequitur: (Vers. 9 et 10.) Surrexit ergo Anna, postquam comederat, et biberat in Silo, Heli sacerdote sedente super sella ante postes templi Domini, et cum esset amaro animo oravit ad Dominum flens largiter.

20. Quid enim fuit tunc sanctae Ecclesiae manducare, nisi cibum solatii divina cohortatione suscipere? Et bibere ei quid exstitit, nisi de infusa sibi internae consolationis suavitate gaudere. Nam si cibus confortat, potus exhilarat; cibum ergo sumimus, quando visis aeternis praemiis, inter adversa roboramur. Et quasi post cibum bibimus: quia ubi se mens electi in aeternorum bonorum cogitatione roborat, eo copiosius gaudet inter magna adversa quae sustinet, quo magnis laboribus ampliores repositas in coelo retributiones videt. Audax quippe superna refectione tunc reddita, vires renovat, ut tanto fortius terrena despiciat, quanto eam supernorum amor exaltat. Bene itaque postquam manducavit et bibit, surgere Anna memoratur. Surrexit namque, quia ad praedicationis instantiam animum reformavit. 21. Et quia Judaicus populus adhuc sacrificiorum ritus, adhuc et honorem legalis magisterii, et sublimitatem pontificalis dignitatis habebat, super sellam Heli sacerdos sedere perhibetur. Quod tamen 16 Legis magisterium, quia non spiritaliter, sed carnaliter exhibere poterat, non intra templum, sed ante postes templi sedebat. Quid est enim templum Domini, nisi spiritalis intelligentia sanctarum Scripturarum? Postes autem templi sunt Lex et Prophetia. Unde et in monte Dominus in medio Moysi et Heliae transfiguratus apparuit (Matth. XVII, 3; Luc. IX, 30): quia tunc divinitatis ejus splendor aspicitur, cum non in occidente littera (II Petr. I), sed in spiritalis Legis et prophetiae significatione, ejus sacramenta requiruntur. Heli ergo sedebat ante postes templi, id est foris, quia doctores synagogae a spiritali Scripturarum intelligentia expulsi erant, et tamen in subversione subjecti populi, auctoritatem habebant magisterii, et dignitatem praelationis. Anna autem amaro animo flevisse scribitur. 22. Et quia potum Annae ad laetitiam retulimus sanctae Ecclesiae, quae laetari ostenditur, amaro animoflevisse quomodo narratur? Sed rationabiliter intelligi potest, quia ad laetandum hanc contemplatio supernae retributionis extulerat, et compassio repulsae Judaeae in amaritudinem animi afficiendo concitavit. Inter turbines quippe magnae persecutionis deprehensa, revelatis sibi supernis praemiis, exsultavit, sed in amaritudinem incidit, quia electum prius populum perire conspexit. Unde et orans largiter flere describitur, ut tantae affectionis munere, populi sui salutem a Domino impetrare potuisset. Potest et hoc totum aliter intelligi. Nam in Silo, id est in ministerio, quo missa est, manducavit; quia etsi omnem Judaeorum populum lucrifacere non potuit, plures tamen ex eo ad Redemptoris fidem praedicando convertit. Unde et praedicante Petro, una die quinque millia hominum (Act. IV, 4), altera vero, tria millia crediderunt (Act. II, 4). Et quia quod bibimus, facilius glutire possumus, quam quod manducamus: manducavit Anna et bibit, quia difficile alios, alios vero facile praedicando convertit. Nam et ad praedictam Petri praedicationem plura millia uno momento crediderunt, sed Paulus non ante credidit, quam ipsis praedicatoribus per minas et caedes vehementer obstitit. Postquam autem manducavit, et bibit in Silo Anna, surrexit: quia ut eos, qui erant praedestinati ad aeternam vitam, de Judaea abstulit, sese ad praedicationem Gentium praeparavit. Sed qualem gignere appetebat, ostenditur per hoc, quod additum est: (Vers. 15.) Et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae suae, et novacula non ascendet super caput ejus.

23. Quid est, quod Anna virilem sexum a Domino postulat, nisi quia eos, quos sancta Ecclesia parere praedicando appetit, Evangelica perfectione fortes esse concupiscit? In comparatione quippe Evangelicae perfectionis, opera illa Legis, quae videbantur fortia, non fuerunt fortia, sed infirma. Ibi enim mandatum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX 18). In Evangelio autem Dominus praecipit, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44). Ibi immunditia fornicationis a corpore reciditur, ut fortitudo conversationis, quasi virili sexu praecellat, etiam 17 a corde immunda cogitatio resecatur: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo (Matth. V, 82). Synagoga igitur, quae infirmitate praeceptorum Judaicum populum genuit, non peperit sexum virilem, sed potius muliebrem. Anna itaque dum virilem sexum sibi dari a Domino postulat, quid aliud exoptare cernitur, nisi tales per Evangelium gignere, qui fortes appareant, et exteriori munditia corporis, et interna charitate? 24. Et quia de conversione gentilium humanam gloriam praedicatorum ordo non appetit, subjectum est: Dabo eum Domino omnibus diebus vitae suae. Domino namque filium dat qui de eo quem praedicando gignit aliquid suis laudibus non usurpat. Omnibus quoque diebus vitae suae hunc Domino tribuit, qui de virtutibus, in quibus subditus meliorando proficit, propriis favoribus nihil ascribit. Dies namque vitae electi subditi sanctae virtutes sunt, quae ejus animam coruscando illuminant ne in via coelestis patriae vitiorum nocte tenebrescat. 25. Sed perfectus ordo praedicatoris, dum favores de lucro praedicationis habere despicit, subditorum temporalia bona ambiendo non tollit. Unde bene quoque illic subditur: Et novacula non ascendet super caput ejus. Novacula cum super caput ascendit, capillos radit. Quid enim per capillos, qui corpori superfluunt, nisi abundans terrenae substantiae copia designatur? Et quid per novaculam, nisi malorum pastorum cupiditas exprimitur? Qua novacula nati filii caput raditur, cum bona subditorum per praedicatorum cupiditatem rapiuntur. Hinc namque et delinquenti Judaeae per prophetam dicitur: Pastores tui lupi vespere non relinquentes in mane (Soph. III, 3). Vespere namque pastores lupi fiunt, quia intenebrescente, atque decrescente in fine isto saeculo, rapere subditorum bona non metuunt. Qui in mane non relinquunt, quia dum temporalibus inhiant, inalbescente adventu futuri judicii, danda sibi praemia non reservant. Quos nimirum Michaeas denotat, dicens: Prophetae qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum praelium (Mich. III, 5). Prophetae quippe populum Domini seducunt, cum praedicatores reprobi auditorum suorum judicia confundunt. Et mordentes dentibus pacem nuntiant, quia in appetitu suae rapacitatis, dum terrena flagitiosorum dona suspiciunt, eis divinae indulgentiae securitatem pollicentur. Super ipsos autem praelium sanctificant, qui in ore eorum aliquid non dant, quia justos etiam districtis sententiis terrent, qui eis pro voto terrena non exhibent. Qui nimirum super caput filii novaculam ponunt, dum praetextu charitatis coelestia praedicant, ut eis terrena per cupiditatem tollant. Hanc certe novaculam quod sancta Ecclesia in praedam subditorum non habeat, doctor egregius in semetipso ostendit, dicens: Non quaero datum, sed quaero fructum (Philip. IV, 77). Hinc item dicit: Qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat. Ego autem non sum usus hac potestate (I Cor. IX, 14, 15). Qui enim necessaria non curat a subditis alimenta percipere, ostendit plane qua mundani contemptus sublimitate lucra turpia et illicita dona confutaret. Anna igitur dum novaculam non ascensuram super caput filii vovet, aperte mores sanctae Ecclesiae insinuat, quae ad aeternam vitam electos loquendo parturit, 18 sed temporalia bona eorum per avaritiam nunquam tollit. Sed quia hoc de Anna adhuc vovente, et non pariente dicitur, apte subinfertur: (Vers. 12.) Factum est autem, dum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.

26. Quid fuit sanctae Ecclesiae pro pariendi desiderio preces coram Domino multiplicare, nisi assiduis orationibus pro convertenda Synagoga insistere? Et quid Judaico sacerdotio os ejus observare, nisi praedicationi sanctae Ecclesiae insidiari? Os namque ejus observavit, quia rectam praedicationem fidei reprehendere vehementer studuit. Bene autem tunc os ejus observasse dicitur, cum illa preces multiplicaret, quia tanto callidius ei nocere studuit, quanto majora ejus desideria in praedicationis instantia recognovit. Denique os ejus non observaret, sed attenderet, si praedicationem fidei nostrae ad salutis suae fructum audire voluisset. Sequitur: (Vers. 13.) Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia ejus movebantur, et vox penitus non audiebatur.

27. Quid est aliud cor sanctae Ecclesiae, nisi ea quae intra se est devota et erudita beatitudo fidelium? In corde autem suo Anna locuta est, quia sanctae Ecclesiae praedicatio eis tantum profuit qui vero lumine illustrandi erant ex divina praedestinatione. Quid vero est motus labiorum, nisi signorum promotio in sanctis praedicatoribus? Qui profecto, etsi velut foris loquentia labia et in imo stare videbantur, dum caecis visum, auditum surdis, vitam mortuis dabant, magnos utique meritorum motus exhibebant. Unde et illud ingens labium sanctae Ecclesiae, dum loquens velut in imo stare videretur, quia non solum verbo et conversatione humilis erat, sed et signorum potestate sublimis, ut motus sui, usque ad coelum se extulit, dicens: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Heli itaque tantum Annae labia mota conspexit, et vocem penitus non audivit, quia Judaicum sacerdotium opera apostolorum miratum est, sed ex eorum praedicatione non est promotum in salutem. Vox itaque Annae non audiebatur, quia etsi signorum ostensione sancta Ecclesia mirabilis erat, dum praedicationis verba protulit, ad amorem Redemptoris extraneos accendit. Sed quid de ea sentiat Heli, quam non intelligit? Sequitur: (Vers. 13.) Aestimavit eam igitur Heli temulentam.

28. Hoc nimirum etiam juxta historiam Actuum apostolorum agnovimus, quia diebus Pentecostes sancti apostoli ebrii crediti sunt, cum, accepta sancti Spiritus plenitudine, Christi magnalia omni lingua loquerentur (Act, II, 4). Spiritualiter autem sancta Ecclesia ebria creditur, quam Judaea non aestimat vera asserere, sed haeretica, et falsa praedicare. Ebria tamen erat, non potatione erroris, sed repletione Spiritus sancti. Etenim mutare cor, mentem alienare consuevit ebrietas. Mutato autem corde pergebat, qui nuper domos intrans, fideles quosque minis terrens, caedibus lanians, jam eum quem persecutus Jesum fuerat verum esse omnipotentis Dei Filium praedicabat (Act. IX, 5, 20). Unde et superioris sensus insaniam sese perdidisse glorians, dicit: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Aliud cor se accepisse testificans, ait: Nos autem sensum Christi habemus (I Cor. II, 16). Unde et tanto attentius praedicabat, quanto in sensu Christi vim majoris dilectionis acceperat. 19 Sed dum ardenter sancta Ecclesia diligeret, dum fiducialiter ea quae diligebat praedicaret, Judaeorum sacerdotium ejus verba in onere impatientiae, non in suavitate devotionis, habuit. Quare et sequitur: (Vers. 14.) Dixitque ei: Usquequo ebria eris?

Et quia ei silentium indicere tentavit, adjunxit:

(Vers. 14.) Digere paulisper vinum, quo mades.

29. Vinum quo madebat Anna digereret, si a fervore praedicationis sancta Ecclesia Judaeorum minis victa tepuisset. Et quia ultro praedicationis sensum ei subtrahere nitebantur, vinum Anna paulisper digerere jubetur. An non digerere Annam Heli tunc jussit, cum Judaeorum principes caesis apostolis denuntiaverunt, dicentes ne ultra loquerentur in nomine Jesu? Sed quia illud quo madebant digerere vinum noluerunt, respondentes, dixerunt: Obedire oportet magis Deo quam hominibus (Act. V, 29). Et iterum: Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Ibid., IV, 20). Sed quia sancta Ecclesia inter verba libertatis virtutem mansuetudinis custodivit, sequitur: (Vers. 15.) Nequaquam, Domine mi.

30. Dominum namque vocavit, cui ministerium praedicationis exhibuit, sed Dominum vocans, ebriam se esse abnegat; ut superiori ordini ex humilitate se subderet, et falsae objectioni ex veritate contrairet. Dominum namque eum vocans, honoravit; et ebriam se esse abnegans, quod non erat satis humiliter ostendit. Potest autem ebrietatis objectio erga sanctam Ecclesiam aliter accipi. Nam dum ministerio evangelicae praedicationis insisteret, dum ex lucro credentium, in magnam populorum gloriam veniret, eam sacerdotes Judaeorum non putabant aeternorum bonorum culmen appetere, sed terrenae sublimitatis gloriam desiderare. Dum ergo ebria vocatur, everso statu mentis, coelestia postponere et appetere terrena reprehenditur. 31. Sed quae labentia bona saeculi despexit, dicit: Nequaquam, Domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum. Quasi dicat: Tu me labentis mundi felicitatem appetere cogitas, sed ego tanto infeliciorem me video, quanto felicitatis meae gaudia hinc longius recognosco. Quia vero illic me futuram felicem credo, hic eo valde me infelicem arbitror, quo ad gloriam nullam concupisco. Mulier quippe sancta Ecclesia dicitur pro fecunditate, infelix nimis pro fortitudine, quia et orbem verbo paritura erat, et orbis gloriam non posset perfecte despicere, si non eam supernus amor mira fortitudine roboraret; vel nimis infelix fuit, quia de perditione populi sui non parum doluit. Quam profecto sapiens Salomon vehementer admirans, ait: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI, 10)? Quo in loco etiam notandum est quia non dicit mulier infelix, sed nimis ego sum. Nimis namque infelix fuit, cui nullum de saeculo blandimentum placuit. Vel certe nimis infelicem se asserit, quae se ab aeternae vitae gaudiis expulsam per primae culpae meritum meminit, ad quae redire non praevalet, nisi per multas vitae hujus tribulationes. Non enim nimis infelix existeret, si ad perdita paradisi gaudia sine praesenti tribulatione reverti potuisset. Hinc namque Paulus, nimiae hujus infelicitatis aerumnam inevitabilem ostendens, dicit: Per multas tribulationes oportet 20 nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21). Ac si ergo detrahenti sibi Judaico sacerdotio sancta Ecclesia respondens dicat: Tu mihi regnum ascribis in felicitate temporis, sed meum illud est ad quod non pertingitur nisi ex afflictione multae tribulationis, sequitur: (Vers. 15.) Vinum et omne quod inebriare potest non bibi.

32. Vinum namque non bibit, quia de praedicationis officio temporalia lucra non petiit. Aliud quod inebriare potest non bibit, quam in lapsum vitiorum carnis concupiscentia non evertit. Juxta superiorem vero sententiam vinum non bibit, quae aliquid pravitatis haereticae non habuit in refectione. Aliud quod inebriare potest biberet, si de verbi facundia decepta tumuisset. Quia vero recta intentione vera docuit, subdens, ait: (Vers. 15.) Sed effudi animam meam in conspectu Domini.

33. In conspectu namque Domini animam effundere est conceptam in mente verbi Dei scientiam pro solo conditoris amore praedicare. Anima quippe effunditur, cum innatus verbi Dei intellectus ad utilitatem audientium divulgatur. Quisquis enim pro humanis favoribus, quisquis pro terreno commodo, verbum Dei praedicat, quia res alia de praedicatione attenditur, in conspectu Domini verbum illud animae non profertur. Quare et doctor gentium asserit, dicens: Non sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur (II Cor. II, 17). Anna ergo in conspectu Domini animam suam effudit, quia sancta Ecclesia in virtutum omnium culmine perfecta, in eruditione fidelium magna facundiae verba protulit, sed ex vitae verbis soli Deo placere desideravit. Cujus praedicationis etiam ministerium commendat, dicens: (Vers. 16.) Ne putes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens.

34. Quasi dicat: Quae tibi aeternae vitae bona loquitur, velut idololatra despici non meretur. Ancillam quoque suam se esse asserit, ut cognoscat ex nomine ministerii quia ad aeterna ei appetit lucra famulari. Sequitur: Quia ex multitudine moeroris et doloris locuta sum usque in praesens. Quasi apertius loquatur, et dicat: Hinc agnosce quod nihil a malo spiritu habeam, quia ex multa poena persecutionis ad loquendum venio, et praedicationis instantiam nullis poenis victa derelinquo. Potest etiam dolor Annae ad affectionem sanctae Ecclesiae, moeror ejus referri ad passionem. Ex multitudine quidem doloris locuta est, quae pereunti Judaico populo verbum praedicationis protulit ex affectu compassionis. Quod Paulus insinuat, dicens: Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior, testimonium perhibente mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: optabam ego ipse anathema esse pro fratribus meis a Christo, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 1, 2, seq.). Sed qui se ex multitudine doloris loqui insinuat, an ex multitudine loquatur dicat: A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum (II Cor. XI, 24). Sancta vero Ecclesia patienter adversa tolerans, humiliter innocentiae, et veritatis suae virtutem manifestans, quibusdam Judaeae sacerdotibus bonum praedicationis suae loquendo persuasit. Quare et subditur: 21 (Vers. 17.) Tunc ait Heli: Vade in pace, det tibi Deus Israel petitionem quam rogasti eum.

35. Prius quippe Heli oranti Annae prolatis contumeliis contradixit, postea vero in ejus sibi devotione complacuit. Quid est hoc, nisi quod Judaicum sacerdotium, et per alios sui officii ministros praedicanti Ecclesiae obstitit, et per alios cognitae demum fidei nostrae veritati consensit? Nam de obsistentibus dicitur, qui caesis denuntiaverunt apostolis, dicentes ne ultra loquerentur in nomine Jesu (Act. V, 40). De consentientibus autem idem Lucas meminit, dicens: Plurima turba sacerdotum obediebat fidei (Ibid., VI, 7). Tunc ergo Heli pro voto fecunditatis Annae precatus est, cum sacerdotum plurima illa turba, fidei obediens, per praedicationem sanctae Ecclesiae electorum numerum multiplicari desideravit. Quam certe in pace ire optavit, quia fructum praedicationis eam desideravit consequi, sine dolore passionis. Et quia in eorum voto sancta Ecclesia sibi complacuit, sequitur: (Vers. 18.) Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis.

Quasi dicat: Juxta intuitum desiderii tui opus ministerii mei subsequatur gratia divinae dispensationis. Sequitur:

(Vers. 18.) Et abiit mulier in viam suam, et comedit, et bibit, vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.

36. In viam suam mulier abiit, quia sancta Ecclesia verbum fidei gentibus praedicavit. Quod et apostoli Judaeis comminantes dicunt: Quia indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Quae bene mulier tunc dicitur, cum recedit, quia per praedicationem Redemptoris exhibitura erat in gentibus fructum magnae fecunditatis. Comedit autem, et bibit, et tamen vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati, quia magna lucra de conversione gentium habuit, sed persecutionem quam in Judaea passa fuerat, etiam in gentibus invenit. Sed ordine quo abierit edisserens, ait: (Vers. 19.) Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino; reversique sunt, et venerunt in domum suam, in Ramatha.

37. Quid est autem quod supra de sola Anna singulariter dicitur: Abiit mulier in viam suam, nunc vero pluraliter: Surrexerunt mane, nisi ut cum viro descendere cognoscatur? Et quia vir sanctae Ecclesiae Redemptor humani generis est, qui jam ad coelos ascenderat, cum ipsam Judaeam incredulitatis suae caligine obrutam relinquebat, quomodo de Anna et de viro suo Helcana intelligi in Christi et Ecclesiae typo nunc potest quod simul mane surgerent, et in civitatem suam pariter redirent? Sed quia civitatem Ramatha, coelestem patriam designare jam diximus, quomodo hoc sanctae Ecclesiae convenit, quae statim ut a Judaeorum praedicatione cessavit, ad coelestem patriam non ascendit? Verum quia resurgens a mortuis Dominus, missis in praedicatione doctoribus loquitur, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20), absurdum non est ut cum eo sancta Ecclesia surgere et reverti sentiatur. Qui enim electos suos per spiritalem praesentiam nunquam deserit, et cum stantibus permanet, et cum abeuntibus recedit. Ramatha vero coelestem patriam designare diximus, sed quod nihil aliud significare possit non diximus. Quid ergo aliud hoc 22 in loco significat, nisi adimpletionem prophetiae in gentium vocatione? Ramatha quippe visio consummata dicitur, ut jam diximus. Quid vero est gentium jam impleta vocatio, nisi prophetarum visio consummata? Nam visionem asserebat, sed non consummatam, qui de futuro adhuc quod viderat pronuntiabat, dicens: Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9). Hinc item repromittit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 15). Visio igitur consummata recte prophetarum promissio dicitur, quia nimirum, auctore Deo, juxta eorum oracula, in Redemptorem humani generis omnes gentes crediderunt. Mane autem cum viro suo Anna surgere dicitur, quia sancta Ecclesia in exortu interni luminis ad gentes transiit cum verbo praedicationis. Vel mane surgit, quod Judaeam in nocte infidelitatis deseruit. Mane etiam surgit, quia prosperum iter in conversione gentium invenit. Et coram Domino adoravit, quia in repulsione Synagogae incomprehensibile judicium venerata est omnipotentis Dei. Adoravit quippe, et recessit, quia cum a gentis suae praedicatione pro sola Dei omnipotentis ordinatione recederet, divino judicio per obedientiam obsecuta est quod penetrare intelligendo non potuit. Adorans autem reversa est, quia ministerium praedicationis in vocatione gentium adimplere proposuit, sed tantum ejusdem praedicationis modum in superna contemplatione quaesivit. Reverti enim praedicatoribus est ad divinae contemplationis lumen recurrere. Inde quippe lucem hauriunt, qua et ad venerationem fidelium luceant, et quam loquendo auditorum suorum mentibus infundant. Hinc namque est quod praedicator egregius ante ad tertii coeli secreta sustollitur, et sic terrena disponere perhibetur, et paradisi secreta ingrediens verba percipit, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 2), ut discernere et loqui utiliter foris possit. Anna ergo reversa memoratur, quia sancta Ecclesia dum terrena disposuit, qualiter sint eadem terrena disponenda, in ea ad quam saepe revertitur Dei contemplatione instruitur. Et tunc demum in domum suam venit, quia in auditorum devotione collocare se potuit, cum accedendi ad eos modum sursum revertendo cognovit. Domum namque sanctae primitivae Ecclesiae gentium devotio exstruxit, quam, dum sibi in eis condidit, custodiae sollicitudine inhabitavit. Quae videlicet domus posita in visione consummata describitur, quia non ante condi potuit quam vocationis ejus praedictum a prophetis tempus advenit. Sequitur: (Vers. 19 et 20.) Cognovit autem Helcana Annam conjugem suam, et recordatus est ejus Dominus. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna et peperit filium.

38. Helcana Annam conjugem suam tunc cognovit, cum Redemptor noster praefinitum tempus vocandae gentilitatis aspexit, quo dum novae sponsae, sanctae videlicet Ecclesiae, gremio gratiam superni amoris infunderet, novam ex ea prolem fidelium generaret. Nam velut nondum cognoscebat eam, cum volentes transire in Asiam praedicatores a Spiritu sancto prohibiti sunt (Act. XVI, 6). Hinc est, quod cum ad praedicationem Judaeae discipulos suos mitteret, per semetipsam Veritas prohibet dicens: In viam gentium non abieritis, et in civitates Samaritanorum non intraveritis (Matth. X, 5). Quando autem cognovit 23 Annam conjugem suam Helcana, tunc recordatus est ejus Dominus, quia gentilitas tunc venisse in Dei memoriam visa est, cum sancta Ecclesia, Verbo Dei per amoris gratiam conjuncta, in salute visitatur. Quid est hoc loco circulus dierum, nisi innumeris sancti Spiritus ostensa radiis manifestatio divinae voluntatis? Quae profecto dum praedicatorum suorum mentibus, in contemplatione suspensis, claritates supernae dispositionis innumeras exhibet, nimirum, veluti plures dies, temporum circulus clausas tenet. Circulus quippe dierum Annae conceptum praevenit, quia sanctae Ecclesiae Verbum Dei ad docendum non ante infunditur, quam ab ea supernae dispositionis radii plenius agnoscantur. Quae concipiens filium peperit, quia ii quos in fide Redemptoris parit nova conversatione robusti sunt. (Vers. 20.) Et vocavit nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.

39. Samuel interpretatur, nomen ejus Deus. Quem ergo nobis Samuel convenientius insinuat, quam praedicatorum ordinem, qui ad fidem vocatus est ex gentilitate? Quia enim fortis conversatione est, potestate sublimis, et dum in eo speciale signum gratiae divinae conspicitur, ad venerationem praedicationis ejus devotae auditorum turbae deducuntur, recte nomen ejus nuncupatione declaratur. Hinc est quod ad Moysen a Domino dicitur: Posui te in deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Hinc item in lege prohibens, ait: Diis non detrahes (Ibid., XXII, 28). Et notandum quia cujus nomen deus dicitur, filius, non filia fuit, quia certe pastoralis dignitas, cum infirma conversatione deprimitur, splendore tam celsi nominis non ornatur. Quia igitur ordo doctorum ad evangelizandi ministerium ex gentilitate promotus excellentiae dignitatis suae meritorum gratia impar non fuit, recte nunc dicitur: Vocavit nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. Et notandum quia hoc loco postulare dicitur quod postulando promeruit. Apertis ergo verbis ostenditur cur Annae primogenitus tanto nomine censeatur. Quod tale est ac si dicat: Idcirco ei tantum nomen imposuit, quia is qui superno munere nascitur meritorum gratia magnus fuit. Sed ut ostendatur quo studio eum provida mater foveat, sequitur: (Vers. 21 et 22.) Ascendit autem vir ejus Helcana, et omnis domus, ut immolaret hostiam solemnem, et votum suum; et Anna non ascendit. Dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans.

40. Quae est autem immolatio solemnis hostiae, nisi illa sanctae Ecclesiae amoris oblatio, qua conditori conjungitur in aeterna contemplatione? Ad hanc autem Helcana tunc ascendit, cum Redemptor noster jam de morte triumphans, jam possibilitatis nostrae tenebras superans, carnem, quam pro nostra salute suscepit, ad coelestia sublimavit. Cum quo et omnis domus ejus ascendit, quia priores electos Synagogae in altitudinem immortalitatis extulit. Tunc immolavit solemnem hostiam, cum se aeterno Patri per glorificatae carnis materiam in coelo exhibuit, et angelorum naturam, sicut de redemptione nostra, ita etiam de eorum reparatione laetificavit. Ad hanc solemnem hostiam Anna invitatur, quia sancta Ecclesia superni sponsi spirituali cohortatione ad aeternam contemplationem divinae claritatis per quotidiana desideria amoris accenditur. Quae tamen ab ascensu suo abstinet, 24 ut filium lactet, quia ut prosit hic Christi parvulis, dilationem suae gloriae patienter sustinet. An non ad immolationem hujus solemnis hostiae mater illa invitata fuerat, quae dicebat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Phil. I, 23)? Sed quae per amoris desideria ad sponsi speciem trahitur, an amet lactare filium, dicat: In carne mihi manere necessarium est propter vos (Ibid., 24). Quo etiam cibo se Corinthios aluisse insinuat, dicens: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Lactare quippe parvulos sanctae Ecclesiae est pastoribus infirmorum sive simplicium auditorum corda planioris Scripturae pabulo enutrire. Quibus profecto idem doctor egregius dicit: Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). 41. Ablactantur autem infantes, cum parvuli sanctae Ecclesiae tam spiritualis eruditionis quam bonae conversationis incrementa suscipiunt, et jam non planiora sacri eloquii, sed alta ejus sacramenta requirunt. Et ablactatus infans ante conspectum Domini ut appareat ducitur, cum per adhortationem praedicatorum quisquis subjectus bene proficiens bonis operibus adornatur. Qui enim ad hoc ducitur ut appareat, non tantum ut videat defertur, sed etiam ut videatur. Quia enim in fine a Domino multi audituri sunt: Nescio vos (Matth. XXV, 12), apparere in conspectu Domini Samuel dicitur, quia electus, et humilis subditus, dum perfecte praesentia despicit, adveniente extremo judice nequaquam reprobatur. Quos autem saeculum in sui amore defixos retinet, in conspectu Domini non apparent. Qui enim in honore rerum transeuntium videri elatiores appetunt, hoc profecto superbiendo agunt, ut ab eo quo solo videri debent honorabiles nunquam videantur. Unde et rex electus, et in rerum culmine positus, ne in flore saeculi deciperetur obsecrat, dicens: Ne projicias me, Domine, a facie tua (Psal. L, 13). Anna ergo et ablactare filium repromittit, et ante conspectum Domini ut appareat ducere, quia sancta Ecclesia electos subditos quos erudit praesentia perfecte despicere docet, et bona agere, et ad aeterna bona per humilitatem festinare. Et notandum quia ab ablactationis loco ductus asseritur, qui apparere debere in conspectu Domini perhibetur, quia videlicet, non parum interest spiritualis itineris, cum ab eo quod de coelesti magisterio discimus in usum perfectae tendimus operationis. Quia vero a studio ejusdem boni operis nunquam cessandum est, sequitur: (Vers. 22.) Et appareat ibi jugiter.

42. Jugiter namque ibi apparemus unde nunquam discedimus. Jugiter ergo in conspectu Domini apparere est decorem bonae conversationis nullis vitae tenebris obscurare, quia qui ad illicita nulla defluit, a secreto divini intuitus nunquam exit; et quasi in luce positum hunc divina bonitas respicit quia eas quas damnavit peccatorum tenebras electione sui examinis non attendit. Donec igitur ablactetur infans, ad immolandam solemnem hostiam se non ascensuram Anna denuntiat, quia sancta Ecclesia tandiu custodire filios proponit, quandiu de eorum perfectione secura fieri valeat quia ipsi ab accepta bonitate ulterius non recedant. Potest tamen ascensus solemnis hostiae ad altitudinem sanctae praedicationis referri. Nam de ascensu viri ejus per Prophetam scriptum est: Ascendit super cherubim, et volavit super pennas ventorum (Psal. XVII, 11). Super cherubim quippe Dominus 25 ascendit, quia in sublimibus praedicatorum suorum mentibus ascendit, et scientiae suae altitudinem ponit. Et super pennas ventorum volat, quia coram spiritualibus eorum oculis in altitudinem mirae intelligentiae se sancti Spiritus flatibus elevat. Et tenebras latibulum suum ponit (Ibid., 12), quia majestatis suae sublimitatem reprobis abscondit. Sed in circuitu ejus tabernaculum suum (Ibid.), quia quos per sublimia dona elevat, eis suae Majestatis etiam gloriam manifestat. 43. Bene autem cum Helcanae ascensus asseritur, omnis domus ejus ascendisse perhibetur, quia illos quorum mentibus eminet in altitudine suae contemplationis velut domesticos et familiares tenet. Quae est autem Helcanae, id est Redemptoris nostri hostia solemnis, nisi sanctorum suorum cordibus ineffabilis illius internae amor eruditionis? Nam eorum quisque sibi ineffabiliter complacet in eo, quod se ostensa Redemptoris sublimitas tam sublimiter docet. Anna ergo se cum viro suo ascendere abnegat, donec filium lactat, quia sancta Ecclesia tandiu vitavit alta praedicando contingere, quandiu cognovit rudes auditores suos velut parvulos alta capere nequaquam posse. Hinc namque in ipsis sanctae Ecclesiae primordiis factum est ut, velut parvulo adhuc Annae filio, per trium evangelistarum scripta, Matthaei scilicet, Lucae et Marci, lac propinaretur, qui humanitatis Dominicae historiam scribentes, pauca de ejus divinitate tractaverunt; sed cum parvulus Ecclesiae populus cresceret, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi proficeret (Ephes. IV, 13), cui lactis potus non suffecerat, pasci cibo solido perquirebat. Compulsa itaque mater Ecclesia ascendere est, ut ipsa quoque cherubim fieret, volantique super se Redemptori appropinquaret, pennas assumeret, ambulantem super eas in sacramentorum altitudine teneret, atque ex ejus Majestate caperet quod poscenti unico alimentum daret. Unde factum est ut rogatus a fratribus evangelista Joannes, non solum humana sed etiam angelica superans, condita cuncta transcenderet, et quem videre meruit unigenitum in sinu Patris praedicaret, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Tunc ergo Anna ascendit, cum sancta Ecclesia se in celsitudinem divinae praedicationis tam sublimiter extulit. Tunc etiam immolavit solemnem hostiam, quia de cognitione divinitatis in auditorum suorum cordibus flammam mirae devotionis accendit. Solemnis quippe hostia fuit, de incomparabili eloquio, singularis oblatio devotionis. Tunc in conspectu Domini filium adduxit, cum auditorum suorum cordibus perfectam cognitionem summae divinitatis intimavit. Quae profecto Dei cognitio, quia non solum fide tenenda est, sed confessione, et quod credimus, et confitemur, nec ignorare ulterius, nec silere permittimur, puer ablactatus, qui ad domum Domini adducitur, jugiter in conspectu Domini manere declaratur. Sequitur: (Vers. 23.) Et dixit ei Helcana vir suus: Fac quod tibi bonum videtur; mane, donec ablactes eum.

44. Quid est quod Annae consilium viri sui auctoritate roboratur, nisi quia propositum sanctae Ecclesiae non ex humano praesumitur judicio, sed ex divino? Nam quidquid sancta Ecclesia in subjectis sibi nationibus disponere voluit, tunc demum id ratum habuit, cum ex internae veritatis judicio quid disponendum esset agnovit. Et quia advocatum 26 habemus apud Patrem (I Joan, II, 1), qui interpellat pro nobis, subjungit, atque ait: (Vers. 23.) Precorque ut impleat Dominus verbum suum.

45. Quod est verbum, quod implendum asseritur, nisi praedestinata conversio gentilitatis? Et quia per ejus sanguinem reconciliamur Deo, ipse pro implendo verbo precatur, cujus obtentu salus nostra perficitur. Precari etiam ei est se in humanitate assumpta pro salute nostra aeterno Patri continue exhibere; quod dum sic se offerre non desinit, receptioni nostrae aditum ad vitam facit. Quia vero dispositionis suae consilium exquirendo perfecit, apte subinfertur: Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Deinde sequitur: (Vers. 24.) Et adduxit eum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini; et adduxit eum in domum Domini in Silo.

46. Quid namque per vitulum hoc loco significatur, nisi propositum imitandae vitae perfectorum? Sed vitulus est cum in corde exoritur proficientis, bos autem cum per robur virtutis ad affectum perducitur magnae conversationis. Quo in loco valde quaerendum est cur non unus vitulus, sed tres ad tabernaculum adducti perhibentur. Sed in tribus vitulis infans delatus ostenditur, ut eorum formam insinuet qui ad praedicationis ministerium instruuntur. Perfectus etenim doctor, et peccatoribus convertendis, et custodiendis justis invigilat. Quasi enim colonus summi patrisfamilias utrumque bovem aratris inserit, ut non solum vigilare stantibus ne corruant, sed etiam lapsos possit erigere ut subsistant. Sed qui duos boves habet in subjectorum sollicitudine, ut esse perfectus valeat, bovem tertium jungat in divina contemplatione, ut et corda proximorum integro jugo, loquendo, velut arando, aperiat, et semetipsum per singularem amoris fortitudinem ad conditoris sui speciem semper extendat. Samuel ergo in vitulis tribus ad domum Domini ducitur, cum bene quisque proficiens proponit ut ex labore praedicationis prodesse valeat proximis, et ex secreto quietis inhaerere intimae visioni conditoris. Et quia id bene exhibere animus imperiti nunquam poterit, in tribus etiam farinae modiis offertur. Ex farina quippe cum panes fiunt, praeparatio refectionis perficitur. Quod vero non in panibus, sed in farinae modiis offertur, bonam devotionem doctrinam proponere ostenditur, non ipsius doctrinae commodum exhibere. Modius ergo farinae sanctae praedicationis praeparationem significat. Sed in tribus modiis farinae infans adducitur, quia dum praedicare proponimus, verbum scientiae praeparamus peccatoribus ad conversionem, justis ad statum perseverantiae, et nobis ad supernam contemplationem; vel certe unus modius est, ut diximus, pro conversione peccatoris, alius pro disciplina conjugati, tertius vero pro excellenti puritate continentis. Et modii quidem dicuntur pro mensura discretionis. Unde et beatus Paulus perhibet, dicens: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). 47. Quod profecto, qua praedicatorum ordo electus exigentibus [ Forte, electus ex gentibus], non ex levitate vanitatis habuit, sed ex virtute bonae intentionis, sequitur: Et amphora vini. Virtus vero bonae intentionis est charitas Dei, quae in electorum cordibus diffunditur, per donum Spiritus sancti. Quod nimirum charitatis donum recte vini appellatione figuratur, 27 quia mentem occupat, et a terrenis affectibus alienat, ut intentionem ad saeculum non habeat, quam ad appetenda sola coelestia inflammat. Verum, ut hujus quoque virtutis non perfectio, sed initium designetur, amphora vini, et non poculum fuisse ostenditur. In amphoram quippe reponimus quod quandoque per poculum propinemus. Hinc est enim quod is qui supernae charitatis perfectionem gustaverat, Deo omnipotenti confitebatur dicens: Impinguasti in oleo caput meum, et poculum meum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! In amphora ergo vini Samuel oblatus ostenditur, quia electus quisque, cum ad evangelicae praedicationis ministerium praeparatur, ipsius praedicationis bonum proponit, non pro vana hujus saeculi ambitione, sed pro sola charitate impendere. In vitulis ergo adducitur pro proposito fortitudinis, in farinae modiis pro doctrina verbi, in amphora vini pro intentione charitatis. 48. Quae profecto virtutum initia, ubi sint perficienda edocet, cum subjungit: Et adduxit in domum Domini in Silo. Domus Domini sancta Ecclesia recte intelligitur, quae nimirum in Silo sita esse perhibetur. Silo autem locus est in quo arca Dei mansisse perhibetur. Quid ergo aliud Silo isto in loco significat quam veteris legis traditionem? Nam velut arcam Dei continet, dum carnalem litteram foris exhibet, quae in suis secretis spiritalem scientiam clausam tenet. Quid est ergo, quod domus Domini in Silo sita esse perhibetur, nisi quia sancta Ecclesia in sacramento Scripturarum velut in loco fundata cognoscitur? Illuc Samuel adductus asseritur, illic oblatus, quia praeter sanctam Ecclesiam locus non est ubi merita virtutum crescant, et ad culmen perfectionis veniant. Sed cum ipse qui adductus est asseritur, ejus quoque dilationis causa memoratur, cum subditur: (Vers. 24.) Puer autem adhuc erat infantulus.

Nam si infantulus tunc non esset, dum per se posset accedere, duci huc ab alio non oporteret. Sequitur:

(Vers. 25.) Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.

49. Superius de sola Anna dicebatur: Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat. Nunc autem de Helcana pariter, et de Anna subjungitur: Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. Tunc immolatus est vitulus, cum adductus est Samuel, et oblatus. Si ergo ibi erat tunc Helcana, et cum ducebatur, et cum offerebatur, quare non dictum est, adduxerunt eum secum, sicut dictum est, immolaverunt, et obtulerunt? Sed quia haec ad Ecclesiam et ad Christum retulimus, illi lactare, illi adducere pertinet, offerre et immolare sibi et Christo. Ipsa quippe institit verbo praedicationis, sed quibus doctrinam insinuat virtutem adimplendae operationis nequaquam subministrat. Litteram quippe Scripturae loquendo exhibet, sed ipsum bonum se petentibus nonnisi cum sponso dare potest. Immolatur ergo vitulus cum divina gratia cordi bona petentis infunditur, ut bona quae destinando deliberat studio boni operis hilariter impendat. Vitulus enim tunc immolatur, quia victima boni operis propositi ab omnipotenti Deo devotae mentis oblatione suscipitur, si id quod ei vovendo mens exhibet, totum Deo mactatur per hilaritatem. De hac immolatione vituli Dominus in Evangelio ait: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis 28 Pater meus coelestis dabit spiritum bonum petentibus se (Matth. VII, 11; Luc. XI, 13)? Hinc Paulus ait: Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 6, 7). Quid namque est destinare in corde, nisi proponere ex deliberatione? Dum ergo destinavit dixit, quasi vitulum adductum asseruit. Sed dum addidit, non ex tristitia, aut ex necessitate, quia hilarem datorem diligit Deus, adductum vitulum qualiter immoletur exposuit. Adducuntur ergo vituli cum ad agenda fortia bene proponenda praeparamur, sed vitulus immolatur cum deliberatio boni propositi Deo impenditur in oblatione magnae devotionis. Uterque autem, id est vir et uxor, vitulum immolasse perhibentur, quia eadem hilaritas fidelibus subditis praedicatoris voce ostenditur, atque in eorum cordibus divina gratia propagatur. Pariter ergo vitulum immolant cum in corde bene proficientis subditi divina convenit cum humana praedicatione. Tres autem vituli adducuntur, quia cum auxilium lapsis et stantibus ferre, et nobis ipsis opem custodiae proponimus, dum una bona intentione haec attendimus, tria quidem sunt respectu operis, sed unum in munere oblationis. Tria quidem sunt, quia erga nos, et proximos nostros diverso respectu et diversis temporibus exhibentur, sed unus sunt vitulus, quia simul proponuntur, et pari devotione oblationis Deo impenduntur, et una in eis hilaritas, et alia non habetur. 50. Sequitur: Et obtulerunt puerum Heli. In Heli non solum personae doctorum veterum, sed etiam doctrinae figurantur. Quid est ergo quod puer Samuel Heli oblatus asseritur, nisi hoc, quod aperte cognoscitur, quia quisquis praedicando aliis prodesse nititur, non solum nova scribere debet, sed etiam vetera? Unde et Dominus in Evangelio per parabolam dicit: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Samuel ergo Heli tunc offertur, cum mens bene proficientis subditi legis et prophetarum scientia eruditur, ut in libris antiquorum occidentem litteram legat, sed etiam secundum spiritum vivificantem intelligat; et sic quod foris sonat accipiat, ut praeter elementorum sonum, quod intus insonet spiritus recognoscat; et ad fidem nova habeat, sed, quoties necesse fuerit, ad Novi Testamenti confirmationem Scripturas veteres adducat. Tunc quippe defendere nova poterit, cum eorum rationem ex veteribus agnoscit. Aperte igitur Samuel Heli oblatus asseritur, quia solum sufficienter nova praedicat qui eam rationem qua intelligenda sunt vetera non ignorat. Et quia easdem Scripturas veteres intelligere sine praeceptore non possumus, et doctor nihil in nobis docendo proficit, si quod ipse foris loquitur in cordibus nostris per divinam gratiam non infundatur, mater non sola puerum obtulit, sed cum viro. Ei autem cui filium tradit se cum verbo praeconii Anna insinuavit, dicens: (Vers. 26.) Obsecro, mi Domine, vivit anima tua, ego sum illa mulier, quae stetit coram te hic.

51. Coram Heli Anna stetit, quia sancta Ecclesia doctorum synagogae nullis persecutionibus corruit. Quod tale est ac si dicat Ecclesia glorians Synagogae praepositis: Idcirco orbem parere per Evangelium Deo potui, quia adversa quae mihi intulistis invicta toleravi. Nam si poenis victa vetustati 29 me subderem, novam Redemptori tot nationum sobolem nequaquam genuissem. Et quia humiliter loquitur, obsecrando Dominum vocat. Quia vero ei vitae aeternae pignus in fide Redemptoris dari appetit, dicit: Vivit anima tua. Sed quae se stetisse gloriata est, magna de se protulit. Et quia eadem magna humiliter, non superbe, dixerat, ea protinus ad laudem omnipotentis Dei retulit, dicens: (Vers. 27.) Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem, quam rogavi eum, idcirco et ego commendavi eum Domino.

52. Divina gratia ad hoc sanctae Ecclesiae filios tribuit, ut eos doctrina veritatis instituat, bonis moribus exornet, pia super eos custodia vigilet, a malo declinare perfecte faciat, et ad aeternam patriam sufficientem bonorum operum copiam praeparare. Haec profecto ministerii pastoralis sunt, sed electus praedicator ea suis viribus implere posse diffidit. Quia ergo nec sua virtute aliquos per Evangelium potest gignere, nec quos generat custodire, recte per Annam in Ecclesiae typo nunc dicitur: Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem, quam rogavi eum. Idcirco et ego commendavi eum Domino, cunctis diebus quibus fuerit commendatus Domino. Nam ut gignere possit obsecrat; et ut hi quos orando obtinet in sancta conversatione permaneant, eos item omnipotenti Deo precibus commendat. Et quia ab eisdem precibus nunquam desinit, cunctis diebus se commendare filium Deo dicit. Cunctis namque diebus Domino filium commendare est ei pro eorum salute quos generat omni hujus vitae tempore supplicare. Dies namque quibus Domino commendamur tempora praesentis vitae significant. In quibus profecto diebus tanto validioribus divinae protectionis auxiliis indigemus, quanto gravioribus spirituum malignorum tentamentis impetimur. Quia vero in plerisque Codicibus non commendatus, sed commodatus legitur, a bono intellectu non vacat. A matre quippe Ecclesia in hac vita filii commodantur. Quidquid vero commodamus, id reddi nobis in fide excipientis exspectamus. Dies vero virtutum spiritalium claritates sunt. Quibus profecto diebus Annae filius Domino commodatur, quia ei sancta Ecclesia electos offert in claritate virtutum, ut eos postmodum ad augmentum sui aeterni gaudii sibi omnipotens Deus exhibeat in splendoribus praemiorum. Et notandum quia omnibus diebus commendatus asseritur, ut ei de eo quod habendum est de spirituali conversatione nihil desit, quem praedicator electus in aeterna vita recipere tenebrosum ex aliqua parte non poterit. Sequitur: (Vers. 28.) Et adoraverunt ibi Dominum.

Et nos membra sanctae Ecclesiae, cum per scripturas Testamenti Veteris, venerationi, et praecepto conditoris submittimur, ibi profecto Dominum adoramus, quia Patrum veterum fidem tenemus, et eamdem fidem per dilectionem in bono opere exercemus.

CAPUT II. Haec de principio typica expositione protulimus; nunc in ejusdem verbis historiae eruditionem nostram per moralem significationem requiramus.

(I Reg. I, 1.) Fuit vir unus, inquit, de Ramatha Sophim. 1. In hoc viro uno quid rectius quam unusquisque 30 novus saeculi contemptor designatur? Vir namque dicitur, quia proposito fortis est; unus vero, quia amore singularis; vir namque est, quia ex magna virtute cuncta praesentia despicit; sed unus, quia sola omnipotentis Dei specie frui concupiscit. Quisquis enim perfecte terrena despicit, vir est ex fortitudine, sed si conditorem suum ardenter videre non cupiat, non est unus ex intentione. Perfectio igitur viri in praeconio ponitur unitatis, ut qui saeculum potenter despicit mentem non dividat, solis supernis inhiet, ad ea tantum quae de visione conditoris sunt aeterna gaudia suspiret. Talis profecto erat qui Deo confitens ait: Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 25)? Hinc item dicit: Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Qui enim in terra nihil voluit, profecto vir fuit; sed qui neque in coelo, neque in terra aliquid praeter ipsum voluit, qui, spretis omnibus, solum ejus vultum quaesivit, non solum vir, sed etiam unus exstitit. De hac unitate Dominus in Evangelio Marthae loquitur, dicens: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima; porro unum est necessarium (Luc. X, 41, 42). Hinc Lucas de perfecto credentium numero loquens, ait: Erat eis cor unum, et anima una (Act. IV, 32). Unum quippe eis cor erat, quia per intentionem rationis solum conditorem aspexerant; unam animam habebant, quia per affectionem amoris solum ejus faciem videre desiderabant. Hinc est quod diligens Propheta secum reputat, dicens: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 2)? Pro hac unitate obtinenda Veritas docens ait: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33).

2. Quae etiam nostra sunt, quia hi qui, abrenuntiantes saeculo, remotioris vitae secretum petivimus, monachi vocamur. Monos quidem Graece, Latine autem unus dicitur. Hoc quippe titulo appellationis inscribimur, ut vox nominis nostri nobis insinuet altitudinem dignitatis, et animus noster tanto ardentius ad conditoris visionem se erigat, quanto sublimitatem claritatis, in qua semper debet consistere, quasi in fronte praelatam portat. Sed divini amoris sublimitas in sola catholica Ecclesia veris electis impenditur. Bene ergo vir, qui unus dicitur, de Ramatha Sophim, de monte Ephraim fuisse perhibetur. Ramatha quippe, ut jam dixi, Hebraeum nomen est, sed Latina locutione dicitur Visio consummata. Quae profecto appellatio sanctae Ecclesiae convenit, quae antiquitus a prophetis praevisa est, sed in finem saeculorum in Redemptoris fide disposita. Consummata ergo visio sancta Ecclesia dicitur, quia per Redemptorem humani generis erecta est in religionis culmine, quae olim tantum praevisa erat spiritu prophetiae. Haec autem Sophim esse describitur in monte Ephraim aedificata ( Supra, initio expositionis allegoricae ), quia contemplatione Dei celsissima est, et spiritalibus virtutibus fecunda. Sophim quippe specula dicitur, Ephraim fructificans. Quae profecto vocabula situm sanctae Ecclesiae recte insinuant, quae non solum intentione visionis alta est, sed excellentia conversationis. Quibus etiam vocabulis et haereticorum dementia, et caeterorum improborum sterilitas reprobatur. Illi quidem, dum a rectitudine fidei deviant, speculationem sublimitatis non habent; isti vero, quia recta vident quae agant, et ea facere semper dissimulant, speculam quidem habent, sed virtutum montem 31 excellenti vita non obtinent. Sancta vero Ecclesia quia in Sophim, id est in speculatione sublimis est, gloriatur, dicens: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Quia etiam in virtutum monte per boni operis fructum constituta est, elisam reproborum fidem reprobans, ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20, 26). Hinc item praedicans dicit: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10). Vir ergo qui unus dicitur de monte Ephraim esse memoratur, quia et terrena despicere, et superna desiderare, ei solum prodest qui per fidem catholicam intra sanctam Ecclesiam sese continet. Sequitur: (Vers. 1.) Et nomen ejus Helcana, filius Hieroboam, filii Heliu, filii Thau, filii Suph.

3. Hoc etiam nomen superius ostendimus, quia ab Hebraea lingua in nostram, Dei fervor, verteretur. Quod profecto nomen viri bene congruit ordini spiritalis expositionis. Qui enim vir unus dicitur, necesse est ut ex Dei fervore censeatur. Quis enim aut temporalia despicere, aut amare coelestia sine divina gratia possit? Necesse quippe est ut hunc gratia divina praeveniat, quatenus, Spiritus sancti igne succensus, quanto ardentius summa diligit, tanto fortius ima contemnat. Cui etiam in genealogiae ordine quatuor patrum nomina perscribuntur, quia in fide Redemptoris eorum praedicatione genitus est qui in eumdem humani generis Redemptorem per quatuor Evangelistarum scripta de omni mundi parte credidere. Qui etiam Ephrathaeus dicitur. De monte Ephraim et Ephrathaeus est qui in fertili terra sterilis non est. Nam plerique intra sanctam Ecclesiam nomine censentur fidei, cujus nullos proferunt fructus actionis. Qui nimirum dum de Ecclesia prodeunt, velut de monte fructifero esse sentiuntur; sed quia ipsi bonorum operum non habent fructum, non sunt Ephrathaei. De monte ergo Ephraim est, et Ephrathaeus non est, qui fidem catholicam in Ecclesia dedicit, sed opera digna fidei non impendit. Talibus profecto veritas in Evangelio comminatur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI, 34). Hinc sub ficulneae specie, colono sanctae Ecclesiae repulsionem infructuosae animae imperans, ait: Succide eam, ut quid terram occupat (Luc. XIII, 7)? Hinc Joannes Baptista comminans, ait: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10; Luc. III, 9). De monte quoque Ephraim eos esse ostenderat, sed non Ephrathaeos, de quibus Veritas in Evangelio per parabolam dicit: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis (Matth. XXI, 41). Vir ergo de monte Ephraim, dicitur Ephrathaeus, quia quicunque intra sanctam Ecclesiam fidem catholicam tenemus, dum per ardorem affectionis terrena abjicimus, coelestia amamus, oportet et ut a terrenis quae despicimus per boni operis laborem separemur, et ad ea quae diligimus coelestia praeparemur. Esse ergo in Ecclesia, et opera bona non facere, quia ad acquirendae aeternae salutis bonum non prodest, vir qui de monte Ephraim asseritur, etiam Ephrathaeus fuisse memoratur. 4. Unde et duas uxores habere describitur, quia activae vitae per fecunditatem boni operis et contemplativae vitae conjungitur per amorem internae delectationis. Quamobrem Phenennae filil fuisse dicuntur, Annae autem filii non fuisse. Quid enim sunt activae vitae filii, nisi bonorum operum fructus? 32 Et quid est quod Anna filios non habet, nisi quia rudis contemplatio ea quae jam amare coepit internae contemplationis gaudia cito non obtinet? Filii quidem sunt contemplativae vitae gaudia internae visionis. Sed mens, quae contemplari aeterna inchoat, ad eorum gaudia excipienda tanto difficilius pervenit, quanto etiam illorum pulchritudinem non attendit. Quis ergo in gloria ejus pulchritudinis gaudere praevalet quam non videt? Mens autem quae in aeternorum bonorum contemplatione se noviter elevat, ad ea tanto tardius assurgit, quanto humanitatis suae familiares tenebras velociter non deponit, quia dum a se abjicere mundanas curas non praevalet, velut in oculis gestat pulverem, quo id quod cupit videre non potest. Prius ergo abjiciendus est pulvis ex oculo, deinde oculus refovendus. Pulvis quippe abjicitur cum ab intentione mentis cuncta rerum corporearum phantasmata removentur, et oculus refovetur, cum usu continuae meditationis eadem mentis intentio ad aeterna sustollitur. Quae profecto cum diuturna consuetudine in supernis morari didicerit, eadem diuturnitate consuetudinis, puritatem obtinet, qua dum clarius aeterna respicit, in eorum gloria exsultare plenius possit. Anna ergo non habuisse filios dicitur, ut non solum inchoantis imperfectio designetur, sed etiam vitae contemplativae celsitudo. Magno enim meritorum sita est culmine, quae in fecunditatis suae gaudio facile haberi non potest. Hinc est enim quod Jacob Rachelem conjugem habere desiderat (Gen. XXIX, 18, seq.), sed tamen ei prius Lia substernitur, ut pro obtinenda illius specie septenarius annorum numerus in soceri servitio geminetur, quia amator vitae contemplativae, hanc in ubertate aeterni gaudii cito adipisci desiderat, sed tamen ei omnium donorum largitor Spiritus cito non tribuit, ne habitam quasi vilem despiciat, si facilitas ei hanc pro voto repraesentat; sed tanto ea fruatur dulcius, sollicitiusque custodiat, quanto hanc difficilius promeretur. Quare et sequitur: (Vers. 3.) Et ascendebat vir ille statutis diebus, ut adoraret, et immolaret Domino exercituum in Silo.

5. Statutis quidem diebus ascendit, quia in splendoribus aerternae visionis paulatim proficit. Quid enim sunt illae manifestationes interni luminis, nisi dies electae mentis? et statuti namque dies sunt, quia in profectu spiritalis vitae positis divina ordinatione disponuntur; statuti etiam dies sunt, quia in eorum claritate non possumus admitti cum volumus, sed cum divina dignatione sublevamur. Aliquando namque nos in contemplatione internae lucis excipit, quandoque labi usque ad praeferendas humanitatis tenebras relinquit. Quasi enim statutis diebus elevat, quibus amoenitatem internae lucis non jugiter aperit, sed per tempora suae dispositionis ostendit. Dies ergo nostri sunt, quia in magnis splendoribus excipimur, cum internae gloriae nobis pulchritudo revelatur. Statuti vero dies idcirco nominantur, quia ut intima luce fruamur, non est nostri conaminis, sed divinae dignationis. Saepe namque diuturno silentio, instantibus supplicationibus, crebris gemitibus, illam nobis internae lucis gloriam aperiri flagitamus, et in ejus amoenitate recipi non meremur. Saepe nil tale pro ejus desiderio agimus, sed subito nos divina gratia praevenit, ab imo nostrae infirmitatis erigit, in superna rapit, insperantibusque nobis gloriam suae lucis ostendit. Diebus ergo statutis ascendimus, quia in contemplationem coelestium 33 sublimari non possumus nostro conamine, sed divina dispositione. Ascensus quoque dies sunt, quia quando illa sublimi luce non fruimur, in imo sumus; et cum in illius alta visione assumimur, quam in imo jacuissemus ante assumptionis nostrae horam, cognoscimus. Displicemus nos tunc nobis, in quo fuimus, placemus autem in quo sumus, quia absorpta jam mens amore coelestium, dum laetatur luce, qua fruitur, cuncta terrena horrore nimio dedignatur. Unde et beatus Petrus, dum in montem assumitur, dum nube lucida obumbratur, dum ei transfigurati gloria Salvatoris ostenditur, dicit: Bonum est nos hic esse, Domine (Matth. XVII, 4). Nam quia jam Dei omnipotentis munere meretur interesse sublimibus, incomparabile illic bonum ineffabiliter diligit, ex cujus pulchritudine cuncta quae transeunt velut foeda reprehendit. 6. Sed quid est quod idem vir de civitate sua ascendere dicitur? Quid vero est aliud civitas, nisi cohabitantium munimentum? Quae autem est haec civitas, nisi muniti cordis perfecta custodia circumspectionis? Haec nimirum velut cohabitantes cives altis moenibus protegit, quia dum custodiendis virtutibus solerter invigilat, internam eorum pacem hostis callidus non conturbat. In hac certe civitate nos consistere sapiens ille praecepit, qui ait: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Hinc etiam Dominus discipulis praecipit, dicens: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). In civitate quippe sedemus cum per quotidianam sollicitudinem in internae custodiae defensione requiescimus. In qua sedentes virtute induimur ex alto, quia praeparati jam in habitaculum sancti Spiritus per ejus gratiam in supernae gloriae contemplationem sublevamur. In hoc igitur quod vir Ephrathaeus de civitate sua ascendere dicitur, quid aliud quam negligentiae nostrae culpa indicatur? Nam per contemplationem rimari caelestia volumus, qui non solum cordis, sed etiam corporis custodiam non habemus. Et quidem saepe indecenter aspicimus, otiosa audimus, superflua loquimur, somnum, cibum non ad refectionem corporis habemus, sed ad usum delectationis. Itaque cum discutere ambigua volumus, superna conspicere, tenebras nostras deserere, internae dulcedinis saporem gustare, ab illius secreto tanto dignius repellimur, quanto munitionis nostrae fortitudines negligentius dissipamus; jamque nobis tanto est ascendere difficilius, quanto ad nosmetipsos relapsi in altitudinem custodiae erigere non curavimus cordis munitiones. Ascendat ergo vir de civitate sua, ut qui per internam contemplationem appetit proficere, exteriores sensus ordinet, mentem regat, et quasi in altis receptus munitionibus exspectet, ubi eum superna illustratio visitet. Ad statutorum quippe dierum ascensum jam qui paratus invigilat, dignus custodia puritatis efficitur, ut saepius divina dignatione visitetur. Sed dum ascendere dicitur, ascensionis etiam causa memoratur, cum subditur: Ut adoraret, et immolaret Domino exercituum in Silo. 7. Quisquis divinae contemplationis arce sustollitur, in illa cuncta, illuminante luce, respicit, et quod se admirabiliter terreat, et quod ineffabiliter delectet. Nam illa summa visio, ut electae menti se aperit, et imperscrutabilem abyssum judiciorum Dei et bonitatis ejus abundantiam misericorditer ostendit 34 ut videntem magno pavore dejiciat, et ingenti gaudio sustollat; et terrore quidem dejicitur ut statum mundanae affectionis deserat, et mulcetur gaudio ut quod praegustare de conditoris bonitate inchoat ardentius concupiscat. Tunc quippe adorat, cum, considerata illa immensitate omnipotentiae, sic conditori submittitur, ut contra spiritualem conversationem carnalis concupiscentiae impulsibus non levetur. Adorans autem immolat, quia quo humilius divina veneratione prosternitur, summae claritatis illius blandimento suavius refovetur. Adorare igitur ascendenti, est divinae omnipotentiae magna casti amoris veneratione submitti; immolare vero, divinae lucis suavitate ineffabiliter delectari. Electa enim mens velut spirituali immolationi Deo se consecrat, dum in illa ineffabili elevationis suae laetitia eam ignis divinae charitatis ardentius inflammat. Deum ergo electi cujusque studium sub Ephrathaeo viro ostenditur, et adorare dicitur, et immolare, quia sic mens electa appetit superna conspicere, ut spirituali visione proficiens, et omnem statum conterat carnalis vitae, et plenitudinem capiat aeternae laetitiae. Nam etsi ad hanc summae contemplationis altitudinem carnalis aliquis non assumitur, quantum tamen ad illam spiritualem conversationem, in quam illo ascensu contemplationis proficit, antequam proficiat, quodam modo carnalis est. Hoc enim ipsum quasi carnale est, per altitudinem visionis a corporearum rerum intentione separari non posse. 8. Sed, ut temeritas humanae audaciae comprimatur, prius adorare dicitur, postea immolare. Ordinatus quippe contemplantis ascensus est, si a timore incipiat. Timor autem ipse, quid est aliud quam electae mentis ad divinam gloriam speculandam transeuntis praeordinata purgatio? Eo enim purius divinae lucis radios intueri merebatur, quo, validiori timore dejecta, visioni Majestatis intimae purgatior exhibetur. Sic ergo Ephrathaei hujus conversatio foris nobis ostenditur, ut ad perfectionem tendentibus quid intus agendum sit rationabiliter demonstretur. Igitur dum summae gloriae respergi claritate appetimus, praesumptionis nostrae ausum in hoc timoris transitu praefigamus, ut quo venerabilius omnipotentem Dominum metuimus, eo perspicacius benignitatis ejus gloriam videamus. Cujus etiam timoris magnitudo electae menti aliquando post ostensionem laetae visionis incutitur. Quod profecto dum fit, non fit ut mentem ad gloriae visionem purificet, sed ut custodiat ab elatione. Unde et Petrus, et Jacobus, et Joannes prius transformati Domini gloriam viderunt, deinde incusso eis timore cecidere, ne elati perderent quod humiliter assumpti videre meruissent (Matth. XVII, 2, seq.). Aliquando ergo adoratio immolationem praecedit, aliquando immolatio adorationem, sed nimirum divina dispositione, non nostro conamine. Vir quippe Ephrathaeus, ut prius adoraret, et postea immolaret, ascendisse describitur, quia profecto ordo ita perfectus est, ut a veneratione, quae ex pavore divinae districtionis nascitur, ad speculationem laetae majestatis efferamur. Divina tamen clementia electas mentes aliquando sic suae dulcedinis infusione exhilarat, ut eas in timoris magnitudinem non inducat. Unde et subditur: (Vers. 4.) Venit ergo dies, et immolavit Helcana.

9. Quid est quod dicit: Venit dies, et immolavit; et non dixit: Adoravit, et immolavit, nisi 35 quia, ut superius dixi, sic saepe divina dignatione ad videndum gloriam divinae claritatis extollimur, ut nulla tunc judiciorum immista consideratione turbemur. Et quanquam sine magna veneratione omnipotenti Deo electa anima nunquam assistat, tamen velut immolat, et non adorat, dum sic illa summi gaudii felicitate fruitur, ut dejectione timoris nulla quatiatur. In hunc quippe affectum venerat, quae dicebat: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Quem timoris affectum praetendit, quae osculari appetit? Hinc etiam de Moyse scriptum est: Quia Deo loquebatur, sicut solet loqui vir ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11). Nam, velut veniente die, hunc Scriptura sacra sic immolare ostendit, ut eum adoratio timoris nulla prostravisset. Quo in loco hoc notandum video, quod ut adoraret, et immolaret, ascendere dicitur, non tamen adorasse et immolasse, veniente die, sed immolasse solum. Alii ergo sunt dies quibus ascendimus, ut adoremus, et immolemus; alius ille dies qui dum venerit, immolamus. Dum enim nostro conamine in divinarum rerum meditatione suspendimur, quasi statuti ascensus nostri dies sunt, quia quosdam spiritualis luminis radios intuemur, quosdam nos ipsi nobis ordinamus, ab imo nostrae humanitatis quadam altitudine sublevamur. Sed quia his meditationibus sine divina gratia nihil agitur, et quia nec timorem nobis praevalemus incutere, nec divinae dulcedinis suavitatem exhibere, ascensus quidem dies sunt, in quibus adorare et immolare statuimus, sed tamen in eis nec adoramus, nec immolamus. Dies autem alius venit, et immolamus, quia subita luce gratiae divinae respergimur, et de gloria Majestatis ejus ineffabilem percipimus abundantiam dilectionis. Hic ergo dies non est illorum aliquis, sed illos sequitur, quia nimirum si nostra dispositione hanc divinae gratiae largitatem accipere non valeamus, tamen eam nunquam promeremur, nisi omnino curemus, ut et meditando, et quotidie legendo, et orando, et in iis quae possumus spiritualibus claritatibus immoremur. Venisse autem dies dicitur, ut superna dignatio designetur, quia cum electas animas visitat, non est facultatis nostrae, sed bonitatis suae. Sequitur: (Vers. 4 et 5.) Deditque Phenennae, et filiis, et filiabus partes. Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat.

10. Filii namque Phenennae sunt mentis sacrae consilia, quae per studium pietatis activae vitae subcrescunt. Qui nimirum filii cum matre partes accipiunt, cum consilia pietatis ad splendorem supernae gratiae in operum bonorum pinguescunt devotione. Pia etenim mens, quo sublimius tollitur in divina contemplatione, eo devotius se extendit in sancta operatione. Partes namque matris hujus, et filiorum, praeparationes sanctorum operum sunt. Unam vero partem Annae tristis exhibet, quia per contemplationem, qua superna desiderat, quandiu, in hac aerumna temporis impedita, superna quae amat non obtinet, in solis fletibus pastum refectionis habet. Jejunam quippe se tenet, quoties, se projectam ab aeternis gaudiis memorans, flere non potest. Partem igitur unam a tristi accipit, quia nunquam pro voto reficitur, nisi cum flendo satiatur. Quam ei vir Ephrathaeus tristis tribuit, qui cum partem Phenennae tribueret, tristis non fuit, quia videlicet laetatur in praeparatione bonorum operum, quia supernis quae amat quandiu differtur, 36 gaudiis non laetatur. Hanc certe partem Annae tribuerat, qui aeternis se intuens exclusum bonis loquebatur, dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Sed inchoantis adhuc imperfectio designatur, dum Ephrathaei conjux altera alteram affligere et vehementer angere perhibetur. Perfecto enim cuique eo nequaquam pugna committitur uxorum, quo firma jam experientia novit discrete disponere indigentiam operis et intentionem contemplationis. Nam velut in pace utramque uxorem possidet, qui nec tempora operis contemplationi deputat, nec contemplationis otia per intentionem operis inquietat. (Vers 6.) Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat; in tantum, ut exprobraret ei quod conclusisset Dominus vulvam ejus.

11. Ab aemula Anna affligitur, cun immoderata intentio boni operis turbat quietem internae visionis. Affligitur, cum ei illa praeponitur quae esse nobilior comprobatur, et vehementer angitur, quia electae mentis contemplatio angustatur, dum is qui in contemplatione sublimium esse desiderat sese in activae vitae operibus immoderatius dilatat. Angere quippe stringere est. Mentis quippe visio stringitur, cum, impedita occupationibus operum, in illa internae lucis immensitate nequaquam dilatatur. Et quia hanc vehementer angere dicitur, notandum est quia etiam boni operis immoderata sollicitudo contemplationi non parum nocet. Phenenna quippe Annam vehementer angit, quia mens, dum activae vitae immoderate impenditur, valde difficile est, ut cum ad disponenda terrena se occupat, in visione coelestium potenter surgat. Cui etiam velut sterili Phenenna exprobrat, quia dum ex activa vita bonorum operum fructus cito proferimus, et ad internae contemplationis gaudia facile pertingere non valemus, sterilis ista cernitur, dum rudes de ejus fecunditate desperamus. Dum ergo pro fecunditate Phenennam diligimus, Anna affligitur, angitur, et sterilitatis opprobrio notatur, quia dum bonorum actionum sollicitudinem non ea qua debemus discretione restringimus, puritatem contemplationis tanto nobis difficiliorem reddimus, quanto nobiliorem vitam excellenti studio nequaquam retinemus. Sed quia ad altiora inchoavit ascendere, si fortis est in suo proposito, hujusmodi tentamenta tolerans, non desperat. Nam ad ea quae coepit alta contemplationis innititur, et de actionis cibo consolari despicit, qui in sola conditoris specie delectari concupivit. Apte itaque subditur: (Vers. 7.) Porro Anna flebat, et non capiebat cibum.

12. In fletu quippe ardens desiderium divinae contemplationis ostenditur, in dedignatione vero cibi despectus laetitiae transeuntis. Mens enim quae ferventibus desideriis interna desiderat, dum terrenae laetitiae blandimentum respuit, dum instantibus gemitibus infundi sibi supernae lucis amoenitatem expetit, flet utique, et cibum non capit. Hunc namque cibum fastidiebat, qui dicebat: Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI, 3). Sed qui cibum solatii capere de oblectamento rerum conditarum dedignatus est, epulas deliciarum suarum, quia in solo conditore invenerit, dicit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Ibid., 4). Ad has profecto epulas flentem conjugem hortabatur, cum diceret: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam 37 adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus (Psal. XLII, 5). Quae nimirum exhortatio hic quoque cognoscitur, quia a viro suo cur fleat, et quare non comedat, et afflictum cor habeat, interrogatur. Quasi dicat: Cur de non habita contemplationis perfectione contristaris, quam si rudis non obtines, proficiens obtinebis? Unde et quae afflicta ab aemula comedere noluit, a viro cohortata manducavit; quia quae saniori consilio ima despicit, perfectionem contemplationis habet in spe, quam nondum habet in virtute experientiae. Fere enim deficienti et collapsae contemplationi spei renovatae gaudium cibus est. Ad viri ergo sui vocem Anna reficitur, cum contemplationis intentio concussa per tentationem ab eo qui se amare coeperat ad spem sui profectus excitatur. Unde sumpto cibo surrexit, omnipotenti Deo preces fudit, atque ei sexum virilem, si hunc ab eo accipere mereretur, vovit. 13. Natum filium omnipotenti Deo vovet, qui gaudium contemplationis ad fructum mentis expetit, non ad favorem vanitatis. Sed bene petentibus in contemplationis desiderio carnales praepositi obsistere vehementer solent; eo quippe ineptius agere secretiorem vitam appetentes cogitant, quo ipsi vim internae dulcedinis ignorant. Qui si aliquando in spiritales subditos voce asperae invectionis saeviunt, ab eis humillima ratione sedandi sunt. Nam si se irrationabiliter contra recte agentes erigunt, reverentia superioris ordinis exigit ut tunc honorentur, cum modum rationis excedunt. Quos sane utrosque et carnales scilicet praelatos, et spiritales subditos, bene Heli et Anna insinuant; nam cum ille ante postes templi Domini sederet, et Anna oraret, os ejus Heli observavit, et eam ebriam vocavit. Sed haec, quae injurias patienter sustinuit, humilitatem responsi exhibuit cum veritate rationis. Ancillam se ejus asseruit ex multo dolore et moerore loqui, et furentem in se animum, non solum sedavit, sed etiam pro consequendo fructu sui desiderii ad orationem convertit. 14. Sed quia haec ultima ad historiam diximus, non ab re agimus si in his sacrae historiae verbis eruditionem nostram paulo subtilius requiramus. Si ergo rerum ordo requiritur, prius manducavit, et bibit, dehinc amarum animum habuit, oravit Dominum flens largiter, postea votum vovit, et preces multiplicavit. Quid multiplicatio precum Annae, nisi illam electorum perfectionem significat, ad quam nos Doctor egregius hortatur, dicens: Sine intermissione orate (I Thess. V, 17)? Sine intermissione namque orare nisi perfectus vir potest; orare enim sine intermissione est per affectum supplicationis conditori semper assistere. Qui autem imperfectionis adhuc infirmitate deprimitur, eo sine intermissione Dominum non obsecrat, quod in ipso etiam orationis tempore a conspectu ejus mentis elabitur vagatione. Bene autem ante precum multiplicationem votum vovisse sancta mulier dicitur, quia nisi quis se totum coelitem per propositi rigorem exhibeat, eo saepius ab affectu supplicationis educitur, quo mobilitate mentis in gyrum mundanae intentionis vertitur, et in conspectu Domini per fortem custodiam non tenetur. Sed spiritali proposito sese vovere electi mens coelestibus gaudiis poterit, si largiter flere jam novit, si fletuum largitate supernae dulcedinis saporem gustare jam didicit, atque, in illius internae refectionis suae gaudio 38 occupata, respicere terrena fastidit. Aperte igitur ante votum suum flevisse largiter Anna describitur, quia totum sese quis exhibere sic coelitem, terrena obliviscendo, non poterit, nisi, magnis accensus fletibus, in mortuae jam mundo mentis solatio delectationis intimae recipere suavitatem novit. Et quia in gaudio animae hoc lacrymarum solatium non recipitur, si se prius non afficit per amaritudinem compunctionis, et quidquid in se de labenti vivit laetitia salubris tristitiae pugione transfigit. Anna amaro animo ante flevisse relata est, et sic largiter flere potuisse. Quod bene Salomon insinuat, dicens: Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscetur extraneus (Prov. XIV, 10). Extraneus quippe est qui adhuc de bonis exterioribus intentionem delectationis habet. Qui certe in gaudio amaricati cordis non recipitur, quia non potest experiri quae sit interna laetitia, nisi qui perfecte contemnere exteriorem curat. Sed notandum adhuc quia ante ista omnia surrexisse relata est et antequam surgeret, comedisse et bibisse. Quis est cibus electae animae, nisi juxta veritatis vocem: Omne verbum quod procedit de ore Dei (Matt. IV, 4)? et quid est ei surgere, nisi se ad statum supernae intentionis erigere? Ante ergo surrexisse, quam amaro animo fuisse dicitur, et antequam surgeret manducasse et bibisse, quia electa anima de aerumna vitae praesentis dolere non poterit, si sese ad illa quae in coelestibus perdidit non extendit; et se ad illa summa non elevat, si a Scripturae sacrae pabulo jejunat. Ut surgamus ergo, manducamus et bibimus, quia tum ad altitudinem superni amoris erigimur, cum Scripturae sacrae profundis et planioribus sensibus roboramur. Dehinc si surgamus, amaritudinem cordis acquirimus, quia dum in superna per amorem ferimur, quae in imo sunt non nobis praebent blandimenta gaudii, sed asperitatem afflictionis. Sed jam ab amaro animo ad fletuum fluenta conscendimus, quia cum jugi validaque compunctione transfigimur, ea mala quae in hac valle lacrymarum incurrimus, et futura quae timemus, et aeterna bona quae amisimus, flere copiosius valemus. Hinc vero ad vovendorum votorum secreta procedimus, quia dum ab omni quod foris libet fletuum nos largitas sepelit, velut totos effectos coelites supernis obtutibus ostendit, et vota vovemus quibus sic aeterna bona placent, ut mens nostra per nulla terrena atque carnalia se inquinet. Dehinc profectus nostros precum multiplicatio sequitur, quia eo jam libentius, saepius et instantius aeterna orando quaerimus, quo in solo futurorum bonorum solatio respiramus. Mane autem adorant, et in civitatem suam revertuntur. 15. Post multiplicationem precum cum Anna conjuge mane adorare est inter magna virtutum dona humilitatis virtutem custodire; et quia in illa sublimi visione diutius stare non potest anima quae adhuc ista corruptionis sarcina praegravatur, apte in civitatem suam reversi referuntur. Electa anima, cum, infirmitate praegravante, a Dei contemplatione repellitur, ut redire in eamdem visionis altitudinem valeat, debet habere constructa aedificia munitionis, quatenus, ad semetipsam relapsa, in alto se teneat, unde iterum ad eamdem intimae charitatis altitudinem consurgat. Quod et sub typo Jerusalem electae animae per Prophetam dicitur: Sta in excelso, et vide jucunditatem quae veniet tibi 39 a Deo tuo (Baruch. IV, 36; V. 5). Quasi dicat, etsi manere jugiter in Dei contemplatione non potes, ne usque ad ima deponaris, ut ab altis custodiae tuae turribus ad eum contemplandum sine difficultate conscendere quem desideras possis. In Ramatha quidem civitatem suam revertitur, si cum a divinae Majestatis visione repellitur, in sanctorum angelorum contemplatione retinetur. Sed cum de ista subtiliori natura, id est angelica, cogitare non praevalet, si ad beatos martyres, vel electos alios, qui jam aeternitate recepti sunt, meditando recurrit, quia de perfecta eorum gloria cogitat, nimirum tunc in sua civitate recipitur, qui morari in sublimibus prohibetur. Bene autem eadem Ramatha civitas sua dicitur, quia quam familiariter diligit, suam esse indubitanter credit, suam namque hanc civitatem esse cognoverat, qui dicebat: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quia aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, sed aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Hinc iterum dicit: Jerusalem, quae sursum est, mater nostra est (Gal. IV, 26). Sed qui in illa sublimi civitate reverti non potest, redeat nihilominus in civitatem suam Ramatha; et qui ab altissima illa deponitur, in istius Ecclesiae adhuc in imo peregrinantis, sed sublimis vitae fulgore radiantis, visione teneatur. Eo quippe hinc iterum redire ad revisendum jubar altiverique luminis poterit, quo eum sensum quem carnis sarcina ab internae lucis secreto retrahit usque ad terrae infima non deponit. 16. Quid est autem quod post dierum circulum Anna concipit et parit, nisi quia gaudium perfectae devotionis contemplatio ad conditoris pulchritudinem semel elevata non suscipit? Post dierum ergo circulum concepisse et peperisse dicitur, quia dum ex consuetudine contemplatio ad superna rapitur, in visione superni luminis munus accipit desideratae fecunditatis. Circulus namque dierum est infusio divinae lucis. Quae profecto in suo ambitu diebus pluribus cingitur, dum una sua claritate mentem irradiat, sed sui splendoris radios per vices dispensativae manifestationis ei insinuat, quousque perfectius gaudium de ampliori manifestatione comprehendat. Vel certe post dierum circulum Anna concipit, quia nimirum quandiu mentis aciem contemplationis ruditas in gyrum mutabilitatis concutit, ipsa mens ad percipiendum plenum internae majestatis gaudium non assurgit. Velut enim in quodam circulo dies transeunt, cum mens inchoantis in contemplationis se culmen elevat, sed vix per respecti jubar luminis eam adhuc rorantem ac discurrentem fixam in sua luce servat. Post dierum ergo circulum concipit, quia prius a mutationis suae vertigine in standi robur anima ducitur, et cum stare fixa ex usu in contemplatione didicerit, gaudium perfectae devotionis in fructu suae fecunditatis apprehendit. Quod etiam conceptum parit, quando proximis ad gloriam supernae majestatis innotescit. 17. Natus vero puer in tribus vitulis ad tabernaculum ducitur, quia de largitate spiritualis muneris gratias referre debemus summae Trinitati. De quibus vitulis Dominum obsecrans propheta dicit: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum (Osee, XIV, 3). Quasi dicat: Pro largitate munerum reddemus sacrificia laudis, per obsequium labiorum. 40 In domum vero Domini puer offerendus adducitur, cum sacrae mentis profectus, sanctae Ecclesiae doctoribus revelatur, ut dum collatione sapientum discutitur, fraude hostis callidi nequaquam maculetur. Potest et domus Domini aeternam patriam designare. De hac quippe Psalmista exsultans, dicit: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). In domum Domini puer adducitur, cum electa mens in alta sustollitur, et de omni quod spiritualiter proficit omnipotenti Deo gratias referre satagit, a quo profectus sui sibi impensa munera recognoscit. Bene autem unus vitulus immolatur, cum tres delati referantur, quia etsi personarum Trinitas confessione fidelium in divinis laudibus canitur, earumdem personarum inseparabilis unitas praedicatur. Sed qualis, aut quanta sit laus, si devota non sit? Apte itaque tribus vitulis totidem farinae modii conjunguntur, ut de eo quod in Dei laudibus ore dicimus per devotionem satiemur. Nam sine farina vitulum offert, qui in Dei laudibus verba quidem edit, sed mente vaga ad ea quae loquitur non intendit. Sed si verba Dei laudando, vel orando, proferentes hilarescimus, dum intelligentiae miscemus gaudium, illius vini quod laetificat cor hominis amphoram farinae sociamus. Hoc profecto insinuat, qui exoptans ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 7, 8). Quasi tres vitulos ad tabernaculum duxit, qui Deum laudans, divinitatis ejus nomen repetendo, personarum proprietates exposuit. Sed cum metuant, non eos, sed eum dixit, profecto qui tres adduxit vitulos unum immolavit. Et quia farinam vitulis, et farinae vinum miscuit, gloriatur, dicens: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea (Psal. LXV, 17). Dum enim clamavit, quasi ad immolandum sacrificii vitulum duxit, sed sub lingua sua exsultare non posset, si alta precis suae verba non intelligeret. Cum clamavit ergo, intellexit quae clamavit, et cum exsultavit in oblatione omnipotentis Dei, non solum vitulum habuit, sed etiam farinae modios, et amphoram vini. Igitur vitulus, farina et vinum, laus est Dei, intellectus laudis, et laetitia devotae mentis. Cur autem modius et amphora in Dei oblatione nominantur, nisi quia mensurae sunt nomina? Hoc etiam quid spiritualiter indicet Paulus exponit, dicens: Unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic alius vero sic (I Cor. VII, 7). Hinc Veritas dicit: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 38). Hanc nobis mensuram custodire sacra Scriptura praecepit, dicens: Supra te onus ne levaveris. Sed electae animae valde cavendum est, ut haec tria omnipotenti Deo ardore piae devotionis offerat, et studio manifestae veritatis. Unde et ejusdem Annae filius sacerdoti oblatus asseritur. Quod profecto et nos agimus, si cum in sancta conversatione proficimus, cum fecundis jam mentibus spiritalium gaudiorum fructum proferimus, ad praelatorum nostrorum examen ducimus omne quod in nobis ex superna contemplatione generatur. Et quia electi viri inter dona sublimia humilitatis suae bonum non deserunt, sequitur: (Vers. 28.) Et adoraverunt ibi Dominum.

18. In domo Domini Dominum adorant, qui et 41 alta mente in supernae patriae contemplationem se elevant, sed per humilitatem omnipotenti Deo substernuntur, et omni corde in virtute Spiritus tam sublimiter elevantur. Haec non ex ordine, sed summatim ad historiam, sive moralem intelligentiam exponendo perstrinximus, ut verba spiritalis cantici quod subsequitur secundum moralem typicamque explanationem paulo latius indagemus. CAPUT III. (II Reg. II, 1.) Et oravit Anna, et ait: Exsultavit cor meum in Domino. 1. In Annae persona sanctae Ecclesiae typum latere jam ostendimus. Quae nimirum, nato jam puero, in Domino exsultare se perhibet, quia de eo quod ad fidem Redemptoris gentilem populum traxit vane non tumuit, sed in eo laetitiae suae intentionem tenuit, a quo fecunditatis suae dona suscepit. Quibus nimirum verbis sic laetitiae suae situm indicat, ut causam pariter exsultationis ejusdem ostendat. Sterilis quidem flevit, pariens exsultavit, ut sanctae Ecclesiae mores portenderet, quae se in hanc vallem lacrymarum a paradisi gaudiis projectam dolet, sed pro lucrandis animabus exsilii sui aerumnas patienter sustinet. In hoc tantum exsultare consuevit, si in aerumna temporis, qua premitur, per fecunditatis suae gloriam, multiplicatis electis, coelestis patriae damna reparentur. Dicit ergo: Exsultavit cor meum in Domino, quia fructus sui propositi consecuta est. Quo in loco notandum est quia hoc quod glorians loquitur orasse perhibetur. Nam praemissum est: Et oravit Anna, et ait: Exsultavit cor meum in Domino. Quae autem nihil a Deo petere flagitando cognoscitur, cur orasse perhibetur? Sed quia hoc futurum esse per prophetiae spiritum sancta mulier noverat, et id fieri vehementer optat, et exsultando loquitur, et orando. Exsultabat quidem certitudine futurorum, vehementer exoptans fieri quod noverat revelatione sacramenti. Sancta quoque Ecclesia inde divina beneficia amando et venerando recolit, praedicat et orat, quia nimirum id foris loquendo exsequitur, quod intus miro desiderio fieri cupit, et factum magna devotione veneratur. Dicit ergo: Exsultavit cor meum in Domino, quia munera quae ad aeternae laetitiae fructum accipit ad temporale gaudium non convertit. Sequitur:

(Vers. 1.) Et exaltatum est cornu meum in Deo meo.

2. Quid est cornu Annae, nisi potestas sanctae Ecclesiae? Quod profecto cornu tunc mirabiliter se extulit, cum Dei Filius per assumptam humanitatem naturae nostrae participem se fecit. In eo igitur cornu sanctae Ecclesiae exaltatum est, in quo humana natura jam splendet supra angelos elevata. Sed in hoc quod hunc Deum suum et salutarem sancta Ecclesia singulariter asserit, Synagogae repulsionem latenter ostendit. In Deo igitur salutari nostro exaltatum est cornu nostrum, quia sublimitas Ecclesiasticae potestatis in humanitate nobis erecta est Redemptoris. Unde et de eodem Redemptore per Zachariam dicitur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum (Luc. I, 69, 70), quia exaltatum cornu suum refert, latenter indicat, quia ante cornu habuerat quod exaltatum non erat. Sancta quippe Ecclesia ante Redemptoris adventum cornu habuit, quia in patriarchis et prophetis tam recte 42 vivendi ordinem quam delinquentes corrigendi potestatem divinitus accepit. Sed tamen cornu exaltatum non habuit, quia etsi vivere juste poterat, tamen ad Paradisi gaudia sine Redemptoris praesentia redire non poterat. Nunc autem sanctae Ecclesiae cornu exaltatum est, qui jam mundi Redemptorem venientem recepimus, per cujus gratiam non solum recte possumus vivere, sed et ad paradisi gaudia transire, quia ille jam pro nobis mortuus resurrexit, in cujus morte mors obiit, et paradisus se ejus fidelibus reseravit. Exaltatum est ergo cornu nostrum in Deo nostro, quia, effusa jam gratia sancti Spiritus in electorum multitudinem impressam Redemptoris imaginem videmus, dum qui terrena omnia despiciunt carnis voluptates fugiunt, propria derelinquunt, tanto altiori potestate radiant, quanto haec tanta virtutis insignia in veterum multitudine sancta Ecclesia non habebat. Exaltatum est cornu nostrum in Deo salutari nostro, quia quotquot eum recipimus, dedit nobis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Hoc cornu exaltare volebat Salutaris noster, cum dicebat: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). Hinc item asserens ait: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis (Matth. XVI, 19). Hinc iterum repromittit, dicens: Sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel (Ibid., XIX, 28). Dicat ergo Anna: Exaltatum est cornu meum in Deo meo, ut videlicet sanctae Ecclesiae gloria designetur, quae singulare culmen potestatis obtinet de praesentia Redemptoris. Et quia jam in toto mundo distenditur, quae quondam intra Judaeam persecutionibus angebatur, sequitur: (Vers. 1.) Dilatatum est os meum super inimicos meos.

3. Qui enim inimici Ecclesiae alii quam Judaei intelligendi sunt? Supra quos nimirum dilatatum os habet, quia contra eorum perfidiam omnium gentium jam fidelium linguas movet. Os ergo sanctae Ecclesiae dilatatum est, quia per universum orbem diffunditur, et dum nationes universas praedicatione veritatis erudit, Judaeorum stultitiam, veluti dilatato ore, reprehendit. Et quia hoc inde potuit, quia venientem in carne mundi Redemptorem gaudenter excepit, causam dilatati oris exponit, dicens: (Vers. 1.) Quia laetata sum in salutari tuo.

4. Jam quis sit salutaris Dei cognovimus. De quo etiam Isaias vaticinans ait: Videbit omnis caro Salutare Dei; videbunt omnes fines terrae Salutare Dei (Isa. LII, 10; Psal. XCVII, 3). Jesus autem nostro eloquio Salutaris dicitur. De quo etiam Habacuc sibi gaudium repromittit, dicens: Gaudebo in Deo Jesu meo (Habac. III, 18). Ecce veterum Judaeorum vocibus Dominus Jesus Deus asseritur. Sed nunc Judaei Salvatorem exspectant, quem Deum esse nequaquam credunt. Sed fortasse hoc Judaei in ore suo reprobare contendunt, et dum Jesum Salvatorem interpretantur, Deum Salvatorem non unigeniti personam, sed Patris intelligunt; verumtamen in eodem loco subditur, unde unigeniti persona apertius demonstretur: Domine Deus, inquit, virtus mea, constitue pedes meos in consummatione, et super excelsa statue me, ut vincam in claritate ipsius (Ibid. 19). Ecce Deo loquitur dicens: Statue me super excelsa. Sed quia dicit: Vincam in claritate ipsius, alius utique est de quo dicit. Quis ergo est de quo dicit nisi unigenitus Dei Filius, quem non solum verum hominem, sed etiam Deum credit? Dum ergo Deo loquitur, dicens: Gaudebo 43 in Deo Jesu meo, et vincam in claritate ipsius, non Deum alium, sed Deus personam aliam demonstrat. Hae sunt sanctae Ecclesiae rationes, hae contra Judaeorum perfidiam invincibiles assertiones per universum orbem diffusae. Dilatatum ergo os habet sancta Ecclesia super inimicos suos, quia jam, auctore Deo, ubique cognoscitur, unde et Judaeorum perfidia convincatur. Causam igitur dilatati oris audiant, qui Salutare Dei negant, et de gaudio Salutaris nostri feriantur argumento confusionis suae. Sed feriri possunt, a blasphemiis vero suis cessare nolunt. Jam Dei Salutare mundus excepit, omnis caro vidit, Judaeus non credit, quia, ut dixi, Salvatorem exspectat, qui Deus non sit. Audiant ergo maledictionem prophetae dicentis: Maledictus homo, qui confidit in homine, et a Domino recedit cor ejus (Jerem. XVII, 5). In hominem Judaei confidunt, qui credere in Redemptorem refugiunt, dum Antichristum in fine mundi praestolantur. In quorum confusionem Psalmista praedicat, dicens: Viderunt omnes fines terrae Salutare Dei (Psal. XCVII, 3). Quasi perfidiam Judaeorum confundat dicens: Quid in posterum visiones differtis? Quem exspectatis jam venit, quem promissum habuistis jam omnibus finibus terrae apparuit, cum clausistis oculos, transiit; imo sic caeci facti estis, quod coram vobis tanta lux stetit, et non vidistis. Ergo, jubilate Domino omnis terra, cantate, et exsultate, et psallite; psallite Deo nostro in cithara, et voce psalmi, in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini; moveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Flumina plaudent manu in idipsum, montes exsultabunt ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram (Ibid. IV, seq.). Quasi dicat: Quia tam immensa caecitate premuntur, ut nequaquam videre meruerint, vos gaudete abundantius, qui vidistis. Sed quam mirabiliter, atque ineffabiliter gaudendum sit, signa gaudii coacervans, ait: Jubilate, cantate, et psallite. Celebritatem quoque laetitiae insinuare gestiens, instrumenta ejus enumerans, dicit: Psallite Domino in cithara, et cithara, et voce psalmi, in tubis ductilibus et voce tubae corneae, jubilate in conspectu regis Domino. Quid in conspectu regis, nisi in cognitione Redemptoris? Sed a quantis haec gaudiorum solemnitas sit agenda exponit, dicens: Moveatur mare, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. O infelix Judaea, fines terrae viderunt Salutare Dei, omnis terra commota jubilat, gaudet universus orbis, flumina plaudunt manibus, montes exsultant; sed impia Judaeorum corda non credunt, et in caecitatis suae tenebris livoris poena feriuntur. Sed quem blasphemare non metuunt, sancta Ecclesia attentius commendat, dicens: (Vers. 2.) Non est sanctus ut est Dominus.

5. In descriptione Redemptoris omnia incomparabilia designantur. Inde enim verus Redemptor ostenditur, quod in omni quod ad ejus gloriam dicitur ei nemo comparatur. Ille enim omnes redemit qui omnibus excellit. Quod recte contra Judaeam dicitur, quae eo audacius Redemptorem despicit, quo multos se habuisse viros recolit, qui magna claruerunt laude sanctitatis. Hinc est enim quod illuminato caeco exprobrantes dicunt: Tu sis discipulus illius, nos autem Moysi discipuli sumus. Scimus, quia Moysi locutus est Deus, hunc nescimus unde sit (Joan. IX, 28, 29). Hinc item gloriantur, et dicunt: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam (Joan. VIII, 33). Sed homo 44 fuit Moyses, homo Abraham, homo Christus. Verumtamen illi assumpti ad locutionem Dei, iste assumptus in divinitatem. Illi assumpti ad ministerium, iste ut unigenitus assumptus ad regnum. Unde et loquitur, dicens. Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI, 15). Non est sanctus ut est Dominus. Hoc etiam sacra Scriptura testatur, dicens: Cui se infudit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Hinc Joannes ait: De plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I, 16). Non est sanctus ut est Dominus. Quia in eo quod Dominus asseritur, sanctitatis ejus excellentia commendatur. Sed Judaei Christum, quem exspectant, purum hominem asserunt, et tamen suum Dominum futurum et singulariter sanctum credunt. Sed Psalmista illos reprobans, nos ad fidei gaudium cohortatur, dicens: Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia. Intrate in conspectu ejus in exsultatione, scitote quoniam Dominus ipse est Deus (Psal. IC, 1, 2, 3). Illi Dominum vocant, qui Deus non sit. Nobis ergo jubilandum, nobis in laetitia serviendum, qui talem habemus Dominum, qui etiam Deus veraciter credatur, qui majestatem divinitatis, quam in se asseruit, incomparabilibus miraculis comprobavit. Qui ergo invisibilem ejus divinitatem abnegant, patentibus operibus credant. Sed quam mira sanctitas illa est, quae peccatores sanctificat? Unde et de peccatrice muliere dicit: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Hanc excellentiam sanctitatis, illa in fluxu sanguinis posita cognoscens, ait: Si tetigero vel fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Matth. IX, 21). Sed quis fidem ejus assereret, si effectus fidei non pateret? Nam ut vestimentum ejus tetigit, sanguis stetit. Non est ergo sanctus ut est Dominus, quia quisquis potuit sanctus existere, ejus accepit munere ut sanctus esse potuisset. Hoc namque sancta Ecclesia subsequenti verbo insinuans, ad eumdem Redemptorem ex nimia charitate convertitur, dicens: (Vers. 2.) Neque enim est alius extra te.

6. Subauditur, sanctus. Extra eum sanctus aliquis esset, si absque dono unigeniti sanctificationis spiritum habere potuisset. Sed quis hoc asserere audeat de hominibus, quod de Angelis nequaquam constat? Scriptum quippe est: Verbo Domini coeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Verbum Domini est unigenitus Dei. Quem profecto evangelista Joannes insinuans, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Si ergo etiam angeli sanctificati creduntur in Filio, multo magis de hominibus creditur quia extra eum sanctificationis gratiam invenire non possunt. 7. Potest etiam hoc sine aliqua subauditione intelligi. Cum ergo dicit: Nec est alius extra te, quid aliud in Redemptore quam divinae essentiae incommutabilitas designatur? Unde et Judaeis blasphemantibus dicit.: Antequam Abraham fieret ego sum (Joan. VIII, 58). Idipsum in Genesi Moysi insinuans, ait: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Deo enim unigenito esse est dissimiliter nunquam esse. Qui certe status tanto longe est a cunctis mortalibus, quanto clarius cognoscitur quia momentis singulis per multa variantur. Potest hoc et ad justitiae statum pertinere, quia electorum esse est in Deo per justitiam manere. Et quia unigenitus Dei Deus est, extra eum non est aliquis, quia nemo electorum nisi in ipso est. Quod si refertur ad divinitatem ejus, ut nequaquam intellectum humanitatis ejus evacuet, quia justus esse 45 non potest qui fidem non habet divinae Incarnationis; Judaei ergo per haec singula verba feriuntur, qui, dum Redemptorem contemnunt, Antichristum exspectant, qui Deus non esse liquido comprobatur. Unde et per beatum Job dicitur: Habitent in tabernaculo ejus socii ejus qui non est (Job. XVIII, 15). Tabernaculum Antichristi est amor perfidiae, quo fidei contradicit Redemptoris. In quo nimirum tabernaculo Judaei nunc permanent, quia dum perfidiae suae situm amanter inhabitant, contra Redemptorem pugnant. Qui etiam ejus qui non est socii esse referuntur, quia in proposito suo diabolum adjuvant, qui, dum a summae illius essentiae amore corruit, verum esse protinus amisit. Cui nimirum non esse est ab summam illam beatam essentiam per amoris participationem reverti non posse. Et quia Judaeorum populus, non solum arduam patrum veterum conversationem, sed etiam miraculorum ostensionem ad augmentum elationis habuit, subditur: (Vers. 2.) Et non est fortis sicut Deus noster.

8. Quasi inaniter gloriantem Judaeam reprimat, dicens: Quos magna fecisse astruis, puri homines fuerunt; quem praedico, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. Dum ergo fortitudo respicitur, excellentia indicatur, quia nimirum omnino infirma est omnis fortitudo hominis in comparatione deitatis. Quo tamen in loco assertio divinitatis non probat excellentiam operis, sed incomparabilitas fortitudinis ostendit veritatem deitatis. Quasi dicat: In hoc cognoscitur quia vera protulit, quia deitatem quam in se asseruit incomparabilibus operibus comprobavit. Unde per semetipsum dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent (Joan. XV, 24). Jam vero ipsa opera discutienda sunt. Moyses mare (Exod. XIV, 12), Helias flumen divisit (IV Reg. II, 8); Dominus noster Jesus super mare ambulavit (Matth. XIV, 24). Quid ergo est elegantius in sicco profundi alveo viam transeunti populo exhibere, an ipsam maris faciem viam facere? Illi quippe, quia humanitatis deprimebantur pondere, in profundi solido viam qua pergerent requirebant; sed qui infirma humanae naturae in celsitudinem divinitatis assumpsisse cognoscitur, super aquas virtute propria ferebatur. Moyses de consortio sermonis Domini splendorem vultus obtinuit (Exod. XXXIV, 29), Josue orationibus solem fixit (Josue X, 12, 13); sed quia Deus est Jesus, coram discipulis in solis virtute resplenduit. In illius faciem filii Israel intendere non poterant, istius gloriam qui meruerunt cernere ceciderunt, ut aperte cognosceres quia divinum existeret quo humana transiret. Huic, in monte illis assistentibus, ab aeterno Patre dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5, 6). Et idcirco etiam Helias, qui ne plueret coelum clausit, et ut plueret reseravit (III Reg. XVII, 1) in ejus comparatione quid est qui apertis coelis, Patrem exhibuit testem suae divinae generationis? Non est ergo fortis ut Dominus, quia quidquid virtutis Moyses ostendere potuit, Dominus, non ipse fecit. Jesus autem omnia quae mire gessit propria virtute exhibuit, quia Dominus etiam Moysi fuit. Non enim Moyses populo perdeserta gradienti, sed Dominus manna pluit (Exod. XVI, 13, seq.). Non Moyses, sed Dominus in columna ignis per noctem, et nubis in die, populum praecessit (Ibid., XIV, 19). Non Moyses, sed verbum quod factum est ad eum, aquam de rupe produxit (Ibid. XVII, 6). Non Moyses, sed Dominus volatilia concupiscentibus exhibuit (Ibid. XVI, 17). Unde et Dominus Judaeos in patrum fortitudine gloriantes reprimit, dicens: Non Moyses, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo (Joan VI, 32). 46 Hinc Psalmista non Moysen inaniter efferens, sed Dominum laudabiliter extollens, dicit: Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos, interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre. Eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata (Psal. LXXVII, 12, seq.). Dominus autem Jesus fortis incomparabiliter non in aliena virtute apparuit, sed in sua. Unde et ex seipso potens, paralytico imperans, ait: Tibi dico, surge (Matth. IX, 6). Hinc etiam scriptum est: Quotquot tangebant eum, salvi fiebant a quocunque languore tenebantur (Marc. VI, 56). Et iterum: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. VI, 19). Hoc namque insigne fortitudinis, nec Moyses, nec Helias habere potuit, ut, dum incomparabilia signa innotescerent, adventum unigeniti apertissime designarent. Recte ergo Synagoga perpetuo silentio damnatur, cum subditur: (Vers. 3.) Nolite multiplicare loqui sublimia. Recedant vetera de ore vestro.

9. Quasi dicat: Dum incomparabiliter nova cernitis, gesta antiquorum reprehensibiliter effertis. Quasi enim umbra illa praecesserant. Sed nunc palam veri fideles haec Redemptoris nostri opera venerabiliter adorant, quia quod umbrabatur ibi occultatione sacramenti, in adventu Redemptoris patuit, exspectasse corpus revelandae veritatis. Ergo si ad nova referantur, vetera non sunt, quia in Spiritu sancto intellecta, vetustatem aliquam non recipiunt. De illo quippe renovante omnia spiritu, Psalmista precatur, dicens: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Vetera ergo sunt, si Redemptoris operibus conferantur; sed cum ad confirmanda haec spiritaliter illa proferimus, eo spiritu quo haec intelligimus illa renovantur. Sancta ergo Ecclesia dum Judaeos de veterum narratione reprehendit, quid aliud quam eos acta Patrum spiritualia carnaliter intelligere designatur? Synagoga etenim contra sanctam Ecclesiam se tanto temerius erigit, quanto legis et prophetarum scientia superbius extollitur, quam suis patribus divinitus inspiratam, sibi autem materialiter exhibitam didicit. Unde sequitur: Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. Et ut tumere desinant, subjungit, dicens: Recedant vetera de ore vestro. Jam quippe ei vetera sunt, quae, ut dixi, per renovantem spiritum non intelliguntur. Tale est igitur ac si dicat: Dignum est ut ab eorum narratione sileas, quorum novos et splendidos sensus ignoras. Quae nimirum etsi subtiliter intelligis, tumorem arrogantiae tibi praestare non debent, quia Deus scientiarum Dominus est. Redemptor quippe humani generis, quia summi Patris est Verbum, Dominus est utique omnium scientiarum. Alta quippe, et magna locutus est Isaias, magna locutus est Jeremias; sed profecto nihil dicerent, si hoc Verbum scientiarum Dominus non eis, antequam loquerentur, scientias indicaret. Unde et frequenter in libris ejusdem Isaiae prophetae legitur: Verbum quod factum est ad Isaiam prophetam. Frequenter et in libro Jeremiae scribitur: Verbum quod factum est ad Jeremiam prophetam. Hoc Verbum scientiarum Dominum Joannes in altissimo summi Patris sinu aspiciens, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Hinc Paulus scientiarum Dominum Redemptorem nostrum 47 insinuans, dicit: Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Dum ergo dicit: Recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, quid est aliud dicere, nisi Synagogae aperta ratione monstrare, ut tanto sollicite tacere debeat, quanto non solum quod sint, sed etiam a quo sint ea quae dicit ignorat? Quasi dicat: Illam scientiam, quam patrum tuorum fuisse astruis, tanto tibi dare arrogantiam non debuit, quanto non ipsorum, sed unigeniti Filii Dei fuit, et ipsam eamdem scientiam non intelligis. Dicit ergo: Recedant vetera de ore vestro. Ut Judaei nequaquam depravent quod intelligere recte non praevalent. Deus scientiarum, dicit, Dominus est, ut quod veraciter Dei esse comprobant, hominibus fallaciter non ascribant. Sed dum de verbis jactantiae Judaea reprehenditur, quia nullo timore compungitur, ei etiam de occultis perfidorum cordium motibus tormenta nuntiantur. Nam sequitur: (Vers. 3.) Et ipsi praeparantur cogitationes.

10. Quasi dicat: Quem blasphemare non metuis, non solum linguae habebis judicem, sed et cordis. Unde et per Isaiam comminatur, dicens. Ego opera, et cogitationes eorum venio ut congregem (Isai. LXVI, 18). Hinc per Moysen Dominus comminans, ait: Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis (Deut. XXXII, 34)? Et quia his verbis silentium Synagogae praecipitur, videamus jam sancta Ecclesia quibus fecunditatis suae laudibus in Annae voce glorietur. Subdens namque ait: (Vers. 4.) Arcus fortium superatus est.

11. Quisnam est arcus fortium, nisi fraudulenta saevitia Judaeorum? Ex occulto quippe, quasi ex arcu Redemptori vulnus inflixerant, quem gentium manibus occidebant. Sed superatus est arcus fortium, quia qui eorum vulnere obiit, a mortuis resurrexit, in coelum ascendit, promissum Spiritum sanctum discipulis misit. Unde subditur: (Vers. 5.) Et infirmi accincti sunt robore.

12. Appellatione quidem roboris, virtus ostenditur Spiritus sancti. Unde et eumdem Spiritum Dominus discipulis repromittens, ait: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Robur autem gratia sancti Spiritus recte dicitur, quam ut electi recipiunt, contra omnia adversa hujus saeculi fortes fiunt. Qui vero infirmi hoc loco, nisi apostolo intelligendi sunt? Sed infirmi profecto, cum arcus fortium tenditur, non cum virtute ex alto vestiuntur. Nam in hora Dominicae comprehensionis scriptum de eis est, quia, relicto Domino, omnes fugerunt (Matth. XXVI, 56). An non valde infirmus tunc Petrus erat, cum interrogantis ancillulae vocem timuit, et Redemptorem negavit (Ibid., LXIII, 74)? Jam quippe superatus erat arcus fortium, annihilata saevitia Judaeorum, quia Redemptor morte victa surrexerat; et tamen adhuc infirmi apostoli superatos fortes, clausis januis, metuebant (Joan. XX, 19). Sed ubi eos robur induit libet intueri quam fortes fecit. Repentino quippe sonitu super eos Spiritus sanctus venit, et eorum infirmitatem in mirae charitatis virtutem permutavit (Act. II, 22, seq.). Coeperunt enim Christum jam robore induti praedicare, qui persecutorum minas non erubescebant delitescendo fugere; et qui mulierum verba timuerant, auctoritatem principum libertate frangebant. Vicit robur formidinem, terrores, minas, et caedes superavit; et quos superveniendo induit, in coelesti militia mirabilis audaciae insignibus illustravit, ut inter flagella, caedes et opprobria non metuerent 48, sed exsultarent. Scriptum quippe de eis hoc jam robore indutis est: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Hinc jam praedicantes, dicunt: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I, 2). Bene ergo dicitur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Quia prius a mortuis resurrexit, et sic ad coelum Redemptor abiit, et Spiritum sanctum discipulis misit. Prius namque superandus erat arcus fortium, et post infirmi robore accingendi. Unde et scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39). 13. Quo in loco notandum est quia hoc contra Judaeam dicitur quae miracula Redemptoris tanto superbius despicit, quanto inter supplicia mortuum recognoscit. Dicit ergo: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Quasi mortem Redemptoris calumnianti Synagogae respondeat, dicens: Noli despicere quod mori potuit, sed mirare potius quia mortuus resurrexit, et gentis tuae saevitiem reviviscendo superavit. Et quia hoc de praeterito ostendit, non solum denuntiando ei loquitur, sed insultando. Quasi enim inaniter insultanti improperet, dicens: Quid vobis profuit occidisse quem mortis laqueus non potuit tenere? Vos occidistis, ne post eum totus mundus iret; sed idcirco post eum totus mundus vadit, quia verum se Dei Filium probavit, dum moriendo humanum genus redimeret, et dum resurgendo viventem se monstraret, et ad coelum conscenderet, et spiritum sanctum promissum discipulis destinaret. Et quia pro incredulitatis suae merito Synagoga a participatione promissae gratiae repulsa est, id ipsum sancta Ecclesia improperans ei, subdens, ait: (Vers 5.) Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt.

14. Qui fuerunt prius repleti, nisi qui cognitionem Dei, antequam caeteri populi, habuerunt? Qui ergo repleti prius intelligendi sunt alii quam Judaei, qui in fide conditoris fere ab ipso fuerunt principio mundi eruditi? Ipsi quidem pro panibus se locaverunt. Quid enim panes hoc loco significant, nisi mysteria divinae Incarnationis? Locus autem inveniendorum panum sacra est Scriptura. Unde et panis, qui de coelo descendit, ad inveniendum se ignorantibus dicit: Scrutamini Scripturas, quia ipsae sunt quae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Pro panibus ergo se locaverunt, quia omnes Scripturas acceperant, ut in eis sacramenta divinae Incarnationis invenire debuissent: sed cum panis venit, Synagoga, quae se pro pane locaverat, locum reliquit, in quo invenire panem debuit quem quaesivit. Scripturas quidem, ut dixi, ad cognoscendum Redemptorem habuit, sed qui secundum Scripturas venerat, venientem confutavit. Famelici ergo saturati sunt, quia qui crediderunt de gentibus, dum mysteria divinae Incarnationis veneranter accipiunt, coelestem cibum habent ad internae delectationis usum. Famelici quidem dicti sunt, quia ante adventum Redemptoris, infidelitatis fame projecti, spiritualis refectionis cibum nullum habuerunt. Vel certe famelici dicuntur, quia spiritualis cibi dulcedinem cum magna aviditate suscipiunt. Repleti vero, qui se pro pane locaverunt, audiant quem exspectabant: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 33, 41, seq.). Sed quia non merebantur agnoscere, respondebant: Nonne hic est filius Joseph? quomodo dicit, quia de coelo descendi (Luc. IV, 22; Joan. VI, 42)? Ipse autem, qui 49 omnia noverat ad delectationis suae recubitum famelicos venturos prophetabat, dicens: Amen dico vobis, quia ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni projicientur in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11, 12). Repleti ergo se locaverunt pro panibus, sed famelici saturantur, quia Synagogae filii in Scripturis sanctis pastum fidei de futura Incarnatione Redemptoris habuerunt; sed nunc, projectis illis, dum gentiles in eum veraciter credunt, divinitatis et humanitatis ejus sacramenta in delectationis intimae refectione suscipiunt. 15. Quia vero per egregium Doctorem dicitur: Omnes eamdem escam manducaverunt, et omnes eumdem spiritalem potum biberunt (bibebant de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus ) (I Cor. X, 3, 4), potest rationabiliter colligi quia illi manducaverunt, et non sunt saturati, isti manducaverunt, et saturati sunt. Quod nimirum contra Synagogam a sancta Ecclesia recte dicitur, ut ii qui sunt sub gratia mira celsitudine praeeminere sub lege positis designentur. Quid enim illis fuit se pro panibus locare, nisi sacramenta venturi Redemptoris in Scriptura sacra perquirere? Quorum profecto unusquisque manducavit, et saturatus non est, quia futuram summi unigeniti Incarnationem credidit, sed praesentem non vidit. Manducare quidem ei fuit, divinam Incarnationem in mentis desiderio dulciter retinere, et non saturari ei fuit desideratam ejus praesentiam non videre. Sed infirmi, qui robore accingendi erant, saturitatis suae praeconia ab eo quo saturabantur pane audiebant: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Amen dico vobis quia multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae vos auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 16, 17). Qui enim videre volebant, jam intimae delectationis panem per desiderium manducabant; sed quia videre non poterant, habebant gaudium desiderii, sed non habebant per fruitionem saturitatis. Nam etsi Scriptura dicat: Quia panem omnem suavitatem habentem et omnem dulcedinem, Deus eis dedit (Sap. XVI, 20), sic dicitur ab eis accipi, sicut nosci, sicut, per fidem notus ab eis, per charitatis desiderium poterat concupisci. Synagogae igitur in primis patribus glorianti, ii accincti robore praeferuntur, ut dum novum culmen electorum conspicitur praecelsum, nequaquam inaniter ultra glorietur. Et quia a discubitu sanctae Ecclesiae cibus vitae nunquam tollitur, tam futura quam praeterita insinuans, ait: (Vers. 6.) Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est.

16. Quae est sterilis, nisi sancta Ecclesia, ut supra latius in Annae typo jam diximus? Quid est ergo famelicos saturari, donec sterilis pariat, nisi usque in mundi finem panem vitae possidere? Quod et ipse repromittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non enim sunt nisi famelici quos sancta Ecclesia parit. Ergo donec parit, famelici saturantur, quia usque in mundi finem Deo filios generat, qui dum venisse in carne Redemptorem credunt, panem vitae, quem desiderant, comedunt, et plenitudine replentur. Sed donec sterilis plurimos parit, ea quae multos habebat filios infirmatur. Infirmari Synagogae est institutione legis veteris parere non posse. Quae enim fidem viri prioris perdidit, diabolo jam et non Deo parit. Bene autem dicitur: Quae multos habebat filios, quia dum in veritate Scripturarum subjectum sibi 50 populum antiquitus erudiret venturi Redemptoris adventum concupiscere, de complexu coelestis sponsi filios pariebat. Nunc autem quae habebat filios infirmata est, et filios non habet. Scripturas quidem suis auditoribus exhibet, sed quia Redemptorem negat, Deo filios nunquam generat. Infirmari ergo dicitur, cui spiritualis fecunditas negatur. Et quia tam Synagogae repulsio quam electio gentilitatis incomprehensibili Dei judicio facta est, sequitur: (Vers. 6-8.) Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit; Dominus pauperem facit, et ditat; humiliat et sublevat. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.

17. Quasi obstupescenti alicui de tam electae gentis repulsione respondeat, dicens: Quid in his rationem quaeris, quae summa ratio incomprehensibiliter facit? Quod etiam genus quaerendi doctor egregius reprehendens, ait: Homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum factori suo: Quid me fecisti sic? Aut non habet potestatem figulus ex eodem luto aliud quidem vas facere in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 20, 21)? Tale est ergo ac si dicat: Quia omnium Dominus recte cognoscitur, opus illius, et in Judaeae abjectione, et in gentium electione, venerandum et non discutiendum esse sentiamus. Mortificat quidem Dominus, quia incomprehensibili judicio quondam electum Judaeorum populum a cognitione veritatis separat, et in perpetuum damnat. Vivificat, quia gentilitatem ad agnitionem sui unigeniti temporaliter per fidem recipit, et ad ejus contemplandam gloriam aeternaliter perducit. Ad inferos ducit, quia districto ejus judicio ultrix gehenna eos puniendos in perpetuum recipit qui per culpam perfidiae a veneratione se dividunt Redemptoris. Reducit ab inferis, quia gentilem populum ad filii sui fidem devote accedentem suscipit, cui, velut altus abyssi carcer, exstitit immensa obscuritas erroris. Pauperem facit et ditat, quia et repulsam Judaeam spiritalibus virtutibus spoliat, et electam gentilitatem, tam pretio fidei quam bonorum operum fulgoribus exornat. Qui etiam humiliare et sublimare dicitur. Etenim Synagoga, a Redemptore recedendo, sublimitatis suae alta deposuit, et sancta Ecclesia, Redemptorem venerando, ab imo infidelitatis, ubi projecta jacuerat, in altitudinem rectae fidei et Christianae potestatis celsitudinem surrexit. Quia ergo Dei Filium Judaea contempsit, gentilitas promeruit, recte et illa humiliata, et ista creditur exaltata. Sequitur: Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. 18. Egenus et pauper gentilis populus intelligitur, qui de pulvere suscitatus et de stercore erectus dicitur, quia cum recipitur in fidem Redemptoris, et ei minima et graviora peccata remittuntur. Quia enim facile pulvis excutitur, et quem stercora inquinant horribiliter foedant, pulvis leviora, stercus graviora peccata significat. Bene etiam de pulvere suscitatus egenus dicitur, et de stercore pauper erectus. In illis siquidem dormiebat, a quibus levi tactu gratiae suscitari poterat. In illis vero jacebat, quia, lapsus in gravioribus, manu magni auxilii indigebat. Sed jam egenus qui de pulvere suscitatur, et is qui de stercore pauper erigitur, audiamus quo culmine praeferatur. 51 19. Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Qui vero principes hoc in loco nisi sancti apostoli designantur? De quibus nimirum principibus, Deo per Psalmistam dicitur: Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine (Psal. XLIV, 17, 18). Quid est quod pauper cum principibus sedet, nisi quia ordo praedicatorum, de gentibus electus, in sancta Ecclesia culmen apostolicae auctoritatis obtinet? Cum principibus quippe sedet, quia de throno coelestis magisterii doctrinam salutis exhibet. Et solium gloriae tenet, quia bonae famae odorem spargit, quibus dignitate praeeminet. Vel certe solium gloriae tenet, et cum principibus sedet, quia et sublimitatis honore radiat, et miraculis coruscat. Sed qui tam sublimi dignitate sustollitur, qualiter uti ea debeat indicat, cum subjungit: (Vers. 8.) Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.

20. Cardines terrae sunt extrema terrae. Nomine autem cardinum ipsos praedicatores electos de gentibus voluit designari. Extrema quidem terrae dicuntur, quia de vili quodammodo et abjecta gentilitate producuntur. Qui profecto cardines Domini esse dicuntur pro mortificatione propriae voluntatis. Domini quidem sunt, quia non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi. Sed dum Domini esse dicuntur, singularis quaedam in eis sanctitas designatur. Qui vero Domini sunt, videant quia super eos orbis ponitur, non sub eis. Quid enim orbis nomine nisi sanctae Ecclesiae subjecta designatur plenitudo fidelium? Super cardines quidem terrae Deus orbem posuit, quia praedicatores ad hoc sanctae Ecclesiae praeponuntur, ut eorum infirmitatem relevent, et debiles quoque ad coelestem patriam, velut superimpositum onus portent. Non igitur se semper praelatos debent aspicere, sed quandoque subjectos, ut disciplina cohibendis vitiis praesint, sed aestimatione et obedientia ministerii saepe subsint eis quibus praeeminent cura praelationis. Et quia magna sunt onera quae praedicatores sustinent, subdit atque ait: (Vers. 9.) Pedes sanctorum suorum servabit,

21. Quasi dicat: Inter onera tam immensa corruerent, si eorum pedes Dominus non servaret. Pedes quidem sanctorum suorum sunt affectus mentium. Qui profecto a Domino servantur, quia ab ipsis gratia mirae devotionis infunditur, qua onus tantum gratanter ferunt. Servare quidem pedes sanctorum Dominus dicitur, quia tanti ponderis molem fugerent, si hoc intolerabiliter grave, non eis infusa desuper charitas levigaret. Possunt etiam et status fortitudinis pedum appellatione signari. Pedes vero sanctorum suorum Dominus servat, quando eos mira fortitudine roborat, ut inter tam immensa onera nequaquam cadant. Et quia non pedem, sed pedes servare dicitur, quid in utroque pede sanctorum intelligimus, nisi fortitudinem et humilitatem? Ne enim ruamus, in utroque pede consistimus. Quicunque enim fidelibus gregibus praesunt, in via, qua ad supernam patriam tendunt, modo prospera, modo adversa inveniunt. Ipsa enim prospera, quia elationem menti excitant, eam ad casum valde impugnant; verumtamen ne electa mons cadat, hinc subsistere nititur pede fortitudinis, inde consistit pede humilitatis. Firmum quippe statum inter utramque tentationem retineret, si tam solida humilitate consisteret, ut nulla hanc prosperitas elevaret, adversitas nulla dejiceret. 52 Quid est ergo quod dicitur: Pedes sanctorum suorum servabit, nisi quia debilis est omnis virtus hominis sine auxilio conditoris? Infirma quippe humilitas nostra, dum prosperitatis favore mulcetur, ab ineptae laetitiae impulsu prosternitur. Infirma fortitudo nostra, dum adversitate impingitur, leviter superatur. Sed tristibus elidimur, laetis enervamur, cum nos nobis omnipotens Deus deserit, non cum auxilium suae protectionis impendit. Dicit ergo: Pedes sanctorum suorum servabit, quia omnipotens Deus infirmitatem nostram in ferendis subditorum nostrorum oneribus adjuvat, ut nos nec adversa atterant, nec laeta seducant. Tunc quidem a Domino pedes nostri servantur, cum, divino auxilio roborati, obviantia mundi laeta contemnimus, adversa nulla formidamus, cum stabili patientia gratanter mala ferimus et inconcussa humilitate sublimem animum a vana delectatione refrenamus. 22. Possunt autem pedes sanctorum fides et amor Redemptoris intelligi. Quibus profecto pedibus gradiuntur, cum eum quem per fidem fideles credunt amore consequuntur. Hos profecto pedes servari sibi a Domino postulabat, qui precabatur, dicens: Super excelsa statue me, ut vincam in claritate ipsius (Habac. III, 19). Super excelsa statuitur, cui Redemptoris divinitas revelatur. Et in claritate ejus vincit, quia dum ejus claritatis radiis illustratur, cuncta maligni spiritus tentamenta destruuntur. Statutos quidem in monte pedes tenet, qui veritatis contemplatione arduus est, et ejus quem credit summi Patris unigenitum amore succensus. Super excelsa quidem Petrus statutus erat, qui cum Domino confiteretur, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi, protinus audivit: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis (Matth. XVI, 16, 17). Fundatus enim fide, accensus charitate, eum quem amabat etiam praedicabat. Bene ergo de reprobis subjunctum est: (Vers. 9.) Et impii tenebris conficescent.

23. Qui enim impii hoc in loco, nisi Judaei intelliguntur, qui a pietate verae fidei sunt extranei, et Redemptoris morte cruenti? De quibus recte dicitur: In tenebris conticescent, quia sancti super excelsa statuti Redemptorem mundi, quem in divinae majestatis claritate conspiciunt, aeternis laudibus confitentur. In tenebris ergo tacent impii, quia Judaei ideo Redemptorem non praedicant, quod ineffabilis eos illa claritas divinitatis non illustrat. Scriptum quippe est: Tollatur impius, ne videat gloriam Domini (Isai. XXVI, 10). His quippe tenebris damnatos eos intuens, Joannes ait: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Hinc David non optans, sed prophetans, dicit: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et deorsum eorum semper incurva (Ps. LXVIII, 24). In tenebris ergo tacent impii, quia etsi Judaei divinae Scripturae verba in Dei laudibus proferunt, dum Filium negant, Deo Patri nulla vocum obsequia consecrant. Deo enim silet, qui, Patrem laudans, Unigeniti laudem tacet. Sed quem crucifixum despiciunt, quando judex venerit expavescent. Unde etiam subditur: (Vers. 9, 10.) Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, Dominum formidabunt adversarii ejus.

24. Nunc autem durus in infidelitate, fortis in errore est, et quem credere Deum contemnit, audacter blasphemare non metuit. Velut vir siquidem nunc vinci non potest, sed tunc sicut vir nequaquam roborabitur, cum is qui eorum insidiis 53 crucifixus est, in sua majestate conspicietur. Tunc formidabunt ejus adversarii, quando crucifixi virtute omnia moveri conspexerint, cum ejus judicio universa submitti, cum per excelsos coelos tonantia judicia audierint aeternae suae damnationis. Unde et subditur: (Vers. 10.) Et super ipsos in coelis tonabit.

25. Qui enim coelorum nomine hoc loco, nisi sancti apostoli designantur? Quibus profecto coelis sublimitatis suae gloriam Dominus repromittens, ait: Sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Horum profecto coelorum tonitrua Judaeis Dominus insinuans, ait: Ipsi judices vestri erunt (Luc. XI, 19). Super Judaeos igitur impios tunc in coelis tonabit, quia a sanctis apostolis tunc terribilia judicia suae damnationis audient, ut eorum examine sententiam aeternae mortis accipiant, quos praedicantes humiliter vitae aeternae bona persecutionibus affligebant. Quia vero de extremo judicio ista intelligi debeant, sequitur: (Vers. 10.) Dominus judicabit fines terrae.

26. Qui sunt fines terrae, nisi ultima hujus mundi? Fines vero terrae Dominus judicat, ut aequitatis ejus sententia impunita aut irremunerata nulla derelinquat, quia dum in judicio extrema concludit, aliqua discutienda non deserit. (Vers. 10.) Tunc sublimabit cornu Christi sui.

27. Quando omnes electos in aeterna contemplatione sui Unigeniti recipiet, ut eis aeterna illa et ineffabili Majestate praesideat, qui dum in praesentis vitae peregrinatione viverent secum non erant. Tunc sublimabit cornu Christi sui, quando in celsitudine sua 54 respicietur sublimitas Redemptoris. De hac sublimitate per Joannem dicitur: Videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Nam potestas sive regnum Domini nostri Jesu Christi semper aequale est; sed tunc sublimari dicitur, quando tales erimus ut ejus sublimitatem intueri valeamus; quidquid enim nunc de illa sublimitate humana mens sibi potest fingere, omnino nihil est in illius gloriae comparatione. Nam scriptum est de illa: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Prius ergo Christo datur imperium, deinde cornu ejus sublimabitur, quia tunc sublimitatis ejus celsitudo respicitur, cum nostra quoque natura a corruptionis suae imo sublevatur, cum renovationis suae integritatem resurgendo suscipit, qua praecelsum lumen contemplari valeat Redemptoris. 28. Si vero in cornu aliquis vult regnum intelligi, per regnum Christi sancta Ecclesia designatur. Quod profecto cornu sublimabitur, quia ima nostra ad angelorum aequalitatem perducentur. Quare et de electis in Evangelio Dominus dicit: Erant sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 30). De ista cornu sui sublimitate iterum dicit: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Ibid. XIII, 43). Sublimabitur ergo cornu Christi, quia sancta Ecclesia in aeterna contemplatione sui Redemptoris extolletur; et quae nunc in hac valle miseriae depositionis suae poena deprimitur, absorpta tunc morte, renovata aeterni gaudii culmine, sublevabitur. Sed haec jam typica explanatione protulimus, restat ut in sequenti volumine moraliter exprimamus.